Angelomus Luxovensis-c.895
Commentarius in Genesin
Gene 3.29.2
Choose a text
More by Angelomus Luxovensis
—
9032 Coinge4
3.29.1
INCIPIT TEXTUS OPUSCULI IN GENESIM. CAPUT XXIX.
3.29.1
VERS. 1.-- Profectus ergo Jacob, id est Dominus Jesus Christus, cujus typum tenuit in hoc loco, ad terram orientalem, hoc est ad populum Judaeorum, qui videbantur notitiam legis et Dei habere, de quo Propheta ait: Ecce vir, Oriens nomen ejus.
3.29.2
VERS. 2.-- Et vidit puteum in agro. Profunditatem videlicet Scripturarum in populo Judaico, seu gratiam baptismi, in libris legis et prophetarum praefiguratam. Tresque greges ovium accubantes juxta eum. Quia Judaicus populus tripliciter divisus erat, id est in Pharisaeis, et Sadducaeis, et populo vulgari. Nam ex illo pecora adaquabantur. Id est, Judaei in bonis terrae sperantes, qui dictis Veteris Testamenti instruebantur; vel patres antiqui, baptismum in libris legis et prophetarum intelligentes[ Z., non intel.]. Et os ejus grandi lapide claudebatur. Lapis enim Christum, qui occultabatur incredulis, vel duritiam legis, qua spiritalis intelligentia vel gratia Baptismi celabatur, significat.
3.29.3
VERS. 3- 6.-- Morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem. Quia cum plenitudo temporis advenit, ut per Unigenitum genus humanum salvaretur, ipse revelare dignatus est, et tunc duritia legis manifestata est. Scriptum namque est: Tunc aperuit eis sensum, ut intelligerent Scripturas.-- Et refectis gregibus, hoc est credentibus fidelibus. Rursum super os putei ponerent. Quia gentibus credentibus Judaei in sua infidelitate permanserunt, et neque Christum, neque profunditatem Scripturarum intelligunt.
3.29.4
VERS. 7.-- Dixitque Jacob pastoribus: Adhuc multum tempus diei superest. Quomodo Dominus ista loquitur praedicatoribus, videlicet, quia multum spatium est amodo usque ad futuram resurrectionem, quod spatium diei non immerito comparatur; quia modo licet in claritate fidei consistentes bona usque ad finem saeculi operari. Nec tempus est ut ad caulas greges, id est ad mansiones coelestes, quia prius perfecte fideles instruendi sunt cognitione fidei. Unde et subditur: Date ante potum ovibus. Scilicet ac si dicatur: Instruite simpliciter simplices, et sic ad pastum, hoc est ad meditationem Scripturarum, reducite.
3.29.5
VERS. 8.-- Qui responderunt: Non possumus, donec omnia pecora congregentur, et amoveamus lapidem de ore putei ut adaquemus greges. Bene quidem aiunt: Non possumus, donec omnia pecora congregentur. Quia antiqui praedicatores nec profunditatem Scripturarum, nec gratiam baptismi aliis pandere potuerunt, donec adveniret tempus quo omnes gentes per Christum ad profunditatem Scripturarum et ad fontem baptismi aggregarentur.
3.29.6
VERS. 9.-- Adhuc loquebantur, et ecce Rachel veniebat cum ovibus patris sui. Nam gregem ipsa pascebat. Potest enim per Rachel, quae ovis interpretatur, Ecclesia significari, quae pavit olim et pascit modo populum catholicum, quae cum fidelibus venit ad Christum.
3.29.7
VERS. 10.-- Quam cum vidisset Jacob. Dominus scilicet, verus supplantator; et sciret consobrinam suam, Ecclesiam videlicet de gentibus collectam, quae filia exstitit Synagogae, quae est soror unici Filii Dei Patris, cujus filia dicitur esse per gratiam. Oves Laban, avunculi sui, id est gentilis populi, ex quo processit prius Synagoga Judaeorum, de qua Dominus carnem assumere dignatus est. Quanquam Laban divinam significet gratiam, cujus oves sunt omnes electi. Amovit lapidem quo puteus claudebatur, id est duritiam legis, qua spiritalis intelligentia claudebatur.
