Anastasius bibliothecarius; Auctores varii
Collectanea
Coll 21.5
Choose a text
More by Anastasius bibliothecarius; Auctores varii
—
9284 Collec2
21.1
SUPERSCRIPTIO.
21.1
Domino meo per omnia sanctissimo Deo honorabili Patri spirituali ac magistro Theodosio presbytero, Anastasius exiguus misericordia Dei presbyter et monachus servus servorum Dei.
21.2
Memoriam justorum cum laudibus divinitus inspiratum nobis facere jubet Proverbium. Ego igitur exiguus memoriam justorum illorum, et praecipue Maximi revera megisti( hoc enim Maximus nomen insinuat), sermone meo in praesentiarum facere volens, et digne illius virtutem atque scientiam, sicut et pro Christo Deo gestum martyrium ejus laudare minime valens, hoc solum significare per hanc epistolam Deo honorabilibus vobis consideravi, quod et ipsi maxime nosse, prout didici, desiderastis, id est, quando beati illi in Domino dormierint. Notum igitur facio vobis, pluribus ex his quae hic nobis illata sunt malis, silentio, ob multitudinem eorum, et sermonis fastidium, necnon et tempus incongruum, traditis: quod, cum venissemus ad amicorum Christi regionem Lazorum sexto Idus Junias quintae indictionis, statim separaverunt nos ab invicem praeceptione illius qui tunc praeesse his qui illic erant forte meruerat, diripientes omnia usque ad unam acum et filum, quaecunque ad necessarias utilitates tam ex vobis quam ex aliis Christi amicis acquisieramus. Et sacratissimum quidem illum virum, dominum aio Maximum abbatem, neque in subjugali, neque in vehiculo sedere valentem pro eo quod in infirmitate positus esset, cum plectentes virgulas ex eis quasi lectulum texuissent, bajulantes detulerunt, et incluserunt in castro Schemari vocitato juxta gentem eorum qui dicuntur Alani: dominum vero Anastasium abbatem et me peccatorem super equos impositos duxerunt; et incluserunt illum quidem in castro Scotori dicto Apsiliae quae est prope Abasgiam, me autem in altero castro cujus nomen Buculus erat, regionis quae Mesimiana vocabatur, in jam dictorum confinibus Alanorum: quod videlicet castrum iidem Alani captum nunc retinere noscuntur. Dein post paucos dies, sumptis tam me quam beato Anastasio a praedictis castris, illum quidem miserunt ad castrum nuncupatum Suanias, cum jam semivivus esset, tam ex multitudine tormentorum ac verberum quae in Byzantio sustinuimus, quam ex necessitatibus atque angustiis quae hic sunt nobis illata. Unde, et in medio viae, ut quidam aiunt, ut autem alii asserunt, mox ac retrusus est in castro Suaniae ad quod destinatus fuerat, obiit. Argumentor igitur quod circa undecimo vel nono Kalendas Augustas dormierit in Domino. Quintodecimo namque Kalendarum Augustarum deducti sumus utrique, per jussionem tunc principis, in id quod dicebatur Mucurisin, praesentandi in medio amici Christi exercitus, cum ille jam, ut praetulimus, semivivus exsisteret, et ex tunc eum ultra non vidi. Continuo quippe destinaverunt ipsum quidem, ut dictum est, in castrum Suaniae, me autem in castrum quod dicitur Thacyria juxta Hiberiam. Hinc igitur conjicio quod circa undecimo Kalendas, vel nono Kalendas Augustas quintae indictionis in Domino, sicut dictum est, obdormierit.
21.3
Porro Christi Dei martyr, domnus videlicet abba Maximus, cum esset custodiae mancipatus in castro superius memorato, divina sibi facta visione, advocavit quosdam ex his qui erant in castro et dixit ad eos: Tertio decimo die Augusti mensis hujus instantis quintae decimae indictionis, feria septima assumet me Dominus: quod et factum est. Igitur tertio decimo die praedicti Augusti mensis praeteritae quintae indictionis secundum divinum ejus vaticinium, feria septima, praesentibus derelictis, perrexit ad Dominum. Porro, et aliud miraculum quod divinitus in sancto ejus monumento efficitur, quodque usque in praesens, qui castrum illud et ejus circa regionem inhabitant intuentur et praedicant, et ad quosdam etiam principum atque magnatum pervenit, dignum est et vobis quoque sanctissimis, et per vos omnibus qui ibidem sunt sancti, per litteras fieri manifestum in gloriam et laudem Dei qui facit mirabilia in sanctis suis et glorificat memoriam eorum qui se orthodoxe ac sincere glorificant. Id est, tres lampades luciferae per singulas noctes sanctum sancti illius martyris Maximi monumentum illustrant. Haec de memorabili hoc viro, beatoque Anastasio Deo honorabilibus vobis, et per vos omni sanctae Dei, quae illic in recta fide degit, Ecclesiae breviter annotavi: quatenus et vos, his cognitis, glorificetis Deum, qui est mirabilis in sanctis suis.
