Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolarum classis II
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis"> —
⋯
More
Original / primary: 6979 Epclii
7.1
EPISTOLA LXX.
7.1
Quemadmodum fortis animae est in bono stare, ita debilis labi, ac resurgere. Quocirca cum in Canticis processus animae robustioris describantur, in Michaeae vero prophetia lapsae conversio; eam considerandam proponit. Praemissa igitur nominis Michaeae interpretatione, miseriam peccatricis animae exponit, internas correptiones narrat, addit exhortationes ac paratum Domini auxilium, felicem ejusdem immutationem aperit, et quam ei Christus largitur, fecunditatem ac tranquillitatem. Deinde ubi repetivit non pauca ex superioribus, subjungit ejusdem animae pro sua liberatione gratiarum actiones. Post quae Horontianum ad perseverantiam exhortatur.
7.2
AMBROSIUS HORONTIANO.
7.1
Prophetae quidem congregationem gentium, atque Ecclesiae annuntiarunt aedificationem futuram; sed tamen quia in Ecclesia non solum fortium animarum jugis profectus, verum etiam infirmarum lapsus, et rursus conversio est: ideo possumus ex propheticis libris colligere quemadmodum aut praeclara illa et fortis anima sine ulla gradiatur offensione, aut infirmior labatur, aut lapsa reparet, ac reformet gradum.
7.2
Itaque sicut in Canticis canticorum beatae illius animae continuos processus legimus, ita in Michaea, de quo nobis propheta sermo 1063 exortus est, consideremus lapsae conversionem. Non enim otiose te movit: Et tu, Bethleem, domus Ephrata, quod dictum est ab hoc propheta. Quomodo enim potest domus furoris esse, ubi Christus natus est? Hoc enim exprimunt locorum vocabula, sed illustrant operationum mysteria.
7.3
Ac primum consideremus quid interpretationis in Latino habeat Michaeas. Significat autem, Quis a Deo: vel, ut alibi invenimus, Quis iste, Morathi filius, id est, haeredis. Quis autem haeres, nisi Filius Dei, qui ait: Omnia mihi tradita sunt a Patre meo; et cum ipse esset haeres, nos esse voluit cohaeredes? Merito quis iste, non e populo unus, sed electus ad gratiam Dei, in quo loquitur Spiritus sanctus, qui prophetare coepit in diebus Joathan, et Achaz, et Ezechiae regum Juda. Quo ordine significatur visionis profectus; a malis enim regibus ad boni regis pervenit tempora.
7.4
Et ideo quoniam anima afflicta sub malis ante laborabat regibus, quem processum conversionis suae habeat, considerandum videtur. Destructa erat quasi infirmior, et omnis munitio ejus facta erat via transeuntium, et incursus passionum, luxuria resoluta, ac deliciis, contrita erat, ac relegata a facie Domini: Turris ejus squalida erat, quae posita est, ut in Esaiae cantico legimus, in medio florentis vineae. Squalet etenim turris, quando vitis arescit, et ovis sua errat: regrediente autem vitis viriditate, vel ove, resplendet; nihil enim squalidius iniquitate, nihil splendidius justitia.
7.5
Ad hanc turrim revocatur ovis, quando anima revocatur a lapsu, et in illa ove Christi regnum redit, quod est initium: quia ipse est initium et finis, vel initium salutis; sed tamen corripitur prius, eo quod tam graviter erraverit, et dicitur ei: Ut quid cognovistis mala? numquid rex non erat tibi? Hoc est, habebas regem, qui te regeret, et tueretur, deviare a justitiae tramite non debuisti, nec relinquere vias Domini, qui tibi rationabiles sensus impertivit. Ubi erant cogitationes tuae, ubi consilia, quibus praevidere injustitiam, propulsare iniquitates insito tibi vigore potuisti? Cur comprehenderunt te dolores ut parturientis; ut parturires iniquitates, et pareres injustitias? Nullus enim major est dolor, quam is qui peccati mucrone vulnerat conscientiam: neque ullum gravius est onus, quam peccatorum sarcina, et pondus flagitiorum. Deprimit animam, curvat usque ad terram, ne se erigere possit. Gravia, fili, gravia nimis delictorum pondera. Denique illa in Evangelio mulier, quae curvata erat, speciem praetendens animae laborantis, a Christo potuit solo erigi.
