Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Andreas Castri Cameracesii
Chronicon
Chro 3.39
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
10274 Chroni28
3.1.1
LIBER TERTIUS. PROLOGUS.
3.1.1
TERTIUS HIC LIBER EST; PRAECEDENS PROLOGUS HIC EST.
3.1.2
Hactenus de gestis trium episcoporum, domni scilicet Erluini, Gerardi, Lietberti, aliqua perstringendo magis quam enumerando descripsimus; et ut poetarum libri ferunt, aurea quodammodo quae in in diebus eorum erant secula rememoravimus. In quo opere dignus mihi videor redargutione, qui tantorum virorum vitas et actus qualicunque scripto presumpsi annotare. Constat enim quoniam qui talia agit, non solum imperitiae suae et presumptionis vitium ostentat, sed et eorum de quibus loqui nititur, verbis ineptis laudes obscurat. Nam pro eo, quod virtutem et gesta Achillis orator descripsit Homerus, veniens ad tumulum ejus felicem tali precone eum appellavit Alexander Magnus. Precedentibus duobus libellis de tribus episcopis pauca locuti sumus; nunc in tertio quarti, id est domni Gerardi secundi, mentio agenda est; sub quo jam ad argentea, et post ejus obitum ad ferrea saecula, nos devolutos esse graviter sentimus. Igitur exequendum est promissum opus, et ad ea quae nostra aetate partim vidimus et audivimus, dirigenda est oratio.
3.2
LIBER TERTIUS.
3.2
De domno Gerardo episcopo secundo. Defuncto Lietberto episcopo et in ecclesia Sancti Sepulchri, quam ipse a fundo aedificaverat, cum maxima cleri plebisque lamentatione decenter sepulto, convenit universa civitas, et domnum Gerardum, Bracbatensem archidiaconum, supradicti episcopi Lietberti genere propinquum, totius plebis assensu electum, ad imperatorem dirigunt. Qui acceptis ab eo episcopalibus insigniis, glorianter rediit. Deinde Romam benedictionis gratia expetiit; quem papa Hildebrandus, cognito adventus ejus negotio, nec videre voluit, protestans eum excommunicatum, quia contra apostolica sanctorumque canonum et sua decreta, de manu laici et excommunicati, utpote male diffamati imperatoris-- qui etiam, quod detestabilius esse probatur, Romanae Ecclesiae subditus non erat-- baculum pastoralem et annulum accepisset. Quum ergo domnus Gerardus hac objectione constrictus insignia episcopalia ipsi papae reddidisset, et pro hac comites ejus maximeque Alardus archidiaconus et prepositus, quem postea conversum Martianis vidimus abbatem, nimio merore afficerentur; tandem papa miseratus precatu suorum et cardinalium, gratiam suam ei contulit, et consecrandum ad Hugonem de Diis, venerabilem Lugduni archiepiscopum et totius Galliae legatione functum, transmisit. A quo de more ecclesiastico decenter consecratus, prospere cum suis gaudentibus repatriavit.
3.3
De vastatione Cameraci. Nec multo post causa extitit, qua curiam imperatoris adire eum oportuit. A qua rediens, cum ad oppidum quod est Laubias devenisset, nunciatur ei cives Cameracenses conjuratione facta statuisse quod nullus ei intrandi civitatem daretur locus. Iis auditis perturbatus episcopus, quid facto opus sit, animo tractare coepit. Deinde accita non parva amicorum copia, comite quoque Balduino, versus Cameracum vias dirigunt. Quid plura? Appropinquantes portis et illis ad resistendum paratis, dolo simulant jurantes se cum pace venire; et sic permissi intrare, citius fidem rumpunt, domos invadunt, cellaria diripiunt, scrinia confringunt, et omnia direptioni tradentes, aurum, argentum, vasa, vestes, et quicquid delectabile erat auferentes, certatim multimodis onerati spoliis, multisque hominibus captis, ad sua quisque repedarunt. Et sic domnus Gerardus in sua relocatur sede.
3.4
De quodam homine Ramihrdo. Contigit post haec episcopum ad villam Lambras, quae tunc sui juris erat, devenisse, et ibi aliquantulum demoratum esse. Ubi cum ei a narrantibus intimatum esset, hominem quemdam nomine Ramihrdum, apud proximam villam quae est Scherem manentem, multa preter fidem dogmatisare, et jam sub doctrina sua multos discipulos maximamque utriusque sexus plebem sibi consentaneam adquisivisse: tunc sine mora adductum de vita et de doctrina ejus sciscitans, cum eum ad objecta respondere videret, ad sedem Cameracensem pertrahi eum jubet, ut ibi super his plenius discuteretur. Certo itaque die accitis abbatibus et clericis sapientibus, productus in medio de fide catholica exquiritur. Sed ille verae credulitatis sanctionem per omnia profitetur. Cumque ad confirmandum Dominici sacramenti particeps fieri ab episcopo moneretur, refugit, dicens a nullo abbatum nec sacerdotum nec etiam ab ipso episcopo hoc se percepturum, quod aut Simoniae aut alicujus avaritiae noxa adstricti tenerentur. Hiis verbis omnes in ira commoti, pro heresiarcha eum indicant haberi; et ita discessum est. Quidam vero de ministris episcopi et alii multi deducentes eum in quoddam tugurium inducunt, et non reluctantem, sed intrepidum et, ut aiunt, in oratione prostratum, admoto igne cum tugurio combusserunt. Qui multa fecerat et docuerat, hic finis ejus. Plurimi tamen, qui ei adhaeserant, de ossibus et pulvere ejus aliquid sibi rapiebant. De cujus secta per quaedam oppida multi manent usque adhuc. Et ejus nomine censentur textrini operis lucrum exercentes.