3.29.8
VERS. 11.-- Et adaquato grege. Refecto videlicet populo fideli ex profunditate Scripturarum, seu renato fonte baptismatis. Osculatus est eam. Quia postea reconciliatus est Ecclesiam suam. Elevataque voce flevit. Flevit, quia misertus est generis humani.
3.29.9
VERS. 12.-- Et indicavit ei quod frater esset patris ejus et filius Rebeccae. Bene ait, et indicavit quod frater esset patris ejus et filius Rebeccae. Quia ex stirpe patriarcharum et ex Synagoga Judaeorum Dominus incarnari dignatus est: At illa festinans nuntiavit patri suo. Quia Ecclesia non exstitit contenta solummodo propria salute, sed gentibus atque sapientibus hujus mundi praedicare studuit.
3.29.10
VERS. 13.-- Qui cum audisset venisse Jacob, filium sororis suae, cucurrit, gressibus fidei, et amplexatus est eum brachiis dilectionis, et fidei; et in oscula ruens, videlicet societatem reconciliationis, promeruit et charitatis. Duxit in domum suam. Quia hospitium mentis ei praeparavit per fidem, ut in ipso habitare dignaretur, juxta quod ipse ait per Prophetam: Et inhabitabo, inambulabo in eis, eroque eis pater, et ipsi erunt mihi in filios, dicit Dominus.
3.29.11
Deinde jam sequitur quatenus Jacob serviendo apud Laban duas accepit uxores, hoc est, primo Liam, secundo Rachel, pro qua servivit septem annis aliis. Sed animadvertendum est quia nunc quidam male aestimant post septem annos alios eam accepit uxorem, sed post septem dies nuptiarum primae uxoris. Nam sequitur: Et ingressus est ad Rachel, et dilexit Rachel magis quam Liam, et servivit ei septem annis aliis. Inde sibi accepit Liae ancillam, nomine Zelfam, et ancillam Rachelis Balam, ex quibus quatuor genuit duodecim filios et unam filiam. De Lia scilicet genuit Ruben, Simeon, Levi, Judam, Isachar, Zabulon; de Rachel autem Joseph et Benjamin; de Bala, ancilla Rachelis, Dan et Nephthalim; de Zelfa, ancilla Liae, Gad et Aser. Hi sunt duodecim filii Israel patriarchae.
3.29.12
Sed antequam inde[ Petr., in] longius stylum vertamus, libet istorum propter compendium lectionis etymologias nominum pariter dicere, ut compendioso sermone ostendamus legentibus quid in suis vocabulis resonant. Nam ex causis propriis nomina propria acceperunt, ut aut futuris quibusdam aut praecedentibus eorum causis conveniant. Verum manente in eis spiritali sacramento, nunc prius tantum ad litteram interpretationes historiae prosequimur, ut postea valeamus manifestius spiritales eorum significationes depromere. Jacob quippe interpretatur supplantator, sive quod in ortu plantam nascentis fratris apprehenderit, sive quod postea fratrem arte deceperit. Unde et Esau dixit: Juste vocatum est nomen ejus Jacob; supplantavit enim me en altera vice. Lia interpretatur laboriosa, utique generando. Plures enim dolores quam Rachel fecunditate pariendi experta est. Rachel interpretatur ovis. Pro ea enim Jacob pavit primum oves Laban.
