Ammonius Alexandrinus; Victor Capuanus
Evangelicarum harmoniarum interpretatio
Inte 1.2
Choose a text
More by Ammonius Alexandrinus; Victor Capuanus
—
7879 Evhain
1.1
PRAEFATIO VICTORIS EPISCOPI CAPUANI IN EVANGELICAS HARMONIAS AMMONII.
1.1
Dum fortuito in manus meas incideret unum ex quatuor Evangelium compositum, et absente titulo, non invenirem nomen auctoris, diligenter inquirens, quis gesta vel dicta Domini et Salvatoris nostri, evangelica lectione discreta, in ordinem quo se consequi videbantur, non minimo studii labore redegerit, reperi Ammonium quemdam Alexandrinum, qui Canonum quoque Evangelii fertur inventor, Matthaei Evangelio reliquorum trium excerpta junxisse, ac in unam seriem Evangelium nexuisse; sicut Eusebius episcopus Carpiano cuidam scribens, in praefatione editionis suae qua canones memorati Evangelii edidit, supradicti viri imitatus studium, refert in hunc modum: Ammonius quidam Alexandrinus multum, ut arbitror, laboris et studii impendens, unum ex quatuor nobis reliquit Evangelium. Ex historia quoque ejus comperi, quod Tatianus vir eruditissimus, et orator illius temporis clarissimus, unum ex quatuor compaginaverit Evangelium, cui titulum DIAPENTE imposuit. Hic beati Justini philosophi et martyris, dum adhuc viveret, discipulus fuit: quo migrante ad Dominum cum palma martyrii, magistri sanctam deserens disciplinam, et doctrinae supercilio elatus, lapsus in Encratitarum haeresim, Marcionis potius amplexus errorem, quam Justini Christiani philosophi veritatem, suae vitae perniciosus exstitit, asserens inter alia, nuptias et stupra pari crimini subjacere.
1.2
Sed et dictis apostolicis manus profanae emendationis, vel( ut dicam verius) corruptionis dicitur intulisse. Sed quia et hominum perfidorum( Christi Dei nostri operante potentia) confessione vel opere, saepe triumphat gloria veritatis( nam et daemones Christum fatebantur; et filii Scevae in Actibus apostolorum in nomine Jesu, quem Paulus praedicaret, daemonia fugabant); Tatianus quoque, licet profanis implicitus erroribus, non inutile tamen exhibens studiosis exemplum, hoc Evangelium( ut mihi videtur) solerti compaginatione disposuit. Et forsitan adhuc beati Justini adhaerens lateri, illius eruditionis merito, hoc opus explicuit. Arbitror enim propterea non Ammonii, sed hujus esse editionem memorati voluminis: quod Ammonius Matthaei fertur relationi, evangelistarum reliquorum relationem discreto annexuisse sermone; hic vero sancti Lucae principia assumpta, licet ex maxima parte Evangelio sancti Matthaei, reliquorum trium dicta conjunxerit; ut jure ambigi possit utrum Ammonii an Tatiani inventio ejusdem operis debeat aestimari. Verumtamen, vel si jam haeresiarches hujus editionis auctor existit Tatianus, verba Domini mei cognoscens, libenter amplector interpretationem: si fuisset ejus propria, procul abjicerem. Nam et Contra Gentes magnificos libros edidisse narratur.
1.3
Hoc igitur Evangelium, cum absque numeris reperissem, quos Ammonius mirabili studio reperit; Eusebius vero Cesareae episcopus Palaestinae, ab eo accipiens exemplum, diligenter excoluit, quibus communiter ab evangelistis dicta propriis sunt notulis declarata; Domino adjuvante, studium laboris impendi, ut memoratos numeros per loca congrua diligenter affigerem. Quod si dubitatio alicujus verbi fortasse provenerit, ex appositis numeris ad plenariam recurrens quilibet Evangelii lectionem, an et ibidem ita se sermo habeat de quo ambiguitas provenerat, incunctanter inveniat, et absque scrupulo studiosi mens secura hoc possit uti volumine. Quod etsi a compositi hujus auctore voluminis cum numeris editum fuit, sed transcribentium desidia omissi putantur, nos tamen in eo sumus labore versati, quo opera solet novella praesumi. Sciendum sane quod hic numerus canonicus, usque ad denariam perveniat quantitatem. Neque scribentis voluntate horum numerorum summa defixa est, sed ratione et regula naturali ab Ammonio inventa est sagaciter. Neque enim aut infra denarium, aut ultra poterit ullo modo alius numerus reperiri, qui quatuor evangelistarum dicta communia aut propria valeat explicare. Quod praesenti facile potest exemplo probari. Nam aut omnes quatuor sibi concordare necesse est; aut Matthaeus, Marcus, Lucasque sibi conveniunt; aut Matthaeo Joannes consentit; aut Matthaeus Lucae concordat; aut Matthaeus cum Marco eadem loquitur; aut Marcus cum Luca et Joanne propria loquitur; aut Marcus cum Joanne similibus loquitur; aut Marcus cum Luca, eadem narrat; aut Lucas cum Joanne discrepantia refert; aut singuli propria inveniuntur exponere.
1.4
In quatuor igitur evangelistis, evidenti numerorum ratione monstratum est, quod non valeat communis propriaque relatio ultra progredi, at intra denariam contrahi quantitatem. Quos tamen canones breviter subter adnexui, quibus unusquisque canon numeris declaretur; vel ut manifestius fiat in quo canone qui evangelistae communia vel propria dixerint, facile lector inveniat. Ordinem vero quem in canonum ratione digessimus, ad hoc exseruimus, ut sola probatio fieret, rationabiliter denarii summam fuisse conscriptam. Nam quae sit eorum positio, breviter, ut diximus, infra notari curavimus. Ipsos quoque numeros in unum pariter congregatos, in modum quo eos sanctus Hieronymus digessit, curavi describere, juxta seriem duntaxat qua totius Evangelii hujus lectio explicatur; ut qui eadem vel alia, aut ubi propria evangelistae protulerint, memoratos numeros prius curiosus lector, si velit, inspiciens, facile, ex nota numeri, reperta comprobet lectione: sanctam et beatissimam Trinitatem precantes ut nos in veritate Scripturarum suarum erudire dignetur, et discretionis gratiam tribuat: quatenus, ut optimi trapezitae, omnia probemus secundum Paulum, et quae sunt bona sectemur.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).