Anastasius bibliothecarius; Auctores varii
Collectanea
Coll 13.15
Choose a text
More by Anastasius bibliothecarius; Auctores varii
—
9284 Collec2
13.1
RELATIO MOTIONIS factae inter domnum Maximum monachum, et socium ejus, coram principibus in secretario.
13.1
Die qua domnus Maximus et is qui cum eo erat penes hanc regiam urbem applicuerunt, circa occasum solis, venientes duo mandatores una cum decem excubitoribus tulerunt eos e navi nudos et discalceatos, et separatos eos ab invicem custodierunt in diversis excubitibus. Et post dies aliquot adducunt eos in palatium, et introducunt senem in locum, in quem senatus collectus est, et alia multa turba; et exhibent eum in medium sedentium principum. Et dicit ei sacellarius cum ira multa et furore: Christianus es? Et dicit: Gratia Christi Dei universorum Christianus sum. Et dicit ille: Non est verum. Respondit Dei servus: Tu dicis, sed Deus scit esse me Christianum. Et quomodo, inquit, si Christianus es, odio habes imperatorem? Respondens Dei servus ait: Et unde hoc claret? odium quippe mentis est occultus affectus, quemadmodum et dilectio. Et dicit ei: Ex his quae fecisti cunctis factum est manifestum quod odio habeas imperatorem et rempublicam ejus. Tu enim solus Aegyptum, et Alexandriam, et Pentapolim, et Africam Saracenis tradidisti. Et quae est, infit, horum approbatio? Et falso inducunt Joannem, qui fuerat sacellarius Petri quondam praetoris Numidiae provinciae Africae, dicentem: Quia ante viginti duos annos avus dominatoris jussit beatae memoriae Petro exercitum sumere, et pergere in Aegyptum contra Saracenos: et scripsit tibi tanquam ad servum Dei loquens, certitudinem habens in te, utpote in homine sancto, si des ei consilium abire. Et rescripsisti ei, dicens: Nil tale facere, quoniam non bene placitum est coram Deo, ut imperio Heraclii et generis ejus cooperetur respublica Romanorum. Dicit servus Dei: Si veritatem loquitur, utique habet et Petri ad me, et meam ad ipsum epistolam, quae deferantur, et subjaceo poenis a legibus constitutis? Et dicit: Ego non habeo epistolam, sed nec novi si omnino scripserit tibi. Verum haec in castris per illud tempus omnes loquebantur. Et dicit ad eum Dei servus: Si exercitus totus hoc fatebatur, quomodo tu solus super hoc me accusas? Vidisti me aliquando, vel ego te? At ille: Nunquam. Tunc Dei servus ad senatum conversus dixit: Si justum est tales adducere calumniatores, vel testes, judicate: In quo enim judicio judicaveritis, judicabimini; et in qua mensura metiemini, metietur de vobis, ait omnium Dominus.
13.2
Et post hunc adducunt Sergium Magudam dicentem: Ante annos novem, beatus abba Thomas veniens Roma dicit mihi: Papa Theodorus misit me ad Gregorium patricium, ut dicerem ei, ne quisquam timeret. Servus enim Dei abba Maximus vidit visionem, quod in coelis ad orientem et occidentem chori essent angelorum. Hi vero qui erant in occidente vocem emittebant, dicentes: Gregori Auguste, tu vincas, et magis sonuit vox occidentalium quam orientalium voces. Et tunc clamabat sacellarius: Misit te Deus ut incendaris in hac urbe. Dicit Dei servus: Gratias ago Deo, qui emundat me a spontaneis malis per supplicium non spontaneum. Verumtamen vae mundo ab scandalis. Necessitas enim est ut veniant scandala: vae autem per quem scandalum venit. Vere non oportebat ut talia dicerentur in praesentia Christianorum, nec impunitos manere illos qui talia fingunt ad placendum hominibus qui hodie sunt, et cras non sunt. Haec ut iste diceret, dum Gregorius adviveret, oportebat, qui et notam