Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Ammianus Marcellinus
Res Gestae
Gest 19.12.19
Choose a text More by Ammianus Marcellinus
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
Perseus Lat2
19.12.1
19.12.1
Inter has tamen sollicitudines, velut ex recepto quodam antiquitus more, ad vicem bellorum civilium, inflabant litui quaedam colorata laesae crimina maiestatis, quorum exsecutor et administer, saepe dictus Tartareus
19.12.1
1
19.12.1
ille notarius missus est Paulus, qui peritus artium cruentarum, ut lanista ex commerciis libitinae vel ludi, ipse quoque ex eculeo vel carnifice quaestum fructumque captabat.
19.12.2
19.12.2
Ut enim erat obstinatum fixumque eius propositum ad laedendum, ita nec furtis abstinuit, innocentibus exitialis causas affingens,
19.12.2
1
19.12.2
dum in calamitosis stipendiis versaretur.
19.12.3
19.12.3
Materiam autem in infinitum quaestionibus extendendis dedit occasio vilis et parva. Oppidum est Abydum in Thebaidis partis situm extremo.
19.12.3
1
19.12.3
Hic Besae dei localiter appellati, oraculum quondam
19.12.3
futura pandebat, priscis circumiacentium regionum caerimoniis solitum coli.
19.12.4
19.12.4
Et quoniam quidam praesentes, pars per alios desideriorum indice missa scriptura, supplicationibus expresse conceptis, consulta numinum scitabantur, chartulae sive
19.12.4
1
19.12.4
membranae, continentes quae petebantur, post data quoque responsa, interdum remanebant in fano.
19.12.5
19.12.5
Ex his aliqua ad imperatorem maligne sunt missa, qui (ut erat angusti pectoris
19.12.5
1
19.12.5
) obsurdescens in aliis etiam nimium seriis, in hoc titulo ima (quod aiunt) auricula mollior, et suspicax et minutus, acri felle concaluit; statimque ad Orientem ocius ire monuit Paulum, potestate delata, ut instar ducis rerum experientia clari, ad arbitrium suum audiri efficeret causas.
19.12.6
19.12.6
Datumque est negotium Modesto .(etiam tum per Orientem comiti) apto ad haec et similia. Hermogenes enim Ponticus ea tempestate praefectus praetorio, ut lenioris ingenii, spernebatur.
19.12.7
19.12.7
Perrexit (ut praeceptum est) Paulus funesti furoris et anhelitus plenus, dataque calumniae indulgentia plurimis,
19.12.7
1
19.12.7
ducebantur ab orbe prope terrarum, iuxta nobiles et obscuri, quorum aliquos vinculorum afflixerant nexus, alios claustra poenalia consumpserunt.
19.12.8
19.12.8
Et electa est speetatrix suppliciorum feralium civitas in Palaestina Scythopolis, gemina ratione visa magis omnibus opportuna, quod
19.12.8
secretior est
19.12.8
1
19.12.8
et inter Antiochiam Alexandriamque media, unde multi plerumque ad crimina trahebantur.
19.12.9
19.12.9
Ductus est itaque inter primos Simplicius, Philippi filius, ex praefecto et consule, reus hac gratia postulatus, quod super adipiscendo interrogasse dicebatur imperio, perque elogium principis torqueri praeceptus, qui in his casibus nec peccatum aliquando pietati dederat nec erratum, fato quodam arcente, corpore immaculato lata
19.12.9
1
19.12.9
fuga damnatus est.
19.12.10
19.12.10
Dein Parnasius (ex praefecto Aegypti) homo simplicium morum, eo
19.12.10
1
19.12.10
adductus
19.12.10
2
19.12.10
periculi, ut pronuntiaretur capitis reus, itidem pulsus est in exsilium, saepe auditus multo antehac rettulisse, quod cum Patras Achaicum oppidum, ubi genitus habuit larem, impetrandae causa cuiusdam relinqueret potestatis, per quietem deducentia se habitus tragici figmenta viderat multa.
19.12.11
19.12.11
Andronicus postea, studiis liberalibus et claritudine carminum notus, in iudicium introductus cum secura mente nullis suspicionibus urgeretur, purgando semet
19.12.11
1
19.12.11
fidentius, absolutus est.
19.12.12
19.12.12
Demetrius itidem Cythras cognomento philosophus, grandaevus quidem sed
19.12.12
1
19.12.12
corpore durus et animo, sacrificasse aliquotiens confutatus, infitiari non potuit, asserens
19.12.12
propitiandi causa numinis haec a prima adulescentia factitasse, non temptandi sublimiora scrutatis; nec enim quemquam id noverat affectare. Diu itaque adhaerens eculeo, cum fiducia gravi fundatus, nequaquam varians eadem oraret intrepidus, Alexandriam (unde oriebatur) innoxius abire permissus est.
19.12.13
19.12.13
Et hos quidem aliosque paucos aequa sors, veritatis adiutrix, periculis eximit abruptis. Criminibus vero serpentibus latius, per implicates nexus sine fine distentos, quidam corporibus laniatis exstinguebantur, alii poenis ulterioribus damnati sunt bonis ereptis, Paulo succentore fabularum crudelium, quasi e
19.12.13
1
19.12.13
promptuaria cella, fallaciarum et nocendi species suggerente complures, cuius ex nutu (prope dixerim) pendebat incedentium
19.12.13
2
19.12.13
omnium salus.
19.12.14
19.12.14
Nam siqui remedia quartanae vel doloris alterius collo gestaret, sive per monumentum transisse vesperi, malivolorum argueretur indiciis, ut veneficus, sepulchrorumque horrores, et errantium ibidem
19.12.14
1
19.12.14
animarum ludibria colligens vana, pronuntiatus reus capitis interibat.
19.12.15
19.12.15
Et prorsus ita res agebatur, quasi Clarum, Dodonaeas arbores, et effata Delphorum olim sollemnia, in imperatoris exitium sollicitaverint multi.
19.12.16
19.12.16
Unde blanditiarum taetra commenta, palatina cohors exquisite confingens, immunem eum fore malorum communium asserebat, fatum eius vigens semper et praesens in abolendis adversa conantibus eluxisse, vocibus magnis exclamans.
19.12.17
19.12.17
Et inquisitum in haec negotia fortius, nemo qui quidem recte sapiat reprehendet. Nec enim abnuimus salutem legitimi principis, propugnatoris bonorum et defensoris, unde salus quaeritur aliis, consociato studio muniri debere cunctorum; cuius retinendae
19.12.17
1
19.12.17
causa validius, ubi maiestas pulsata defenditur, a quaestionibus vel cruentis, nullam Corneliae leges exemere fortunam.
19.12.18
19.12.18
Sed exsultare maestis casibus effrenate non decet, ne videantur licentia regi subiecti, non potestate. Imitandus sit Tullius, cum parcere vel laedere potuisset, ut ipse affirmat, ignoscendi quaerens causas, non puniendi occasiones, quod iudicis lenti et considerati est proprium.
19.12.19
19.12.19
Tunc apud Daphnen, amoenum illud et ambitiosum Antioohiae suburbanum, visu relatuque horrendum natum est monstrum, infans ore gemino cum dentibus binis et barba, quattuorque oculis, et brevissimis duabus auriculis, qui partus ita distortus praemonebat rem publicam in statum verti deformem.
19.12.20
19.12.20
Nascuntur huius modi saepe portenta, indicantia rerum variarum eventus, quae quoniam non expiantur, ut apud veteres publice, inaudita praetereunt et incognita.

Intertext edge

Open linked passage

Note