Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolarum classis II
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis"> —
⋯
More
Original / primary: 6979 Epclii
8.1
EPISTOLA LXXI.
8.1
Post varios gradus, queis anima lapsa sese reparat, supra descriptos, hic animae fidelis a Christo susceptio, eruditio et consummatio considerantur; ostenditurque in Christi itineribus diversos ejusdem animae progressus designari.
8.2
AMBROSIUS HORONTIANO.
8.1
Superiore epistola de ea anima sermonem contulimus, quae itineris sui devios aliquos habuerit anfractus, ut vetus Israel secundum carnem fluctuans; quia et ipse liberabitur per Domini nostri Jesu Christi gratiam, cum intraverit plenitudo gentium: licet ista leviore 1069 errore conversione sese reformaverit. Hac vero epistola de Ecclesiae filia nobis sermo sit, quam Dominus Jesus quemadmodum primo susceperit, erudierit, consummaverit in suo Evangelio, consideremus.
8.2
Suscepit itaque eam primo tuendam in confusione positam; exsul enim paradisi ubi nisi in confusione degeret anima uniuscujusque hominis? deduxitque eam in Bethleem. Jam profectus susceptae animae significatur, quod ascendit ad domum panis, in qua famem fidei et sterilitatem nesciat. De nostrarum animarum genere et ordine loquor, quibus nos vivimus et movemur, non de aliqua specialiter; non enim de proprietate et specie alicujus, sed de genere, ut dixi, animarum disputandum putamus.
8.3
Descendit in Aegyptum Christus, patrocinium et ductum nostrae animae ferens, inde rediit in Judaeam. Fuit in deserto, fuit in Capharnaum, fuit juxta fines Zabulon, circa maritima, transivit per sata, fuit in Bethphage, fuit in Ephraem, in Bethania; inde transivit in paradisum, ubi se capiendum dedit, passus est in Golgotha.
8.4
Omnes isti processus animae nostrae sunt, per quos exercitata gratiam piae institutionis invenit. Nam posteaquam exclusa de paradiso conditio humana in Adam et Eva, in castellum relegata est, vagari coepit huc atque illuc, errabunda circumferens vestigia sine ullo delectu: sed tempore complacito sibi exinanivit se Dominus Jesus, ut exsulem in se susciperet, et veteri reformaret gratiae. Itaque inventam recurso anfractu erroris revocavit ad paradisum, ut Evangelii docet lectio.
8.5
Per sata eam duxit, ut jejunam pasceret, primum in deserto, deinde in Capharnaum, agri non urbis incolatu: deinde juxta fines Zabulon, circa nocturna profluvia, id est, prophetarum obscuriora aenigmata; ut disceret praetendere ad fines gentium, quo omnes convenirent, nec timeret fluctus vitae hujus et procellas; quia habet Christus naves Tharsis, intelligibiles scilicet, quae percurrant mare, et ad templi constructionem pias merces advehant. In hujusmodi navibus navigat Christus, et in puppi tamquam bonus gubernator tranquillo quiescit mari: commoto excitatur, et increpat ventos, ut suis tranquillitatem refundat. Transiens quoque ad gentes, hanc animam liberat, quae Legis vinculis tenebatur; ne transiret ad nationum consortia.
8.6
Venit in Bethaniam, in locum obeditionis, 1070 ideo ibi mortuus suscitatur: cum enim caro subdita fuerit animae, tunc jam non quasi mortua jacet in sepulcro suo conditio humana, sed resuscitatur per gratiam Christi: ibi etiam se pro Dei nomine passioni discit offerre. De loco obeditionis, ut Joannes docet, in Ephraem ducitur, id est, ad bonorum fructuum fecunditatem: inde in Bethaniam reducitur, id est, obedientiam; semel enim quae piae subjectionis fructum gustaverit, servare eam, et in ea probari saepius nequaquam recusat.
8.7
Unde jam probata Hierosolymam venit, digna quae sit in templum Dei, in qua Christus habitaret. Denique sedens super pullum asinae Dominus Jesus cum gratulatione et gaudio innocentis suscipitur aetatis.
8.8
Postea in paradiso verba vitae aeternae docentur; unde etiam Dominus se permisit capi, sicut Joannes scribit evangelista, significans animam nostram, vel potius conditionem humanam, solutis erroris vinculis, eo unde ejecta erat in Adam, per Christum regressam. Unde et latroni illi confitenti dicitur: Amen, amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso. Ille dixerat: Memento mei, cum veneris in regnum tuum; Christus non de regno respondit, sed ad causam: Hodie mecum eris in paradiso, id est, reformandum est ante quod amissum est, postea conferendum id quod augendum est, ut per paradisum ad regnum perveniatur, non per regnum ad paradisum.
8.9
Servatur discipulis, quod plus conferatur pro laboribus, ideoque incolatum promisit, regnum distulit. Itaque is qui sub ictu mortis convertitur, et confitetur Dominum Jesum, mereatur incolatum paradisi: qui vero multo ante se exercuit, et Christo militavit, acquisivit populorum animas, pro Christo se obtulit, habeat paratum stipendiis suis Dei regnum, cujus se remuneratione donatum gaudeat. Ideoque Petro dicitur: Tibi dabo claves regni coelorum. Ex latrocinio conversus requiem habet, in apostolatu probatus accepit potestatem.
8.10
Haec est anima Evangelica, haec est de gentibus, haec filia Ecclesiae, longe melior e cursu, quam illa ex Judaea projecta, ad Dominum Jesum, et ad superiora se bonis consiliis et operibus attollens, quam suscepit in Golgotha Christus. Ibi Adae sepulcrum; ut illum mortuum in sua cruce resuscitaret. Ubi ergo in Adam mors omnium, ibi in Christo omnium resurrectio. Vale, fili, et nos dilige; quia nos te diligimus.

Intertext edge

Open linked passage

Note