illi facere debuit suam circa eum devotionem. Justum autem esset, si et vobis quoque videtur, ut accusator, qui hunc praecessit, cogeretur abire, ducturus Petrum patricium, et iste abbatem Thomam, et ille beatum papam Theodorum. Et tunc in praesentia cunctorum dicere patricio Petro: Dic, domine patrici, scripsisti mihi aliquando super his quae dixit sacellarius tuus, aut ego tibi? Et cum acquievisset, sub supplicio fierem. Similiter et beato papae: Dic, domine, ego tibi aliquando somnium enarravi? Et cum convicisset me, illius esset crimen, non meum, qui videram. Res enim non voluntaria est somnium. Porro sola quae sunt voluntaria punit lex, si duntaxat sibi fuerint adversata. Tunc dicit ei Troilus: Jocaris, abba: nescis ubi sis? Qui respondens ait: Non jocor, sed lugeo vitam meam hactenus conservatam, ut hujuscemodi experimentum praestigiorum percipiam. Et dicit domnus Epiphanius: Deus novit, bene facit deludens eos, si vera non sunt. Post quem, sacellarius iterum cum ira dixit ad eum: Absolute omnes mentiuntur, et tu solus verum dicis? Et respondens servus Dei, audito verbo, cum lacrymis ait: Potestatem habetis, permittente Deo, et vivificandi et mortificandi. Verumtamen, si isti venitatem dicunt, et Satanas natura Deus est. Si autem non est, sicut nec est, nec isti veritatem dixerunt. Denique nec merear cum Christianis videre adventum supersubstantialis Dei, factoris videlicet, conditoris et creatoris, et provisoris, ac judicis et salvatoris universorum, si somnium tale aut vidi, aut alio referente audivi, excepta hora hac a domno Sergio dilecto imperii.
13.3
Dein tertium calumniatorem proponunt Theodorum filium Joannis dudum candidati, cognomento Chila, qui gener est nunc domni Platonis patricii, dicentem: Quia collocutione inter nos Romae facta de imperio, detraxit quod dicebatur, mutiens et subsannationes faciens. Ad quem servus Dei dixit: Nunquam disputavi tecum, nisi semel cum sanctissimo presbytero domno Theocharisto, exarchi fratre, propter primicerium, jussus per litteras super hoc. Quod si repertus fuero mentiens, recipiam.
13.4
Et post hunc, quartum adducunt Gregorium filium Photini dicentem: Quia perrexi Romam ad cellulam abbatis Maximi; et me dicente quia et sacerdos est imperator, dixit abbas Anastasius discipulus ejus: non sit dignus fore sacerdos. Et statim dixit ad eum servus Dei: Time Deum, domne Gregori, nil tale hujuscemodi disputatione conservus meus locutus est. Et cum semet projecisset in terram, senatui dixit: Sustinete servum vestrum, et omnia dico vobis sicuti dicta sunt: et arguat me, si mentitus fuero. Hic dominus meus Gregorius veniens Romam dignatus est venire ad cellulam servi vestri. Quo viso, sicuti moris est mihi, projeci meipsum in terram, et adoravi eum, et osculatus sum, et dixi ei post sessionem: Quae causa est desiderabilis adventus domini mei? At ille: Bonus, inquit, et a Deo confortatus dominator noster, sollicitudinem habens pacis sanctarum Dei Ecclesiarum, jussionem fecit ad divinitus honoratum papam, missa etiam oblatione ad sanctum Petrum, hortatus est eum, quo se praesuli Constantinopolitano uniret, quae mitti per mediocritatem meam dignatum est pium ejus imperium. Et dixi: Gloria Deo, qui fecit te dignum hujusmodi ministerio. Verumtamen sub quo fieri modo unitatem a Deo coronata ejus jussit tranquillitas, si nosti? Et dixisti: Sub Typo. Et dixi: Impossibile, ut opinor, est hoc: non enim patiuntur Romani auferri una cum impuris haereticorum vocibus sanctorum Patrum luciferas voces, vel simul cum mendacio