Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Privilegia
Anastasius IIIPriv 2.1 · 9326-privil13More by Anastasius III
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anastasius-iii" aria-label="More works by Anastasius III"> —
⋯
More
Original / primary: 9326 Privil13
2.1
II. PRIVILEGIUM PRO ECCLESIA HAMBURGENSI. ( Anno 912.)[Apud Lappenberg, Hamb. Urk., I, 38.]
2.1
+ ANASTASIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto confratri HOGERO, venerabili archiepiscopo Hammaburgensis Ecclesiae, salutem in perpetuum.
2.2
Convenit apostolico moderamini pia religione pollentibus benevola compassione succurrere et poscentium animis alacri devotione impertiri assensum. Ex hoc enim lucri potissimum praemium apud Deum procul dubio promeremur, dum venerabilia loca opportune ordinata ad meliorem fuerint per nos statum perducta. Igitur quia postulasti a nobis quatenus archiepiscopatum Hammaburgensem totum in integrum tibi tuisque successoribus confirmaremus, sicut a praedecessoribus nostris Gregorio, Nicolao, hujus apostolicae sedis decretum est, inclinati precibus tuis et nos apostolica auctoritate concedimus et confirmamus, cum omnibus generaliter atque specialiter ad eumdem praefatum archiepiscopatum pertinentibus, scilicet omnia quae tui antecessores suis laboribus acquisierunt vel etiam quae ob amorem aeternae patriae ibi a fidelibus Christi largita sunt vel adhuc largiuntur. Cum illis etiam qui hoc tempore ad Christi fidem conversi sunt, provocante et protegente gratia Dei, videlicet episcopos in omnibus gentibus Sueonum seu Danorum, Norwegorum, Island, Scridevinnun, Gronlandon et universarum septentrionalium nationum, necnon etiam in illis partibus Sclavorum, quae sunt a flumine Pene usque ad fluvium Egidore, ita ut sub tua tuorumque successorum Hammaburgensis Ecclesiae archiepiscoporum, maneant potestate, vel quidquid a vobis, divina favente gratia, ab errore perfidiae, sive hominum sive locorum ad religionem Christianam acquiri potest. Pallium quoque tibi transmittimus, et usum ejus tibi tuisque successoribus perpetualiter tenendum inviolabiliterque retinendum censemus. Et insuper decrevimus nullum archiepiscoporum, vel Coloniensem vel alium quemlibet, in tua dioecesi ullam sibi vindicare potestatem, et caetera. Caput quoque tuum mitra, quod est insigne Romanorum, permittimus insigniri. Quod si quis huic nostrae auctoritatis privilegio contraire vel in aliquo tentaverit illud temerare, anathema sit; qui vero pie observaverit, gratiam et benedictionem consequatur a Domino nostro Jesu.
2.3
Data per manum Adriani, scrinarii sanctae Romanae Ecclesiae, in mense Januario, indictione 8.

Intertext edge

Open linked passage

Note