Anastasius bibliothecarius-879
Interpretatio Synodi VII generalis
Gene 11.3.8
Choose a text
More by Anastasius bibliothecarius
—
9285 Insyvig2
11.3
Residentibus quoque ante sacratissimum ambonem templi sanctissimae ac magnae ecclesiae quae cognominatur Sophia: praesentibus et audientibus gloriosissimis et magnificentissimis judicibus, id est Petrona laudabilissimo exconsule patricio, et comite Deo conservandi imperialis obsequii; et tota sancta synodo secundum ordinem qui praescriptus est in prima actione: praesentibus etiam Deo amabilibus archimandritis et hegumenis, atque omni monachica plenitudine; propositis sanctis et intemeratis Dei Evangeliis.
11.4
Leontius[ Leo] inclytus a secretis dixit: Novit sancta et beata synodus, qualiter in praecedenti conventu diversa dicta legerimus[ al., digesserunt] divinitus insequendorum haereticorum, qui accusaverunt sanctam et immaculatam Christianorum Ecclesiam ad erigendas sacras imagines[ Gr., ob erectionem sacrarum imaginum]. Hodie autem prae manibus habemus eorumdem Christianos accusantium blasphemiam in scriptis, id est absurdam et evertendam atque per se redarguendam definitionem pseudosyllogi, in omnibus consonantem impiae opinioni Deo edibilium haereticorum: sed et artificiosam et efficacissimam ejus refutationem, quam Spiritus sanctus liquido praebuit( oportebat enim eam divulgari sapientibus affatibus[ Gr., contradictionibus], et discerpi fortibus refutationibus): quam et subjicimus ad quod placuerit.
11.5
Sancta synodus dixit: Legatur.
11.6
Joannes Deo amabilis diaconus sanctissimae magnae Ecclesiae Constantinopoleos, et cancellarius, legit.
11.7
REFUTATIO ejus quae resarcinata et fallaciter nominata est definitio a congregata turba eorum qui Christianos accusant.
11.1.1
ACTIO SEXTA. TOMUS PRIMUS.
11.1.1
Gratum est semper odienti homines daemoni tam a Deo separare, quam multiplicibus fallere seductionibus hominem qui ad imaginem Dei factus est: et nil ei magis sollicitudini et studio est, quam pietati resistere, et ecclesiasticae pacis concutere ordinem. Quod etiam et in temporibus nostris ostendit per conciliabulum quoddam, in quo qui congregati sunt subjectae materiae[ Gr., expositionis auctores ef.] suasores sunt effecti, et septimum semet diffamaverunt esse concilium, simplex et cunctis agnitum quod est adversus idola odium, veluti quamdam in hamo seductoriam escam objicientes, exsecramentum suum e contrario proponentes contra imaginales figuras[ Gr., et ex eorum rejicientes in imaginales fig.], subripuere simpliciores: et antiquissimam illam et corruptam vocem, idolorum videlicet culturam, iterum fabricantes, per quam ii qui diabolo et malignis ejus virtutibus per daemonica simulacra, et creaturae potius quam Creatori servierunt, juste idololatrae decreti sunt nominari:( quos et) iis qui Christum induerunt, et gratia ejus ab idolis liberati, atque ab eorum errore salvati, regale sacerdotium et gens sancta effecti, comparare atque conferre conati sunt[ Gr., sunt effecti, inurere conati sunt]: sed utinam more imperfectorum abortivorum mox nata verba eorum corrumperentur[ Gr., corrupta essent], priusquam in Ecclesia talia essent effecta contagia. Verum quia cum inepta essent, a quibusdam lacte nutrita sunt: licet ad perfectam nondum pervenissent aetatem, haec perimere gladie Spiritus necessarium ducimus. Sed in his omnibus dux nobis sit Christus verus Deus noster, qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum qui solus intellectus est pie intelligentium et intellectorum, et sermo dicentium et dictorum, qui omnia omnibus et est et efficitur; qui dat linguam disciplinae cognoscendi, cum oportet dicere verbum. Declaratio enim sermonum ejus illuminat, et intellectum dat parvulis; quatenus mendacium pellatur, et veritas introeat omnibus lucide ac splendide fulgens: quam pietatis zelatores amplexati, divini Apostoli memores inquientis, Vae mihi est, si non evangelizavero; debent ejus et advocati et protectores esse mendacium redarguentes, et funda spiritus lapidantes. Unde tam secundum Scripturas, quam mores Patrum, scrutabiliter ac syllogistice contra stultiloquia venientes, secundum Phinees mucrone spiritus, una redargutionis plaga facile hos qui sibi in hac impietate conglobati sunt, simul pungere studeant, et mendaces per evidentem exhibitionem linguas eorum cunctis ostendant; quippe quae et contra notitiam unici Filii Dei, et contra Ecclesiam ejus elatae, et iniquitatem in excelsum incarnationis ipsius locutae sunt: et ita demum disruptis vinculis eorum gladio spiritus, qui est Verbum Dei, et deposito jugo indisciplinationis eorum, tegmina versutiarum ipsorum omnibus manifesta constituant: quia Dominus derisit eos, et subsannavit eos, et loquetur ad eos in ira sua, dicens: Discedite a me, non novi vos. De quibus etiam per prophetam Jeremiam praedixit: Falso prophetae vaticinantur in nomine meo: non misi eos, et non praecepi eis, neque locutus sum ad eos: visionem mendacem et divinationem fraudulentam et seductionem cordis sui prophetizant vobis. Idcirco erunt projecti in viis Jerusalem, id est, Ecclesiae catholicae; et conculcatio omnibus qui pie Deum confitentur. Laqueus enim fortis viro labia sua, et capitur sermonibus oris sui. Retributio autem labiorum ejus dabitur ei impietatis argutio. Ait enim: Arguam te, et statuam contra faciem tuam peccata tua. Et quidem super his ista dixisse sufficiat. Ne vero prolixis anfractibus prolongemus sermonem, propositam viam continuantes, ad redargutiones ex ipsa superscriptione verbum faciamus. Neque enim aliter horum vaniloquium ignavum et maledictis refertum ostendi poterit, nisi redarguendo cum Dei aspiratione adversus eos aciem praeparemus: unam ipsis acquisituri cautelam, ut videlicet nihil noviter sine nobis agant ex his quae[ Gr., unam nobis acquirentes caut. ut videlicet nihil a nobis innovetur ex his quae] ad divinum cultum pertinere noscuntur: sed magis apostolicis et paternis obediant[ obedimus] documentis, necnon et ecclesiasticis institutis. Rogamus autem eos qui hanc fuerint adepti scripturam, quo eam scrutabiliter et non transitorie legant: ut liquido et expresse comperientes subtilitatem objectionis, lauream[ victoriam: victorias et laudes] Dei Ecclesiae solvant. Usi sunt autem prooemiis hujuscemodi.
11.1.2
Gregorius Deo amabilis episcopus Neocaesariae legit:
11.1.3
« Terminus sanctae magnae ac universalis septimae synodi.»
11.1.4
Joannes diaconus legit:
11.1.5
A mendacio inchoantes, et per totam hanc rebellium vocum novitatem hoc in opitulationem assumpto, in mendacium finierunt Christianorum calumniatores. Quomodo enim sancta, quae nec quid est sanctum in notione suscepit, praesertim cum sit polluta, profana et exsecranda? Illi namque qui in ea congregati sunt, ut prophetice fateamur, inter sanctum et pollutum non distinxerunt, et inter mundum et immundum non discreverunt, iconam incarnati Dei Verbi, Domini videlicet nostri Jesu Christi, similiter ut iconam Satanae, idolum nuncupantes. Quomodo autem magna et universalis, quam neque receperunt, neque concordaverunt reliquarum praesules Ecclesiarum, sed anathemati hanc transmiserunt? Non habuit enim adjutorem illius temporis Romanorum papam, vel eos qui circa ipsum sunt sacerdotes, nec etiam per vicarios ejus, neque per encyclicam epistolam, quemadmodum lex dictat conciliorum. Sed nec consentientes sibi patriarchas Orientis, Alexandriae scilicet, Antiochiae, ac sanctae civitatis, vel comministros et summos sacerdotes, qui cum ipsis existunt. Vere fumus caligine plenus, obtenebrans oculos stolidorum, est sermo eorum, et non lucerna posita super candelabrum, ut illuminet omnibus qui in domo sunt: pro eo quod localiter in abdito, et non super orthodoxiae montem dicta fuerunt verba ipsorum. Neque enim in omnem terram more apostolorum exivit sonus eorum, aut in fines orbis terrae verba eorum, quemadmodum sex sanctarum et universalium synodorum. Porro septima quomodo, quae non concordavit cum praecedentibus sex sanctis ac venerabilibus synodis? Omne quippe septimum, quod fuerit ordinatum, in supputatione praecedentium rerum subsequens debet esse, quam quod eorum quae sibi connumerantur, nihil participat, profecto non connumeratur. Sicut enim si quis sex aureos more versus ordinet, deinde apponat aeneum nummum, septimum hunc propter alterius materiae substantiam nullatenus appellaverit; siquidem aurum multi et pretiosi metallum est commodi, aes vero vile et inhonorabile: Ita et haec cum aureum vel pretiosum in dogmatibus nihil habeat, sed in omnibus aerea[ subaerata] sit et reproba venenoque mortifero plena[ rubigine mortifera] sacratissimis sex synodis, aureis carminibus spiritus refulgentibus, connumerari non meruit. Habens autem elationem ejus qui dixit, Ponam thronum meum supra nubes personat hujuscemodi.
11.1.6
Gregorius episcopus Neocaesariae legit:
11.1.7
« Sancta magna et universalis synodus, quae per gratiam Dei et piissimam sanctionem Deo redimitorum et orthodoxorum imperatorum nostrorum Constantini et Leonis congregata est in hac Deo conservanda regia urbe, in colendo templo sanctae ac intemeratae dominae nostrae Dei Genitricis semperque Virginis Mariae, quod appellabatur Blachernae, definivit subter annexa.»
11.1.8
Joannes diaconus legit:
11.1.9
Si per divinam gratiam eorum congregatio facta esset, verbis quae per Dei gratiam dicta sunt adornaretur, et veritate utique refulgeret; quoniam gratia huic conjuncta est, et compares sibi atque contubernales existunt, testante Joanne qui in theologia praeeminet, ac dicente: Gratia et veritas per Jesum Christum facta est. Ipsi ergo veritatem deserentes, in qua Salomon gloriatur dicens: Veritatem meditabitur guttur meum: et mendacium amplectentes, a gratia proculdubio exciderunt. Unde nec sermo eorum divino est sale conditus, ut det gratiam audientibus. Illud autem quod dicitur, in venerabili templo congregatos eos fuisse, non est mirum. In hoc enim nullo fuco meliorabuntur: quemadmodum nec Annam et Caipham, vel Judaicum eorum concilium quod factum est in Christum, juvit quod in templo adversus eum initium est sine lege consilium. Nam Deo magis damnabiles ostendebantur, quia in locis sanctis non sancta, sed inimica Deo foedera pepigerunt. Sed utinam ex paterna voce prooemium sumerent, Dionysii videlicet deiloqui, traditionesque ipsius[ Gr., Sed utinam ut ex p. v. pr. sumpserunt Dion. d. traditiones quoque ipsius] atque omnium sanctorum Patrum nostrorum incorruptas servarent. Sed non est hoc in illis, sicuti caetera per totam expositionem eorum manifestabunt: licet in convenienter hi qui falsa ovium pelle cooperiuntur, de theologia praefationem faciant, ita dicentes:
11.1.10
Gregorius episcopus legit:
11.1.11
« Cunctorum causa et consummatio deitas, quae omnia bonitate sua ex non existentibus ut essent exhibuit, haec ornate et ordinate agitari definivit: quatenus incolumitati per gratiam denatae conjuncta, indeclinabilem perpetuitatem et inflexibilem ad utraque nutum veri status salva custodiant.»