veritatem exstingui, aut cum tenebris lumen pariter dissipari. Nil nobis quod adoretur erit, si divinitus ostensorum fuit verborum ablatio. Et dixisti: Non ablationem sacrarum Typus efficit vocum sed taciturnitatem, ut dispensemus pacem. Et dixi: Est apud divinam Scripturam taciturnitas etiam demptio. Deus enim per David dixit: Non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum. Ergo nisi dicantur et audiantur sermones qui de Deo sunt, nec omnino sunt secundum Scripturam. Et dixisti: Ne mittas me in silvas: ego sancto contentus sum symbolo. Et quomodo, dixi, potes sancto esse contentus symbolo, suscipiens Typum? Et quid laedet suscipere Typum, et dicere symbolum? asseruisti. Aio: Quoniam evidenter obtruncat symbolum Typus. Et dixisti: Quomodo propter Dominum? Recitemus, dixi, symbolum, et scito qualiter obtruncetur a Typo. Et coepisti dicere: Credo in unum Deum Patrem omnipotentem, factorem coeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium. Attende, dixi, paululum, et disce qualiter apud Nicaeam convenientium fides negetur. Factor enim non esset Deus, voluntate ac operatione naturali privatus, si volens et non coactus fecit coelum et terram, si veritatem profert David in spiritu, dicens: Omnia quaecunque voluit Dominus fecit, in coelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis( Psalm. CXXXIV). Si autem, dispensationis gratia, una cum credulitate nequam salutaris demitur fides, separatio Dei fit omnimoda: sed non unitas est hujusmodi species ejus quae dicitur dispensatio. Si quidem cras nefandi Judaei dicent: Dispensemus in alterutros pacem, et uniamur et amputemus nos quidem circumcisionem, vos vero baptismum, et non jam invicem impugnemus. Hoc et Ariani aliquando praetenderunt in scriptis sub Magno Constantino dicentes: Auferamus dictum unius substantiae, et alterius substantiae, et uniantur Ecclesiae. Et non id admiserunt deiferi patres nostri, sed elegerunt potius persecutionem pati et mori, quam tacere vocem comprobaniem unam Patris, et Filii, et Spiritus sancti supersubstantialem deitatem; et haec cohibente his qui haec praetendebant Magno Constantino, sicut a multis refertur, qui ea quae tunc gesta sunt studiose scripserunt. Et nullus imperatorum potuit mediis vocibus suadere deiloquis Patribus, ut convenirent in ea quae ipsi sectabantur; sed expressis vocibus ac propriis, et dogmati quod quaerebatur congruis, usi sunt, dicentes liquido, quoniam sacerdotum est quaerere ac diffinire de salutaribus Ecclesiae catholicae dogmatibus. Et dixisti: Ergo non est omnis Christianus imperator etiam sacerdos? Et dixi: Non est. Neque enim astat altari, neque post sanctificationem panis exaltat eum, dicens: Sancta sanctis. Neque baptizat, neque chrismatis confectionem patrat, neque facit episcopos, vel presbyteros, aut diaconos, neque linit ecclesias, neque indicia sacerdotii fert, superhumerale scilicet et Evangelium, quemadmodum imperii coronam et purpuram. Et dixisti: Et quomodo Scriptura regem et sacerdotem dicit esse Melchisedech? Et dixi: Unius natura regis cunctorum Dei, natura etiam ob salutem nostram pontificis facti, unus erat typus Melchisedech. Quod si secundum ordinem Melchisedech, alium dicis esse regem et sacerdotem; et reliqua praesume dicere, id est: Sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum, neque finem vitae habentem. Et adverte quod ex hoc oriri valeat malum. Alius quippe talis reperietur Deus incarnatus secundum ordinem Melchisedech, et non secundum ordinem Aaron salutem nostram perficiens.
