Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Anastasius bibliothecarius; Auctores varii
Collectanea
Coll 2.5
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
9284 Collec2
2.1
JOANNIS PAPAE ROMANI AD CONSTANTINUM IMPERATOREM FILIUM HERACLII APOLOGIA PRO HONORIO PAPA Propter unam in Christo voluntatem, cujus aiunt eum calumniatores mentionem fecisse.
2.1
Dominus, qui dixit de tenebris lucem splendescere, qui eripuit nos de potestate tenebrarum in admirabile lumen suum, lumen veritatis, et veritas luminis, in quo complacuit omnem plenitudinem divinitatis habitare, et per eum reconciliare omnia, in ipso pacificans per sanguinem crucis ejus, sive quae in coelis sunt, sive quae in terris, propter eminentem magnitudinem divitiarum bonitatis suae in faciem Ecclesiae suae respiciens, vestram praecognitam sibi et praedestinatam benignitatem ad fidei nunc integritatem vocare dignatus est: ita ut, omni fallaci caligine procul amota, per vos victricem faciat veritatem. Quantum enim ex diversis suggestionibus quae ad nos catervatim venerunt, quinimo et ex ipso quoque auditu didicimus, omnes occidentales partes scandalizatae turbantur, fratre nostro Pyrrho patriarcha, per litteras suas huc atque illuc transmissas, nova quaedam et praeter regulam fidei praedicante, et ad proprium sensum quasi sanctae memoriae Honorium papam decessorem nostrum attrahere festinante, quod a mente catholici Patris erat penitus alienum. Igitur, ut vestra benignitas causam totam rei discere possit, subtilissima veritate, quae ante brevis intercapedinem temporis gesta sunt, enarrabo.
2.2
Sergius reverendae memoriae patriarcha praedicto sanctae recordationis Romanae urbis pontifici significavit, quod quidam in Redemptore nostro Domino Jesu Christo duas contrarias dicerent voluntates: quo praefatus papa comperto rescripsit ei, quia Salvator noster, sicut esset monadicus unus, ita et valde mirabiliter super omne genus hominum conceptus et natus esset. Ex sancta quoque ipsius incarnata dispensatione docebat, quia Redemptor noster, sicut esset Deus perfectus, ita esset et homo perfectus: ut, quam primus homo per praevaricationem amisit, sine aliquo peccato natus primae imaginis nobilem originem renovaret. Natus ergo est secundus Adam nullum habens nascendo vel cum hominibus conversando peccatum, etenim Verbum caro factum in similitudine carnis peccati omnia nostra suscepit, nullum reatus vitium ferens ex traduce praevaricationis exortum. Similitudinem ergo intelligimus, non carnis ejus, sed peccati. Etenim carnem Dominus veram suscepit ex intemerata et beata virgine Dei genitrice, consubstantialis nobis effectus. Ergo similitudinem carnis peccati sanctus dicit Apostolus, quam similem nobis peccatoribus sine peccato cum anima rationali suscepit; et idcirco unam voluntatem secundum primam formationem Adae naturalem humanitatis suae Dominus noster Jesus Christus habere dignatus est: non duas contrarias, quemadmodum nunc nos habere dignoscimur, qui de peccato sumus Adae geniti: quoniam, corruptibilis per transgressionem primus homo effectus, et Creatori suo subdi contemnens, sensit carnem, quae prius erat sibi subjecta, nihilominus repugnantem, et peccato suo totum genus humanum fecit obnoxium, sicut dicit Apostolus: Regnavit mors ab Adam usque ad Moysem, etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae. Quapropter, et nos qui per praevaricationem et peccatum illius nascimur, duas contrarias habere voluntates dignoscimur: duas autem dico, mentis et carnis invicem reluctantes, sicut idem beatus docet Apostolus: Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. Haec autem invicem adversantur, ut non quaecunque vultis, illa faciatis. Et hoc omne humanum patitur genus sub peccato constitutum, quoniam nemo est mundus ab hoc peccato praevaricationis, nec infans, sicut scriptum est, cujus est unius diei vita super terram. Et quemadmodum Spiritus sanctus per David ait: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea. Sicut enim in Adam omnes peccaverunt, secundum Apostolum, ita in Christo omnes justificabuntur. Et sicut per unum hominem peccatores constituti sunt multi; ita et per unum hominem justi constituentur multi. Ergo unus et solus est sine peccato mediator Dei et hominum homo Christus Jesus, qui in mortuis liber conceptus et natus est. In dispensatione itaque sanctae carnis suae duas nunquam habuit contrarias voluntates, nec repugnavit voluntati mentis ejus voluntas carnis ipsius. Neque enim habuit quodcunque peccatum, qui venit dimittere peccatum mundi, quemadmodum et ipse dixit: Quis ex vobis arguet me de peccato? Et alias taliter ait: Venit princeps mundi ejus, et in me invenit nihil. Unde scientes, quod nullum in eo, cum nasceretur et conversaretur, esset omnino peccatum, decenter dicimus et veraciter confitemur, unam voluntatem in sanctae ipsius dispensationis humanitate, et non duas contrarias mentis et carnis praedicamus, secundum quod quidam haeretici velut in puro homine delirare noscuntur.