3.29.13
VERS. 20.-- Et videbantur ei pauci dies. Quid est hoc, cum magis breve tempus longum esse soleat amantibus? Sed dictum est propter laborem servitutis, quem facilem et levem amor facieba
3.29.14
Ruben, videns filium, vel filius visionis. Sic enim, quando eum peperit Lia, vocavit nomen ejus Ruben dicens: Vidit Deus humilitatem meam. Simeon auditio vel exauditus. Sic enim dixit Lia quando eum peperit: Quia exaudivit me Deus. Nonnulli enim interpretantur audivit tristitiam, vel nomen habitaculi, quod spiritaliter congruit. Levi additus, vel assumptus. Dixit enim Lia quando eum genuit non ambigens de amore viri: Nunc mecum erit vir meus, quia peperi ei tres filios. Juda confessio dicitur; quando enim peperit eum Lia, laudem Domino retulit, dicens: Nunc super hoc confitebor Domino. Et ob id vocatus est Juda. A confessione itaque nomen ejus est dictum, quod est gratiarum actio. Isachar interpretatus est merces. Is quippe dicitur: est merces. Hoc autem ideo, quia mandragoris filii Ruben introitum viri, qui Racheli debebatur, ad se emerat Lia: Unde et dum natus est, Lia dixit: Dedit Deus mercedem meam. Zabulon interpretatur habitaculum. Sextum enim hunc filium genuerat Lia. Propterea jam secura dixit: Habitabit mecum vir meus. Unde et filius ejus vocatus est habitaculum. Nephthalim e conversione, sive comparatione causa nominis ejus est. Unde et dixit Rachel, cum eum peperisset ancilla ejus Bala: Habitare me facit Deus habitatione cum sorore mea. Dan interpretatur judicium. Bala enim, dum eum peperisset, dixit Rachel, domina ejus: Judicavit Dominus, et exaudiens dedit mihi filium, causam nominis ejus expressit, ut ab eo quod judicasset Dominus, filio ancillae judicii nomen imponeret. Gad ab eventu sive procinctu vocatus est. Quando enim peperit eum Zelfa, dixit domina ejus Lia: In fortuna, id est quod dicitur in procinctu, vel eventu, et ut apertius dicatur, interpretatur tentatio vel accinctus. Aser beatus dicitur. Dum enim peperisset eum Zelfa, dixit Lia: Beata ego et beatificant me mulieres, et ab eo quod beata dicatur, ex etymologia nominis beatum vocavit. Joseph ab eo quod sibi alium addi mater optaverat, vocavit augmentum. Hinc Pharao Saphaneth Aegyptio sermone appellavit, quod Hebraice absconditorum repertorem sonat, pro eo quod obscura somnia revelavit et sterilitatem praedixit. Tamen quia hoc nomen ab Aegyptio ponitur, ipsius linguae debet habere rationem. Interpretatur enim Saphaneth Aegyptio sermone salvator mundi, eo quod orbem terrae ab imminenti famis excidio liberavit. Benjamin interpretatur filius dexterae, quod est virtutis. Dextera enim appellatur Iamin. Mater quippe ejus moriens vocavit nomen ejus Benoni, id est filius doloris mei. Pater hoc mutavit, filium dexterae nominans. Dina transfertur in causam. Jurgii enim in Sicimis causa exstitit.