11.1.12
Epiphanius diaconus[ et cubuclesius] legit:
11.1.13
Si universa creatura a Deo condita accepit ex non exstante subsistendi virtutem, nunc ejus utique praecepto mota et directa, novit Creatoris custodire mandatum, tanquam ab ipso quoque provisionem adepta sive inanimata sit, sive animata. Ipsi autem traditionem quae a Christo nobis in sancta Ecclesia sua ad recordationem salutiferae dispensationis suae data est, anathematizare praesumpserunt, ignorantes quod nihil eorum quae in illa sunt, sine ipso fuerit factum; et ostenduntur inanimatis insensibiliores, et irrationabilibus irrationabiliores: et non solum haec, sed et bene se currere arbitrantes, linguam in pravis sermonibus et dogmatibus suis fallacem demonstrant, sanctam Dei Ecclesiam idolis adornati perhibentes; atque mendacium spem suam ponentes, ad eam proferunt: Vias tuas scire nolumus, neque antiquam traditionem sequi proponimus. Et quidem audient a Christo qui eam fundavit: Nescio vos; fingunt autem se diabolum triumphare, dicentes ita:
11.1.14
Gregorius episcopus Neocaesariae legit:
11.1.15
« Quia vero hic qui ob priorem claritatem Lucifer dictus est, proprium ordinem circa Deum collocatum habens, et in excelsum contra factorem suum sensum extendens, tenebrae hinc cum apostatica virtute sua factus est, et ex gloriosissima, lucem faciente, et super lucem existente Dei principalitate sponte cadens, omnis malitiae ultroneus factor et inventor ac magister apparuit, et offuscatus est; non ferens aspicere hominem a Deo creatum pro eo in gloriam intromissum, in qua ipse fuerat constitutus, omnem adversus eum malitiam suam evacuavit, et per deceptionem illum a divina gloria et claritate reddidit alienum, creaturam potius quam Creatorem adorare cohortans.»
11.1.16
Epiphanius diaconus[ et cubuclesius] legit:
11.1.17
Si quidem contra idolorum servitutem, vel contra creaturarum servitutem, quam sancti apostoli qui induti sunt virtutem ex alto, ac divini prophetae qui ante vaticinati sunt, sicque demum egregii Patres nostri qui illos secuti sunt, interdixerunt et exsecrati sunt, sermo eorum esset, omnes utique alumni Ecclesiae componerent[ assentirentur], et haec tradere scripturae illis opportunum existeret. Sed quia hanc deserentes, mendacium protegunt; et patrem hujus, diabolum videlicet publicare simulantes, contra ea quae sunt immaculatae Ecclesiae, linguam exacuunt, et cauponum more vinum miscuerunt aquae, et subversione turbulenta proximum potare non sunt reveriti, juste audiunt divinam ad se vocem per deiloquum David et psalmistam prolatam: Quare enarratis justitias meas, et assumitis testamentum meum per os vestrum? vos autem odistis disciplinam, et projecistis sermones meos retrorsum, portionem vestram ponentes cum his qui adulterant dogmata veritatis. Unde simulantes veritatem, aiunt:
11.1.18
Gregorius episcopus Neocaesariae legit:
11.1.19
« Unde propriae manus opus fictor Deus cum vidisset modis omnibus in perditionem demersum, nequaquam sustinuit, sed post[ Gr., videre m. o. in p. lubens non passus, post] diligentiam quae per legem atque prophetas pro hujus est effecta salute, nondumque illo redire valente in priorem nobilitatem, dignatus est Filium suum et Verbum in novissimis et praedestinatis temporibus mittere ad terram. Qui voluntate paterna, et cooperatione vivifici et aequalis sibi potentia Spiritus, in utero virginali habitans, et ex sancta et immaculata carne ejus in propria substantia[ Gr., existentia,] vel subsistentia carnem sumens nobis consubstantialem, hanc mediante anima rationabili et intelligibili compaginavit atque formavit, et natus est ab ipsa super omnem rationem et omnem intellectum et cogitationem; crucemque pertulit ultroneam et mortem elegit, atque tertia die resurgens ex mortuis, omnem salutarem dispensationem implevit.»
11.1.20
Epiphanius diaconus[ et cubuclesius] legit:
11.1.21
Ait Scriptura in mundi factura Deum dixisse: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Ingens ergo est magnitudo dignitatis, quia terrena imagine Dei honoratus est. Sed eo seductione cadente, ac non conservante primae plasmationis dignitatem, humanum genus in idololatriam translapsum est. Hunc Deus et Verbum Patris factus homo, et non mutata natura, perfectus, revocans a casu, atque removens eum ab errore idolorum, denuo in immortalitatem fingit, praebens ei donum sine poenitentia. Haec iterata fictio, Dei magis inspectrix efficitur; et priori fictione praestantior, ac donum[ Gr., Haec priore deiformior et praestantior formatione fit reformatio, ac d.] aeternum. Has ergo donorum magnitudines obtenebrare volentes, aliam idololatriam per facturam imaginum ore aspero perhibent introduci, et redemptionem novam jactanter factam[ Gr., per se factam] asseverant; et variis verbis suam sententiam consuentes, Ecclesiam Dei tanquam errantem judicant, mollientes sermones suos super oleum, scripta quaedam pronuntiantes: et dolosa verba eorum, et jaculum saucians est lingua ipsorum. Loquuntur pacifica, in se autem habent inimicitiam: propter quod et inferunt:
11.1.22
Gregorius episcopus legit:
11.1.23
« Removit nos a corruptionem faciente daemonum magisterio, id est, ab idolorum errore pariter et cultura, et tradidit adorationem quae spiritu est« et veritate.»
11.1.24
Epiphanius diaconus legit:
11.1.25
Inviti, o praestantissimi, ad veritatem trahimini. Totus enim sacer apostolorum coetus, et sancta Patrum nostrorum caterva, ad homines venisse Dei Patris Verbum et Filium praedicat, ut erueret nos ab idolorum errore. Sed et praenuntiatas voces habemus per prophetas ita clamantes: Ecce enim, ait, dies veniunt, dicit Dominus, et delebo nomina idolorum a terra, et non erit ultra memoria eorum. Ita ut vos confiteri coacti sitis, quod nos ab idolorum errore Christus Deus noster eruerit. Et si eruit, quomodo rursus idolis servierunt, qui in illum crediderunt? cesset vestra maledica garrulitas. Deus redemit incarnatus, et rursus captivamur? et ab eo qui tyrannidem in nos exercuit, nunc iterum superamur? Audite divinam Scripturam dicentem: Regnum ejus aeternum, et potestas ejus in generationes generationum; et: Regnabit Dominus in aeternum, Deus tuus Sion in generationem et generationem. Nequaquam, ut imperatores terreni modo superant, modo superantur, ita et Deus; sed victoria ejus in aeternum manet. Neque enim ut homo est Deus ut formetur, neque ut Filius hominis, ut comminetur ei, sicut scriptum est. His autem et Apostolus consonat dicens: Sine poenitentia enim sunt, inquit, dona et vocatio Dei. Porro eadem effantur, semet adornare putantes. Subinferunt enim, sese impugnantes:
11.1.26
Gregorius episcopus legit:
11.1.27
« Et ita demum cum assumptione in coelos ascendit, sanctos discipulos suos et apostolos magistros hujus salutiferae fidei derelinquens. Qui Ecclesiam nostram tanquam sponsam ejus variis pietatis atque lucifluis dogmatibus speciosam reddentes, optimam[ formosissimam] et clarissimam, utpote quibusdam fimbriis aureis ostenderunt circumamictam et variatam. Cujus speciem accipientes inclyti Patres nostri atque magistri, necnon et sanctae ac venerabiles sex synodi, sine diminutione conservaverunt.»
11.1.28
Epiphanius diaconus legit:
11.1.29
Indoctum et ineruditum sensum habentes, nec senserunt tyrannicae suae ipsius vocum novitatis abjiciendam opinionem, fastumque et arrogantiam suam isti, qui tumultuari susurrando conantur: et versuto volentes velamento suum ipsius sensum obumbrare, ridiculum quoddam ex desidia patiuntur, laudantes multum ac magnifice ecclesiasticam legislationem; et hanc immutilatam servare sanctas sex et universales synodos, licet nolentes, promittunt[ Gr., assentiuntur], et verbis quidem simulant pietatem, mente autem iniquitatem operantur: et labiis eam honorant, corde autem longe distant ab illa; minime consentientes admittere traditionem, quae in omni praeterito tempore a tot sanctis retenta est. Utinam multitudinem saltem reveriti essent Christianorum, qui tam impraesentiarum, quam qui fuerunt ex quo annuntiatum est Evangelium, exprobrando et abjiciendo ejus narrationem quae per titulorum picturam effecta est. Nam postquam sancta et universalis sexta synodus facta est, usque dum ipsi congregati sunt contra venerabiles iconas, non plus quam septuaginta praeterierunt anni. Unde omnibus liquet, quod nequaquam in his annis imaginum picturae sunt traditae, sed in temporibus sextam synodum praecedentibus: et revera ab apostolorum fuerunt praedicatione, quemadmodum in omni loco ex ipsa visione sanctorum templorum ediscimus et Patres sancti testati sunt, atque historiarum perhibent relatores, salvanturque hactenus conscriptiones eorum. In primo enim et quingentesimo post expleta quinque annorum millia, Christus Deus noster ad homines veniens, et per triginta tres annos et menses pene quinque nobiscum conversans, magnum et salutare mysterium nostrae Redemptionis operatus est; sicque ad coelos iter effecit, ascendens proculdubio unde descendit, praecipiens apostolis docere omnia quae illos ipse docuerat. A temporibus ergo istis usque ad Constantinum imperatorem qui primus ex Christianis regnavit, transierunt anni quasi trecenti, cum prius tyrannidem pagani exercerent: quando scilicet plurimi Christianorum bonum certamen certantes, martyrio saeculum hoc derelinquebant adversus idola insurgentes. Christianorum vero copia divino zelo commota, templaque construentes, quidam in nomine Christi, quidam vero in honore sanctorum, alii humanitatis in eis Christi Dei nostri acta, alii autem certaminis martyrum narrationes coloribus exarabant: alii autem in tabulis semper memoriam ferre volentes in eis[ Gr., in seipsis] desiderati martyris imaginem depingebant, vel etiam ipsius Christi. Sed et in sacris vestibus et cimeliis imagines tam a sanctis Patribus nostris, quam a piis viris depingebantur, et in ipsis incruenta sacrificia celebrabant et usque ad nos haec omnia liquido demonstrata sunt, et permanent in aeternum. Et certe etiam in haeresibus exortis felle ac amaritudine plenis adversus Ecclesiam, sed et sex synodis universalibus Dei nutu per diversa tempora in earum eversionem congregatis, omnia quae tradita sunt in Ecclesia catholica sive scripto sive sine scripto ab antiquis temporibus, una cum sanctarum quoque imaginum demonstratione corroborata sunt et stabilita. Sancta vero sexta et universalis synodus cum promulgasset definitionem suam contra eos qui unam voluntatem praedicant in Christo Deo nostro, et Constantinus qui tunc imperabat, et praeceptione sua per beneplacitum Dei hanc congregaverat, vita post modicum excessisset, Justinianusque filius ejus imperium obtinuisset: iidem ipsi qui in ea fuerant congregati, rursus nutu divino unanimiter convenientes post quatuor vel quinque annos, regulas ediderunt pro correctione ecclesiasticorum negotiorum usque ad duas et centum. In quibus canonibus etiam de imaginibus in octuagesima secunda regula exposuerunt ita: In quibusdam venerabilium imaginum picturis agnus digito praecursoris exaratur ostensus, qui in figuram praecessit[ Gr., assumptus est] gratiae, verum nobis per legem praemonstrans agnum, Christum videlicet Deum nostrum. Veteres ergo figuras et umbras, utpote veritatis indicia et praecedentes characteres Ecclesiae traditos salutantes, gratiam honore perferimus et veritatem, hanc ut legis plenitudinem admittentes. Ut ergo praefectio etiam per colorum operationes in omnium vultibus[ ante omnium oculos] depingatur, characterem agni Christi Dei nostri qui tollit peccata mundi, secundum humanitatem, etiam in iconis ex hoc pro veteri agno definimus depingi: per eum videlicet celsitudinem humilitatis Dei Verbi considerantes, et ad memoriam conversationis quam in carne gessit, passionis, quoque ac salutaris mortis ejus adducti, atque redemptionis quae hinc est mundo effecta. Videmus ergo cuncti et intelligimus, quod et ante sanctas synodos et post sanctas synodos imaginum descriptiones in Ecclesia traditae fuerint, quemadmodum et Evangelii. Etenim per lectionem auribus perceptam hujus auditionem menti transmittimus, et oculis intuentes imaginales formas, simili modo intelligibiliter illustramur: et per duas res invicem se sequentes, lectionem aio et picturas, unius notitiam accipimus, ad memoriam rerum veniendo gestarum. Hinc et duorum generalissimorum sensuum in Canticis canticorum copulata haec operatio potuit inveniri, cum dicitur: Ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis: vox enim tua dulcis, et facies tua decora. Quibus consonantes et nos psallendo dicimus: Sicut audivimus, ita et vidimus. His ergo ita se habentibus, opportune dicendum est ad eos qui contra sanctas imagines garrierunt: Vana locutus est unusquisque ad proximum suum; labia dolosa in corde, et corde locuti sunt mala. A quibus eruamur gratia Christi veri Dei Salvatoris nostri.