2.3
Secundum hunc igitur modum jam dictus decessor noster praenominato Sergio patriarchae percontanti scripsisse dignoscitur: quia in Salvatore nostro duae voluntates contrariae, id est, in membris ipsius penitus non consistunt, quoniam nihil vitii traxit ex praevaricatione primi hominis. In nobis enim, non in eo, coaptatur quod scriptum est: Scio enim quia non habitat in me, id est in carne mea, bonum. Et iterum: Non quod volo bonum hoc ago; sed quod nolo malum, hoc facio. Si autem quod nolo malum illud facio, non jam ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Et post haec: Video enim aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis. Hinc ergo hae duae contrariae voluntates mentis et carnis, quas Apostolus docet, in nostro nequaquam Salvatore fuerunt, eo quod hic luctaminis stimulus ex praevaricatione protoplasti sumpsit initium: quoniam a Redemptore nostro natura suscepta est, non criminis culpa. Sed ne quis nonnunquam minus intelligens reprehendat, quamobrem de humana tantum natura, et non etiam de divina natura docere sciatur: etenim Christus in duabus naturis in una persona unitis cognoscitur, adoratur, et colitur Deus et homo perfectus. Debet qui super hoc ambigit scire, quoniam ad hoc facta est responsio ad jam dicti patriarchae interrogationem. Praeterea et hoc fieri solet, ut scilicet ubi est vulnus, ibi medicinale occurrat auxilium. Nam et beatus Apostolus hoc saepe fecisse dignoscitur, se secundum auditorum consuetudinem praeparans; et aliquando quidem de suprema natura docens, de humana penitus tacet: aliquando vero de humana dispensatione disputans, mysterium divinitatis ejus non tangit. Etenim ipse hic quidem de divina natura ait: Christus Dei virtus, et Dei sapientia; alibi autem de incarnatione ejus ita dixit: Quod stultum est Dei, sapientius est hominibus; et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus. Sapientia autem et stultitia, virtus et infirmitas, contrariae adinvicem absque dubietate ponuntur. Ergone contraria sibimet docet beatus Apostolus? absit: sed audientibus semet configurat sapienter, secundum tempus docens, ut provida nutrix parvulis quidem lac praebens, perfectis autem solidum tribuens cibum. Quid ergo est quod ait: Quod infirmum est Dei, fortius est hominibus; et quod stultum est Dei, sapientius est hominibus? Hoc totum capitulum de dispensatione Christi, non de superna natura illius docere videtur: volens ostendere quia Deus homo factus animam habuit et corpus humanum, quod stultum asserit et infirmum. Sapientia enim humana divinae collata, stultitia est: fortitudo vero carnis eum Dei virtute comparata, infirmitas est. Quia profecto condita humana sapientia cum conditrice sapientia comparata, stultitia est.
2.4
Igitur connectentes utraque, et Christum Dei virtutem et Dei sapientiam secundum divinitatem, naturam divinitatis ejus confitemur: et secundum ejus sanctae carnis dispensationem, quod stultum et quod infirmum est Dei, naturam humanitatis veraciter praedicamus, quoniam hoc infirmum et stultum, fortius et sapientius est omnibus hominibus. Omnes enim homines, sicut etiam superius dictum est, sub peccato praevaricationis nascuntur. Dominus autem noster Jesus Christus absque peccato existens, et nullum secum vitium ferens vetustatis, non solum fortior, sed et sapientior est omnibus hominibus, quamvis infirmum nostrum et stultum sola misericordia suscipere sit dignatus. Qui vero ex peccato primi hominis nati sunt, filii irae ac tenebrarum a sanctae Scripturae magisterio nominantur. At vero Christus, cum lux vera sit, sedentes in tenebris et umbra mortis illuminare dignatus est. Quid enim doceat Apostolus scribens ad Ephesios, audiamus: Et vos, inquit, cum mortui essetis delictis et peccatis vestris, in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi hujus, secundum principem potestatis aeris spiritus, qui nunc operatur in filiis diffidentiae, in quibus et nos aliquando conversati sumus in desideriis carnis, facientes voluntates carnis et cogitationum, et eramus natura filii irae, sicut et caeteri. Ecce istae sunt duae voluntates contrariae, mentis scilicet et carnis, quae in Salvatore nostro modis omnibus non fuere. Nos has ex peccato progenitoris Adae, qui et se, et omne humanum genus obnoxium fecit, habere dignoscimur, ut aliquando quidem carnis aculeus menti resistere appareat, aliquando vero voluntas mentis voluntati carnis contradicere satagat; ut taliter cum Apostolo gementes confiteamur: Mente quidem servio legi Dei, carne vero legi peccati. Dominus autem noster unam voluntatem humanitatis naturalem suscipere dignatus est, quam in propria carne potestative ut omnium Dominus circumferebat, eo quod omnia serviant Deo: nullum profecto habens vel afferens ex praevaricatione peccatum, quoniam solus sine peccato et crimine praevaricationis est natus.