3.29.15
Verumtamen Jacob spiritaliter significat Dominum ac Redemptorem nostrum, vel perfectos viros qui, omnia desiderantes, volunt quieti vivere in vita contemplationis. Rachel vero, vitam contemplativam; Lia autem, activam. Laban quippe, qui interpretatur dealbatio, gratia Dei omnipotentis, per quam fit remissio peccatorum, cui serviunt perfecti viri ob vitam contemplativam. Quod si libitum tibi fuerit, lector, plenius nosse, beati papae Gregorii summi praedicatoris, et Isidori strenui doctoris dicta vigilanti cura perlustra, quae prae angustia nos temporis inserere non libuit. Quanquam Victorinus martyr aliique doctores, super Synagoga et Ecclesia intelligi velint has duas uxores Jacob. Lia, inquiunt, major natu, typum tenuit Synagogae, quia prior Dei[ Z., prioridie] genuit populum. Et quid est quod oculis legitur gravida[ F., gravata], nisi quia lex per Moysen data cooperta est atque signata? Quod autem in nocte conjungitur Jacob, significat ipsam Synagogam Deo conjunctam in tenebris litterae[ Z., latere]. Turba vero amicorum ipsius designat turbam patriarcharum et prophetarum, ut quibusdam videtur. Rachel autem, junior et pulchra, prius sterilis est, postmodum fecunda, similitudo est Ecclesiae. Junior, quia tempore posterior. Pulchra, quia corpore et spiritu sancta. Oculi ejus decori, quia Evangelium perspicere meruerunt. Quae etiam tandiu sterilis fuit, quousque Synagoga populum generabat. Quae in die copulata est Jacob, quia Ecclesia gentium in die Novi Testamenti sociatur Christo. Ad cujus etiam nuptias turbae amicorum conveniunt, quia per sanctos apostolos, qui sunt amici ipsius, Ecclesia incorporatur Domino. Habuit etiam ancillas earum Jacob, et ex eis genuit filios, quia sunt in utroque populo docentes carnales, atque in vita veteris hominis permanentes, quorum praedicatione filii Domino generantur. Unde Bala interpretatur inveterata, illos demonstrans qui carnalibus sensibus dediti, tamen spiritalia etiam de ipsa incommutabilis substantia Divinitatis annuntiant. Zelfa vero, quae interpretatur os hians, illos figurat quorum praedicatione os aperitur et cor non sequitur; de qualibus scriptum est: Populus hic labiis me honorat; cor autem eorum longe est a me. Et alibi: Quae dicunt, facite; quae autem faciunt facere nolite.
3.29.16
Cur autem Jacob pro Rachel servit, et supponitur Lia, nisi quia Dominus, ut Ecclesiam assumeret, prius Synagogam sibi conjunxit? Sed videamus quales filii nascuntur. Ex Lia namque nascuntur Ruben, Simeon et Levi, et reliqua. Ruben, qui interpretatur videns filium, significat perfectum doctorem ex synagoga Judaeorum in fide nascentem. Qui bene videns filium[ dicitur]. In filiis opera designari Psalmista testatur, qui in beati viri benedictionibus inter caetera dicit: Filii tui sicut novellae olivarum. Et infra: Et videas filios filiorum tuorum. Non enim qui timet Dominum, nisi genuerit filios nepotesque susceperit, beatus esse non potest, cum virgini fideli potior merces exspectat. Sed in filiis, ut diximus, opera, in filiis vero filiorum fructus operum, id est mercedem designat aeternam. Denique iste Ruben egressus tempore messis triticeae in agrum reperit mandragoras, quas matri Liae attulit, et reliqua. Significat sanctos apostolos caeterosque praedicatores, qui possunt in agrum praedicationis exire, et ad publicum procedere, verbumque annuntiare, operibusque adimplere, et prolem spiritalem gignere. Possumus per agrum etiam libros legis prophetarumque praeconia; per mandragoras vero, quae bonum habent odorem, sed insipidum saporem, Dominum Jesum Christum intelligere, habentem bonum odorem apud eos qui crediderunt in eum, insipidum apud illos qui in infidelitate permanserunt et qui prave de illo senserunt, juxta quod scriptum est: Alii dicebant: Bonus est; alii vero, Non, sed seducit turbas. Sed bene tempore messis triticeae exiit, quia eo tempore destinati fuerunt ad praedicandum, quando jam tempus erat ut populus colligeretur ad fidem, secundum quod de eis dicitur: Levate oculos vestros, et videte regiones, quia albae sunt jam ad metendum. Ipse attulit Liae matri, quia Dominum prius praedicaverunt Synagogae matri. Sed per Liam pervenit ad Rachel, quia per primitivam Ecclesiam pervenit ad Ecclesiam gentium Christus.