3.5
De Aquicinensi coenobio. Sub iisdem fere temporibus duo viri genere nobiles, Sigerus de Lohes, Walterus filius Ursionis, cum sociis multis, relicta saeculari militia Deo, militare disposuerunt; et locum quendam secretum religioni aptum super Ischarb fluvium, aqua cinctum, ad habitandum delegerunt. Inde domnum episcopum Gerardum Cameraci, quia locus ille ejus erat parrochiae, expetunt, et habitandi licentiam et construendi ecclesiam ab eo deposcunt. Ille autem non tantum quae petebant annuit, sed etiam adjutor eorum et cooperator aedificationum, quae monachis essent habiles, esse coepit. Hugo quoque decanus Sanctae Mariae omni cura totoque animo eo coepit intendere, pecuniam, altaria ceteraque necessaria largiendo toto affectu ministrare, adeo ut in brevi locus ille a Deo sublimatus, ecclesia clericis probisque viris repleretur, et studiose ac religiose servitus Dei ibi ageretur. Quae congregatio in tantum Dei nutu excrevit, ut etiam domnus Alardus Hasnoniensis monachus abbas ibi preficeretur, et nobiles quique pagenses vel ex aliis provinciis saeculo renunciantes, ibi sub norma sanctae religionis confluerent. Hoc itaque coenobium usque hodie rebus saeculi dilatatum, omni floret religione, et circumquaque monasteria multa sanctitatis illustrat odore.
3.6
De obitu domni Waldrici abbatis. Rexerat domnus abbas Waldricus ecclesiam hanc annis 36, seque boni operis exemplum subditis per omnia prebuerat, multasque possessiones, altaria, allodia, suo studio adquisierat. Superveniente igitur die, quo divina pietas eum ab aerumnis saeculi disponebat eripere, subita corripitur aegritudine; et de cidens in lectum, convocatis fratribus post salutaris monita exhortationis ultimum valedicens, plenus dierum anno Dei Christi 1083, Idibus Junii, diem clausit extremum, et in medio ecclesiae sepelitur cum maxima lamentatione fratrum et aliorum.
3.7
De electione abbatis Guiffridi. Convenientes fratres ad eligendum abbatem, quattuor de suis eligunt, et eos cum baculo pastorali ad episcopum dirigunt, ut cuicumque eorum abbatiam daret, ceteri laudarent. At ille ejusmodi electionem perpendens non esse probabilem, distulit, et acceptis induciis eos redire precepit. Interim domnus Petrus abbas Belvacensis pro fratre suo domno Guiffrido, et ejus petitione episcopus Laudunensis, precatorias litteras domno Gerardo episcopo transmiserunt. Hugo quoque castellanus cum aliis multis pro hoc ipso precator accessit; et hiis animatus precibus episcopus Geraldus abbatiali dignitate sublimavit. Quam ille susceptam per aliquot annos strennue rexit, sed postea continuis imminentibus guerris et maxime fame magna, ecclesia haec devoluta est paupertati.
3.8
De bello apud villam Castenerias facto. In illo tempore apud Cameracum inter Oilardum preclarum militem et Johannem Ottonis filium, pro quadam villa Vinciaco, gravissima exorta est contentio, adeo ut ab invicem separati, alter eorum, id est Johannes, cum Fulchone nepote suo Cameraci manens, bella pararet; alter vero, id est Odardus, in hanc villam veniens, conductorum militum sibi copiam adsumeret. Quadam autem die tempore messis, cum hinc atque illinc egressi ad villam Castenerias venientes sibi obviassent, armati congrediuntur; et, commisso gravi prelio, pauci ex parte Oilardi, sed multi ex Cameracensi exercitu corruerunt. Ibertus quoque nepos episcopi, et Ado de Belen, egregii viri, interfecti sunt; Fulcho quoque cum multis famosis viris captus est. Et sic Oilardus victoriam adeptus, gaudens recessit, et spolia equos et captivos militibus suis largissime divisit. Et predictum Fulchonem, sororium suum, in captione anno uno detinuit; sed postea per episcopum et Theodericum de Avesnis concordati, amici permanserunt.
3.9
De muliere a demonio vexata. Quod autem sub occasione predicti Oilardi hic vidimus contigisse, nemini sit onerosum vel legere vel audire. Hic siquidem cum virtute militiae circumquaque famosus viribus et armis Cameracensem tueretur patriam, contigit eum aliquando more suo in pago Viromandensi predationem multam fecisse, et capta preda plurimisque captis hominibus, prospero successu citius remeare. Forte mulier quaedam, conjugis sui captionem graviter plus aequo dolens et acuti doloris impatiens, quam concito cursu poterat sola sequebatur. Sed non erat facile ut consequeretur. Igitur inclinata jam die, imminente vespera, nox facta erat, cum illa proximam silvam deveniens, nusquam progredi valens, oppressa scilicet noctis tenebris, merore et lassitudine corporis, se sub reperta arbore lassata volens requiescere membra....
3.10
De apparitione maligni spiritus. Haec diu semivigilans jacuerat, cum repente malignus spiritus sub aliqua visibili specie coram ea adstans, et ut ipsa nobis postea retulit, quasi cappam unam in manu deferens, induit eam, et sic eam ex toto possedit. Illa mox effera et sui omnino nescia prosilit, et quod reliquum erat noctis, silvam peragrans, tandem mane facto e silva progreditur. Diuque vaga per agros discurrens, ab incolis comprehensa ligatur, et magis ferinis quam humanis vocibus inclamitans, ad hoc monasterium verberibus agitata perducitur.