11.2.1
ACTIO SEXTA. TOMUS SECUNDUS.
11.2.1
Epiphanus diaconus legit:
11.2.2
Obliti non mentientis Domini repromissionis, quam de Ecclesia sua spopondit, quia portae inferi non praevalebunt adversus eam, nudo capite, revelataque facie, habentes contrarias opiniones, impugnant illam; et furantes paternas voces, quasi suas opponunt, dicentes ita:
11.2.3
Gregorius episcopus legit
11.2.4
« Iterum autem hujus decorem videre non ferens praedictus malitiae fabricator, non est fraudatus per diversa tempora et modus maligno ingenio faciendi sibi subditum genus humanum: sed in schemate Christianismi idololatriam sensim induxit[ Gr., reduxit], persuadens sophismatibus suis ad se spectantibus minime a creatura recedere, sed hanc adorare, hancque percolere, et Deum facturam arbitrari Christi vocabulo nominandum.»
11.2.5
Epiphanius diaconus legit:
11.2.6
Qui spiritualem expugnant Jerusalem, id est catholicam Ecclesiam, his figurantur qui terrenam expugnavere Jerusalem. Et festinant et ipsi patrie uti sermone, quemadmodum quondam Rhapsaces, qui Hebraea lingua contra Israel utebatur. Isti enim haeretici paternam doctrinam et ecclesiasticam vocem contra Patres contraque catholicam Ecclesiam armant. Sed a fructibus, inquit Dominus, eorum cognoscetis eos. Comparati enim sunt sepulcris dealbatis, quae foris quidem parent hominibus speciosa: quemadmodum et isti Christianorum calumniatores patriis quasi cooperti sermonibus, intus autem pleni sunt ossibus et omni spurcitia, mortuis videlicet foetidisque dogmatibus. Nos autem idem sepulcrum revelantes, in manifestationem faciamus cunctam eorum immunditiam: quia secundum propria desideria pervertunt quae in Ecclesia catholica sunt a sanctis Patribus edita. Et vocibus quidem eisdem utuntur, sed astute commutant sensus eorum. Quae namque adversus Arianos ipsi profati sunt, isti contra venerabiles iconas, stylo scripturae mutato, fatentur. Quod enim memorabilis Pater Gregorius Nyssaeorum praesul Ecclesiae in epitaphii sermone, quem super sancto Basilio, suo videlicet carne ac spiritu fratre, scribens adversus Arianos dogmatizavit, isti contra imagines assumpserunt: quod ex eadem praefatione ipsius periochae videri poterit, quae ita se habet: Utique nullus ignorat intentionem ostensionis, quae tempore magistri nostri effecta est[ Gr., int. cur tali tempore noster claruerit doctor]. Quia enim hominum vesania circa idola praedicatione Christi exstincta fuerat, et omnes erant in ruinis jam et abolitione vanorum culturae, per totum pene orbem praedicatione pietatis exorta: is qui tenebat humanae deceptionis principatum, undique coercitus Christi nomine ab orbe terrarum abactus est. Cum autem in malitia sapiens malitiae inventor existeret, non est fraudatus malignis argumentis ad faciendum rursus per seductionem sibi humanitatem subjectam, sed sub praetextu Christianitatis idolorum culturam paulatim induxit[ Gr., reduxit], persuadens sophismatibus suis ad se respectum habentibus, ut non recederent a creatura, sed hanc adorarent et colerent, Deumque facturam arbitrarentur, Filii nomine nuncupatam. At vero si ex non exstantibus vel a creatura, vel a divina substantia in sua est alienatus natura, nullus est huic sermo reddendus, sed hi qui nomen Christi creaturae imposuerunt, hanc adorent, huic deserviant, in ea spem salutis habeant, et ab ipsa praestolentur judicium[ ex. est creatura, et secundum propriam naturam aliena est a divina substantia, nihil de hoc curarent; sed nomen Christi creaturae imponentes, hanc adorarent, huic deservirent, in ea sp. sal. haberent, et ab ipsa praestolarentur jud.]: necnon et apostata qui cecidit totam nequitiam suam hominibus qui indigni sunt, largiatur, Ario scilicet et Aetio et Eunomio et Eudoxio, quin potius et multis aliis, per quos idolatria quae jam defecerat, denuo, sicut dictum est, nomine Christianitatis inducta est[ et omnino nactus apostata homines totius ejus nequitiae capaces, Arium inquam, Aetium, Eun. Eud. et praeterea multos alios, per ipsos idololatriam, etc., reduxit]. Et obtinuit homines languor, qui servierunt creaturae potius quam Creatori: ita ut et auxilio illius temporis imperatorum deceptio confortaretur, et omnes excellentes principatus pro eodem languore certarent.[ Gr., Cum ergo omnes propemodum homines ad partem quae praevalebat, transissent, tunc, etc.] Tunc ex Deo demonstratur magnus Basilius, quemadmodum Elias sub Achab( III Reg. 17, et seq.); qui sacerdotio jam quodammodo decidenti auxilium praebens, veluti quamdam deficientem lucernam verbum fidei per gratiam quae inhabitabat in eo, rursus resplendescere fecit. Intendamus quod verum est, quia totus hujus Patris sensus adversus Arii furia laborantes intenditur. Dicit enim sanctum Basilium illis temporibus demonstratum, quibus Arius, Eunomius, Eudoxius, Macedonius, et qui circa illos, dissimiles[ Anomoei] scilicet et Semiariani, creaturam Filium et Verbum Patris et Deum nostrum fatebantur, tanquam Deo quidem, sed creato servientes[ Gr., tanquam Deo illi qui creatus erat, ser.]. Unde idolorum cultores juste tam ab ipso quam a catholica Ecclesia nominantur, eo quod eum quem colunt, ex non exstantibus ut esset fateantur effectum, sicuti omnis eorum quae condita sunt, creatura. Itaque sanctas imagines Christiani neque deos nominarunt, neque ut diis deservierunt, neque spem salutis suae in eis aliquando habuerunt, neque ab illis exspectant futurum judicium, nisi ad recordationem et monimen eas habentes, et amore circa illarum principalia flagrantes, has et amplexi sunt, et honoranter adoraverunt: non tamen divinae his servitutis vel cultus officium impenderunt( abesto calumnia), sed neque aliis quibuslibet rebus. Ariani autem creaturae connumerantes Dei Filium et Verbum, ab eo spem salutis suae praedicabant habere, et per eum futurum judicium effici. Hujus rei gratia egregius Pater arguens illos ait: Hanc, id est creaturam, adorare, huic servitutem exhibere, in ea salutis spem habere, ab ipsa exspectare judicium. Ergo probantur veritatis adulteratores hujus vocum novitatis propugnatores, et secundum prophetam caupones; miscentes vinum aquae: et non solum hoc, sed et falsarii paternarum traditionum effecti sunt. Eodem quippe deifero Patre dicente, Dei[ Gr., Filii] vocatione nominatam, ipsi volentes in imaginalem formationem sensum transferre, pro Filii vocatione, Christi vocatione falso profati sunt. Manifestum est enim quod dicens, Filii vocatione nominatam, adversus Arianos pronuntiaverit, in supernam et increatam divinam generationem Filii blasphemantes. Propter quod et primores ejusdem haereseos publicavit dicens, Ario videlicet, Eunomio, Eudoxio, et Aetio. Ipsi autem prout dicerent Filii, dicentes Christi, mutato sensu in venerabilium imaginum formationem blasphemiam conati sunt usurpare. Igitur et in hoc falsiloqui quidam et mendaces manifestantur, qui et inferunt quae licita minime comprobantur.
11.2.7
Gregorius episcopus legit:
11.2.8
« Propterea quemadmodum olim Jesus salutis quod nostrae auctor et consummator sapientissimos discipulos suos sancti Spiritus induens virtute, pro imminutione talium, in omnem terram direxit: ita nunc famulos suos et apostolorum consimiles, fideles videlicet imperatores nostros erexit, ejusdem Spiritus sapientia praeditos, et dignos virtute factos, ad perfectionem scilicet et doctrinam nostram, atque destructionem daemonicarum munitionum extollentium se contra scientiam Dei, atque redargutionem diabolicae argumentationis pariter et erroris.»