13.5
Verumtamen, quid volumus per multa discurrere? Inter sacras oblationes supra sanctam mensam post pontifices, et sacerdotes, et diaconos omnemque sacratum ordinem, cum laicis imperatores memorantur, dicente diacono: Et eorum, qui in fide dormierunt, laicorum, Constantini, Constantis et caeterorum. Sic autem et vivorum memoriam facit imperatorum post sacratos omnes. Haec, eo dicente, clamat Mennas: Haec dicens scidisti Ecclesiam. Et dicit ad eum: Si is qui dicit ea quae sanctarum sunt Scripturarum atque sanctorum Patrum, scindit Ecclesiam, qui adimit sanctorum dogmata, quid monstrabitur Ecclesiae faciens, sine quibus nec dici ipsam Ecclesiam est possibile? Et conversus sacellarius dixit hominibus exarchi cum clamore: Dicite exarcho: Hujusmodi hominem debebas dimittere vivere ubi praeest. Et cum eduxissent eum foras, intromittunt discipulum. A quo cum exegissent ut diceret contra magistrum quod tribulaverit Pyrrhum, respondit quieta voce quae veritatis erant, quia nemo honoravit Pyrrhum ut honoravit magister meus, et jubetis clamare? Quia vero passus non est a decenti monachos reverenda voce divertere, jubetur percuti ab his qui astabant; et pugnis submissum semimortuum reddiderunt. Quibus dimissis ad carceres, venit ad senem Mennas, dicens in praesentia principum: Misit te Deus, et duxit te huc, ut recipias quaecunque in alio fecisti, seducens omnes in Origenis dogmata. Ad quem servus Dei coram omnibus dixit: Anathema Origeni, et dogmatibus ejus et omni consentaneo ejus! Et dicit Epiphanins patricius: Destructa est, domne abba Menna, querimonia quae a te adversum eum illata est, quoniam et si esset Origenianista, eo quod anathematizavit eum, ab hujuscemodi sese liberavit querela. Interim ergo tale dictum super eo ulterius non admittam. Et inductus est unusquisque ipsorum in locum in quo custodiebatur.
13.6
Et eadem die circa tactum lucernae, Troilus patricius, et Sergius eucratas, qui erat super imperatoriam mensam, venerunt ad servum Dei senem, et sedentes jusserunt etiam illi sedere, et dixerunt ad eum: Dic nobis, domne abba, motionem dogmatum, quae inter te et Pyrrhum Romae et in Africa facta est: et quibus ei verbis persuaseris anathematizare proprium dogma, et tuo pacisci. Et enarravit eis omnia per ordinem quaecunque retinere memoria valuit. Addidit autem et hoc, dicens: Ego dogma proprium non habeo, sed commune catholicae Ecclesiae. Neque enim movi vocem quamlibet, ut proprium meum dicatur dogma. Et post totam narrationem dicunt ei: Non communicas throno Constantinopolitano? Et dixit: Non communico. Quamobrem non communicas? dixerunt. Respondit: Quia sancta quatuor concilia ejecerunt per illa novem Capitula, quae facta sunt Alexandriae, et per Ecthesin quae in hac urbe a Sergio patrata est, et per Typum qui nuper, id est per sextam est indictionem expositus: et quia, quae per illa dogmatizaverunt per Ecthesin damnaverunt, et, quae dogmatizaverunt per Ecthesin, per Typum irrita statuerunt, et deposuerunt semetipsos toties. Illi igitur, qui a seipsis damnati sunt, et a Romanis atque a synodo, quae post haec per octavam indictionem facta est, sunt depositi et sacerdotio denudati, qualia celebrant, rogo, mysteria? Aut qualis spiritus, ad ea quae a talibus celebrantur, advenit? Et dicunt ei: Ergone tu solus salvaris, et omnes peribunt? Et dixit: Neminem damnaverunt tres pueri non adorantes iconam, cum hanc omnes homines adorarent. Non enim intendebant ea quae aliorum erant, sed intendebant quatenus ipsi non deciderent a vera pietate. Sic et Daniel missus in lacum leonum non damnavit quemquam eorum qui non adoraverunt Deum secundum Darii sanctionem, sed quod suum erat intendit, et elegit mori et non cadere a Deo, et a sua conscientia flagellari in praevaricatione eorum quae legalia sunt natura. Mihique Deus non det damnare quemquam, vel dicere quod solus ego salver! Quantum autem valeo, eligo mori quam terrorem habere in conscientia quod in fide, quae in Deum est, per quemlibet erraverim modum.
13.7
Dicunt ei: Et quid facies, cum Romani uniti Byzantiis fuerint? Ecce enim heri venerunt apocrisiarii Romani, et cras Dominico die communicabunt patriarchae, ac per hoc omnibus manifestum fit quod tu subverteris Romanos. Denique te illinc ablato, mox consenserunt his qui hic sunt. Et dixit ad eos: Hi qui venere, praejudicium quoquomodo sedi Romanae, quamvis communicent, eo quod non detulerint ad patriarcham epistolam, non faciunt: et non credo aliquando quod Romani uniantur istis, nisi confessi fuerint Dominum nostrum et Deum, secundum utrumque eorum ex quibus est et quae est, esse, et natura voluntarium et operatorium habere salutis nostrae. Et dicunt: Quod si connexi fuerint his Romani, quid facies? Et dixit: Spiritus sanctus etiam angelos anathematizat, praeter id quod praedicatum est, innovantes.