3.11
De liberatione mulieris daemoniacae. Quae dum liminibus ecclesiae propinquaret, velut immane precipitium precavens, retrocedere, et ne intraret toto annisu reluctari; sed a presentibus impulsa, immo illata, in medio templi sparso stramine collocatur. Ibique quamvis stricte ligata, miserabiliter huc illucque volutabatur. Horrida facies, flammantes oculi, horrorem quodammodo intuentibus ingerebant. Nam et ore spumans linguamque dentibus masticans sanguineam salivam in aspicientes expuebat, ut aperte daretur agnosci exterius quo habitatore vexaretur interius. Nos vero diris ejus clamoribus et strepitu vulgi concurrentis permoti, post aliquot horas accessimus; et maligni hostis in ea habitationem perpendentes, simulque ejus calamitati compatientes, prolatam aquam reliquiis sancti Andreae reverenter signavimus, et sumendam ori ejus obtulimus. Illa vero, ac si mortiferum quid abhorrens, quantum potuit a se indignanter repulit. Sed adstantes supinatae eique dentes stringenti instanter ori ejus infundere coeperunt, donec ipsa anhelitum retrahens, aliquantulum ex ipsa aqua perciperet in gutture ac deglutiret. Quo facto cerneres in momento sicut ignem extingui aqua, totum furorem ejus omnino mitigatum deferbuisse, et ipsam velut alteram affectam, et jam immutatam, leni vultu, blandis oculis nos respicientem, et lenta voce loquentem. Porro nos, cum circumstante plebe voces laudis emittente, nec a laudibus nec a lacrimis cessare poteramus, quippe qui divinam gratiam presentem ibi meritis sancti apostoli operatam esse videbamus. Protinus illa, soluta a vinculis, erigit se, et quassata membra sustentans, pedetentim gressus movere coepit, admirans unde huc venerit, vel quis eam desub arbore tulerit, aut quomodo cappa, de qua supra diximus, exuta fuerit. Sed ab hiis qui aderant quae circa se gesta erant certius agnocens, et ad se plenissime reversa, ante altare cum lacrimis prosternitur, et se ancillam sancti in aeternum esse devovit. Ac postea refecta cibo-- nam in triduo nihil victus sumpserat-- recepto quoque marito, gaudens et sana remeavit ad propria.
3.12
De discordia regni et sacerdotii. Hildebrandus papa Romanae sedi cum omni religione presidebat. Sed imperator Henricus Romanae Ecclesiae et decretis apostolicis concordare nolebat; immo excommunicatus omnes subditos papae episcopos graviter insequebatur. Nam et antecessores suos talibus decretis numquam consensisse dicebat, quia et episcopalia insignia omni tempore dedissent. Preterea elatum eum faciebat victoria, qua Rodulfum quendam, quem Saxones sibi contra eum regem prefecerant, ante annos quamplures in bello interfecerat. Filius quoque ejus Henricus juvenis et marchisa Mathildis frequenter ei quamplurima bella parabant. Igitur post prefatum Hildebrandum Odo, qui et Urbanus in Romana sede successit, vir sapientissimus, prius Remensis canonicus, postea Cluniacensis monachus, dein papa est effectus. Hic per omnia predecessoris sui in ecclesiacticis sanctionibus secutus est vestigia. Remensem vero ecclesiam post Gervasium Rainoldus, Turonensis ecclesiae custos, regebat. Domnus vero Gerardus Cameracensi bene presidebat. Patriam autem ejus miles Oilardus, quem supra memoravimus, virtute sua et prudentia pacatam undique et opulentam faciebat. Sed quomodo vel quo infortunio tantum defensorem plebs amiserit, paucis intimandum.
3.13
De morte Oilardi. Hic itaque cum quadam die de curia Flandrensi reverteretur, et terram Hugonis castellani, postea monachi, pertransire vellet, Symon filius ipsius Hugonis cum militari manu eum prosecutus, in ecclesiola villae quae est Chaun, cum uno tantum comite-- nam ceteri, relicto eo, dispersi fugerant-- inclusit, et mira virtute gladio pugnantem, clypeo se protegentem donec ferientium ictibus concisus e manibus laberetur, multis confossum vulneribus interfecit. Sicque mortuus delatus ad nos, in claustro nostro sepultus, sub marmore clauditur uno. Hic finis ejus, omni patriae dolendus. Ab ipso etiam habemus allodia multa, quae hereditarie possidebat, de Mediolanis, de Beccheniis, de Buhen, de Formeiis, de Fontanis.
3.14
De plaga ardentium. Anno Dei Christi 1089, celebri memoria ubique terrarum innotuit, et libris annalibus traditum describitur, cum justo Dei et aperto judicio, peccatis superbae plebis exigentibus, sicut ignis ira Dei exardesceret in his regionibus, maxime Bracbatensi: miserabilis plaga facta est ardentium, in quibus restinguendis, in plerisque sanctae Dei genitricis ecclesiis, et maxime Tornaci, piis ejus meritis et gloriosa intercessione facta sunt praeclara miracula. Tunc ex diversis terrae partibus, non solum vicinis sed et longe positis et etiam transmarinis, plebs innumerabilis utriusque sexus ad ecclesiam Tornacensem confluebat pavida. Nam quod de aliena carne videbat, hoc unusquisque in se fieri pendulo corde verebatur. Intrantibus vero ipsam ecclesiam plenam utique languentibus, stupor ingens et lacrimabile fiebat spectaculum, cernere scilicet alios miserando gemitu rugientes adhuc plaga ignis graviter cruciari, aliorum vero pedum, quorumdam autem tibiarum, usque ad genua vel usque ad coxas consumptis carnibus, ossa arida pendere; quosdam autem jam extinctos velut truncos, huc illucque jacere, et nusquam nisi portatos progredi valere. Sed de his pro tempore jam satis dictum, quamvis pro hac vel alia peste semper et ubique metuendum, et divina judicia nobis jugiter imminere sit credendum.