11.2.9
Epiphanius diaconus legit:
11.2.10
Quis locutus est iniquitatem talem in Excelsum aliquando? quae fiat hac impietate crudelior? O irreverentem et malignam blasphemiam! o absconditam fraudem et variam falsitatem! ut ex ipsius diaboli argumentatione instructi effantur; quia visionem et vultum, quae clare nos et expresse ad gloriam Dei manu quodammodo ducunt, et per quae humilitatis celsitudinem Dei Verbi consideramus, et ad conversationis ejus quam in carne gessit, id est, passionis et salutaris mortis ejus memoriam trahimur, daemonicas munitiones extollentes se adversus scientiam Dei, et diabolicam argumentationem et errorem ausi sunt nuncupare. Intenderunt vere arcum suum rem amaram, ut sagittent in occultis immaculatum. Si enim confiterentur, pro imminutione idolorum indutos virtute ex alto sanctos discipulos, adveniente super eos Spiritu sancto, fuisse missos, non utique dicerent alios erectos, postquam obtinuit illorum traditio et doctrina annos circiter octingentos, et Patres sancti hanc ut ancoram securam confirmaverunt et stabilierunt. Semel enim universaliter erepti per Christum ab idolis, non egemus super idolis conqueri[ Gr., reprendi]: nisi forte praesumant dicere, mutationem factam in Ecclesia, et leges alias et ordinationes traditas; inducentes nobis occasiones irrationabiles et negatione refertas. Hoc enim rumore fortes isti tumultuantes dicebant, sicut olim Jesus salutis nostrae auctor et consummator. Hinc accedit eis dicere: Omne quod antiquatur et senescit, prope interitum fit: et quia antiquata est apostolorum doctrina, novam nos procuramus erigere: quia et Moyses et Aaron sacerdotes simili modo fuisse probantur. Sed quando gratia subintravit, Apostolus dixit alium surrexisse sacerdotem. Ergo et nunc debuerant dare maximam quamdam gratiam, apostolorum gratia superiorem( sic enim et dicunt) ad perfectionem quidem nostram et magisterium. Et cum episcopi essent qui talem synodum adunaverunt, et perfectionem apostolicarum dispositionum haberent, et alios debuissent perficere, non ab aliis perfici. Nam magis renuerunt doctrinam magisterii ac traditionis sanctorum apostolorum et illustrium Patrum nostrorum. Unde consortes et participes nullatenus ostensi sunt horum eruditionis et doctrinae, eo quod non consenserunt traditioni eorum, et imprecatur eis psalmista David dicens: Disperdat Dominus universa labia dolosa, et linguam magniloquam. Dicat et nobis psallens veraciter ipse David, et nos una cum ipso: Inimici defecerunt frameae in finem, et civitates eorum destruxisti. Quando defecerunt inimici frameae, et civitates, id est munitiones ejus? nonne in Christi humanatione? de quo scriptum est, quia fortium dividet spolia. An super pseudosyllogo et factione ipsorum scriptum est, quia inimici defecerunt frameae in finem? Et si in finem et per omnia defecerunt frameae inimici, impietatisque civitates destructae sunt, quomodo haec iterum reaedificata et renovata esse garrierunt, ut sibimet ascribant destructionem eorum, et redemptionem humani generis quae ex illis effecta est? Derogantes magno salutis nostrae mysterio et dispensationi Christi, qui et super omnia benedictus Deus in saecula saeculorum. Amen. Deinde adulationibus ad imperatores usi, ita aiunt.
11.2.11
Gregorius episcopus legit:
11.2.12
« Qui divino zelo, qui illis inest, moti, fidelium Ecclesiam daemonum subreptam seductione videre non patientes.»
11.2.13
Epiphanius diaconus legit:
11.2.14
Haec dicentes, neque cognoverunt repromissiones quas catholica Ecclesia suscepit a Christo qui eam fundavit, neque per redemptionem quae est in Jesu Christo Domino nostro confitentur salvari genus humanum. Quos enim Christus proprio mercatus est sanguine, iterum diabolo vendunt. Quos propria morte vivificavit, ipsi toxico labiorum suorum mortificant, et in laqueum inferni demergunt. Audiant Cantica canticorum aperte ad Ecclesiam ex persona Christi cantantia: Tota bona[ pulchra] es proxima mea, tota bona es, et macula non est in te. Ecce jam audierunt totam eam bonam esse et proximam Christi, ac ab omni macula liberam; ad quam et per Isaiam affatur: In manu mea depinxi muros tuos, et in conspectu meo es semper. Et quomodo quae has repromissiones accepit, subripitur a daemonum adversa virtute? et maxime ubi Chritus est caput secundum divinum Apostolum, quis est qui hanc possit in praedam arripere? Ipse exhibuit eam sibi non habentem maculam aut rugam, et quomodo rursus coinquinatur? O reprehensionem[ Gr., opinionem] istam! Certum est enim quod negationem dispensationis ejus sequestret opinio haec. Sed festinaverunt Ecclesiam spernere: idcirco spernet illos Dominus, et erunt apud omnes qui in ea nati sunt, reprobati et anathematizati: mansit enim inexpugnabilis et incorruptibilis[ Gr., inconcussa] et immobilis. Porro adulationibus replentes os, ad narrationem a se gestorum faciunt gloriantes.
11.2.15
Gregorius episcopus legit:
11.2.16
« Omne sacratum convocaverunt Ideo amabilium episcoporum collegium, ut synonice in idipsum effectum, et scripturarum quaestionem faciens de seductoria similitudinum colorum operatione, quae avellit ex summa et Deo decibili latria ad humilem et materialem creaturae latriam hominis sensum, Deo movente, pronuntiet quid sibi fuerit visum: scientes quod scriptum est in prophetis: Quia labia sacerdotum custodient scientiam; et legem exquirent ex ore ipsorum, quia angeli Domini omnipotentis sunt.»
11.2.17
Epiphanius diaconus legit:
11.2.18
Immemores Dei Verbi nativitatis ex Virgine, hujusque magni et salutaris mysterii quod ipse in carne veniens nobis donavit, eruens nos ab idolorum errore, ac horum insana superstitione: ipsique hanc salutem usurpantes, gloriamque sibi cumulare volentes, inglorii a catholica Ecclesia praedicantur. Quibus aperte affatur Christus Deus noster per prophetam dicens: Sacerdotes spreverunt legem, et coinquinaverunt sancta mea. Inter sanctum et pollutum non distinxerunt, et inter mundum et immundum non distinxerunt. Ipsi enim iconas Domini et sanctorum ejus a daemoniorum icona non distinxerunt, eas similiter idola nominantes, et calumniose accusantes Ecclesiam, quam acquisivit proprio sanguine Christus Deus noster; seductoriamque colorum operationem Evangelii enarrationem susurrando fatentes, quam venerabilem et sanctam fideles dicunt et nominant; non profecto aspicientes ad id quod videtur, sed ad ea quae in ipso signantur. Audientes enim auribus, Gloria tibi, Domine, proclamant, et videntes oculis, eamdem utique deferunt gloriae actionem. In memoriam quippe venimus conversationis ejus, qua cum hominibus conversatus est. Quidquid enim narratio in scriptis insinuat, id ipsum et pictura denuntiat. Qualia vero impudenter jactanterque verbosa fauce garrierunt, inspiciamus. Quae avellit ex summa et Deo decibili latria ad humilem ac materialem creaturae latriam. O vesaniam linguam ut gladium acutam et mendacio infectam habentium, immaculatam fidem Christianorum in imaginum aestimantium commutari culturam; quique contumeliose profantur, humilem ac materialem creaturae latriam hanc appellantes! Nullus Christianorum hominum qui sub coelo sunt, imagini cultum servitutis exhibuit: pagana est enim ista fabulatio, et daemonum adinventio, atque opus actionis satanicae. Periit hoc Christi adventu. Servitus nunc in spiritu et veritate est: diversa autem quae Deo exhibentur, ad memoriam videlicet ejus et sanctorum ipsius, habet Ecclesia reposita: ex quibus etiam imaginum est factura. Ipsi praeterea esse arguunt dicentes: Pronuntiet quod sibi fuerit visum. Latuit eos quod ab ore Dominico scriptum est: Qui loquitur a semetipso, propriam gloriam quaerit. Igitur ipsi testantur se a semetipsis affari, et non a Spiritu sancto. Quis, putas, haec audiat? nisi forte qui non fuerit Spiritus. Deinde gloriantes non in Domino, sed in lingua sua, sic aiunt:
11.2.19
Gregorius episcopus Neocaesariae legit:
11.2.20
« Et ecce nunc congregata sacra synodus, cujus numerum implemus trecenti triginta octo, synodicas sequentes legislationes, amplectentes suscipimus et praedicamus dogmata seu traditiones, quas ipsae roborantes, secure nos tenere sanxerunt.»
11.2.21
Epiphanius diaconus legit.
11.2.22
Populosum habentes concilium jactant, de multitudine gloriantes. Turbas quippe contra Ecclesiam congregantes garrierunt, os non habens ostium aperientes, quod licitum non est; iniquitatem in Excelsum locuti sunt; et secundum Hebraeum populum creverunt, et vilissimi facti sunt. Sed non beneplacuit in eis Domino. Quare? quoniam ab Ecclesia sese pellentes, erraverunt in eremo, in inaquoso, vinum spirituale, quod laetificat corda hominum, non habentes. Rursus autem eadem de semetipsis[ Gr., iisdem] asseverant verbo quidem figurantes synodicas sectari legum positiones, factis autem negant, et dinumerant universales synodos, dicentes:
11.2.23
Gregorius episcopus legit.
11.2.24
« Secundum quidem primum sermonem sancta[ Gr., Primo quidem loco sancta] et universalis ac magna synodus, quae apud Nicaeam celebrata est sub sanctae memoriae Constantino Magno imperatore; quae impiissimum Arium a sacerdotali deposuit dignitate, eo quod diceret creaturam increatum Filium Dei, qui consubstantialis Patri et Spiritui sancto, et per omnia unius gloriae ac unius est honoris: quae et a Deo electum[ Gr., dictatum salubris fidei nostrae protulit symbolum. Sicque demum centum[ Gr., Deinde centum] quinquaginta sanctorum Patrum qui convenerunt in hac regia urbe sub majore Theodosio imperatore: quae Macedonium Pneumatomachum damnavit, tanquam in sanctissimum Spiritum blasphemantem, et non esse homousion Patri et Filio impie dogmatizantem: ipsum quoque salutaris fidei nostrae symbolum latius expressit, Deum etiam et sanctum omnipotentem Spiritum firmans.»
11.2.25
Epiphanius diaconus legit:
11.2.26
Has sanctas universales duas synodos etiam impius recepit Nestorius, et qui partis ejus erant haeretici. Ita et horum factiosae cohortis synodus has recipiens, aliam haeresim introduxit, a qua qui intendunt ei, Christianorum calumniatores nominati sunt a sancta Dei catholica Ecclesia, in nullo ab insensatis viris discrepantes, qui solem videntes esse super terram, dicunt ad invicem: Prae claritate solis stellae absconsae sunt, et dies est, et non est nox: manifestissima et certissima otioso sermone ratiocinantes deliberant[ Gr., concludunt], ita subdentes:
11.2.27
Gregorius episcopus legit:
11.2.28
« Post has ducentorum sanctorum Patrum apud Ephesum prius conveniens sub juniori Theodosio imperatore quae Judaeorum sensum habentem, et hominem colentem. Nestorium condemnavit: quoniam praedicabat Christum seorsum ex Deo Verbum, et Christum alterum qui esset ex muliere: partim privatimque ponens Deum Verbum, et partim hominem: duas hinc subsistentias in uno Christo dogmatizans, et negans unitatem quae per subsistentiam facta est: secundum quam non quasi alter cum altero coadoratur, sed unus intelligitur Christus Jesus Filius unigenitus, una adoratione honorandus cum propria carne.