13.8
Et aiunt: Utique necessitas est voluntates dici in Christo, et operationes? Respondit: Omnis necessitas est, si duntaxat pie revera sapere volumus. Nihil enim eorum quae sunt sine operatione naturali subsistit. Sancti namque Patres manifeste dicunt non esse, nec sciri, sine substantiali operatione, quae hanc substantialiter characterizet: quomodo esse Christum, aut agnosci Deum natura veraciter et hominem est possibile? Amisso quippe, secundum sanctos Patres, fremibili, leo non jam leo, et latrabili, canis non jam canis; et aliud quodcunque perdito quod se naturaliter commendabat, non ulterius est quod erat. Et dicunt ei: Novimus vere quod ita sit; verumtamen ne contristes imperatorem, qui propter pacem tantummodo fecit Typum: non in ademptionem cujusquam eorum quae in Christo intelliguntur, sed ad pacem silentium vocum quae faciebant dissensionem, dispensans.
13.9
Et projiciens se Dei servus in terram cum lacrymis dixit: Non debuerat contristari benignus et pius dominus adversus humilitatem meam; non enim possum contristare Deum, tacens quae ipse nos loqui et confiteri praecepit. Si enim secundum sacratissimum Apostolum, ipse est qui posuit in Ecclesia primo apostolos, secundo prophetas, tertio doctores, perspicuum est quod ipse sit qui per istos locutus est. Per totam ergo sanctam Scripturam, tam scilicet Vetus quam Novum Testamentum, sanctosque doctores, ac synodos, edocemur voluntatis et operationis tam in divinitate quam in humanitate incarnatum Deum esse capacem. In nullo enim eorum quibus ut Deus scitur, vel eorum quibus ut homo natura cognoscitur, excepto duntaxat peccato, est imperfectus. Si autem perfectus est utroque, sicut in nullo ex ambobus est minoratus, manifeste totum ipsius adulterat sacramentum, qui non confitetur eum esse quod est. cum existentibus sibi omnibus naturalibus idiomatibus, ex quibus, et in quibus et quae esse probatur.
13.10
Et cum paulum tacuissent, et ad invicem innuissent, aiunt: Unde potes ostendere quod sanctas synodos abjiciant hi qui sunt throni Constantinopoleos? Qui dicit eis: Jam partim ostensum est per ea quae Romae locutus sum ad dominum Gregorium a secretis. Et nunc, si placet dominatori ut hoc ostendatur, jubeat dari licentiam indigno servo vestro, et facio notitiam librorum, quoniam mei ablati sunt: et cunctis hoc manifestum facio sine qualibet pravitate verborum. Et deinde cum alia multa dicta fuissent, in scripturales, ac naturales et artificiales conversi sunt exercitationes et theorias, quibus delectati hilariores effecti sunt, et coeperunt dicere: Novit Dominus, profecimus, et ex hoc vobis molestiam non ingeremus.