3.29.17
Deinde sequitur Simeon. Simeon vero, qui interpretatur audivit tristitiam vel nomen habitaculi, ut quibusdam videtur, illos significat qui hic studiose laborant, et tristantur pro suis aliorumque delictis, audiuntque quidquid eis poenitendo praedicatur. Unde bene audivit tristitiam vel nomen habitaculi dicitur, ut etiam hujus qualitate vocabuli evidentius inculcaret et quid hic habendum et quid sit salubriter exspectandum. Illis enim coelestis habitaculi gaudium dabitur, quorum hic animus fructuosa poenitentia contristatur, quibus et dicitur: Tristitia vestra vertetur in gaudium.
3.29.18
Levi proinde Simeoni succedit, id est additus. In quo intelligimus sive eos qui temporalibus aeterna mercantur, sicut Salomon dicit: Redemptio animae viri propriae divitiae ejus; seu illos qui Dei sequendo consilium percipiunt in hoc saeculo centuplicia cum tribulationibus, in futuro autem saeculo vitam aeternam. His etiam quod scriptum est convenit: Qui addit scientiam, addit laborem. Nam et sancto Jacob ad hoc tribulationum acerbitas addebatur ut probato praemiorum merces amplior redderetur.
3.29.19
Judas. Judas enim, qui interpretatur confessio vel laudatio, illos significat qui in vera confessione fidei perseverant, et laudes gratiarum Domino rependunt. Sive illos qui delicta sua veraciter confitentur, quia sine confessione malorum, culmen bonorum nullus apprehendit, et nisi per confessionem renuntiemus actibus malis, non informamur rectis.
3.29.20
Isachar. Isachar interpretatur merces. Significat illos qui tentationes praesentis vitae, patientia fulti, solummodo pro superna mercede libentissime tolerant, et futurae mercedis contemplatione firmantur, quia sciunt juxta Apostolum, Quod non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in eis. Fructuosius quippe pugnatur, ubi merces speratur.
3.29.21
Dan. Dan interpretatur judicium. Eximios videlicet atque summos sui interpretatione nominis significat, qui spiritaliter conversantes sciunt judicare omnia, juxta quod Paulus ait: Spiritalis judicat omnia, et ipse a nemine judicatur.
3.29.22
Zabulon. Zabulon interpretatur habitaculum fortitudinis. Illos designat qui pro Christo animas suas ponunt, in quibus Dominus haec, quae superius diximus, operatur et perficit; videlicet quando virtus in infirmitate perficitur, ut corpus quod ab inimicis putatur infirmum, et per cujus materiam animo quoque inferre nituntur interitum, Deo confortante experiatur invictum.
3.29.23
Nephthalim, qui interpretatur latitudo, illos signat qui dilatati sunt largis operibus misericordiae, atque dilatato corde ad coelestia tendunt, et carnis curam non in desideriis, sed sola necessitate requirunt, sicut Apostolus ait: Et carnis curam ne feceritis in desideriis.
3.29.24
Gad. Gad interpretatur tentatio vel accinctus. Significat eos qui in exercitio tentationum sunt fortes; qui postquam bona inchoant, majoribus tentationibus necesse est ut probentur, atque ad bella graviora accingantur, ut fide illorum fortitudo comprobetur, dicente Salomone: Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in justitia et timore, et praepara animam tuam ad tentationem. Itemque Psalmista: Praecinxisti me, inquit, ad bellum.
3.29.25
Et quoniam beatificamus eos qui sustinuerunt sufferentiam. Aser: Aser interpretatur beatus, illos praefigurat qui tentationes patienter sufferunt, securi de promissione coelestis praemii ac felices de victoria certaminum. Unde post Gad Aser, id est beatus, congruo satis ordine ponitur. Beatus vir qui suffert tentationes, quoniam, cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae. Quia hujus beatitudinis fida promissione patientes non angustantur; sed spe gaudentes, in tribulatione patientes cum Psalmographo decantant: In tribulatione dilatasti me( Psal. IV, 1). Et item: Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatares cor meum.
3.29.26
Joseph. Joseph interpretatur augmentum vel addens. Significat illos qui pro augmento spiritalis substantiae virtutumque student. Unde et augmento felici succedente gratiarum dona tribuuntur eis, et insuper additur gloria coelestis muneris, quia super praecepta Dei aliquid amplius vel in virginitate vel ex facultatum suarum quantitate offerunt.