11.2.29
Epiphanius diaconus legit:
11.2.30
Haec et Eutyches, et Dioscorus, atque qui confusionem duarum in Christo naturarum praedicant, admiserunt. Sed haeretici permanserunt aliam haeresim inferentes. Ergo his connumerabuntur et ipsi, tanquam versutam vocum novitatem in catholicam Ecclesiam inferentes. Et veluti pueri, qui ea quae a patribus suis evidenter dicta et facta illusorie adinvincem enarrant; ita et isti quae ab omnibus manifeste sciuntur, docte[ more doctorum] opinantur proferre, tradereque scripturae; sed ridendi omnibus facti sunt. Et rursus vana confabulatione utentes dicunt:
11.2.31
Gregorius episcopus legit:
11.2.32
« Deinde Chalcedone magna et opinatissima synodus, quae sub Marciano Deo amabili principe concurrit, quaeque Dioscorum et infelicem Eutychem anathematizavit, praedicantes non in duabus naturis post summam Dei verbi unitatem, quae in subsistentia facta est, eumdem et unum Christum et Dominum cum carne subsistere; sed ex duabus naturis unitionem factam, et unam mistam et confusam effectam. Praeterea et quae Constantinopoli convenit centum sexaginta quinque sanctorum Patrum sub Justiniano divae recordationis: quae anathematizavit Origenem, qui et Adamantius dictus est, Evagrium, Didymum, cum paganis conscriptis eorum; atque Theodorum Mopsuestenum, et Diodorum praeceptorem Nestorii, Severum, Petrum, Zooram, cum impiis dogmatibus eorum; et factam[ Gr., dictam] Ibae epistolam, quae scribitur ad Marim Persam: sanctae et magnae quartae synodi pia corroborans dogmata.»
11.2.33
Epiphanius diaconus legit:
11.2.34
Has sanctas et universales synodos, et praecedentes eas, susceperunt Sergius Constantinopolitanus, Cyrus Alexandrinus, Honorius Romanus, et qui circa ipsos sunt unam voluntatem in Christo dicentes. Sed ut haeretici anathematizantur a catholica Ecclesia, per haeresim suam vana loquentes. Sic et isti licet et has sanctas synodos admittant, propter haeresim tamen suam abjiciuntur a catholica Ecclesia: et vanus illis est super hoc sermo, et otiosus, ac nulla responsione condignus; quoniam in appellatione sanctarum synodorum, his resultant et adversantur. Et si quidem ignorantia hoc fecerunt, amentia est et indisciplinatione plenum: quod si scienter, impietate et omni absurda conscientia. Aut enim ostendant nobis synodum adversantem synodo, nisi forte ex illis quae alienatae sunt a catholica Ecclesia, et anathematizatae, quemadmodum et eorum: aut probabiles sequantur, et sanctas; et quae dimiserunt in Ecclesia, et isti suscipiant. Et si quidem susceperint venerabiles iconas, catholicam Ecclesiam sectantur, utpote a sanctis sex universalibus susceptas synodis. Si vero non sectantur catholicam Ecclesiam, nemo illos audiet non sequentes Deo decibilem traditionem.
11.2.35
Gregorius episcopus legit:
11.2.36
« Similiter et ea quae temporibus Constantini pii principis in hac a Deo conservanda urbe centum septuaginta sanctorum Patrum convenit; quae anathematizavit et abjectum fecit Theodorum Pharanitanum, Cyrum Alexandrinum, Honorium Romanum, Sergium, Paulum, Pyrrhum et Petrum, qui hic praesules exstiterunt; Macariumque Antiochenum, et Stephanum discipulum ejus: eo quod dicerent unam voluntatem et operationem in duabus unius Christi Dei nostri naturis.»
11.2.37
Epiphanius diaconus legit:
11.2.38
His ratiunculis nullus est refutationis sermo necessarius, eo quod sint haec superius confutata. Sophismate autem profano sanctas synodos iterum in medium afferunt, ita dicentes:
11.2.39
Gregorius episcopus legit:
11.2.40
« Ipsae igitur sanctae et universales sex synodi pie ac Deo placabiliter dogmata immaculatae Christianorum fidei exponentes, et traditis divinitus Evangeliis imbutae, unam subsistentiam in duabus naturis et voluntatibus et operationibus in uno Christo Domino nostro et Deo tradiderunt; et unius ejusdemque miracula et passiones existere docuerunt.»
11.2.41
Epiphanius diaconus legit:
11.2.42
O elationem et sensum arrogantissimum! Quasi imperitam et divinorum dogmatum ignaram Ecclesiam docere nituntur, cui nimirum testimonium perhibetur, quod omni sapientia plena sit: quemadmodum magna voce spiritibus exclamavit divinus Apostolus, qui hanc sacramentis imbuit, dicens de illa: Ut innotescat principatibus et potestatibus per Ecclesiam multiformis sapientia Dei. Non igitur recte judicaverunt, sed nimis periculose quae non quaeruntur in medium deducentes. Ut enim anchoram certam catholica Ecclesia haec dogmata et recepit et signavit, atque horum magisterio opus non habet. Verum cum divinis dogmatibus eorum etiam venerabiles imagines receperunt, et cultu quodam et honore Patres nostri dignas judicaverunt, et pictas erexerunt eas in venerabilibus templis quae ab eis aedificata sunt: sed et in omni congruo loco depinxerunt, et has amplexi sunt. Ipsi autem omnem divinam catervam eorum transcendere praesumpserunt, et adversus hos sedem suam locaverunt, superbientes secundum patrem mendacii, id est diabolum: et sancta coinquinaverunt, injuriisque affecerunt, atque igni mandaverunt. O argumentum[ facinus], o audacem dementiam! Recedat sensus eorum, et parcet populo suo Dominus ab hac corruptrice malitia eorum: fiatque ut omnes qui catholicam sectantur[ Gr., omnes cath. sectentur] Ecclesiam, recipiant evangelicas picturas, et martyricorum certaminum formationes; et has amplectantur, quemadmodum antiquitus sancta Dei Ecclesia suscepit. Adhuc autem sua continuantes artificia taliter maledicunt.
11.2.43
Gregorius episcopus legit:
11.2.44
« Quae cum multo studio et tractatu et nos aspiratione sancti Spiritus examinantes et cognoscentes, invenimus in ipsum opportunissimum salutis nostrae dogma, id est in dispensationem Christi, illicitam pictorum artem blasphemantem, et subvertentem easdem sanctas et universales sex synodos divinitus collectas et inspiratas.»
11.2.45
Epiphanius diaconus legit:
11.2.46
Et studium et tractatus etiam in malo, quemadmodum studebat et tractabat cum Achitophel contra patrem suum Abessalom; sic et ipsi contra sanctos Patres: et ut videbatur Achab ex divina inspiratione pseudoprophetarum dicta suscipere; sed et iste fraudatus est spe. Ait autem Proverbiator: Sunt viae quae videntur viro rectae esse, novissima tamen earum mergunt in profundum inferni. Talia et isti passi sunt: quippe qui passione homini placita[ Gr., hominibus placendi] superati, ex proprio ventre profati, putantes quidem vias suas rectas, in laqueum autem inferni obedientes sibi demergunt. Quomodo enim in ipsum opportunissimum, ut aiunt, dispensationis Christi mysterium imaginum factio a pictore facta ore blasphemo refertur? vel quomodo iterum sanctas sex universales synodos pictorum ars spernit, et praeter voluntatem earum in ecclesiis sunt imagines positae, cum iidem ipsi divini Patres nostri didascalice ac voluntarie expressius explanantes salutis nostrae mysterium, in venerabilibus templis figuraverint, arte pictorum usi, et non ut isti fatentur? Quis sacratissimorum Patrum nostrorum in ipsum opportunissimum dogma salutis nostrae, id est in Christi dispensationem, illicitam pronuntiavit pictorum artem? Quod enim quis suscipit, id vituperare non patitur. Igitur desipere sciunt, sed non demonstrare illa quae desipiunt. Ut enim apparet, arbitrati sunt, quod nemo agnoscat verbum eos veritatis fraudare. Omnes quidem manuales artes quae a consilio mandatorum Dei declinant, abjiciendae sunt: quae vero ita se non habent, sed ad vitam nostram non inutiles esse probantur, nihil indecens habent, neque has sancti patres nostri respuerunt vel abjecerunt. Porro si picturae arte in effigiem turpitudinis quis usus fuerit, respuenda et noxia est: utputa si pinxerit quis figuras meretriculares, sive spectacula, infractusque saltatorios, et circorum visiones; et quidquid aliud his simile ab arte fuerit factum, turpis est adinventio[ turpe exercitium]. At vero si industriorum virorum vitas et martyricorum certaminum relationes, et horum narrandas passiones, et magni Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi dispensationis mysterium pingere voluerimus, tum pictorum usi artificio, inveniemur valde recte operantes. Etenim pictor crucem format, et nullus eorum qui bene sapiunt, depictam crucem ejicit, neque divina eum denudat gratia: licet pictor eam coloribus operatus exstiterit. Rursusque super libris similiter accipiendum est. Nam si turpes quidem narrationes quis in libris depinxerit, turpes sunt et rejiciendi, atque ab auditu Christiano alienandi: si vero divinitus inspirata verba seu narrationes ducentes ad pietatem, laudandum est et admittendum, et Ecclesia dignissimum judicandum. Idipsum etiam super icona Domini nostri Jesu Christi ac sanctorum ejus, ut praediximus, existimare necessarium. Nam et si citharam vel tibias quis operatus fuerit, turpis est operatio: si autem quid sacrorum vasorum, acceptabile: et nullus eorum qui bene sapiunt, arti derogat, si in his quae hujus sunt vitae necessaria, utile quid effecerit. Considerare enim oportet intentionem et modum, per quem perfectio[ opus] artium fit: et siquidem ad pietatem spectat, acceptabile: si vero ad quamlibet turpitudinem, odibile et abjectum est. Porro accusationi insistentes deinceps aiunt:
11.2.47
Gregorius episcopus legit:
11.2.48
« Statuerunt autem[ Stabilientem autem] Nestorium partientem in filiorum dualitatem eum qui propter nos homo factus est, unum Filium et Verbum Dei.»
11.2.49
Epiphanius diaconus legit:
11.2.50
Iterum sicut praediximus, tantum pronuntiant, et non ostendunt. Quomodo sistit Nestorium, qui pingit imaginem Christi? Nestorius duos filios introducit, unum Verbum Patris, alterum eum qui est ex Virgine. Veri autem Christiani unum eumdemque confitentur Filium et Christum et Dominum: et pingentes iconam secundum id quod Verbum caro factum est et habitavit in nobis, id est, homo perfectus, valde recte et pie faciunt. Circumscriptus est enim Deus Verbum carne, ad nos profectum, non tamen quis excogitavit divinitatem ejus depingere. Deum, inquit, nemo vidit unquam: in circumscriptus est enim, et invisibilis, et incomprehensibilis: sed humanitatem[ Gr., sed circumscriptus secundum humanitatem]; ex duabus enim naturis novimus Christum, et in duabus naturis indivise, id est, divina et humana. Una ergo incircumscripta, et una circumscripta in uno Christo videtur: et imago non secundum substantiam principali assimilatur, sed tantum secundum nomen et secundum positionem membrorum figuratorum. Neque enim imaginem quis scribens hominis alicujus, animam in imagine quaerit: praesertim cum differentia incomparabilis sit animae hominis et divinae naturae. Nam illa quidem increata est, et conditrix, et sine tempore: ista vero creata et temporalis, et ab ipsa condita. Et nullus aliquando bene sentientium visa hominis imagine cogitavit, quod separetur per pictorem homo ab anima. Non enim solummodo anima privatur imago, sed et ipsa substantia corporis, videlicet carnibus, medullis[ Gr., musculis], nervis, ossibus et elementis, id est sanguine, phlegmate, nigra et rubea cholera: quorum temperantiam in imagine videri impossibile. Si enim haec in imagine vidissemus, hanc utique jam hominem, et non imaginem hominis nominassemus. Ergo perit[ properat] una cum reliquis problematibus suis etiam praesens vaniloquium: risu praeterea digna sunt quae proferuntur.
