Angelomus Luxovensis-c.895
Enarrationes in libros Regum
Regu 2.8.1
Choose a text
More by Angelomus Luxovensis-c.895
—
9034 Eninlir
2.8.1
IN LIBRUM PRIMUM. CAPUT VII.
2.8.1
« Et factum est ex qua die mansit arca Domini in Cariathiarim, multiplicati sunt dies( erat quippe annus vicesimus), et requievit omnis Israel domus post Dominum.» Quod enim dictum est, quia percussit de populo qui non erant de stirpe Levitica, septuaginta viros, et quinquaginta millia plebis, pro una eademque re indifferenter accipitur. Nam et ex uno Graeco quod est λαὸς solet utrumque transferri. Sed in hoc videtur esse distantia, quia in priore commate versiculi, additum est viri septuaginta sunt percussi. De ipsa autem turba vulgari homines quinquaginta millia, quod ne pateretur populus a longe stabat et orabat, solus Moyses ascendit ad Dominum. Unde in Hebraeo ita habetur:« Et percussit de populo septuaginta viros, et quinquaginta millia viros;» hos septuaginta viros judices, septuaginta Hebraei intelliguntur, quorum merita et gloria quinquaginta millia viris comparantur: sicut et de David dicitur.« Quia tu unus pro decem millibus computaris.» Quod dictum est:« Quia ex qua die mansit arca Domini Cariathiarim, multiplicati sunt dies: erat quippe annus vicesimus,» et reliqua, jam ad octavum usque annum regni David, quando eam, congregata populi frequentia, in Jerusalem adduxit, sint[ anni] computandi. Invenitur namque in sequentibus quia temporibus Saulis fuerat ablata de hac civitate, et allata in castra pugnante eo adversum Philisthaeos. Sic etenim scriptum est:« Et ait Saul ad Achiam: Applica arcam Dei.» Erat enim ibi arca Dei in die illa, cum filiis Israel. Et quia constat, quod David eam in Jerusalem adduxerit cultam de domo Aminadab, in quam non illata esse perhibetur, restat intelligi, quia in diebus Saulis relata de castris, et in praefata remansit illata civitate, unde denuo, regnante David, afferetur in Jerusalem. Est ergo sensus memoratae sententiae, quia ex qua die mansit arca in Cariathiarim, erat annus vicesimus, cum eam inde transferri temporibus Saul causa belli contingeret. Denique, vicesimo peracto anno, translata est a Samuele in Masphat. Et de Masphat transtulerunt eam, Samuel et Saul, in Galgala. Inde translata est a Saul in Nobee, de Nobee in Gabaa, de Gabaa ad Aiud domum Obededon. Inde transtulit in Sion. De Sion transtulit eam Salomon in Sancta sanctorum, vel certe vicesimus erat annus, cum adhuc omnis domus Israel quievisset post Dominum, abjectis idolis videlicet, illi soli serviens. Quod in sequentibus dicitur:« Abstulerunt filii Israel Baalim et Astaroth, et servierunt Domino soli.» Quod ea facta sit toto tempore praesulatus Samuelis, qui, Josepho teste, duodecim annis completus est, et primo tempore regni Saul, qui, eodem historico affirmante, viginti annis tenuit, nullus sanctae historiae curiosus ignorat. Namque postmodum cum recessisset Spiritus Domini a Saule, et agitaret eum spiritus nequam, maxime ad persequendum David innoxium et justum, necesse erat partem militiae vel plebis ejus nullam, malitiae illius exstitisse complicem. His juxta historiam praelibatis, quid mystice significet, quod arca venit in Cariathiarim, et intulerunt eam in domum Aminadab in Gabaa, et ex qua die mansit ibi multiplicati sunt dies, enucleare conabimur. Aminadab enim, in cujus domum venit arca, pater meus spontaneus interpretatur. Significat populum gentium, cui Dominus Pater gratiam Testamenti contulit. Qui cum Psalmista dicere potest:« Voluntarie sacrificabo tibi et confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est.» Gabaa vero collis dicitur, et animas significat humilium de quibus dicitur:« Suscipiant montes pacem populo, et coles justitiam.» Montes enim, Augustino teste, majores animae sunt; colles vero minores. Seu etiam Gabaa, ubi Eleazar filius Aminadab sacerdos constituitur, ut custodiat arcam Domini, interpretatur collis, vel sublimitas. Eleazar adjutorium dicitur: et bene qui custodit arcam Domini, adjutorium interpretatur, quia sancti viri quidquid boni habent, non ad se, sed ad Dominum referuntur. Unde Apostolus:« Fiduciam talem habemus per Christum ad Deum, non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est,» et reliqua. Verum Cariathiarim, quae interpretatur villa silvarum, significat sanctam Ecclesiam, ex multitudine gentium collectam. In qua postquam Testamentum mansit, multiplicati sunt justi, qui ab ipso velut dies illuminati sunt. Baalim habentes, sive ascendentes, aut superiores interpretatur, quem filii Israel projecerunt; pariter cum Astaroth, idola gentium significat, quae projecerunt credentes ex gentibus, post susceptionem arcae Testamenti. Seu qui vetus Israel est, id est vir videns Deum, aufert a se omnem facturam malignorum spirituum, hoc enim interpretatur Astaroth. Aufert jactantiam atque superbiam et sic servit Deo soli, quia« nulla societas est lucis ad tenebras, nec ulla conventio Christi ad Belial.»