7.6
Huic ergo animae dicitur: Viriliter age, 1064 et appropinqua, filia Sion, ut parturias. Dolores enim parturientis tribulationem operantur, tribulatio patientiam, patientia probationem, probatio spem, spes autem non confundit in aeternum. Simul egeritur atque excluditur omne quod adversum est bonis moribus; ne residentia ejus frutescant semina, atque in novos iterum germinent partus.
7.7
Nec otiose dantur ei cornua et ungulae; ut conterat omnes manipulos areae, sicut vitulum Libani. Nisi enim manipuli contriti fuerint, paleae ventilatae, fructus apparere interiores et absolvi nequeunt. Comminuat igitur atque excutiat prius anima proficiens passionum superflua; ut fructus suos demonstrare possit in ipsa segete. Quanta adversa sunt, quae partus impediant bonos! Haec prius exstirpanda sunt; ne his fruct fera internecentur animae sata.
7.8
Tunc etiam illud prospicit providus animae consultor, ut concludat eam in voluptatibus suis, atque intercludat ejus cupiditates, ne in iis delectetur. Utiles enim sunt correptiones parentis, qui non parcit virgae; ut obedientem praeceptis salutaribus praestet animam filii sui. Virga enim visitat, sicut legimus: Visitabo in virga iniquitates eorum. Itaque qui virga maxillam percutit Israeliticae animae, erudit eam ad disciplinam patientiae Dominica correptione. Nemo enim desperare debet, quicumque corripitur atque arguitur; qui enim diligit filium, corripit. Nemo de remedio diffidat.
7.9
Ecce tibi ubi domus furorem videntis erat, ibi domus panis est: ubi crudelitas, ibi pietas: ubi poena innocentium, ibi universorum redemptio, sicut scriptum est: Et tu, Bethleem, domus Ephrata, non es minima inter principes Juda; ex te enim exibit Princeps in Israel. Bethleem domus panis est, Ephrata domus furorem videntis. Hoc habet interpretatio istorum nominum. In Bethleem natus est de Maria Christus: eadem autem Bethleem, quae Ephrata. In domo igitur furoris generatus est Christus: et ideo jam non domus furoris, sed domus panis, quia panem recepit eum, qui descendit de coelo. Domus autem furorem videntis est Ephrata; quia illic Herodes dum Christum requirit, perimi statuit infantulos; unde Vox in Rama audita est Rachel plorantis filios suos.
7.10
Sed jam nemo timeat, quia requies illa quam quaerebat David, audita est in Ephrata, inventa est in campis silvae. Tunc adhuc silva erat nationum congregatio: sed posteaquam in Christum credidit, fructuosa facta est, quia benedicti ventris fructum recepit. Mortua est ergo Rachel parturiens; quia jam tunc quasi patriarchae uxor furorem Herodis videbat, qui nec minusculae aetati pepercit. Simul quia in Ephrata peperit Benjamin specie superiorem, 1065 mysterio posteriorem, Paulum scilicet, qui antequam generaretur, non minimos dolores matri praestitit, cujus filios persequebatur. Et illic mortua et sepulta est; ut nos commortui et consepulti cum Christo, in Ecclesia resurgamus. Inde enim alia interpretatione, vel fecundata, vel repleta fructibus, Ephrata significatur.
7.11
Hic tamen, id est, in libro prophetico invenimus ὀλιγοστὸς εἶ, id est, in paucioribus es. In Matthaeo autem: Et tu Bethleem, domus Juda, non es in paucioribus. Ibi domus Juda, hic domus Ephrata: in quo verborum discrepantia, non sensuum est. Nam et Judaea interior vidit furorem, et exterior pertulit. Et in paucioribus est; quia pauci sunt, qui intrant in domum panis per angustam viam. Et non est in paucioribus, id est, de proficientibus, quae Christum non agnovit. Nec minima est, quae est domus benedictionis, et divinae gratiae receptaculum: et in eo minima, cui is qui aliquid confert Christo, videtur deferre. Et qui appetit Ecclesiam, Christum appetit; in quovis minimo enim Christus aut laeditur, aut honoratur, secundum quod ipse ait: Quod enim uni horum minimorum fecistis, mihi fecistis.
7.12
Ipsam autem Bethleem esse quae est Ephrata, docet lectio Genesis, ubi ait: Mortua est autem Rachel, et sepulta est in via Ephrata, ipsa est Bethleem. In via sepultura est sanctae Rachel, quae typus fuit Ecclesiae, ut transeuntes dicant: Benedictio Domini super vos; et: Venientes venient in exsultatione.
