Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolarum classis II
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis"> —
⋯
More
Original / primary: 6979 Epclii
22.1
EPISTOLA LXXXV.
22.1
SYRICIO gratiis actis, quod litteras ad se miserit per Syrum presbyterum, celerem hujus reditum laudat, et de sequendo Christo quaedam subjungit.
22.2
AMBROSIUS SYRICIO.
22.1
Gratum est mihi cum litteras accipio tuas. At cum de conservitio nostro 1106 aliquos dirigis, ut fratrem nostrum et compresbyterum Syrum tuis es prosecutus litteris, geminatur laetitia. Sed utinam fructus fuisset iste diuturnior! Nam statim ut venit, recurrendum putavit: quod quidem desiderium meum plurimum minuit, ad sui gratiam multum addidit.
22.2
Nam ego diligo eos vel presbyteros vel diaconos, qui cum aliquo processerint, nequaquam se patiuntur a suo diutius abesse munere. Dicit enim propheta: Non laboravi sequens post te. Quis autem potest laborare sequens Jesum; cum ipse dicat: Venite ad me, omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego vos reficiam? Sequamur ergo Jesum semper, nec desinamus. Quod si semper sequamur, numquam deficimus; dat enim vires sequentibus se. Itaque quo propior virtuti fueris, eo fortior eris.
22.3
Plerumque cum sequimur, dicitur nobis ab adversariis: Ubi est verbum Domini? Veniat. Sed nos non fatigemur sequendo, non avertamur subdolae interrogationis impedimento. Dicebatur hoc prophetae, cum mitteretur in carcerem, cum demergeretur in voraginem luti: Ubi est verbum Domini? Veniat. Sed ille multo magis secutus est, et ideo ad bravium pervenit, ideo accepit coronam; quia non laboravit, qui sequebatur Jesum: Non est enim labor Jacob, nec dolor videbitur in Israel. Vale, et nos dilige; quia et nos amantem nostri, et parentem, diligimus.

Intertext edge

Open linked passage

Note