Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolarum classis II
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis"> —
⋯
More
Original / primary: 6979 Epclii
3.1
EPISTOLA LXVI.
3.1
Praemissa laude epistolarum, maxime quae de re utili instituuntur, docet per id quod Aaron mulierum inaures in vituli caput conflaverit, significari ereptum serpentinis flatibus fidei signaculum, ac praemonstratam Judaeorum idololatriam: per id vero quod fractis tabulis Moyses vitulum comminuit, indicari delendam superbiam ac perfidiam: per illud tandem quod in proximum jussit saevire, nos admoneri, ut consanguineos posthabeamus religioni, et quidquid Deo in nobis resistit, praecidamus.
3.2
AMBROSIUS ROMULO.
3.1
Epistolarum genus propterea repertum, ut quidam nobis cum absentibus sermo sit, in dubium non venit: sed fit hoc usu exemploque pulchrius, si inter parentem ac filios crebra et jucunda alloquia caedantur; ut vere inter disjunctos corpore quaedam imago referatur praesentiae: his enim adolescit officiis amor, sicut tuis ad me, aut meis ad te augetur litteris. Sed hoc multo locupletius proximis tuae dilectionis experiri coepi affatibus, quibus me consulendum putasti, quid sibi vellet quod Aaron aurum detraxerit populo poscenti sibi fieri deos, et quod eo auro figuratum sit vituli caput, vel quod Moyses tam dure indignatus sit, ut juberet proximum quemque insurgere gladiis in necem proximi sui. Magnum est enim nullum pati absentibus damnum irrepere, non solum suavitatis, sed etiam collationis et liberalis scientiae. Quid igitur de eo sentiam, quoniam exposcis, conferendi magis quam exponendi studio loquar.
3.2
Cum Moyses in monte Sina legem acciperet, populus erat cum Aaron sacerdote; et quamvis frequenter ad culpam lubricus, tamen quamdiu lex dabatur, sacrilegio errasse non proditur. Verum ubi divinum conticuit oraculum, peccatum irrepsit, ut peterent sibi fieri deos. Coactus Aaron petiit annulos eorum, et inaures mulierum: quae tradita in ignem misit, et conflatum est vituli caput.
3.3
Neque excusare tantum sacerdotem possumus, neque condemnare audemus. Non imprudens tamen, qui annulos Judaeis et inaures abstulit; etenim qui sacrilegium moliebantur, nec fidei signaculum habere poterant, nec ornamenta aurium. Denique et patriarcha Jacob 1055 abscondit inaures cum simulacris gentium, quando in Sichimis abscondit; ut nullus audiret superstitiones gentilium. Pulchre autem dixit: Deponite annulos et inaures aureas, quae sunt inaures mulierum vestrarum; non quo virorum inaures relinqueret, sed quod viros non habere manifestaret. Congrue quoque inaures auferuntur mulieribus, ne iterum Eva vocem serpentis audiret.
3.4
Et ideo quia sacrilegium audierant, conflatis earum inauribus, conflata est imago sacrilegii; qui enim male audit, conflare sacrilegium solet. Cur autem caput vituli exierit, sequentia docent: quia significabatur futurum quod Hieroboam posteriore tempore hoc genus sacrilegii induceret; ut populus Hebraeorum adoraret vitulas aureas: sive quod omnis perfidia similis immanitatis atque insipientiae bestialis sit.
3.5
Cujus rei indignitate percitus fregit tabulas Moyses, et comminuit vituli caput, atque in pulverem redegit; ut omnia impietatis aboleret vestigia. Fractae sunt enim primae tabulae; ut repararentur secundae, quibus per Evangelii praedicationem perfidia comminuta evanuit. Sic Moyses typhum illum dissipavit Aegyptium, et altitudinem extollentem se compressit aeternae legis auctoritate. Unde et David ait: Et confringet Dominus cedros Libani, et comminuet eas tamquam vitulum Libani.
3.6
Itaque absorbuit populus omnem perfidiam ac superbiam, ne eum absorberet impietas et arrogantia. Melius est enim, ut unusquisque praevaleat carni et vitiis ejus, ne dicatur de eo quia devoravit eum mors praevalens, sed dicatur magis: Devorata est mors in victoria. Ubi est, mors, victoria tua? Ubi est, mors, aculeus tuus? Et de Domino dictum: De torrente in via bibet( Psal. CIX, 7); quia acetum accepit, ut absorberet universorum tentationes.
3.7
Quod autem occidi fecit a proximis proximos, filios a parentibus, a fratribus fratres, praeceptum evidens, quia praeferenda est religio necessitudini, pietas propinquitati: ea est enim vera pietas, quae praeponit divina humanis, perpetua temporalibus. Unde et ipse Moyses ad filios Levi dixit: Qui paratus est a Domino, veniat ad me. Et dixit illis: Haec dixit Dominus Deus Israel: imponite unusquisque gladium suum in femore suo, et pertransite; ut contemplatione atque amore reverentiae divinae perimeretur omnis affectus necessitudinis. Et 1056 occisa quidem scribuntur tria millia hominum, nec numeri invidia movemur; quia melius est paucorum supplicio universos exui, quam in omnes vindicari. Neque vero aliquid durum videtur pro vindicta injuriae coelestis.
3.8
Denique sanctiora caeteris ad hoc munus eliguntur ministeria levitarum, quorum portio Deus: nesciunt enim suis parcere, qui nihil suum norunt; quoniam sanctis omnia Deus est. Est etiam ille levita verus ultor et vindex, qui carnem interimit, ut servet spiritum; qualis erat ille qui ait: Castigo corpus meum, et servituti redigo. Quid autem tam proximum, quam caro animae? Quid tam proximum, quam sunt passiones corporis? Eas in se levita bonus interimit spiritali gladio, qui est verbum Dei bis acutum et validum.
3.9
Est et gladius spiritus, qui pertransit animam, sicut ad Mariam dictum est: Tuam ipsius animam pertransibit gladius, ut revelentur multorum cordium cogitationes. Nonne caro animae fraterno quodam copulatur consortio? Nonne etiam menti nostrae affinis et propinquus sermo est? Cum igitur comprimimus sermonem, ne multiloquio peccatum incidamus, jus germanitatis abrumpimus, et fraternae vinculum propinquitatis dissolvimus; irrationabile quoque suum anima tamquam cognatum rationabili vigore dissociat.
3.10
Sic ergo Moyses docuit populum insurgere in proximos suos, per quos fides revocaretur, et virtus impediretur; ut desecaretur in nobis quidquid a virtute devium foret, confusum erroribus, vitiis innexum. Hac institutione populi meruit, ut non solum deliniret indignationem divinam, atque offensam averteret, verum etiam conciliaret gratiam.
3.11
Pro captu itaque nostro quid sentiremus, quoniam consuluisti, expressimus. Ipse si quid melius habes, nobiscum participato; ut ex te et ex nobis discamus quid potius eligendum et sequendum sit. Vale, et ut filius nos dilige; quoniam et nos te diligimus.

Intertext edge

Open linked passage

Note