11.2.51
Gregorius episcopus legit:
11.2.52
« Necnon et Arium et Dioscorum, et Eutychetem, et Severum, qui confusionem et mistionem in duabus naturis unius Christi dogmatizant.»
11.2.53
Epiphanius diaconus legit:
11.2.54
O inconsideratas et aniles eorum fabulas, et absconditam fraudem! Iterum enim eisdem gratum illis est immorari garrulitatibus. Aut enim ignorant diversitatem a se numeratorum haereticorum, aut sponte garrire procurant. Arii enim ac Dioscori et Eutychetis haereses contrariae sunt Nestorio, et invicem adversantur, licet pares in impietate persistant. Arius enim ex non exstantibus, ut esset, inquiens, aeternum et increatum Verbum Dei et Patris, addidit impietati suae etiam aliam haeresim, non habere dicens Christum animam rationalem, sed pro anima divinitatem, quam et passio tetigisset. Dioscorus autem et Eutyches Nestorio dicenti duas naturas et subsistentias in Christo, ex adverso ducti, naturas confundentes, unam vane locuti sunt; et procul a regia via incedentes, quae non declinat neque ad dexteram neque ad sinistram, ab apostolica et paterna doctrina retroversi sunt. Et quae communicatio vel consensus catholicae sanctae Dei Ecclesiae propter venerabiles picturas, cum Ario et Dioscoro et Eutyche? nisi quod tantum inanes sunt sermones eorum, et corruptibiles, et ab apostolico mandato alieni, quod ait: Sermo vester semper sit in gratia Dei sale conditus. Quos et abominatus multi certaminis Job dicebat: Si comeditur panis absque sale? si vero et gustus est in verbis inanibus? Claret ergo, quod frustra et vane calumnientur Ecclesiam Dei, nunc quidem dicentes eam cum Nestorio impio et divisore commisceri, pingendo in iconis humanitatem Dominicam; nunc vero cum Eutyche ac Dioscoro sceleratis confundere: nam manifestum est, sicut supra ostensum est, quod contrarie sibimet sentiant, licet uterque impugnet Ecclesiam. Si enim dederimus, quod Nestorium secundum ipsorum vocem sequatur Ecclesia, mentiuntur, dicentes eam cum Eutyche ac Dioscoro sapere. Si vero potius eam( quod contrarium est) Eutychi ac Dioscoro consentire permittimus, etiam in hoc manifestantur falso loquentes. Ut enim sermo praecedens ostendit, Nestorius et Eutyches ab invicem impietate variantur, et irrationabile ac superfluum est hujusmodi eorum commentum.
11.3.1
ACTIO SEXTA. TOMUS TERTIUS.
11.3.1
Epiphanius diaconus legit:
11.3.2
Et quia in spinis arantes, ab apostolicis seminibus aliena profantur, et haereticorum zizaniorum germina fructificant, ad eos Dominus per prophetam clamat: Pastores multi corruperunt vineam meam, demoliti sunt portionem meam, haec dicentes:
11.3.3
Gregorius episcopus legit:
11.3.4
« Unde justum arbitrati sumus, subtiliter per praesentem definitionem nostram ostendere, qui faciant et colant errorem. Omnium igitur deiferorum Patrum et sanctarum ac universalium synodorum, qui puram et incontaminatam et Deo acceptam fidem et confessionem nostram ita tradiderunt[ Gr., Omnibus igitur deiferis, etc., puram et incontaminatam tradentibus], ut nullum modum divisionis vel confusionis excogitaret aliquis in illam ineffabilem et ignotam unitionem, quae super omnem sensum et cogitationem est, duarum scilicet per subsistentiam naturarum unice demonstratae personae.»
11.3.5
Epiphanius diaconus legit:
11.3.6
Vere suum errorem ostenderunt subtiliter vana sapientes. Omnibus enim sanctis Patribus nostris, qui in sanctis sex universalibus synodis convenerunt, venerabiles imagines pictas in sanctis templis et in aliis congruentibus locis stabilientibus et suscipientibus has, ipsi reprobaverunt per quasdam falsidicas ratiunculas, errorem dicentes, et idololatriam alteram praeter daemonicam subrogantes: et duas res sibimet adversantes non discreverunt ab invicem. Eorum enim quae ad gloriam Christi Dei nostri, et rememorationem in carne conversationis ejus patrata sunt, et eorum quae propter gloriam et memoriam daemoniorum a paganis et quibusdam Judaeis qui eis deserviunt, facta sunt, unam et eamdem nominationem ore suo circumferunt, et scripturae tradere non sunt reveriti, miscentes quae misceri non possunt, et excusantes excusationes in peccatis. Divisionis et confusionis deliramentorum strepitum dant in theologicam disciplinam Ecclesiae catholicae, et garriunt dicentes, nullum modum divisionis excogitare in unitione quae per subsistentiam in carne facta est Dei Verbi. Et, ut apparet, paternas voces nunquam legerunt: porro si legerunt, transeundo legerunt, et non scrutando. Deiloquus Gregorius interimit inane ipsorum commentum, ita dicens: Cum naturae distent, cum intellectibus quoque dividuntur[ Gr., distant consideratione intellectus, simul dividuntur] et nomina: et omnes sancti Patres nostri confusionem non admittentes, separatas dicunt intellectu duas naturas ratione differentiae, non divisionis. Igitur aut ignota est illis etiam in hoc vera dogmatum agnitio, aut calumniantur sanctos Patres nostros, quod nullo modo dicant divisionem in duarum naturarum unitione dispensationis Christi. Et Nestorius quidem rebus dividit naturas, dicens alterum Dei Verbum, et alterum eum qui est ex Virgine, in hominem specialiter, et in Deum specialiter. Catholica vero Ecclesia inconfuse confessa unitionem, intellectu solo dividit naturas indivise, unum eumdemque confessa Emmanuel etiam post unitionem. Porro injuriam spirantes in suis nasis, efferunt:
11.3.7
Gregorius episcopus legit:
11.3.8
« Quis est insensatus intellectus vani scriptoris[ pictoris], propter frivolum et turpe lucrum studentis quod studeri non potest? id est, corde credita et oris confessione prolata manibus pollutis formare.»
11.3.9
Epiphanius diaconus legit.
11.3.10
Apoplexia est hoc dicere vel sentire: neque enim viri prudentis est culpare inculpabiles. Nam quae est eorum sinistri sermonis excogitatio, haec deliramenta intelligendi in ecclesiae dicatis rebus? Si is qui pingit, propter turpe lucrum dicatur imaginari Dominum nostrum secundum quod homo perfectus factus est, et sanctos ejus: oportet illos etiam qui divina Evangelia scribunt, incusare, et eos qui crucem per colores exarant, stultos pictores appellare ac dicere quod propter turpe lucrum hoc faciant. Ergone et faber qui crucem facit, stultitiae fabricator nominabitur; et latomus mensam sanctam incidens et formans, stultitiae latomus est; et aurifex, et argentarius, et textor similiter? Itaque juxta illorum vesaniam discessit omnis disciplina et ars a Deo data tam ad gloriam suam, quam ad statum vitae nostrae. Et quia venerunt in ignotantiae ac malignitatis superfluitatem, ex divina Scriptura et sanctis Patribus nostris audiant laudari sapientiam quae data est naturae nostrae per magnum datorem Deum qui nos condidit, et quidem Job de Deo asseverante: Quis dedit mulieribus texturae sapientiam? Divina quoque Scriptura testatur Dominum dedisse sapientiam Beseleel in omnem fabrilem disciplinam, ita dicens: Ego vocavi ex nomine Beseleel filium Urii filii Or de tribu Juda: et implevi eum spiritu Dei, sapientia et intelligentia et scientia in omni opere, ad excogitandum quidquid fabre fier potest et auro et argento et aere, marmore et gemme et diversitate lignorum. Dedique ei socium Eliab filium Achisamec de tribu Dan. Et in corde omnis eruditi posui sapientiam, ut faciant cuncta quae praecepi tibi. Quibus consonans Gregorius, qui multus est in theologia, profatur: Et descendit spiritus Domini, et deduxit eos: et spiritus disciplinae replevit Beseleel principem fabrorum tabernaculi. Ergo qui disciplinas Dei, quae hominibus datae sunt, depravant[ Gr., vituperant] et reprehendunt, divinitus reprobatorum haeresi connumerati et sunt et dicuntur, addentes, secundum quod scriptum, peccatum super peccatum. Hi ergo qui germani et non nothi stolis amictae sponsae Christi, et maculam vel rugam non habentis, catholicae videlicet Ecclesiae filii sunt, soli Deo rationabilia sacrificia et servitutes offerentes, per visibilem sensum intuentes venerabilem imaginem Christi, et proprie ac veraciter dominae nostrae sanctae Dei genitricis, sanctorumque angelorum et omnium sanctorum, sanctificantur, per recordationem horum mentem suam informant, et corde in unum Deum credunt ad justitiam, et ore confitentur ad salutem. Similiter et Evangelium audientes, auditorium sensum sanctificatione ac gratia replent, et corde intelligunt eorum quae scripta sunt narrationem. Deinde frustra inflati quid aiunt?
11.3.11
Gregorius episcopus legit:
11.3.12
« Fecit enim iste talis imaginem, nominans eam Christum: et est nomen quod est Christus, Deus et homo. Ergo et imago Dei et hominis. Itaque aut circumscripsit, secundum quod visum est vanitati suae, incircumscriptionem deitatis circumscriptione creatae carnis; aut confudit inconfusibilem unitionem illam, confusionis iniquitatem incurrens; duas blasphemias ex hoc deitati applicans per circumscriptionem et confusionem. Eisdem ergo et is qui adoravit, blasphemiis submittitur: et vae utrisque consimile, quia cum Ario et Dioscoro et Eutyche atque cum Acephalorum haeresi erraverunt.»