13.11
Porro, domnus Sergius dixit ei: Saepe veni ad cellulam tuam in Bellas, et audivi doctrinam tuam, et Deus auxiliabitur tibi, ne sollicitus sis. In uno vero solummodo contristas omnes, qui videlicet multos facis separari a communione hujus Ecclesiae. Est aliquis qui asserat, ait Dei servus, quod dixerim: Ne communices Ecclesiae Byzantinorum? Respondit domnus Sergius: Hoc ipsum, inquiens, quo ipse non communicas, magna est apud omnes procul dubio vox non communicandi. Et Dei servus: Nil, ait, certius est quam conscientia quae accusat: et nil eo, cui haec testimonium perhibet, majorem habet fiduciam. Caeterum, cum audisset domnus Troilus, quod Typus anathematizaretur in toto Occidente, dicit ad servum Dei: Bonum est, quia pii dominatoris nostri opinio injuriis laceratur? Respondit servus Dei: Deus ignoscat his qui dominatori facere Typum persuaserunt, et his qui permiserunt. At ille: Qui, ait, sunt qui persuaserunt, et qui sunt qui permiserunt? Respondit: Hi qui erant Ecclesiae suaserunt, et principes permiserunt. Et ecce sordes a sontibus in insontem et omni haeresi purum excussa est. Sed consilium date ut faciat quod fecit piae memoriae quondam avus ejus. Ille quippe sentiens quod in vituperium ejus in Occidente quidam prorumperent, per epistolam liberum se fecit ab Ecclesiae querimonia, scribens:« Ecthesis, inquit, non est mea, neque enim ego vel dictavi, vel jussi ut fieret. Sed cum hanc Sergius patriarcha composuisset ante quinque annos, prius quam ab Oriente repedassem, deprecatus est me, cum ad hanc felicem pervenissem urbem, ut nomine meo proponeretur cum subscriptione: et suscepi deprecationem illius. Nunc vero cognoscens quod quidam super ea altercarentur, cunctis facio manifestum, quia non est mea.» Hanc fecit jussionem ad beatum Joannem papam, condemnantem Ecthesin in his quae scripserat tunc ad Pyrrhum. Et ex eo tempore ubique Sergii esse dicitur Ecthesis. Hoc faciat et is qui pie in nobis imperat, et permanebit omnino intemerata ab omni reprehensione opinio ejus. Tunc moventes capita siluerunt, hoc tantum dicentes: Omnia difficilia et perplexa.
13.12
His itaque et aliis diversis edictis, adorati et adorantes, cum omni hilaritate discesserunt. Et rursus alio sabbato adduxerunt eos in palatium, et introducunt primo discipulum senis, convenientibus etiam tunc duobus pariter patriarchis. Et ducunt Constantinum et Mennam senis accusatores, exigentes a discipulo, quo acquiesceret his quae a se dicerentur. Ast discipulus cum fiducia omni ad senatum intrepide dixit: Constantinum introducitis in secretarium palatii? Hic neque presbyter est, neque monachus, sed tribunus thymelicus: innotuit Afris atque Romanis, quales mulierculas pascens illinc venerit. Nam et omnes didicerunt versutias ejus, quas exercuit ut lateret: modo quod sorores suae fuerint dicens, modo quod, ne communicarent Ecclesiae Constantinopolitanae, tulerit eas affirmans, ne videlicet polluerentur haeretica communione. Verum etsi rursus sibi defecerint epulae, et invenerit locum se non agnoscentem, eadem facit turpis lucri gratia et sordidae voluptatis. Ingensque confusio est saltem loqui cum eo his qui religiose vivere volunt. Deinde interrogatus si Typum anathematizasset, intrepide dixit: Non solum anathematizavi, sed et libellum feci. Ergone, aiunt ei principes, confiteris te male fecisse? At ille: Non tribuat Deus, ut quod bene et secundum ritum Ecclesiae feci, dicam factum fuisse non bene. Et super multis interrogatus, cum respondisset secundum quod sibi largitus est Deus, educitur de secretario.
13.13
Et introducunt senem, et dicit ad eum domnus Troilus: Dic, abba, vide, dic, veritatem, et miserebitur tui dominator. Nam si ad legalem inquisitionem venerimus, et invenerit saltem unum verum ex his de quibus accusaris, lex occidet te. Et dixit: Jam dixi, et iterum dico: si unum tantummodo ex his quae dicitis est verum, et Satanas Deus est: si vero non est Deus, sed apostata, et ea super quibus accusor falsa sunt et minime subsistentia. Verumtamen quidquid jubetis facere, facite: Deum colens non injuriam patior. Et dicit ei: Non anathematizasti Typum? Respondit: Multoties dixi, quia anathematizavi. Et dicit ei: Typum anathematizasti, imperatorem anathematizasti. Respondit Dei servus: Ego, inquiens, imperatorem non anathematizavi, sed chartam alienam ab ecclesiastica fide. Et dicit ei: Ubi anathematizatus est a Romana synodo? Respondit: In ecclesia Salvatoris, et in Dei Genitricis. Tunc dicit ad eum praefectus: Communicas Ecclesiae huic, an non communicas? Respondit, et dixit: Non communico. Dicit ei: Quare? Respondit: Quoniam foras ejecit synodos. At ille: Si foras, inquit, ejecit synodos, quomodo in diptychis recitantur? Et dicit: Et qui profectus est nominum, cum dogmata sint ejecta? Et potes, ait, hoc ostendere? Et dixit: Si accepero licentiam, et jusseritis, ostendetur hoc oppido facile. Et tacentibus omnibus, dicit ei sacellarius: Quare diligis Romanos, et Graecos odio habes? Respondens autem Dei servus ait: Praeceptum habemus ne quemquam odio habeamus. Diligo Romanos ut unam mecum habentes fidem: Graecos autem, ut eadem qua ego lingua loquentes. Et iterum dicit ei sacellarius: Quot annorum dicis esse teipsum? Respondit, septuaginta quinque. Et dicit ei: Quot annos habet tecum discipulus tuus? Respondit, triginta septem. Tunc unus clericorum exclamavit: Retribuit tibi Deus quaecunque fecisti beato Pyrrho. Ad quem nihil omnino respondit.