3.29.27
Benjamin. Benjamin interpretatur filius dexterae, illos demonstrans qui omnia sua ideo faciunt ut ad dexteram judicis statuantur. Et bene extremo Benjamin ponitur loco; quia cum novissima inimica mors destruetur, felicitas haereditatis aeternae donabitur electis: sive unusquisque fidelium filius dexterae jure dicatur, seu omnis coetus Ecclesiae, de qua canimus: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumamicta varietate. Et haec videlicet Ecclesia, ex utroque populo collecta, tanquam duae uxores Jacob parit hos filios, et pro his deservit Jacob septem annis. Servitus itaque Jacob septem annorum pro duabus uxoribus, hujus vitae praesentis tempus significat, qui per septem dies volvitur, in qua Dominus formam servi accepit, factus obediens paternae voluntati usque ad mortem. Ille enim pro ovibus servit; et Dominus noster ait: Non venit Filius hominis ministrari, sed ministrare. Ille oves pavit[ Z., pascit]; et Dominus in Evangelio dicit: Ego sum pastor bonus. Ille mercedis lucro varium sibi pecus abstulit Christus diversarum gentium varietatem sibimet congregavit. Ille tres virgas amputatis corticibus in alveis aquarum apposuit, ut earum contemplatione multiplicarentur ejus oves; et Dominus noster in aqua baptismatis trium personarum nomina, Patris, et Filii, et Spiritus sancti, populo fideli proposuit, ut quisque hoc pleno corde perspexerit, efficiatur opus Dei.
3.29.28
Aliter. Quid est enim virgas virides amygdalinas atque ex platanis ante gregum oculos ponere, nisi per Scripturae seriem antiquorum patrum vitas atque sententias in exemplum populis praebere? Quae nimirum, quia juxta rationis examen rectae sunt, virgae nominantur. Quibus ex parte corticem subtrahit, ut in his quae exspoliantur intimus candor appareat. Et ex parte corticem servat, ut sicut fuerant exterius, in viriditate permaneant. Variusque virgarum color efficitur, dum cortex ex parte subtrahitur, ex parte retinetur. Ante considerationis enim nostrae oculos praecedentium patrum sententiae quasi virgae variae ponuntur. In quibus, dum plerumque intellectum litterae fugimus, quasi corticem subtrahimus; et dum plerumque intellectum litterae sequimur, quasi corticem reservamus. Dumque ab ipsis cortex litterae subducitur, allegoriae candor interior demonstratur; et dum cortex relinquitur, exterioris intelligentiae virentia exempla monstrantur. Quas bene Jacob in aquae canalibus posuit, quia et Redemptor noster in libris eas sacrae scientiae, quibus nos intrinsecus infundimur, fixit. Has aspicientes arietes cum ovibus coeunt, quia rationales nostri spiritus, dum in earum intentione defixi sunt, singulis quibusque actionibus permiscentur, ut tales fetus operum procreent, qualia exempla praecedentium in vocibus praeceptorum vident, et diversum colorem prolis boni operis habeat; quia et nonnunquam subtracta litterae cortice acutius interna considerat, et reservato nonnunquam historiae tegmine, bene se in exterioribus format.
