Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Ammianus Marcellinus
Res Gestae
Gest 22.13.5
Choose a text More by Ammianus Marcellinus
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
Perseus Lat2
22.13.1
22.13.1
Eodem tempore diem
22.13.1
1
22.13.1
undecimum kalendarum Novembrium amplissimum Daphnaei Apollinis fanum, quod Epiphanes Antiochus rex ille condidit iracundus et saevus, et simulacrum in eo Olympiaci Iovis imitamentum, eiusque
22.13.1
2
22.13.1
aequiperans magnitudinem,
22.13.1
subita vi flammarum exustum est.
22.13.2
22.13.2
Quo tam atroci casu repente consumpto, ad id usque imperatorem ira provexit, ut quaestiones agitari iuberet, solito acriores, et maiorem ecclesiam Antiochiae claudi. Suspicabatur enim id Christianos egisse, stimulatos stimulates invidia, quod idem templum inviti videbant ambitioso circumdari peristylio.
22.13.3
22.13.3
Ferebatur autem licet rumore levissimo, hac ex causa conflagrasse delubrum,
22.13.3
1
22.13.3
quod Asclepiades philosophus, cuius in actibus Magnenti meminimus, cum visendi gratia Iuliani peregre ad id suburbanum venisset, deae caelestis argenteum breve figmentum, quocumque ibat secum solitus ferre,
22.13.3
2
22.13.3
ante pedes statuit simulacri sublimes,
22.13.3
3
22.13.3
accensisque cereis ex usu cessit, unde medietate noctis emensa, cum nec adesse quisquam potuit nec iuvare, volitantes scintillae adhaesere materiis vetustissimis, ignisque aridis nutrimentis, omne quicquid contingi potuit (licet erecta
22.13.3
4
22.13.3
discretum celsitudine) concremarunt.
22.13.4
22.13.4
Eo anno sidere etiam tum instante brumali, aquarum incessit inopia metuenda, ut et rivi cassescerent
22.13.4
1
22.13.4
quidam, et fontes antehac aquarum copiosis pulsibus abundantes, sed in integrum postea restituti sunt.
22.13.5
22.13.5
Et quartum nonas
22.13.5
1
22.13.5
Decembres, vergente in vesperam die, reliqua Nicomedia collapsa est terrae motu, itidemque Nicaeae portio non mediocris.

Intertext edge

Open linked passage

Note