13.14
Cum autem tanta in secretario dicta fuissent, nullus penitus patriarcharum quidquam effatus est. Cumque sermo de synodo Romana motus exstitisset, clamat Demosthenes: Non est firma synodus, eo, qui hanc celebravit, deposito. Ad quod servus Dei: Non, inquit, depositus est, sed expulsus. Nam quae sub gestorum serie synodica et canonica facta est actio continens ejus diligenti relatione depositionem? Verumtamen, etiamsi canonice depositus exstitisset, non faceret hoc praejudicium his quae orthodoxe secundum sacras regulas sunt firmata: quibus etiam, quae scripta sunt a sanctae memoriae papa Theodoro, congruunt. Et dicit, his auditis, domnus Troilus: Nescis quid dicas abba. Quod factum est, factum est.
13.15
Haec sunt, quantum memoria retinet, quae mota et dicta sunt, et tali ea quae in illos gesta fuere terminata sunt fine, dimisso quoque sancto sene a secreto in carcerem. Postera vero die quae fuit Dominica, concilio facto, hi qui erant Ecclesiae persuaserunt piissimo imperatori, hoc eos amaro et inhumano exsilio condemnandos et ab invicem dividendos; sanctum quidem senem penes Bysohen castrum Thraciae provinciae; porro discipulum ejus apud Perberim, quo exterius nec passus pedis Romanorum habet imperium, nudos, sine provisione, sine causa, atque omni ad vivendum occasione carentes, non appropinquantes mari, ne haberent ex misericordibus visitationem. Et ita sunt nudi, et sine alimentis, solam habentes spem Dei: et hoc omnes Christianos rogantes atque clamantes: Orate propter Dominum, ut consummet Deus misericordiam suam cum humilitate nostra, et doceat nos. Nam et ipsi qui cum eo navigant efferi experimentum accipiunt maris, ventis quidem et fluctibus scapha concussa, sed stabili penitus permanente. Permittit quippe magnis eos tentari procellis, eorum erga se probans affectum, quatenus voce grandi exclament: Domine, salva nos, perimus, discantque omnia illi soli ascribere, quae suae noscuntur esse salutis: et ne confidentes sint in se, tranquillitatemque consequantur magnam, ventis sedatis et fluctibus: et in medium eos luporum dati et per angustam portam intrare et per arctam incedere semitam jubet, et famem ac sitim, et nuditatem, et vincula, et carceres, et abductiones, et verbera, et crucem, et clavos, et acetum, et fel, et sputa, et alapas, et colaphos et ludibria proponit, et passionem, et mortes multimodas: quorum finis splendidissima est resurrectio, ferens secum pacem his qui propter illum persecutionem sunt passi, et ascensum in coelos, et ascensum ad paternum et consubstantialem thronum, et sortem quae est super omnem principatum, potestatem, et virtutem, et dominationem et omne nomen quod nominatur, sive in hoc saeculo, sive in futuro. Cujus participes efficiamur omnes, orationibus et intercessionibus superlaudabilis et prae omnibus venerabilis et gloriosae, proprie ac natura Dei genitricis, semperque virginis Mariae, sanctorumque apostolorum, prophetarum ac martyrum. Amen.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).