3.15
De quadam muliere hic sanata ab igne. Eodem tempore mulier quaedam, predicto igne in summitate pedum accensa, ad ostium nostri monasterii curru subvecta deponitur; et lacrimosa suspiria diris permixta clamoribus emittens, suorum manibus, comitante turba multa,-- nam de simili poena sibi quisque timebat,-- prope altare sancti Andreae collocatur. O cui tam saxeum pectus tamque ferrea mens tunc inesse posset, quem illi fletus, illi dolores miserae mulieris sanctum apostolum jugiter invocantis, vel usque ad lacrimas non emollirent? Nam cui humana presidia nullo modo poterant subvenire, hoc solum restabat solatium, pro ea respectum divinae pietatis implorare. Tunc antiquiores seniorum nostrorum cum reverentia reliquias sancti Andreae accipiunt, et locum diri vulneris ex eis signantes, ter pedibus ejus modum crucis circumtulerunt. Quod ut factum est, illa paulatim a clamoribus quiescens, summatim visa est dormire; viditque virum canis crinibus decorum, hilari et reverenda facie, veste quoque candida sibi adsistere, et sicut antea reliquiis, similiter eodem modo locum doloris manu sua signare, et sic omnem ardorem extinctum esse. Mox illa excitata, abeuntem sequi conata, exclamat voce magna sanctum Andream adesse, et non fallitur integre restituta. Ad hanc concurrimus omnes, et ultra quam credi possit, gaudentem et quasi resumpto spiritu suscitatam intuemur, et quid sibi acciderit, attentius perscrutamur. At illa visionem gratanter commemorans, Deo et sancto apostolo sanctaeque Maxellendi laudes et gratias agebat. Sed plebs occurrens quantas pre gaudio lacrimas fuderit, et quanto jubilo ymnum Te Deum laudamus cecinerit, magis credendum quam sermone pandendum.
3.16
De quodam fratre Alberto. Hujus rei spectaculo intererat et ministrabat quidam frater noster Albertus, utpote sacrorum vasorum custos et ecclesiae minister; qui quod monachali pretendebat habitu, vitae et morum probitate complebat, prout humano judicio vel experientia potest comprobari. De cujus conversatione pauca et non cuncta quae vidimus, nemini sit onerosum si hic breviter inseramus. Hic siquidem sub domno abbate Waldrico habitum nostri ordinis suscepit. Dein psalmos aliquos addiscens, et in dies ad meliora proficiens, tandem vasa altaris tractare et hujusmodi obsequiis jussus est deservire. Hic custos oris sui et contemptor corporis sui, veste cilicina usque ad talos subtus utebatur; a vino omnino et cibis lautioribus abstinens, pane contentus servitorum, portionem suam vini et reliquarum escarum languidis et infirmis exportabat. Certum ejus lectum aut vix aut nullatenus quisquam noscere quibat; sed ante altaria, ubicumque somnus vel lassitudo corporis coegisset, prostratus humi quiescebat. Ubi etiam sanctos apostolos Petrum et Andream sibi apparuisse et quaedam sibi dixisse, de quibus non est dicendum, per singula uni ex fratribus nostris confessus est, domno scilicet Dodoni, compatriotae et familiarisimo sibi, quem postea abbatem et construendi operis hujus templi procuratorem habuimus. Quid referam, prefatum Albertum saepius fasciculos lignorum noctu ostiis pauperum apposuisse, et in via lupos eum multoties comitatos fuisse? Audivimus eum etiam fuisse confessum, quia dum quadam nocte de Waldoniscuria quendam solus in humeris crucifixum afferret, omnes arbores secus viam se ei inclinasse; nimirum quia congruum erat Creatoris imagini creaturam prosterni. Sed ne plus verba protraham, tandem impetrata a domno episcopo Gerardo et capitulo nostro licentia, Iherosolimam pia intentione et Dominici sepulchri desiderio cum uno tantum socio intendit. Nobis tamen incognitum quid de eo acciderit.
3.17
De obitu domni Gerardi episcopi. Domnus episcopus Gerardus, anno pontificatus sui 16, in hac villa morbo correptus, in domo sua superveniente vocationis suae hora defungitur, et Cameraci delatus, in medio ecclesiae anno 1092 tumulatur. Post cujus mortem undecumque pessimi quique coeperunt emergere, et multiplicata sunt mala in terra Cameracensi, omni defensore viduata, quae enumerare nec haec nec aliqua sufficit pagina. Multoties igitur Cameracensis cleri plebisque concio ad eligendum pontificem conveniebat. Sed dum quisque pro velle suo loqui presumebat, omnes in commune nihil proficientes, discedebant. Denique post multas perturbationes clericum quendam Manassem canonicum, Suessionensis comitis fratrem, eligunt et cum magno apparatu ad imperatorem transmittunt. Sed furtivis litteris post eum missis accusatus, inanis rediit, et a spe fraudatus remansit.
3.18
De Atrebatensi ecclesia. Interim Atrebatenses clerici, tempus opportunum sibi post maximam disceptationem Cameracensium habentes, quo de jugo Cameracensis episcopi subjectionis colla excuterent, Romam adeunt, Urbano papae causam suam suggerunt; ut Atrebatensem ecclesiam tanto tempore ancillatam jam miserando liberam efficiat, lacrimabiliter implorant. At ille crebris multorum maximeque regis Francorum precibus exoratus, predictam ecclesiam amodo et usque in saeculum cardinalem habere dato privilegio constituit; et ad hoc corroborandum, clericum quendam religiosae vitae, Lambertum Islensem, episcopum ibi ordinari praecepit; sicque ecclesiam Atrebatensem a Cameracensi divisit.
3.19
De electione Walcheri. Manasses itaque repulsam suam graviter ferens, ad archiepiscopum Remensem se contulit, et ut opem ei conferat, per amicos suos obnixe precatur. Ille vero recitatam secundum compertam veritatem veracium testium tam Cameracensium quam aliorum ejus electionem, in conventu Remensis capituli confirmavit. Preterea Cameracenses Walcherum, Bracbatensem archidiaconum et Tornacensis seu Noviomensis ecclesiae custodem, in episcopum eligunt. Qui missus ad imperatorem, in die sancti Andreae donum episcopatus ab eo suscepit, et auctoritate Romani pontificis Urbani ab archiepiscopo Remensi consecratus, civitatis Cameracensis regimen obtinuit. Hic multa praeclara gessit; castella atque municipia multa Cambrisiacum et civitatem opprimentia viriliter diruit; justitiam quaerentibus faciens, omnem provinciam subactis hostibus pacificavit.
