Ammianus Marcellinus
Res Gestae
Gest 22.1.2
Choose a text
More by Ammianus Marcellinus
—
Perseus Lat2
22.1.1
22.1.1
Dum haec in diversa parte terrarum, Fortunae struunt volubiles casus, Iulianus inter multa, quae per Illyricum agitabat, exta rimabatur assidue, avesque suspiciens, praescire festinabat accidentium finem, sed responsis ambiguis et obscuris haerebat, futurorum incertus.
22.1.2
22.1.2
Eique tandem aruspicinae peritus,
22.1.2
Aprunculis Aprunculus
22.1.2
Gallus orator, promotus rector postea Narbonensis, nuntiavit eventus, inspectu iecoris (ut aiebat ipse) praedoctus, quod operimento duplici viderat tectum. Cumque ille timeret, ne cupiditati suae congruentia fingerentur, eratque
22.1.2
1
22.1.2
ideo maestus, omen multo praesentius ipse conspexit, quod excessum Constantii dare monstrabat. Eodem enim puncto quo idem obierat in Cilicia, lapso milite qui se insessurum equo dextra manu erexit, humique prostrate, exclamavit ilico audientibus multis, cecidisse qui eum ad culmen extulerat celsum.
22.1.3
22.1.3
Et quamquam haec laetifica sciret,
22.1.3
1
22.1.3
velut fixa tamen firmitate consistens, intra terminos Daciae se continebat, sic quoque plurima pertimescens. Nec
22.1.3
enim cautum ducebat, coniecturis credere forsitan in contrarium erupturis.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).