11.3.13
Epiphanius diaconus legit:
11.3.14
Non est pictorum adinventio imaginum factura, sed catholicae Ecclesiae approbabilis legislatio et traditio: atque antiquitati congruens reverentia secundum divinum Basilium. Testimonium perhibet ipsa rerum antiquitas et spiritu inductorum patrum nostrorum doctrina, quia videntes has in venerabilibus templis, libenter susceperunt: et ipsi venerabilia templa dedicantes, has pingere studuerunt; in quibus Deo accepta vota sua et incruenta sacrificia Domino cunctorum Deo obtulerunt. Igitur eorum est ingenium et traditio, et non pictoris; nam pictoris sola ars est: dispositio manifestum est quod sit sanctorum patrum qui dedicaverunt. Nomen autem quo Christus dicitur, indicium est deitatis et humanitatis, duarum videlicet perfectarum Salvatoris naturarum. Et secundum naturam qua visus est, imaginem ejus Christiani pingere sunt edocti, et non secundum quam invisibilis erat: ipsa enim incircumscripta est. Deum quippe nemo vidit unquam, ex Evangelio audivimus. Humana ergo natura Christo depicto, scilicet juxta quod veritas demonstravit, secundum nomen tantum Christiani confitentur communicare imaginem ei quod principale est, et non secundum substantiam. Ipsi autem stolidi effecti indifferentem dicunt esse imaginem et principale, atque in aliis substantiis esse ipsam substantiam[ Gr., in aliis et aliis substantiis esse eamdem substantiam] judicant. Et quis eorum non derideat indisciplinationem, imo lugeat impietatem? In reprobum quippe sensum conversi loquuntur quae non conveniunt, confusionis causam[ crimen] susurrantes habere per venerabilium imaginum effectum Ecclesiam, et applicare eam divinitati circumscriptionis speciem asserentes: deindeque iniquitatem super iniquitatem apponentes, vae transmittunt. Sed convertetur dolor eorum in caput ipsorum. Si enim qui maledicit antiquo Israel, maledictus est; qui benedicit, benedictus est: quanto magis qui novo Israel, qui intelligibiliter videt Deum, id est, Dei Ecclesiae maledicit, est maledictione repletus? Quis autem eos non exsecrabitur, cum Ario et Dioscoro et Eutyche dicentes, atque cum Acephalorum haeresi illam errare, ipsis hos habentibus praeceptores et tutores suae ipsius nova eligentis haereseos? In subsequentibus enim Eusebius Pamphili ab eis in testimonium ducitur, qui ab omni Ecclesia catholica noscitur patronus esse Arii haereseos, quemadmodum in omnibus conscriptis suis expositionibusque continetur; secundum adorabile Deum Verbum dicens et ministrum Patris et secunda dignitatis habentem, ab homousii differens majestate, et commutationem[ Gr., sententiae consubstantialitatis repugnans, et comm.] sanctae carnis Domini in divinitatis naturam; ac per hoc confusionem dogmatizans, nec iconam recipit, sed neque omnis Arianorum scelerata collectio. Praedicant enim sine anima rationali hominem factum fuisse Dominum nostrum, et pro anima divinitatem habere, ut passionem in eam efferant, sicuti testatur Gregorius deiloquus: et utpote deitatem passam fatentes, non admittunt imaginem. Similiter et Severus confusibilis minime suscepit imaginem Christi Dei nostri in Ecclesia, sicut plurimi historici narrant. Quomodo ergo Arium et Dioscorum ac Eutychetem, Acephalorum scilicet haeresim secutam fuisse catholicam Ecclesiam asserant, quae suscepit imaginales historias, mirandum est: dum magna eructent, et quasdam blasphemas ratiunculas ex lingua sua quae sine porta est, in aerem fundant, et non aliud. Audiant ergo veraciter: Superior circumscriptione est, quemadmodum diximus, divina natura: an potius humana[ Gr., at vero humana] est circumscripta. Et nullus bene sentientium circumscriptam dicens humanam naturam, cum hac circumscribit eam quae incircumscripta est. Etenim Dominus secundum quod homo perfectus erat, cum esset in Galilaea, non erat in Judaea, et hoc ipse affirmat dicens: Eamus in Judaeam iterum. Et cum de Lazaro dissereret discipulis suis, ita dixit: Gaudeo propter vos, quia non eram ibi. Porro secundum quod Deus est, in omni loco dominationis suae praesto est, manens modis omnibus incircumscriptus. Quomodo ergo vaniloquiis quibusdam vanitate vocis perstrepentes, verbosantur infreni lingua dicentes: Circumscripsit pictor secundum quod visum est vanitati suae incircumscriptibile deitatis circumscriptione creatae carnis? Si circumscripta est reclinati et cunabulis involuti in praesepio natura[ Gr., cum natura] humanitatis natura divinitatis ejus, simul circumscripta est etiam in depicta imagine humanitatis ejus incircumscripta deitas ejus: similiter et in cruce si circumscripta est natura[ cum nat.] humanitatis natura deitatis ejus, simul circumscripta est et in depicta imagine humanitatis ejus incircumscripta deitas ejus. Si vero illa non est factus[ Gr., facta non sunt], nec hoc utique. Utique cognovissent deiferi Dionysii dictum in sermone de hierarchia ita perhibentis: Neque enim certa[ Gr., exacta] similitudo est causalibus et causis; sed habent quidem causalia causarum convenientes imagines: ipsae autem causae causalibus supereminent et superstabilitae sunt, secundum principii sui rationem. Itaque ostensum est etiam his qui pauca intelligere possunt, quod vanam vocum quamdam novitatem introducere tenet resarcinatus eorum sermo, contra Ecclesiam, et non contra pictorem agones apponens. Porro impudentiam continuantes, temere dicunt:
11.3.15
Gregorius episcopus legit:
11.3.16
« Damnandi autem ab his qui bene sentiunt, eo quod incomprehensibilem et incircumscriptam divinam Christi naturam pingere conentur, profecto ad aliam confugient malae machinationis defensionem, quia solius carnis illius quam vidimus et palpavimus, et eum qua conversati sumus, iconam depingimus; quod est impium et Nestoriani pessimi sensus inventio.»
11.3.17
Epiphanius diaconus legit:
11.3.18
Adhuc eisdem continuantur artificiis falsi assertores circa veritatem, ad impudentem contradictionem conversi. Verum convenientia sibi dicentes, incidunt in laqueum blasphemiae; et amentiae continuantes verba, id est incomprehensibilem et incircumscriptam divinam Christi naturam, accusant Christianos, dicentes hanc eos circumscribere. Deinde artificiose loquentes, eorum assumendo personam, falso pronuntiant, quia solius carnis illius quam vidimus et palpavimus, et cum qua conversati sumus, iconam depingimus: ut quasi ex hoc iterum in Nestorii blasphemiam Ecclesiam inducant. Unde et inferunt: Quod est impium, et Nestoriani pessimi sensus inventio. Ergo veritatem audiant. Christiani unum Emmanuel scientes Christum Dominum, ipsum depingunt secundum quod Verbum caro factum est; et multiplices garrulitates a se procul repellunt, simplici corde omnia quae tradita sunt in Ecclesia suscipientes; et intuentes picturas, nihil aliud intelligunt, nisi quae signantur in ipsis. Etenim cum viderint in pictura parientem Virginem et angelos supra stantes cum pastoribus, recogitant Deum humanatum nasci propter salutem nostram; et confitentur dicentes: Is qui sine carne erat, caro factus est, Verbum incrassatum est, increatus creatus, impalpabilis, palpatus est: atque unum eumdemque confitentur perfectum in deitate et perfectum in humanitate, Deum veraciter et hominem veraciter. Praeterea dictum est retro de scelesta Nestorii haeresi, quia imaginum effigies in nullo cum ea concordant; et sufficienter dictum est. Quod si oportuerit, et iterum dicetur. Putantes autem in se quid intelligere, aiunt:
11.3.19
Gregorius episcopus legit:
11.3.20
« Tractandum est enim in hoc, quia si secundum orthodoxos Patres simul caro, simul Dei Verbi caro, nunquam partitionis sensum suscipiens, sed tota ex toto a divina natura suscepta et integre deificata est, quomodo scindetur, vel separatim statuetur ab his qui impie hoc agere conantur? Similiter autem et super ejus habetur anima. Assumente quippe Filii deitate in propria persona carnis naturam, anima mediatrix effecta est inter deitatem et carnis crassitudinem; et sicut simul caro, simul Dei verbi caro est: ita simul anima, simul Dei Verbi anima est: et utraque simul, deificata scilicet anima, sicut et corpore, et ab his indivisa deitate manente etiam in ipsa disjunctione animae a corpore in voluntaria passione. Ubi enim anima Christi, ibi et deitas: et ubi corpus Christi, ibi et deitas.»
11.3.21
Epiphanius diaconus legit:
11.3.22
Quando aliquem tacturi sunt nequaquam sermonem subversores catholicae Ecclesiae[ Gr., qui avertunt se a catholica Ecclesia], assumunt aliqua quae omnes profitentur: ut per sensum bonum qui in his esse cernitur, nec de reliquis incredibiles[ id est fide minus digni] judicentur. Pauca enim quaedam bene pronuntiantes, et quodammodo glareis margaritas commiscentes, atque ad vomitum proprium repedantes, aiunt scindi et separatim statui unum Christum ab his qui recipiunt venerabiles imagineas picturas. Et vituperabiliter effantur, nunquam partitionis sensum fuisse receptum. Liquet ergo quod ignorentur ab eis Patrum voces. Studiose[ Gr., cogitatione] quippe omnes separationem duarum naturarum expressius praedicant, sed non rebus, ut superius dictum est, sicuti blaspheme Nestorius dicere ausus est. Nulla autem est procul dubio ratio dissensionis vel separationis, aut alicujus divisionis, vel rursus essentiae confusionis, quemadmodum crebro falso concionati sunt, pro eo quod pingitur Dominus secundum id quod homo fuit perfectus. Aliud est enim imago, et aliud principale: et proprietates principalis nullatenus quis eorum qui sanum sapiunt, in imagine quaerit. In imagine quippe nil aliud vera ratio novit, quam secundum nomen communicare illi cujus est imago, et non secundum substantiam, juxta quod crebro jam diximus coacti ex ipsis[ ipsorum] disputationibus. Inopiam enim passi aliquid dicendi contra catholicam Ecclesiam, eadem de eisdem effantur, vana fauce loquentes, et exercitium[ Gr., vaniloquentiam] audientibus facientes. Propter quod et ridendi apud omnes monstrantur, aliquando partitionem, aliquando vero confusionem dicentes, paratissimam linguam habentes ad subsequendum[ Gr., ad verbis peccandum] unde et dicunt:
11.3.23
Gregorius episcopus legit:
11.3.24
« Si igitur in passione inseparabilis mansit ab his divinitas, quomodo insensati et cuncta irrationabilitate repleti, dividunt carnem quae cum divinitate connexa et deificata est, et quasi puri hominis imaginem pingere tentant? Nam et in isto in aliud iniquitatis barathrum incidunt, separantes carnem a divinitate, et privatae subsistentiae illam asseverantes, et aliam personam carni tribuentes, quam et imaginare[ id est imaginibus exprimere] fatentur: ex hoc ostendentes quartae personae additamentum in Trinitate: super haec et assumptionem, quae divinitus est suscepta, atheoton depingentes[ Gr., et quod ex assumptione deificatum est, atheoton, id est non deificatum depingentes]. Colligitur ergo ab his qui Christi imaginem pingendam[ Gr., pingi] existimant, aut divinitatem circumscriptam et carne confusam, aut corpus Christi atheoton et divisum, ac personam privatae subsistentiae super carnem[ in carne] dari: similes in hoc effecti Nestorianorum impugnationi quae in Deum est. In talem blasphemiam atque impietatem incurrentes confundantur et revereantur, et cessent qui patrant, et desiderant, et colunt imaginem, quae fallaciter ab eis facta et dicta est Christi. Cesset etiam a nobis ex aequo et Nestorii partitio, atque Arii, Dioscori et Eutychetis, et Severi confusio, quae sunt immensa mala[ Gr., e diametro pugnantia mala], et impietate comparia.»