2.5
Praedictus ergo decessor meus docens de mysterio incarnationis Christi dicebat, non fuisse in eo, sicut in nobis peccatoribus, mentis et carnis contrarias voluntates. Quod quidam ad proprium sensum convertentes, divinitatis ejus et humanitatis unam eum voluntatem docuisse suspicati sunt, quod veritati omnimodis est contrarium. Verumtamen vellem, ut interroganti responderent, secundum quam naturam dicunt Christi Dei unam voluntatem? Si secundum divinam tantum, de humanitate ipsius quid respondebunt? quoniam et homo perfectus est, ut non cum Manichaeo condemnentur. Porro si secundum humanitatem Christi dixerint, quod haec voluntas Deus esset perfectus, observent ne forte cum Photino et Ebione judicentur. Jam vero si ex utraque natura unam voluntatem esse dixerint, non solum naturales voluntates, sed et ipsas naturas confundent; ut nec hoc, nec illud, id est divina et humana, intelligi possit. Sicut enim utrasque naturas in adunatione unius Christi, ut impius Nestorius, non patimur; ita differentiam naturarum penitus non negamus, sed neque confundimus, quoniam utrasque naturas cum adunatione unius personae Christi Dei inenarrabili consonantia confitemur. Quia enim unam voluntatem dicunt divinitatis Christi et humanitatis, et unam simul operationem: quid aliud, nisi quia et unam naturam Christi Dei secundum Eutychianam et Severianam divisionem operari noscuntur? Denique orthodoxi Patres, qui in toto mundo claruerunt, sicut utrasque naturas, ita et voluntates ac operationes Christi docere concordi praedicatione monstrantur.
2.6
Comperimus autem quod charta quaedam mandata sit, in qua sacerdotes subscribere coacti sunt contra tomum beatae memoriae papae Leonis et Chalcedonensium synodum: in qua charta quaedam sunt per novitatem composita, quae dogma ecclesiasticum refutare omnino dignoscitur. Inspiret ergo divina clementia Christianissimae pietati vestrae, et cum sitis custodes immaculatae fidei nostrae, vos ad compunctionem incitet, quo eos, qui novis sunt adinventionibus corrumpendi, imperatoriis sanctionibus arceatis, et praedictam chartam, quae in scandalum properat fidei, et locis publicis est suspensa, praecipiatis depositam scindi. Omnes enim qui in Occidentalibus partibus hoc audierunt, sed et populi qui sunt regiae vestrae urbis, cognita praedictae chartae concinnatione, corde perculsi sunt. Erit enim per auctoritatem vestram et apostolicam perfectionem praedicta charta, quae contra Chalcedonensem synodum est composita, nunc et in omni tempore otiosa, et cunctis virtutibus irrita. Perfectio vero fidei quemadmodum usque in praesens refulsit, oramus ut et per vos, sicut etiam per piae memoriae Constantinum, divino auxilio in robore suo permaneat. Propter quod, Christianissimi et Christi fidei custodes, donate hoc munus in primordiis vestris Ecclesiae matri vestrae, cujus estis post Deum opitulatores, ut fidem Sponsi ejus serpentina calliditas non audeat violare. Hoc in primordiis salutare sacrificium afferte Domino Deo nostro, et ab ejus Ecclesia omnis novitatis nebulam radio pietatis vestrae dispergite: quatenus Dominus Deus noster, vicaria ope, omnes quae contra vos sunt conterat nationes, quaeque pacem et inexpugnabilem Deum repellunt. Quatenus vobis ea quae sunt Dei curantibus, Deus quae vestra sunt benignus dignetur perficere. Propter quod etiam mentis inclinato genu tota mecum Ecclesia supplicat, ut ab integritate immaculatae fidei nostrae, quam sancti apostoli nobis tradiderunt, et sanctissimi Patres doctrinis luculentissimis consignavere, novae confusionis turbinem amovere dignetur. Quatenus Deus et Dominus noster, cujus fides immaculata custoditur, misericordias suas merito vobis et copiosissime largiatur, qui est omnipotens et Dominus sempiternus. Creator omnium ad vestrum benigne respiciat imperium, et gentes, quae in sua feritate confidunt, inexpugnabili suo potentatu prosternat.

Intertext edge

Open linked passage

Note