3.20
De concilio Arvernensi. Urbanus papa a Roma in Gallias deveniens, anno Dei Christi 1095 apud Arvernensem urbem, quae est Clarusmons, concilium innumerae multitudinis aggregavit, ubi multa decreta relatu digna dedit, viam Ierusalem instituit, de statu sanctae ecclesiae satis et sufficienter tractavit. Tunc Manasses stans in medio clamorem fecit de domno Walchero, electioni suae injuste subintroducto, episcopatum videlicet Cameracensem sibi invasione detestanda usurpante, et ut uno verbo ejus utar, intrusit se in, inquit, meam electionem. Finito clamore et Walcheri dicta responsione, admirati judices tandem simul in hoc concordantes protulere sententiam: primam scilicet electionem ratam, secundam vero, id est Walcheri, irritam esse debere. Porro Walcherus jam de concilio recesserat, quia nos qui cum eo ieramus, hac et illac auriculantes, tale ei judicium fore predixeramus. Data sententia, Manasses in ipsa sede Walcheri ut episcopus substituitur; Walcherus si se deinceps de episcopatu intermittat, excommunicatur. Multa de ipso concilio, plura quae de ipsis postea contigerunt, et quomodo eorum Cameracensis patria omnino devastata et civitas pene fuerit desolata, quamvis sint stupenda, preterimus, qui jam amplius haec rememorari superfluum esse et inutile ducimus.
3.21
De ordinatione Manassae episcopi. Rumoldo Remensi archiepiscopo obeunte, Manasses prepositus succedit, parum quidem litteratus, sed elemosinis et curae pauperum studiose deditus; a quo supradictus Manasses in episcopum est ordinatus.
3.22
De via Hierusalem. Anno 1096, per admonitionem saepefati papae Urbani, habitantes terram viam Jerusalem aggredi coeperunt, et usque in fines orbis terrae sonus et amor eundi percrebuit. Comites, principes, nobiles, vulgusque promiscui sexus ire certabant, portenta et signa in coelo se videre multi asserebant. In qua via quanta pericula, quot corporum incommoda, quantas fames, quanta prelia, maxime in Antiochia pertulerint, quo labore, quibus pressuris ad Hierusalem pervenerint, qua arte, qua industria quadragesimo obsidionis die, interfectis multis militibus Sarracenorum, eam ceperint, quanto studio sepulcrum Domini et loca sancta mundaverint, non est nostrum describere; quae magis proprii et lati codicis indigent inscriptione, presertim cum de eis et cantica ubique diffusa et carmina quaedam descripta habeantur
3.23
De domno Odone episcopo. Postquam episcopi duo, Manasses et Walcherus, diutina dissensione per longa tempora defecerunt, Odo Aurelianensis scolasticus, Tornaci monachus effectus-- nam ipsum coenobium ejus predicatione coepit aedificari,-- postea vero abbas ipsius loci, ad episcopatum Cameracensem eligitur et consecratur. Sed quia donum ab imperatore propter excommunicationem quaerere nolebat, intrare in civitatem minime licebat.
3.24
Quod imperator in hanc terram venerit. Henricus imperator, crebra et importuna Cameracensium pulsatus flebili querela, quod scilicet Robertus comes Flandrensis, dominatum Cambrisiaci usurpare sibi volens, multas irruptiones in hanc provinciam hostili manu fecerat, ipsam demum civitatem exercitu nimio circumdans, per septem dies obsederat, paratis septem, ut fertur, milibus armatorum, anno 1102 in hanc terram venit, multa viriliter et prospere gessit, castella Bulcen, Incy, Sclusam aliasque munitiones comburens igni, solotenus precipitavit, pavorem sui hostibus circumquaque incussit; sed opprimente hieme citius repatriavit. Nec tamen comes ab infestatione Cambrisiaci....
3.25
De cometis. Anno 1106, unus ex cometis regni mutationem presagientibus mense Martio per octo dies apparuit; vespere post solis occasum radios terribiles emittens, multis prudentibus terrorem ingessit. Imperator Henricus, quem filius suus sub occasione apostolicae sententiae regno ejectum usque in exteros fines expulerat, apud Leodium defungitur; sed propter praedictam excommunicationem in atrio non sepelitur. Filius vero ejus Henricus imperium, quod sibi pater vivens concesserat et benedici jusserat, obtinuit.
3.26
De concilio apud Trecas habito. Post Urbanum Romanam sedem suscepit Rainerus, qui et Paschalis, vir per cuncta laudabilis antecessorum suorum firmiter decreta tenens, sed avaritiae minus intendens. Hic in Gallias veniens, apud Trechas concilium magnum celebravit, et postea Romam rediit.
3.27
De adventu Henrici tertii imperatoris. Tertius Henricus imperator, in hanc terram veniens adversus comitem Robertum, qui sibi Cameracensem patriam vindicaverat, Duacum obsedit; sed illis deintus viriliter pro se et pro patria pugnantibus et comitis presentia roboratis, nihil profecit. Tandem ergo compacta concordia-- nam se alterutrum metuebant-- imperator concessit quaecunque pater suus dederat ei tenere, scilicet hanc villam et alia quaedam. Dein per Cameracum iter faciens remeando, duodecim de filiis potentium civitatis, obsides videlicet ne quando cives ipsi ab ejus fidelitate defluerent, abduxit secum, sicque repatriavit.