7.13
Omnis itaque anima, quae recipit panem illum descendentem de coelo, domus panis est, hoc est, panis Christi, quae habitantis in se panis coelestis firmamento alitur, et corde confirmatur. Unde et Paulus ait: Omnes enim unus panis sumus. Omnis anima fidelis Bethleem est, sicut Jerusalem dicitur, quae pacem et tranquillitatem habet superioris Jerusalem, quae in coelo est. Verus panis est, qui fractus et comminutus satiavit universos.
7.14
Quinta autem traditio habet, Domus panis. Beth enim domus est, leem panis dicitur. De aliorum traditionibus propter perfidiam Judaicam, ne ipsi se redarguerent, vel ab ipsis praeteritum putamus, vel sublatum ab aliis.
7.15
De Juda quoque tribu esse Bethleem docet lectio in Judicum libro, quia vir ille levita accepit sibi concubinam de Bethleem Juda, et irata est ei concubina ejus, et rediit in domum patris sui in Bethleem Juda.
7.16
Egressus itaque Christus a diebus saeculi; tunc enim nobis incipit saeculum, quando dies salutis, et egressus ad currendam viam dedit Israel. 1066 Usque ad tempus parientis. Cui advenit Christus, advenit fecunditas, advenit partus; sicut advenit Ecclesiae, quae peperit plures, quam quae filios habebat: et peperit septem, id est, legitimos, tranquillos, pacificos. Incipit ergo concipere anima, et formari in ea Christus, quae receperit adventum ejus, et pascitur in divitiis ejus; ut nihil ei desit, ut videntes etiam eam aliae animae revertantur ad viam salutis.
7.17
Et erit ei pax, sed non potest probari nisi tentationibus. Tunc enim pax ejus estimabitur et tranquillitas; cum excluserit vanas cogitationes, vel compresserit, cum motus omnes edomuerit passionum insurgentium, cum increbuerint angustiae, persecutio, fames, periculum, gladius. Tunc erit, inquit, pax; quia in his omnibus superamus propter eum, qui nos dilexit, quoniam confidimus in eo quia neque mors, neque vis tentationum nos ab ejus divellat charitate et separet. Tunc ergo dabit tentationes, ut justi probentur. Et Dominus quidem dat tentationes ea voluntate, ut neminem decipi velit: sed quia plerique vincuntur infirmi tentationibus, qui fortes sunt, probantur.
7.18
Tunc illis erit ros a Domino, tunc requies: tunc erit anima justi, sicut catulus leonis in ovilibus pecorum. Quod Evangelico exemplo ad Christum referre non dubitaverim; quia ipse dixit: Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris sui. Comprimentur enim quadrigae ejus irrationabiles scilicet impetus et motus istius corporis; sedabitur illud: Foris pugnae, intus timores; sed ubique, id est, intus et foris, tranquillitas erit: et non erit qui respondeat et resistat bonae voluntati; quia obedientia carnis, sublato pariete maceriae, cum fuerint utraque unum, omnes abolebit discordias.
7.19
Si qua autem anima infirma, sicut ille secundum carnem Israel, titubaverit, et ab illa Christi charitate persecutionibus turbata se aliquantulum separarit, corripitur atque arguitur quasi infida, quasi ingrata, quasi incredula, quae liberata a vanitatibus saeculi, in eas respiciendo reciderit: a qua non munera, non taurorum sacrificia; sed tantummodo ut bonum cognosceret, justitiam faceret, postulatum est. Renuntiatum est( inquit) tibi, homo, quid sit bonum, aut quid Dominus exquirat a te, nisi ut facias judicium et justitiam, et diligas misericordiam, et paratus sis ire cum Domino tuo. Sed quia non servavit haec illa infirmior anima, ideo Dominus ait: Heu me, quia factus sum sicut qui colligit stipulam in messe, et sicut racemum in vindemia? Audiens ergo haec propheta, in quo loquebatur Deus, ait ad illam animam: Heu me 1067 anima! quod non est plenus timoris a terra. Vel si ipse Dominus dicit, miseratus futuras pro peccatis ultiones, atque pro nostris erroribus ingemiscens.
