Epistolarum classis II
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis">
—
⋯
Original / primary: 6979 Epclii
23.1
EPISTOLA LXXXVI.
23.1
De litteris a Prisco utrinque perlatis.
23.2
AMBROSIUS SYRICIO.
23.1
Prisco amico et aequaevo meo dedisti advenienti litteras, ego quoque revertenti reddidi, quas et pro officio et pro amore debui. Utrumque igitur nostrum suo officio remuneratus est, qui et mihi tuas, et meas tibi restituit; ideo ejus officii pretium incremento debet adipisci gratiae. Vale, et nos, frater, dilige; quia nos te diligimus.