Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Acrostichis in Leontium episcopum
AmoenusEpis 1 · 7707-acinleeMore by Amoenus
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/amoenusfl-490" aria-label="More works by Amoenus"> —
⋯
More
Original / primary: 7707 Acinlee
1
Agnoscat omne saeculum Antistitem Leontium, Burdegalense praemium, Dono superno redditum. Bilinguis ore callido, Crimen fovebat invidum, Ferens acerbum nuntium, Hunc jam sepulcro conditum. Celare se non pertulit, Qui triste funus edidit, Et si nocere desiit, Insana vita prodiit. Deceptus arte noxia Cassata deflet crimina, Dum quae putabat tristia, Conversa sunt in gaudia. Exempla saeva protulit, Calcanda cuncto tempore, Ut jam sibi conscriberet Decreta vivo antistite. Fucata res haec contigit Vitanda casto pectore, Superstite ut praesumeret, Post fata quod vix defuit. Gravat sacerdos ordinem Qui episcopatum sic petit, Praecepta qui complectitur Fugit honoris ambitum. Hoc si cui sit debitum Coactus ascendat gradum, Non se petente callide, Sed dante Christi munere. Ineptus est quis ipse se Praeferre vult Ecclesiae: Nam rem sacratam sumere Electio divina sit. Carus sacerdos ordinem Hilarius non ambiit, Martinus illud effugit, Gregorius vix sustulit. Leges refutant ambitum, Invasor omnis pellitur, Quod respuunt praetoria, Vitet nefas Ecclesia. Maligna erant certamina, De sede non tamen sua, Quae nec pati desiderat, Non inferat mens improba. Nec longiore tempore Versatur in hoc murmure, Dum cogitant succedere, Redit sacerdos qui fuit. Orante plebe protinus, Dum nemo credit, redditur, Quae confluunt post tristia Majora sunt haec gaudia. Plausu favebat civitas, Cui reddita est felicitas Orbata quem defleverat, Partem recepit anxia. Quem vix putabat redditum Praeventa voto prospero, Res mira quando cernitur Solet stupere visio. Recolligit rector gregem, Errore captum semitae, Pastoris arce cognita Gavisa sunt ovilia. Sumpsit gradum quo tempore Regressus est: eo die, Quis non superno munere Hoc contigisse praedicet? Tantum nec ante praemium Plebi fuit, cum factus est, Laetata quantum tunc fuit Quando recepit praesulem. Venite, cives, plaudite, Et vota votis addite; Quo facta sunt miracula, Servent eum coelestia. Christus sereno lumine Circumvolet, quem reddidit, Ut trina crescat gratia, Mercede, vita, gloria. Imum canendo concrepet, Quisquis Deo non invidet; Laus ejus est, qui praesulem De mortis ore retranit. Zelante fido pectore, Jam vera dici non pudet, Haec parva nobilissimo Papae damus Leontio.

Intertext edge

Open linked passage

Note