7.20
Audiens haec anima, quia seminum suorum fructus non colliget, nullum, messe amissa, firmamentum inveniet sui, premet olivam, et unctionem laetitiae non habebit, neque bibet vinum jucunditatis. Cognoscens etiam in operibus carnis omnia plena sanguinis, plena circumscriptionis, fraudum, fallaciae, ficta officia pietatis, compositas simulationes, et inimicos sibi omnes qui in domo sunt; ideoque proximi sibi corporis motus cavendos, qui sunt graves animae nostrae adversarii; convertitur, et de Deo sperare incipit, et intelligens vere inimicam sibi carnem existere, ait ad eam: Noli supergaudere mihi, inimica mea, quia cecidi: sed resurgam; quia si sedero in tenebris, Dominus illuminabit me.
7.21
Considerans etiam insultare sibi aliquam potestatem, quae resistebat sibi; ne meliorem sequeretur viam: et inequitare, quod tradita esset in interitum carnis; ut diversis attereretur malis, quae vel a Domino propter peccatorum solutionem decernerentur, vel ab iniquo propter invidiam conversionis; ut ad se revocaret afflictam, dicit adhuc: Iram Domini sustinebo; qui vel lapsam castigat, vel tibi potestatem affligendi dedit: quia peccavi, sustinebo tamen, donec justificet ipse causam meam. Nisi enim confessa fuero, et exsolvero pretia iniquitatum mearum, non potero justificari. Cum autem fuero justificata, solvens duplicia peccata: Educet judicium meum, deponens indignationem; quia satisfactum sententiae est. Educet me ad lumen, ut videam justitiam ejus, et aspiciam delectationem ejus. Videbit hoc lumen reconciliationis meae inimica mea, id est, diaboli nequitia; et operietur confusione, quae nunc dicit: Ubi est Dominus Deus tuus? Videbit in me misericordiam ejus, videbit pietatem ejus.
7.22
Et ideo non audiamus eum, quando sumus in adversis aliquibus saeculi; cum aut dolor corporis est, aut filiorum amissio, vel caeterarum necessitudinum: non audiamus, inquam, dicentem: Ubi est Dominus Deus tuus? Tunc ejus tentationes cavendae sunt, cum gravis urget dolor, tunc animam aegram avertere studet.
7.23
Ergo anima, quae illum non audierit insidiantem sibi, videns postea mirabilia Dei, videns se in coelo, diabolum autem sicut colubrum reptantem in terrestribus, gratulabitur dicens: Quis Deus sicut tu, auferens peccata, et 1068 transferens impietates? Qui non fuisti memor indignationis tuae: sed sicut in mari mersisti omnes iniquitates nostras, sicut Aegyptium plumbum, et redisti ad misericordiam voluntarius, quam gemino contulisti munere, dimittens peccata, atque abscondens, secundum quod scriptum est: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata! Alia enim sanguine Filii tui abluis, alia donas nobis; ut bonis operibus et confessionibus nostros errores tegamus. Quod ergo ait: Auferens peccata, ad remissionem pertinet; quia penitus ea tollit,, ita ut non sint quorum memor non erit. Quod vero ait: Transferens iniquitates; eo quod confitentibus nobis lapsus nostros, et obumbrantibus eos bonae operationis fructu referantur in auctorem culpae, et peccati incentorem. Quid enim aliud agit, qui culpam fatetur, nisi ut adversantis nequitiae spiritalis dolo se et malitia transductum probet?
7.24
In eo itaque gratias agit anima ista; quia et aufert Dominus peccata, et transfert iniquitates, et demergit in profundo maris. Quod potest et ad baptismum referri, quo Aegyptius mergitur, Haebraeus resurgit: et quo altitudine sapientiae, et bonorum operum abundantia tegantur peccata superiora, per divitias misericordiae Dei nostri, qui memor promissionis suae, quam dederat Abrahae, haeredem ejus animam non est passus perire.
7.25
Et illa quidem anima hoc revocatur modo. Tu autem, fili, qui a primo flore pueritiae es haeres Ecclesiae, quae te suscepit et tenet, perseverato in proposito, memor gratiae Dei et muneris, quod per impositionem suscepisti manuum mearum; ut et in hoc gradu, sicut in ministerio sacro, fidem tuam demonstres atque industriam, et exspectes remunerationem Domini Jesu. Vale, et nos ut filius dilige; quia nos te diligimus.

Intertext edge

Open linked passage

Note