Fragmentum ex Theodoreto desumptum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis">
—
⋯
Original / primary: 6981 Frexthd
2.1
730 Sancti Ambrosii episcopi Mediolanensis in Expositione fidei.
2.1
Confitemur Dominum nostrum Jesum Christum, Filium Dei unigenitum, ante omnia saecula sine principio ex Patre genitum secundum divinitatem: in novissimis vero diebus ex sancta virgine Maria eumdem incarnatum esse, perfectumque hominem ex anima rationali et corpore assumpsisse, consubstantialem Patri secundum divinitatem, et consubstantialem nobis secundum humanitatem. Duarum enim perfectarum naturarum unio facta est ineffabiliter. Ideo unum Christum, unum Filium Dominum nostrum Jesum Christum Filium Dei confitemur, scientes quod Patri suo secundum divinitatem coaeternus existens, secundum quam omnium etiam est conditor, dignatus est, post sanctae Virginis assensum, quando dixit Angelo: Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum, ineffabiliter sibi ex ea templum aedificare, et hoc sibi ab ipsa conceptione unire, non coaeternum ex sua substantia coelitus delatum corpus, sed ex substantiae nostrae massa, hoc est, ex Virgine id assumens, et sibi ipsi uniens.
2.2
Non in carnem mutatus Deus Verbum, neque ut spectrum apparens, sed sine mutatione et alteratione suam conservans substantiam, assumptas naturae nostrae primitias sibi uniit. Non principium sumens Deus Verbum ex Virgine, sed Patri suo coaeternus existens, naturae nostrae primitias per immensam bonitatem sibi unire dignatus est, non commixtus, sed in utraque substantia unus et idem apparens, sicut scriptum est: Solvite templum hoc, e in tribus diebus excitabo illud. Solvitur enim Christus Deus secundum meam substantiam, quam assumpsit: et solutum templum idem excitat secundum 732 divinam substantiam, secundum quam et omnium est conditor.
2.3
Numquam post unionem, quam sibi ex ipsa conceptione unire dignatus est, vel a suo templo recedens, vel propter ineffabilem benignitatem valens recedere. Sed idem est patibilis et impatibilis; patibilis secundum humanitatem, impatibilis secundum divinitatem. Videte enim, videte me, quia ego sum, et non mutor. Resuscitato igitur templo suo Deus Verbum, et in ipso naturae nostrae resurrectione ac renovatione perfecta, hanc discipulis suis ostendens dicebat: Palpate me, et videte, quod spiritus carnem et ossa non habet, sicut videtis me, non esse, sed habere; ut habentem et id quod habetur considerans, non mixtionem, non conversionem, nec alterationem, sed unionem factam intelligas.
2.4
Ideo et fixuras clavorum et lanceae ictum demonstravit, et coram discipulis comedit; ut omni ratione naturae nostrae resurrectionem in se renovatam persuaderet. Et cum secundum beatam divinitatis substantiam mutationis et alterationis expers, impatibilis, immortalis, nulla re indigens esset, passiones omnes templo suo inferri permisit, et hoc propria potentia excitavit, et per templum suum perfectam naturae nostrae renovationem effecit.
2.5
Eos vero qui dicunt nudum hominem esse Christum, vel passioni obnoxium Deum Verbum, aut in carnem conversum, vel consubstantiatum corpus habuisse, vel de coelo id detulisse, aut phantasma esse: vel qui mortalem dicunt Deum Verbum opus habuisse, ut a Patre suscitaretur, vel inanimatum corpus sumpsisse, vel sine mente hominem, vel duas Christi naturas per commixtionem confusas unam naturam factas esse: et qui non confitentur in Domino nostro Jesu Christo duas esse naturas inconfusas, unam autem personam, quatenus unus est Christus, unus Filius, eos anathematizat catholica et apostolica Ecclesia.