Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolarum classis II
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis"> —
⋯
More
Original / primary: 6979 Epclii
5.1
EPISTOLA LXVIII.
5.1
Quidnam Deus Judaeis interminatus fuerit, dicens:
5.2
Ponam coelum aereum, et terram ferream.
5.3
AMBROSIUS ROMULO.
5.1
Cum sis in agro, miror qua ratione de me quaerendum putaveris, cur dixerit Deus: Ponam coelum aereum, et terram ferream. Nam species ipsa agri, et praesens fertilitas docere nos potest quanta clementia sit aeris, et coeli indulgentia, quando dignatur Deus ubertatem dare: quando autem sterilitas, quemadmodum clausa omnia, spissus aer, ut in rigorem aeris solidatus putetur. Unde alibi habes quia in diebus Eliae clausum est coelum annis tribus et mensibus sex.
5.2
Significatur igitur clausum coelum aereum esse, usum sui terris negare. Terra quoque ferrea est, cum proventus abnuit, et jacta sibi semina tamquam hostili duritia genitali excludit arvo, quae gremio solet blandae matris fovere. Quando enim ferrum fructificat? Quando aes imbres relaxat?
5.3
His igitur miserandam famem minatur impiis, ut qui pietatem filiorum communi omnium domino et patri exhibere nesciunt, careant nutrimento paternae indulgentiae, sit illis coelum aereum, concreto aere, et solidato in metalli rigorem, sit illis terra ferrea, partus suos nesciens, ut quod plerumque inopia habeat, discordias serens. Rapto enim utuntur, qui victu indigent; ut alienis dispendiis famem suam ablevent.
5.4
Jam si et offensa inhabitantium hujusmodi sit, ut divina commotione iis inferantur praelia, vere terra est ferrea, telorum segetibus inhorrens, et suis nuda fructibus, fecunda ad poenam, sterilis ad alimoniam. Ubi autem abundantia? Ecce ego pluo vobis panes, dicit Dominus. Vale, et nos dilige; quia nos te diligimus.

Intertext edge

Open linked passage

Note