3.28
Quod imperator Romam perrexit. Qui non multo post Romam perveniens, obviis sibi civibus Romanis, simulata pace sub jurejurando nulli eorum aliquam injuriam se facturum spopondit, et in introitu templi sancti Petri hoc ipsum apostolico juravit. Sed citius ingressus templum, cuncta promissa rupit. Nam ipsum apostolicum, ad eum benedicendum et divina peragenda paratum jamque procedentem, injectis manibus nihil tale suspicantem accepit, et captum extra civitatem ad castra exercitus sui, quem ibi reliquerat, transduci fecit. Quid seditionis, quid perturbationis, quae divisio regni ac sacerdotii tunc fuerit Romae, quod nemo potest, non est nostrum explicare. Tandem coactus papa, quicquid rex precepit sacramento firmavit. Et sic conficte et dolose concordatis, discessum est. Postea tamen rogabatur papa a Romanis perjurum regem excommunicare, sed ille rennuit, et numquam eum amplius videre voluit.-- Verum nos intermittentes ea quae tunc Romae gerebantur, ad nostra redeamus. Igitur comes Robertus, ut dictum est, hanc villam adeptus, frequenter hanc invisere, venationem agere, circumjacentium locorum coepit delectari opportunitate. Denique maximam partem turris quae ceciderat, et murum in circuitu, sicut hactenus cernitur, reparavit, excepta aula cum ecclesia, quam domnus Gerardus II aedificavit. Nam et ipse amplas et honestas domos, quae hodieque manent, unam scilicet juxta ecclesiam Atrebatensem Sanctae Mariae, alteram vero in Bracbant apud villam quae est Melun, lapideo opere construxit. Comes itaque, quoad vixit, sicut dictum est, hanc villam tenuit et possedit.
3.29
De obitu domni Odonis episcopi. Manasse Remensi metropolitano carne exempto, Rodulphus preclarae scientiae clericus et prepositus, in sede substituitur. Sed quidam clericus Gervasius, vi regia fretus, ipsam sedem sibi usurpans, introitum ejus primo satis impedivit; sed postea morte preventus quievit. Domnus autem Odo Cameracensis episcopus, aegritudine gravi preventus, ad monasterium Aquicinense se deferri fecit; ibique defunctus, in medio ecclesiae sepelitur. Cujus sepulchrum inciso lapide decoratum usque in hanc diem demonstratur.
3.30
De adventu domni Burchardi. Hoc ita finito, cum in Cameracensi ecclesia nulla pro dissensione obloquentium fieri posset rata electio, aditur imperator, qui, reperto consilio, clericum unum sibi fideliter obsequentem Aquisgrani, Burchardum nomine, cum legatis suis ad episcopatum Cameracensem transmisit. Qui susceptus et electus, fere per biennium propter excommunicationem imperatoris inconsecratus mansit; sed tandem miserante apostolico, quia donum episcopatus de manu regis non acceperat, adeptus est benedictionem. Hic a comite Balduino juvene, dum aegritudine diutina, quam ex vulnere insanabili contraxerat, laboraret, non sine pretio magno consiliariis ejus collato, hanc villam cum turri recepit, et deinceps liberam Cameracensi ditioni restituit. De hoc comite Balduino paucis dicendum, quod juvenis optimae indolis, cultor fuerit justitiae et pacis, adeo ut pro conservanda quiete patriae juvenem unum furti reum inaudita et miserabili morte apud Brugias in chaldaria fecerit bullire; cum admirantibus turbis et flentibus, nec ipse a lacrimis posset temperare; unde et terror ejus per omnes provincias malefactores fecit omnino quiescere. Sed cum in Normanniam, quam crebris exercitibus opprimebat, profectus esset, accepto letali vulnere reversus, per annum fere unum aegrotavit, et sic demum apud Sanctum Bertinum effectus monachus et paulo post defunctus, ibi requiescit.
3.31
De domno Gerlando abbate. Interea domnus abbas Guiffridus, tum hostili furore qui totam patriam depopulabatur, tum fame quae vehementer omnem terram premebat fatigatus, velut magna tempestate quassatus amisso clavo navim vagantem mediis fluctibus, ecclesiam hanc detinebat; sed tandem in se reversus portum quietis adiit, et prelationis onus deposuit. Nos statim habito concilio, Aquicinensem monachum, magnae religionis et humilitatis virum domnum Gerlandum, eligimus, et a domno episcopo Burchardo Cameraci benedictum, anno Dei Christi 1117 abbatem suscepimus. Qui quam strennue, quam prudenter susceptam ecclesiam rexerit, si ei diu vivere datum fuisset, et ipsis quotidianis nostrarum rerum argumentis patuisset.
3.32
De successione apostolicorum. Paschalis Raineri, de quo supra retulimus, in sede Romana[ successor] Joannes Gaitanus, qui et Gelasius, sedit vix anno, uno et veniens in Gallias, apud Cluniacum defunctus sepelitur. Huic Wido, qui et Calixtus, Viennensis archiepiscopus, ad sedem apostolicam provehitur, vir tam probitate morum laudabilis quam etiam illustris dignitate generis; frater scilicet Clementiae Flandrensis comitissae, matris utique comitis junioris Balduini, de quo aliqua supra diximus. Hic papa famosissimum concilium Remis anno Dei Christi 1119 celebravit, in quo non tantum de tota Gallia, sed etiam de Lotharingensibus, archiepiscopi episcopi abbates et clerici catervatim confluxere. Tunc quidam Fredericus, frater comitis de Namu, post multas contentiones de episcopatu inter eum et quendam Alexandrum, ab apostolico ibi consecratur. Ad cujus post biennium defuncti sepulchrum multa signa facta feruntur; quae assertores ejus, viri quoque legales, vera, detractores vero falsa esse contendunt. Sed soli cognitori omnium utrum vera an falsa fuerint innotescit.
3.33
De obitu Gerlandi abbatis. Domnus abbas Gerlandus cum fere per quinquennium decenter gregem sibi commissum in hac ecclesia rexisset, aderat dies vocationis suae; et gravi febre correptus, 14 Kal. Maii, feria 3 paschae( 1123) defungitur, et ante altare sanctae Mariae sepelitur. Hujus tempore Gerardus infans allodium de Fontanis, pro sua et patris sui anima, ad altare sancti Andreae tradidit; cujus partem araturae Gerulfus quidam, monachus noster effectus, a canonicis sanctae Mariae nobis redemit. Sepulto itaque domno Gerlando, domnus Dodo, vir honestae vitae monachus, Flandrensis natione, in loco ejus substituitur. Hic caput monasterii nostri jam aedificare ceperat.