3.29.29
Verumtamen requirendum est juxta historiam quomodo pro aspectu virgarum variarum varii pecorum fetus nascebantur. Observabat ergo Jacob tempore quo ascendebantur pecora, et post calorem diei ad potandum avida pergebant. Discolores virgas ponebat in canalibus, et admissis arietibus et hircis in ipsa potandi aviditate, oves et capras faciebat ascendi, et ex duplici desiderio dum avide bibunt et ascenduntur a maribus, tales fetus conciperent quales umbras arietum et hircorum desuper ascendentium in aquarum specula contemplabantur. Ex virgis enim in canalibus positis varius erat etiam imaginum color. Nec mirum hanc in conceptu feminarum esse naturam, ut, quales perrexerint[ F., perspexerint] sive mente conceperint in extremo voluptatis aestu, quo concipiunt, talem sobolem procreent, cum hoc ipsum etiam in equarum gregibus apud Hispanos dicatur fieri; et Quintilianus in ea controversia in qua accusabatur matrona quod Aethiopem peperit, pro defensione illius argumentetur hanc conceptus esse naturam quam supra diximus. Et multa dicuntur similiter fieri in animalium fetibus. Sed et mulieri accidisse traditur, et scriptum reperitur in libris antiquissimi et peritissimi medici Hippocratis quod suspicione adulterii fuerat punienda, cum pulcherrimum peperisset utrique parenti generique dissimilem, nisi memoratus medicus solvisset quaestionem, illis admonitis quaerere ne forte aliqua talis pictura esset in cubiculo, qua inventa mulier a suspicione liberata est.
3.29.30
VERS. 42.-- Quare Jacob primi temporis sua esse voluit, et serotina Laban? Vel cur hac arte sua non magis omnia esse fecisset? Jacob, prudens et callidus, justitiam et aequitatem etiam in nova arte servabat. Si enim omnes agnos et haedos varios pecora procreassent, erat aliqua suspicio doli, et aperte huic rei Laban invidus contraisset. Ergo ita omnia temperavit ut ipse fructum sui laboris acciperet, et Laban non penitus spoliaretur; si quando oves et caprae primo tempore ascendebantur; quia melior vernus est fetus, ante ipsas ponebat virgas, ut varia soboles nasceretur. Quaecunque oves et caprae sero quaerebant marem, ante harum oculos non ponebat, ut unius coloris pecora nascerentur, et quidquid primum nascebatur, suum erat, quia discolor et varium erat, et quidquid postea, Laban; unius enim tam in nigro quam in albo coloris pecus oriebatur.
3.29.31
Cur nec Jacob fraudis in hoc facto arguendus est? Per hoc cogit inquiri prophetiam et aliquam figuratam significationem res ista, quanquam sine dubio ut propheta fecit Jacob. Non enim tale aliquid nisi revelatione spiritali eum fecisse credendum est.
3.29.32
Quomodo sexdecim vicibus dicit Jacob socero suo mutasse eum mercedem suam? Hic est enim sensus quod per singulos fetus semper Laban conditionem mutaverit. Si videbat varium nasci pecus, post fetum dicebat: Volo ut in futurum mihi varia nascantur. Rursum cum vidisset unius coloris nasci pecora( Jacob quippe hoc audito virgas in canalibus non ponebat), dicebat, ut futuros fetus unius coloris sibi pecora procrearent. Et quid plura? Usque ad vices decem semper a Laban pecoris sui Jacob mutata conditio, et quodcunque sibi proposuerat ut nasceretur, in colorem contrarium vertebatur. Ne cui autem in sex annis decem pariendi vices incredibiles videantur, lege Virgilium, in quo dicitur: Bis gravidae pecudes. Natura autem Italicarum ovium et Mesopotamiae una esse perhibetur.
3.29.33
Spiritaliter vero Laban, qui separavit, sicut superius legitur, capras et oves, hircos et arietes varios atque maculosos, cunctum autem gregem tradidit in manus filiorum suorum, significat Judaicum populum. Unde et Laban dealbatio interpretatur; quia idem populus dealbatus siquidem est apud semetipsum per hypocrisin et simulationem. Laban accepit alba et nigra, quia populus Judaeorum albus quidem est apud semetipsum, ut diximus, hypocrisi, sed niger multitudine peccatorum. Filii vel pastores Laban significant Pharisaeos et Sadducaeos, qui videbantur praeesse populo Judaeorum, quasi ovibus. Jacob quippe typum tenuit Salvatoris. Spatium vero trium dierum inter eos significat, quia fide sanctae Trinitatis, seu in cognitione, locutione, et opere peccaverunt contra Dominum. Sequitur:
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).