Angelomus Luxovensis-c.895
Commentarius in Genesin
Gene 3.36.4
Choose a text
More by Angelomus Luxovensis-c.895
—
9032 Coinge4
3.36.1
INCIPIT TEXTUS OPUSCULI IN GENESIM. CAPUT XXXVII.
3.36.1
VERS. 2.-- Joseph, cum sedecim esset annorum, pascebat gregem cum fratribus suis, adhuc puer, et erat cum filiis Balae et Zelfae uxorum patris sui. Accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo. Quaerunt enim quale sit hoc crimen? Nonnulli volunt intelligi idololatriam[ f. idololatricam] superstitionem, quasi idolum adorassent. Alii vero super crimine Sodomorum et Gomorrhaeorum interpretantur. Verumtamen movere potest quid est quod hic ancillae uxores appellantur, cum superius concubinae dicantur, nisi quia more Scripturarum forte omnis concubina uxor, non autem uxor concubina. Nam Saraa, et Rebecca, et Lia, et Rachel concubinae dici non possunt: Agar vero, et Cethura, et Bala, et Zelfa, et uxores et concubinae dicuntur.
3.36.2
VERS. 3.-- Fecitque Jacob tunicam Joseph polymitam. Pro polymita variam nonnulli interpretati sunt, quod Aquila interpretatus est tunicam astragalon, id est talarem.
3.36.3
VERS. 9- 24.-- Aliud quoque Joseph vidit somnium, quod narrans fratribus suis, ait: Vidi somnium, quasi solem, et lunam, et stellas undecim adorare me. Quomodo impletur somnium Joseph, quod dicit se vidisse solem, et lunam, et undecim stellas adorasse se; dum constat eo regante in Aegypto matrem ejus Rachel multo ante esse defunctam; imo nec patrem eum legimus adorasse? Ergo in Christo facile[ uterque cod., facilis] est somnii perfectionem intelligere, cui donatum est nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, et reliqua.
3.36.4
VERS. 25- 34.-- Viderunt viatores Ismaelitas venire de Galaad, et camelos eorum portantes aromata, et resinam, et stacten in Aegyptum, et reliqua usque et praetereuntibus Madianitis negotiatoribus vendiderunt viginti[ Z., triginta] argenteis. Quaeritur quare Ismaelitas Scriptura, quibus a fratribus venditus est Joseph, etiam Madianitas vocet cum Ismael sit de Agar filius Abrahae, Madianitae vero de Cethura? Quia Scriptura dixerat de Abraham quod munera dederit filiis concubinarum suarum, Agar scilicet et Cethura, et dimisit eos ab Isaac filio suo, in terra Orientis unam gentem fecisse intelligendi sunt. Spiritaliter vero aromata quae in camelis portantur, duas leges significant: per resinam autem legem librorum, per stacten quippe legem prophetarum. Per camelos namque doctores designantur. Quod autem Joseph non est liberatus per consilium Judae, significat Christum non liberatum ex parte carnis per seram poenitentiam Judae Scarioth.
3.36.5
VERS. 35.-- Dixitque Jacob: Descendam ad filium meum lugens in infernum. Quomodo intelligitur quod Jacob dicit: Quoniam descendam ad filium meum lugens in infernum? Perturbati et dolentis verba sunt, mala sua etiam hinc exaggerantis. Vel etiam inferni nomine sepulcrum significavit: quasi dixisset: In luctu maneo donec me terrae suscipiat[ Z., suscipiet] sepulcrum sicut illum.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).