Epistolarum classis II
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis">
—
⋯
Original / primary: 6979 Epclii
25.1
EPISTOLA LXXXVIII.
25.1
Priscum litterarum utriusque bajulum laudat.
25.2
AMBROSIUS ATTICO.
25.1
Prisco meo dedisti litteras. Priscus meus mihi reddidit, et ego Prisco. Tu Priscum, ut soles, dilige; et plus etiam quam soles: quod eo suadeo, quia et ipse Priscum meum facio plurimi. Est enim erga eum priscus hic noster amor, qui a pueritia jam inde nobiscum aetate accrevit simul: sed eum multo post vidi tempore; ut vere mihi non solum nomine, sed etiam tanti intervallo temporis priscus advenerit. Vale, et nos amantes tui dilige; quia nos te diligimus.