3.34
De obitu Henrici tertii imperatoris. Imperator Henricus, post multa prelia, post plures per quas sibi rebelles multos fecerat expeditiones, tandem domno papae Calixto concordatus, diem clausit extremum, et apud Spiram cum patribus suis sepelitur. Cumque cognati ejus Conradus et Fredericus hereditarie regnum sibi vellent usurpare, congregati principes terrae, relictis illis, quendam ducem Saxoniae Lutharium nomine ad imperii dignitatem promovere. Hic vir tam religiosae quam virtutis militaris pollens efficacia, non minus religiosam uxorem et elemosinariam habebat,
3.35
De obitu comitis Flandrensis. Supradicti Henrici tempore contigit, Calixtum papam Romae generale concilium anno Dei Christi 1123, mense Martio, in Lateranis celebrasse, ipsumque et imperatorem post diutinam regni sacerdotiique, ut supra diximus, dissensionem firma pace concordasse. Tunc etiam domnus Burchardus apud papam super diremptione Atrebatensis ecclesiae a Cameracensi gravem querimoniam intulit. Cujus clamorem ille benigne suscipiens, tempus tractandi de hoc negotio illi constituit. Sed morte occupatus, quendam episcopum Offensem Lambertum quem et Honorium, successorem accepit. Qui nihilominus clamorem episcopi libenter attendens, se determinaturum causam ejus spopondit; sed regis Francorum multorumque intervenientibus epistolis, parum profecit.-- Domno Rodulfo Remensi metropolitano carne exempto, Rainoldus Andegavensis episcopus in loco ejus substituitur.-- Iisdem fere temporibus comes Flandriae Carolus, cum apud Brugias in templo prostratus oraret, a quibusdam militibus suis, ad hoc ipsum antea conjuratis, multis confossus vulneribus perimitur; necnon et quidam castellanus ejus, dum se se ferientibus ictibus pro liberando domino medium objiceret, similiter gladiis eorum super ipsum interemptus occubuit. Protinus fama tanti sceleris percurrente, moeror ac timor universam terram perculit. Et mox ad ulciscendam tanti principis injustam necem, potentes quique, maximeque quidam nobilis Daniel ira frendens, unanimiter insurgunt; nec prius quievere quam homicidos illos omnesque complices eorum diversis ac turpissimis mortibus deditos, omnino de terra delerent. Porro quis luctus, quis dolor Flandrensem populum attriverit, quae prelia, quae seditiones, quae incendia totam patriam devastaverint, non nobis vacat, quia impossibile est verbis vel scriptis commemorare. Super hujus comitis morte multi multa carmina flebili voce finxere. De quibus monachus unus lugubre carmen, sed memoria dignum, metricis versibus composuit, quod nos ob auctoris laudem et lectoris admirationem hic etiam inserere curavimus:
3.36
De comitibus Flandriae. Hoc ita finito, post multimodas patriae perturbationes, rex Francorum Atrebati veniens, juvenem quendam nobilissimae indolis, Willelmum Normannum, Roberti comitis Normannorum fratrisque regis Anglorum filium, comitem Flandriae constituit. Qui non multo post, cum viriliter contra resistentes ageret et castellum quoddam sibi repugnans obsidione gravi opprimeret, subito lethali vulnere in manu accepto, vita privatur, et apud Sanctum Bertinum non sine magno dolore suorum, cum planctu etiam hostium sepelitur. Post hunc Theodoricus quidam de Alsait, de genere Flandrensium comitum, qui jam aliquas partes Flandriae sibi vindicaverat, eo mortuo, totam terram possedit, ac sic demum Flandria quievit.
3.37
De obitu domni Burchardi episcopi. Domnus episcopus Burchardus, posteaquam sedecim annis Cameracensem ecclesiam rexit, anno Dei Christi 1129, pridie Nonas Januarii vita excedens, in monasterio sanctae Mariae sepelitur. Et post eum ecclesia ipsa mensibus quindecim episcopali caruit administratione.
3.38
De adventu Gregorii in hanc terrum. Ipso quoque tempore Honorium papam, Romae noctu defunctum, pars quaedam cardinalium mox in ipso crepusculo lucis quasi furtive sepelierunt, et unum ex suis, Gregorium, quem et Innocentium vocaverunt, in cathedra Romana constituunt. Quod ubi cardinales ceteri parsque civium compererunt, raptim convenientes, sepultum corpus effodiunt, ac debita funeris officia complentes apostolico more denuo sepeliunt; ac deinde unum ex suis scilicet Petrum Leonis, quem et Anacletum dicunt, papam constituunt. Et sic uterque, ille scilicet et predictus Gregorius, ausu nefario sedem sanctam sibi non est reveritus usurpare. Commota plebs Romana dum duorum contentioni turpiter adulando bipertita seditione tumultuatur, multae fiunt caedes hominum, et pro pontificali sede adipiscenda in ipso templi aditu execranda perpetrantur homicidia. O dolenda ecclesiastici ordinis miseria! o miserabilis et caeca litteratorum vecordia, dum periti divinae legis violenter nec sine effusione sanguinis rectores ecclesiae affectant esse, et, quod gravius est, apostolici! His ita sacrilego spiritu concertantibus, alter eorum, id est Petrus, fortiori Romanorum genere prevalens, sedem obtinuit; alter vero, id est Gregorius, a Roma diffugiens in Gallias devenit, et a Remensi metropolitano maximeque abbate Claraevallis ut papa susceptus, in has provincias pervenit. Et per Cameracum iter habens, atque ad colloquium imperatoris Leodium tendens, sumptibus suis ecclesias, nostram quoque, admodum gravavit. In ipso conventu Leodii, domnus Liettardus Trajectensis prepositus, episcopus electus, urbi Cameracensi dirigitur; et Remis 6 Kal. Maii a domno metropolitano honorifice consecratus, in episcopali sede locatur.