2.8.2
« Dixit autem Samuel: Congregate universum Israel in Masphath, ut orem pro vobis Dominum. Et convenerunt in Masphath, hauseruntque aquam, et effuderunt in conspectu Domini,» et reliqua. Hic enim, si praesumptio non videatur( quia non plenius intelligimus) quid est, quod aquam hauserunt et effuderunt in conspectu Domini, quid Hebraeorum traditio sentiat, sicut in quibusdam codicibus legimus, inserere nisi sumus. Tradunt enim quod coram Domino in eadem aqua maledicta congesta sint, et sicut in lege mulier zelotypa hausta aqua probabatur, ita et hic idololatrae hac aqua probati sunt. Hi videlicet, qui se idola coluisse penitus denegabant. Tradunt etiam, quod quicunque idololatra hanc aquam gustasset, labia ejus ita sibi adhaererent, ut nequaquam ea ab invicem separare posset. Hoc indicio idololatria deprehendebatur, et interficiebatur. Quod et sequentia demonstrant, in eo quod ait:« Judicavitque Samuel filios Israel in Masphath.» Judicare hoc in loco, idololatras secundum legem morti tradere dicit. Dicunt etiam quod hoc modo Moyses idololatras, qui vitulum fecerant, probaverit, quando arripuit vitulum et combussit, contrivitque usque ad pulverem, et sparsit in aquam, et dedit ex eo potum filiis Israel. Nos jam illorum deliramenta omittentes, quia utrum verum sit ignoramus, simpliciter intelligimus, quod tam sancto viro conveniebat ut plebem sibi commissam, in justitia et veritate, et summa prudentia gubernaret. Caeterum quid figura significet, intimare breviter aggredimur. Masphath enim quo congregatus est Israel, ubi et aquam hausit, in conspectu Domini, interpretatur intentio, sanctam significans Ecclesiam, ubi vera est intentio, quae melius potest per ipsum Masphath intelligi, in unitate fidei, sub novo sacerdotio, collectam: aquas lacrymarum hauriens, et per satisfactionem poenitentiae, eas in conspectu Domini effundens. Quod autem Samuel propheta in eodem loco, hoc est in Masphath, populum Israeliticum judicabat, hoc indicasse videtur, quod omnis praedicator spiritualis, eos fideles maxime docere studet, quos in intentionem contemplationis atque ad amorem patriae coelestis intentos esse perspexerit.