11.3.25
Epiphanius diaconus legit:
11.3.26
Nequaquam per unam viam gradiuntur Christianos calumniantis haereseos propugnatores, quemadmodum moris est orthodoxis, qui de divinis dogmatibus disputantes, regiam viam tantum retinent, et hac vel illac nullo pacto declinant. Sed evertentes vias Domini, contrarias opiniones apud se colligunt: et in suo sensu abundantes, sapientes per omnia esse putantur. Sed audiant ab Isaia, qui fiducialiter dicit: Vae qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes. Etenim quae nunquam ab orthodoxis Christianis dicta sunt, quasi praedicata per illos assumunt; et seductorios syllogismos contexentes sophistice arguunt: et colligitur ab eis injuria et maledictio, quin potius et impietas. Quae enim Diodorus atque Theodorus Mopsuestiae, ac Nestorius et Eutyches et Dioscorus et Severus assumpsere contra veritatem rabiem eructantes, ipsi catholicae Ecclesiae tribuunt: et malo malum commiscentes applicant[ addunt], hanc impiis istis haereticis conspergi perhibentes[ cum imp. i. h. sentire per.], et stoliditate et inutilitate verba referta possidentes, et sicut caupones miscent vinum aqua, id est verum sermonem cum perverso, et temperant fel amaritudinis. Haeresis enim Dioscori et Eutychetis contraria est Nestorio, quemadmodum jam diximus: atque contrarias haereses in una opinione atque professione esse possibile non est: quemadmodum album et nigrum, vel calidum et frigidum impossibile est videri in uno subjecto, in uno eodemque tempore. Neque enim in nive inventum est aliquando calidum, neque in igne frigidum. Porro amentiae ipsorum inutilitatem manifestiorem dicemus. Imaginem enim et principale idipsum dicunt veloces erga calumniam: et idcirco in confusiones et partitiones inducunt eos qui depingunt evangelicam relationem. Eutychianorum enim, id est eorum qui praedicant unam naturam secundum subsistentiam in unitione Christi, ac per hoc dogmatizant confusionem, veritatis transmutatio nihil aliud in illis est, nisi quod subsistentiam et naturam idipsum definiunt: quod aliud esse atque aliud alumni catholicae norunt Ecclesiae. Subsistentiam enim dicimus substantiam quamdam cum proprietatibus, ab eo quod est hyphestanae[ Gr., hyphestanae, id est subsistere]. Porro autem naturam fatemur rem per se subsistentem[ Gr., existentem], non indigentem alio ad sui stabilitatem[ constitutionem], ab eo quod est pephycenae. Hoc praeterea modo et isti imaginem Christi et ipsum Christum nihil distare per substantiam dicunt. Nam si differentiam nossent, nequaquam has vocum novitates portentose praetenderent. Omnibus enim evidens est, quia aliud est imago, et aliud primitivum: hoc quidem animatum, illud autem inanimatum est. Et quoniam verbosati sunt, in imagine circumscribi pariter divinam naturam, excidentes a recta ratione, traditi sunt in reprobum sensum. Petrus enim et Paulus depicti videntur, sed eorum animae in imaginibus non adsunt: quandoquidem nec ipso corpore Petri praesente, animam ejus aliquis videt. Cum ergo ipsa non aspiciatur, quis eorum qui veritatem sectantur, dicit, quia separata est caro Petri ab anima ejus, nisi forte per intelligentiam tantum? Quanto magis incircumscripta natura Dei Verbi a circumscripta carne quae ab eo assumpta? Neque enim quando fatigatus est ex itinere, et a muliere Samaritana bibere quaerebat, et a Judaeis lapidabatur, deitatis natura fatigabatur, vel lapidibus submittebatur: absit blasphemia. Has ego multiplices conglobationes, volens imaginales picturas respuere, multum susurrans vanitas Christianos calumniantium incontinenti lingua induxit; et alia quaedam subinferens, atque iniquitatem super iniquitates congerens, quartae personae additamentum in sancta Trinitate stolide locuta est. At nos qui in catholica Ecclesia utpote proprii filii nati sumus, omnia quae sunt dispensationis Domini nostri Jesu Christi suscipientes, atque Arium et Nestorium, Apollinarium quoque et hujus discipulos Eutychetem et Dioscorum abominantes, venerabiles imagines suscipimus, imagines tantum et nihil aliud eas cientes, secundum quod principalis tantummodo nomen habent et non substantiam. Cancri autem more oblique gradientes, ad aliam blasphemiae ducuntur viam, dicentes:
11.3.27
Gregorius episcopus legit:
11.3.28
« Laetentur et exsultent, et fiducialiter agant hi qui veram Christi imaginem sincerissima anima faciunt et desiderant, et colunt, et in salutem animae et corporis offerunt: quam ipse sacratissimus immolator et Deus noster, ex nobis ex toto massam assumens, secundum tempus propriae passionis in typum et rememorationem evidentissimam tradidit ministris suis. Sese namque voluntarie traditurus memorabili et vivificae morti suae, acceptum panem benedixit, et gratias agens fregit, et dans dixit: Accipite et comedite in remissionem peccatorum; Hoc est corpus meum. Similiter et calicem tradens dixit: Hic est sanguis meus: hoc facite in meam commemorationem.« Veluti nulla alia specie ab eo electa sub coelo, vel forma[ figura] imaginari ejus incarnationem valente. Vide ergo quod imago vivifici corporis ejus pretiose ac honorabiliter facta sit[ Gr., En ergo imago vivif. cor. quae pret. ac hon. fit] Quid enim argumentatus est in hoc sapientissimus Deus? Nonne ut ostenderet et exprimeret evidenter nobis hominibus mysterium quod operatus est per dispensationem suam? quia sicut id quod ex nobis suscepit, materia sola est humanae substantiae per omnia perfectae, non figurantis proprie subsistentem personam, ut non additamentum personae divinitati intercidat: ita et imaginem materiam praecipuam, id est, panis substantiam praecepit offerri, non figurantem hominis formam, ne idololatria subintroducatur. Sicut ergo corpus Christi quod secundum naturam, sanctum est, utpote divinitus sanctificatum[ Gr., utpote deificatum]; ita manifestum est, quod adoptione, id est, ipsa imago ejus sancta est, utpote per quamdam sanctificationem gratiae sanctificata[ Gr., deificata]. Hoc enim et mercatus est[ industrie gessit], ut diximus, Dominus Jesus, ut sicut carnem quam suscepit, propria secundum naturam sanctificatione ex ipsa unitione deificavit; similiter et eucharistiae panem, non ut falsam[ ut non f.] imaginem naturalis carnis, per sancti Spiritus adventum sanctificandum, divinum corpus fieri voluit mediante sacerdote, qui oblationem de communi separans, ad sanctificationem pertingere facit. Itaque Christi caro secundum naturam animata et intelligibilis, uncta est Spiritu sancto in divinitatem[ mente praedita, uncta est per Spiritum sanctum divinitate]. Similiter et divinitus tradita imago carnis ejus, divinus videlicet panis repletus est Spiritu sancto cum calice vitam ferentis sanguinis lateris ejus. Haec ergo demonstrata est vera imago dispensationis quae in carne facta est, scilicet Christi Dei nostri, quemadmodum supra dictum est; quam ipse nobis verus naturae vivificator et fictor voce propria tradidit.»
11.3.29
Epiphanius diaconus legit:
11.3.30
Patet, qualiter omnis sermo propositus, quando semel a veritate aversus est, in multas et periculosas pravitates a consequentia seductoria proferatur: quippe quod et isti praeceptores novitatis perpessi sunt. Aversi enim a veritate propter imaginum factionem, etiam in alteram extremam apoplexiae insaniam delapsi sunt. Etenim quasi ex Delphico tripode obliqua haec et perniciosa dogmata oraculo consecuti sunt[ vaticinati sunt]. Sed audiant a proverbiali verbo: Laqueus fortis viro labia sua, et capitur proprii verbis oris. Ligna enim et fenum et stipulam apposuerunt, quorum finis in combustionem. Nullus enim aliquando tubarum Spiritus, sanctorum videlicet apostolorum, aut illustrium Patrum nostrorum, incruentum sacrificium nostrum quod in commemorationem Christi Dei nostri ac omnis dispensationis ejus efficitur, dixit imaginem corporis ejus. Neque enim acceperunt a Domino sic dicere vel confiteri, sed audiunt evangelice dicentem eum: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non intrabitis in regnum coelorum. Et: Qui manducat meam carnem et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in eo. Et: Accepto pane, gratias agens, fregit, et dedit discipulis suis, et ait: Accipite et comedite; hoc est corpus meum. Et, accipiens calicem, gratias egit, et dedit illis dicens: Bibite ex hoc omnes: hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Et non dixit, accipite et comedite imaginem corporis mei. Sed et Paulus divinus apostolus ex divinis Domini vocibus hauriens, ait: Ego accepi a Domino quod et tradidi vobis, quoniam in qua nocte tradebatur, accepit panem, et gratias agens, fregit et dixit: Accipite et comedite; Hoc est corpus meum quod pro vobis frangitur: hoc facite in meam commemorationem. Similiter et calicem postquam coenavit, dicens: Hic calix novum testamentum est in meo sanguine: hoc facite, quotiescunque biberitis, in meam commemorationem. Quotiescunque enim manducabitis panem hunc, et calicem hunc bibetis, mortem Domini annuntiabitis, donec veniat. Ergo liquido demonstratum est, quod nusquam Dominus vel apostoli, aut Patres imaginem dixerunt sacrificium sine sanguine, quod per sacerdotem offertur, sed ipsum corpus et ipsum sanguinem. Et ante sanctificationis quidem celebrationem, typos quibusdam[ Gr, Consummationem, antitypa quibusdam] sanctorum Patrum haec pie visum est nominare: quorum est Eustathius propugnator orthodoxae fidei et arianae destructor vesaniae, et Basilius ejusdem infelicis superstitionis depositor, qui omne quod sub sole est, planam rectorum dogmatum basim edocuit. Ex uno enim eodemque spiritu disputantes, unus quidem eorum interpretans Salomoniacum dictum, quod in Proverbiis legitur: Comedite panem meum, et bibite vinum quod miscui vobis; haec dicit: Per panem et vinum, typos corporalium Christi praedicat membrorum. Alter vero ex eodem fonte hauriens, ut noverunt omnes sacerdotii mystici cultores, in oratione divinae oblationis ita dicit: Confidentes appropinquamus sancto altari, et proponentes typos sancti corporis et sanguinis Christi tui, te deprecamur, et te rogamus: et quod deinceps infertur, certiorem Patris hujus perfecit intellectum, qualiter antequam sanctificata fuerint, vocata sint typi: post sanctificationem autem corpus proprie ac sanguis Christi dicuntur, sunt, et creduntur. Ipsi vero viri fortes volentes venerabilium imaginum demoliri visionem, aliam imaginem introduxerunt, quae non est imago, sed corpus et sanguis: porro fatigatione[ Gr., improbitate] et astutia depressi, sophismate pravo semet offendentes,[ Gr., decipientes] adoptione nominaverunt fieri hanc divinam oblationem:[ Gr., add. et quemadmodum hoc dicere aperta insania est, sic et imaginem asserere corpus, etc.] et corpus et sanguinem Domini, aequali quodammodo appropinquat amentiae, et ampliorem indisciplinationis[ Gr., indisciplinatione] habet impietatem. Deinde dimisso mendacio tangunt pauxillum quid veritatem, divinum corpus dicentes fieri: et, si imago corporis est, non potest esse hoc divinum corpus. Ergo hinc inde circumductis, invalida omnino manent ea quae ab illis susurrata sunt. Sicut enim oculus turbatus non recte videt, ita et ipsi nequam confusione cogitationum sensum suum turbantes et turbulentum reddentes, idipsum patiuntur quod insanientes, alia scilicet pro aliis phantastice passi[ Gr., phantastice judicantes]: aliquando quidem imaginem dicentes sancti corporis Christi intelligibile[ Gr., sacrum] sacrificium nostrum, aliquando vero positione corpus. Porro haec passi sunt, quemadmodum supra diximus, imaginalium formationum vultum[ aspectum] ab Ecclesia volentes exterminare, gaudentes super eversione ecclesiasticarum traditionum.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).