3.39
De discessione domni Petri abbatis. Sub iisdem fere diebus, domnus abbas noster Petrus episcopum Liettardum adiit, et abbatiali dignitate deposita, absolutus discessit. Cui post menses sex, domnus Adam, Sancti Vincentii Laudunensis monachus, anno Dei Christi 1132 successit, et 13 Kal. Julii in ecclesia beati Aichadri, quae est Hasprae, a domno episcopo Liettardo honorifice sacratus, eodem die a nobis honore debito est susceptus septimus abbas hujus loci.
3.40
De vastatione hujus villae, et conflagratione ecclesiarum nostrarum. Sequenti vero anno( 1133), cum in pace et religionis quiete, omni quoque rerum opulentia nostra floreret ecclesia, ipsa quoque villa domibus amplis opibusque largis dilatata in pace habitaretur et laetitia: Gerardus Malusfiliaster cognominatus, jam olim ab ipso pueritiae suae tempore hostis pessimus hujus villae, et adhuc in eam spirans nequitiae suae, 5 Kal. Maii, collecta peditum militumque innumera multitudine, accersito etiam Haynoensi comite, villam invadit, tuguriisque extra positis ignem admoveri fecit. Cui etiam ad supplementum malitiae suae, divino tamen, ut credimus, judicio, ventus vehemens ab austri partibus repente in adventu ejus exurgens, famulando ut ita dicam voluntati ejus, adeo videbatur desaevire, ut arreptum ignem flando et vires ei addendo per totam villam diffunderet. Quo graviter exardescente et circumquaque solotenus debachante, celerius quam credi possit, domus omnes funditus consumptae sunt. Ecclesia autem nostra cum omnibus aedificiis, sancti Martini, sancti Andreae cum domo episcopali flammis furentibus exusta, deforme sui spectaculum prebuere. Interea viri cum mulieribus, juvenes cum pueris, pressura flammarum circumsepti, huc illucque a facie saevientis ignis diffugiunt; donec in castello tutum sibi fore refugium frustra sperantes, gregatim irrumpunt, nec tamen mortis discrimen evadunt. Nam cum ignis pervolans domum episcopi ceterasque aedes occupasset, infra ambitum castelli omnes qui confugerant, furentibus flammis angustiati, nullum effugii aditum habentes, fortiores quique utriusque sexus, alli per murum exilientes saltibus evadebant; alios vero videas de muro precipites, quassatis membris, vix posse resurgere; alii autem, id est pueri, nusquam progredi valentes, sed se mutuo complectentes-- o miserabile visu!-- usque ad duodecim uno in loco ita sunt igne devorati, ut, cum postea requirerentur, vix tantum capita et grossiora eorum ossa reperirentur; ac in vase uno delata, in atrio nostro sepeliuntur.
3.41
De ejectione prepositi Adam de Turri. Adam itaque, quem prepositum et custodem turris prepositus socer ejus, Hierusalem adiens, prefecerat, tanto discrimine presentis incendii et hostilis gentis-- nam et armata manus hostium circumiens urgebat-- videns nihil sibi jam superesse, quo scilicet Gerardi viribus vel artibus valeret resistere, facto pacto libere egrediendi, turrim reddidit. Sicque Gerardus, quod semper male affectaverat, pessime possedit. Qui voti compos, non tantum in circumjacentem regionem malignitatis suae vires effudit, sed et ipsam Cameracensem vexando saepius urbem, viciniam omnem depopulans, villas incendit, rapinis crebris et taxationibus plebem oppressit. Et ne plura loquar, in omni patria per manum ejus multiplicata fiunt gravia mala et homicidia. De his jam taedet plura referre.
3.42
De admirandis interdiu ortis tenebris. Post haec, mensibus tribus emensis, 4. Non. sequentis Augusti, feria 4, hora 6. diei, subito, visibiliter obscurato sole, in omnem terram factae sunt tenebrae, et nobis divina agentibus, fere dimidiae horae spatio permansere. Quae res cum omnium mentes admiratione simul ac stupore concuteret, quidam quasi prudentiores eclipsim solis ex oppositate lunae dicebant accidisse. Quod nequaquam fieri posse ratio patet-- solem scilicet eclipsim a luna, nisi in interlunio, pati posse--; cum constet, ea die lunam 24ªm fuisse. Quidam vero probabilius asserebant, hoc signum tenebrarum aliquid novi prodigii presignare. Dictum est multo post a redeuntibus de Hierusalem, ipsa die, ea hora tenebrarum, quadringentos quinque minus milites de templo a Sarracenis trans flumen esse peremptos. Nec mirum, si in suorum membrorum occisione placuerit Deo tenebras mundo inducere, in cujus morte solem et totum mundum constat obtenebratum fuisse.
3.43
Operis peroratio. Fiunt itaque ab exordio mundi usque in presentem annum, qui est ab incarnatione Domini 1133u s annus decennovennalis cycli, Romani imperii sceptrum tenente Luthario, in sede apostolica dissidentibus Gregorio dicto Innocentio, et Petro Leonis, Francorum rege Ludovico, Rainoldo Remensi archiepiscopo, domno Liettardo Cameracensi episcopo-- fiunt induam anni 6227. Residuum seculi tempus humanae investigationi incertum est. Omnem enim de hac re inquisitionem dominus Jesus abstulit dicens:« Non est vestrum nosse tempora vel momenta quae Pater posuit in sua potestate.» Et alibi:« De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli coelorum, nisi solus pater.» Unusquisque ergo de suo cogitet transitu, sicut sacra Scriptura dicit:« In omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in aeternum non peccabis.» Quando enim unusquisque de saeculo migrat, tunc illi consummatio saeculi est.

Intertext edge

Open linked passage

Note