Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Ammianus Marcellinus
Res Gestae
Gest 22.2.1
Choose a text More by Ammianus Marcellinus
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
Perseus Lat2
22.2.1
22.2.1
Inter quae tam suspensa advenere subito missi ad eum legati Theolaifus atque Aligildus, defunctum Constantium nuntiantes, addentesque quod eum voce suprema successorem suae fecerit potestatis.
22.2.2
22.2.2
Qua re cognita post exemptos periculorum aestus et bellicarum sollicitudinum turbas, in immensum elatus, iamque vaticiniis credens, et celeritatem negotiis suis aliquotiens profuisse expertus, edixit iter in Thracias, motisque propere signis, emensa declivitate Succorum Philippopolim petit, Eumolpiada veterem, alacri gradu sequentibus quos duxerat cunctis.
22.2.3
22.2.3
Advertebant enim imperium, quod ereptum ibant cum ultimorum metu discriminum, praeter spem ordinario iure concessum. Utque solet fama novitates augere, properabat exinde sublimior, uti
22.2.3
1
22.2.3
quodam Triptolemi curru, quem ob rapidos circumgressus, aeriis serpentibus et pinnigeris fabulosa
22.2.3
vetustas imponit: perque terras et maria formidatus, nullis obstantibus moris,
22.2.3
2
22.2.3
Heracleam ingressus est Perinthum.
22.2.4
22.2.4
Quo apud Constantinopolim mox comperto, effundebatur aetas omnis et sexus, tamquam demissum aliquem visura de caelo. Exceptus igitur tertium Iduum Decembrium verecundis senatus officiis, et popularium consonis plausibus, stipatusque armatorum et togatorum agminibus, velut acie ducebatur instructa, omnium oculis in eum non modo contuitu destinato, sed cum admiratione magna defixis.
22.2.5
22.2.5
Somnio
22.2.5
1
22.2.5
enim propius videbatur adultum adhuc iuvenem, exiguo corpore, factis praestantem ingentibus, post cruentos exitus regum et gentium, ab urbe in urbem inopina velocitate transgressum, quaqua incederet accessione opum et virium, famae instar cuncta facilius occupasse, principatum denique deferente nutu caelesti, absque ulla publicae rei suscepisse iactura.

Intertext edge

Open linked passage

Note