21.4
Interea et quae mihi peccatori et exiguo post haec contigerunt, et in quibus sim, pari modo perpaucis manifestabo. Cum enim fecissem duos menses in castro praedictae Thacyriae in infirmitate rejacens, et pauxillum quid requiem fuissem adeptus, rursus misit me tunc princeps ad partes Apsiliae et Misimianae custodiae mancipandum in castro Phustas: et, ut absolute dicam, septem mensibus duxit et circumduxit me per omnes praedictas regiones nudum et discalceatum, et peditem, et frigore ac fame et siti depressum, volens profecto et me quoque ab hac detergere vita. Sed nescio quid super me humilem praevidens Deus, qui omnia salubri providentia sua producit, usque nunc conservavit me in hac multarum tribulationum et miseriae vita. Post aliquot itaque dies pellitur illinc praedictus princeps. Deindeque succedens alius visus est compati. Inter quae duxit me juxta domum suam receptum a jam memorato castro Phustensium. Et post annum ex diabolica operatione motus destinat me ad praedictum castrum. Sed Deus remetitur his qui aliis remetiuntur: eadem die qua me pepulit, pulsus est hinc, et efficitur profugus in Christi amatorum regione Abasgorum. Et consilio accepto a Christi amicis qui illic erant principibus, magis compatiendi quam me minimum persequendi, et orationem a me potius quam gemitum percipiendi( ipsi quippe amici Christi principes Abasgiae compatiuntur humili mihi, quanquam nescierint me), repromisit quidem illis, quod si exiret inde, et restitueretur in principatu, omnia quae forent ad solatium et refrigerium meum perficeret. Dein post paucos dies, nescio unde adjutus, egreditur quidem iterum, et recipit principatum: nil tamen eorum quae pollicitus est Deo et crebro dictis Dei amicis principibus in opus perduxit. E contrario autem manibus nequam deductus virorum, repromissionum quidem oblitus est, tolli autem me a castro Phustensium et maturius in Schemareos castrum mitti praecepit.
21.5
Factum interea est, cum ducerent me in jam nominatum castrum, ut ille iterum pelleretur et esset profugus ubi et primum fuerat. Excitavit autem Deus spiritum suum in viro boni aemulatore, qui Dei habeat in se timorem pariter et amorem, et vere pheronyme vigilantem secundum Deum possideat mentem, qui cum Deo nunc praeest regioni, et, Deum imitante condescensione seu compassione motus, reduxit me a via crebro dicti Schemareos castri et constituit me quasi quinque signis longius a divinitus custodienda domo sua in loco monachos veraciter condecente, praebens necessarias largissime corporis utilitates. Pro quibus omnibus Christus verus Deus, per intercessiones, quae illum secundum carnem genuit, Dei genitricis semperque Virginis Mariae, ac omnium sanctorum protegat eum una cum amandis filiis suis, atque honorabili horum ac prorsus laudabili matre, ab omni caterva malignantium et multitudine operantium iniquitatem, donans illis bonorum refectionem, ut semper omnem sufficientiam habentes abundent in omne opus bonum, et statione faciat eos, quae a dextris futura est, dignos, atque divinam illam et mirem vocem expertos, quae dicet: Venite, benedicti Patris mei, haereditate percipite praeparatum vobis regnum ab origine mundi, quia hospes fui, et collegistis me; et caetera, amen. Obsecro autem sanctissimos vos eadem pro ipsis postulare in sanctis orationibus vestris, et maxime cum in sanctis et colendis oraveritis. Digni quippe sunt quibus haec praestetis. Filii enim germani existunt sanctae Christi Dei nostri Anastaseos. Denique Stephanum qui in sanctis est, filium videlicet beati Joannis presbyteri qui cimiliarcha sanctissimae illius Ecclesiae fuit, venientem in hanc regionem, ut asserui, ad requisitionem humilitatis meae ipsi cum omni studio et gaudio susceperunt et honoraverunt, et omnem subvectionem ad requisitionem mei tribuerunt, tanquam homini profecto sanctae Christi Dei nostri Anastaseos. Unde et subsidium eorum habens invenit me sanctus ille Stephanus, cui faciat Dominus Deus misericordiam in illa die justus judex, sed et his qui miserunt eum, quoniam revera opus evangelistae fecit. Sicut enim equus spiritualis ascensorem habens, ipsum scilicet Deum, Deum, juxta Scripturam quae ait: Ascendens super equos tuos, et equitatus tuus sanitas, totam Lazicam, et Apsiliam, et Abasgiam discurrens, sine timore, tam quae veritatis quam quae subintroductae novitatis erant, annuntiavit, ac multorum utilitatis atque salutis, et meae ipsius quietis et consolationis causa viri est facta praesentia, et nequam nomen, quod veri apostatae veritatis nobis imposuerunt, et tunc dissipatum est, et evidens multis veritas facta est.