2.8.3
« Et ascenderunt satrapae Philisthinorum ad Israel. Quod cum audissent filii Israel, timuerunt a facie Philisthinorum, dixeruntque ad Samuelem: Ne cesses pro nobis clamare ad Dominum Deum nostrum, ut salvet nos de manu Philisthinorum. Tulit autem Samuel agnum lactentem unum, et obtulit illum holocaustum integrum Domino.» Agnus hic in typo oblatus populo Dei victoriam praestitit, quia videlicet per passionem Christi immundis spiritibus superatis, pax reddita est fidelibus. Unde et in sacra historia subjungitur:
2.8.4
« Factum est ergo cum offerret holocaustum Domino, Philisthiim iniere praelium contra Israel. Intonuit autem Dominus fragore magno in die illa super Philisthiim, et exterruit eos,» et reliqua. Tunc enim Dominus fragore magno intonuit, quando per sanctos apostolos sonum praedicationis emisit. Juxta quod scriptum est:« Intonuit de coelis Dominus, et Altissimus dedit vocem suam.» Sed dum ista intonuit Dominus, exterruit Philisthiim, et caesi sunt a filiis Israel. Quia videlicet immundi spiritus, praedicationibus sanctorum cedentes, a facie eorum discesserunt, quod plenius in ecclesiastica historia declaratur. Unde Bethchar, ubi caesi sunt, interpretatur domus agnitionis, sive domus agni, Ecclesiam praefiguravit illius de quo Joannes ait:« Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi.» In qua, et a qua Ecclesia, Domino favente, immundi spiritus superati sunt. Et bene ait:« Persecuti sunt eos usque ad locum qui erat super Bethchar,» quae interpretatur domus agnitionis, quia tandiu praedicatores persecuti sunt, quousque omnis error expurgaretur, et vere Deus agnosceretur. Sequitur:
2.8.5
« Tulit autem Samuel lapidem unum, et posuit eum inter Masphath et inter Sen; et vocavit nomen ejus: Lapis adjutorii,» et reliqua. Lapis enim iste, quem Samuel inter Masphath, quae interpretatur intentio: et Sen, quod dicitur dentium, ob signum victoriae posuit, quem alium nisi Dominum nostrum Jesum Christum praefiguravit? qui secundum dicta prophetarum inter inventionem Veteris Testamenti, et Evangelii praedicationem positus, fidelibus suis contra adversarias potestates dimicantibus auxilium praestat. Ipse enim praefigurabatur in lapide, propter firmitatem: ipse significabatur in agno, propter innocentiam: sive, quia pro nobis est immolatus. Quod autem ait:« Hucusque auxiliatus est nobis Dominus,» ostendit quia quicunque hos terminos transcendunt, sicut haeretici, auxilium Dei non merentur. Quod autem ait:« Erat pax inter Israel et Amorrhaeum,» hoc in futuro intelligere dabatur, quia postquam per passionem Domini aereae potestates victae cesserunt, usque populus ex circumcisione videlicet et praeputio credens, in civitate fidei sibi concordavit. Amorrhaeus interpretatur amarus, vel loquens. Et Apostolus ait:« Vos qui eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi. Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum,» et reliqua. Iste est Samuel qui invocavit Deum, sicut in sequentibus legitur, exaudivit eum Deus, et in tempore messis pluviam impetravit. Pluvia enim in sanctis Scripturis verba sunt Evangelii, sive legis. Sicut et Moyses dicit:« Exspectetur sicut pluvia eloquium meum, et descendant sicut ros verba mea.» Hanc igitur pluviam dedit mundo Christus in tempore messis, id est quando gentes colligi oportebat, ut sicut frumentum horreis, sic intra Ecclesiae sinum congregarentur.
2.8.6
« Judicabat Samuel Israel cunctis diebus vitae suae, et ibat per singulos annos circumveniens Bethel, et Galgala, et Masphath, et judicabat Israel in supradictis locis.» Non enim vacat a mysterio quod Samuel in supradictis locis conveniens judicabat Israel. In hoc enim typum tenuit doctorum sanctae Ecclesiae, et ut hoc manifestius pateat, manifestemus clarius: Bethel enim, quae interpretatur domus Dei, sanctam significat Ecclesiam quae domus Dei dicitur, in qua Dominus sua gratia videlicet in mentibus electorum habitare dignatus est. Juxta quod ait:« Et inambulabo et inhabitabo in eis.» Unde et Galgala, quae interpretatur revelatio, eamdem significat Ecclesiam, de qua Dominus dicit.« Ubi fuerint duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum,» videlicet per gratiam suae revelationis ac praesentiae suae Divinitatis. Et Masphath, quae interpretatur intentio, bene sequitur: quia videlicet in supradicta Ecclesia sancta Dei, est pura in mentibus electorum intentio, qua semper esurit, et anhelat ad Deum. In qua Samuel propheta judicat filios Israel, videlicet ut doctor fidelis fideles in Ecclesia decernit. Unde bene dicitur, quod revertens habitat in Rama Samuel, ubi erat domus ejus, quia videlicet hoc indicasse videtur, quod omnis ecclesiasticus doctor, vir spiritalis in Ecclesia, licet semper in altitudine contemplationis( hoc enim significat Rama, quae interpretatur excelsa mente), habitare delectetur, per actiones tamen compassionum, ad infirma membra Ecclesiae condescendere non renuit, et quasi populum Israel judicat, dum creditam sibi plebem, ad tenendam unitatem fidei, et caeteras virtutes operandas, sua exhortatione instituit et docet: seu qui judex alieni delicti efficitur, et judicium exercet in domo Dei: non propterea et malevola mente, sed secundum quod sacra Scriptura revelat, agere debet: ad domum proprii pectoris et conscientiae tandem redire, et hostias bonae voluntatis Deo immolare.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).