21.6
His itaque bonis hic proprio adventu correctis, nobilis ille vir, Kalendis Januariis octavae indictionis quae modo praeteriit, apud Christi amicum Abasgiae principem dormivit in Domino. Cui omnes, qui hunc noverunt, ut sancto requiem exoptarunt. Quapropter oportebat quosdam ex vestratibus Dei amatoribus et secundum scientiam zelum Dei habentibus huc venire, et quae veritatis et pro veritate sunt testificari, ut et orthodoxia magis convalesceret et introducta novitas per amplius argueretur. Sed et ego humilis consolatione ac refectione potirer, et venientes bonam a Christo Deo, pro quo etiam causa est, mercedem perciperent; et maxime cum usque ad Hiberiam illinc, ut didici, veniant, cujus rei gratia et huc minime veniunt. Obsecro igitur sanctissimos vos, si possibile fuerit, transmitti mihi per quemquam fidelem virum, ex his qui ad Hiberiam veniunt, codicem eorum quae canonice gesta sunt a sancta et apostolica synodo quae per sacram praeceptionem sancti martyris et apostolici ac summi papae Martini in seniore Roma est celebrata: quatenus multo magis sacra sanctorum Patrum dogmata, et quae olim et nunc exortae sunt haereticorum abominationes, evidentiores hic positis efficiantur. Hoc enim tantummodo etiam inviti et nolentes faciunt bonum, qui Deum et nos injuste persequuntur; quia in diversa loca et regiones nos exsulantes agunt, ut et sanctorum Patrum orthodoxia, quam et nos praedicamus, per amplius manifestetur, et propria cacodoxia in omni loco et regione publicetur et arguatur, secundum illum sancti Dionysii, Athenarum episcopi et martyris, veritatis affatum, quod ait: Novit Deus malum vel bonum, id est, ut bonum; et apud eum causae malorum virtutes sunt benefacientes. Bonum enim veraciter est, paternam quidem orthodoxiam, ut dixi, manifestare et confirmare, haereticam vero cacodoxiam publicare ac redarguere, cum per exsilia id et alias tribulationes gignatur. Sic enim ab initio verbum quidem dilatatum est veritatis; porro impietatis minoratum disparuit, persecutionem et exsilia, seu alia dira patientibus tam sanctis prophetis, quam apostolis, caeterisque magistris. Ergo si, ut flagitavi, a Deo compuncti sacrum codicem miseritis, siquidem voluerint qui hunc portaturi sunt huc venire, ad famosissimum et Deo custodiendum patricium, et cum Deo magistrum Gregorium sponte occurrant, suscipientes ad eum palam epistolam a laudabili patricio et praetore Hiberiae. At vero, si fortassis huc usque venire noluerint, tribuant eum praedicto laudabili praetori Hiberiae, qui debeat illum mittere praelato domino nostro et amplissimo patricio et cum Deo magistro Gregorio. Quatenus hoc facientes, percipiatis qui ex ipso profecerint bonam a Christo Deo nostro mercedem.
21.7
Praeterea misi ad praesens cum hac epistola mea Deo honorabilibus vobis, et per vos sanctissimae ac orthodoxae quae illic est Ecclesiae, rotulam habentem testimonia ex dictis sancti Hippolyti episcopi Portus Romani, ac martyris Christi Dei nostri: quo et per ea nosse habeatis quam concorditer cum aliis omnibus sanctis Patribus et ardue duas salvatoris nostri Jesu Christi praedicet naturas et operationes; refellat autem eos qui unam operationem et naturam unam divinitatis et humanitatis ejus dogmatizant: utpote convertibilitatem simul et commistionem, confusionemque ac divisionem utriusque ipsius naturae annuntiantes. Quaerite sane diligenter hujuscemodi sacrum Patris illius librum, secundum superscriptionem quae testimoniis praeeminet. Si enim inveneritis eum, multa et necessaria poteritis ex ipso legere testimonia super eisdem Salvatoris nostri naturis et operationibus. Hunc quippe librum Byzantii nobis, antequam passi fuissemus, delatum, cum hunc totum vellemus transcribere, subito juxta consuetudinem suam insistentes adversarii latronum more rapuerunt, et non valuimus ex ipso plusquam haec octo testimonia tollere. Quod vero me in medio eorum quae dicta sunt latuit dicere non pigritabor. Hoc plane est, quia cum evangelizatum fuisset a sanctae memoriae domno Stephano de unitate atque concordia, quae ibidem omnium per orthodoxam confessionem ad invicem et ad Deum effecta est, spirituali, ac si coram Deo dico, laetitia sum repletus, et gratificos hymnos pro tali ac tanto bono misericordi Deo licet peccator retuli, et referens non cessabo: petens hanc usque in finem immobilem conservari ad benignissimae misericordiae suae gloriam et salutem nostram. Vosque Deo honorabiles, et omnes qui vobiscum sunt sanctos, ac per vos totam sanctam, quae illic est, Dei catholicam et apostolicam saluto ecclesiam: postulans mei peccatoris scilicet et vincti memoriam fieri in sanctis ad Deum directis orationibus vestris in sanctis atque colendis locis: ac pretiosis mihique desiderandis syllabis vestris fulciendo, ac me minimum consolando atque orando ut dignus efficiar visione vultus vestri, quamvis sit temerarium dictu, priusquam et ipse hanc miseram et multarum tribulationum vitam excedam.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).