Angelomus Luxovensis-c.895
Enarrationes in libros Regum
Regu 3.1
Choose a text
More by Angelomus Luxovensis
—
9034 Eninlir
3.1
IN LIBRUM SECUNDUM. PRAEFATIO.
3.1
Verum, quoniam favente divina gratia, quanquam fortassis indocte, primum librum hujus historiae digessimus, et quasi unionem spiritalis intelligentiae quodammodo in conchulis maris, hujus videlicet voluminis latitantem, velut alta pelagi, lintre nostrae investigationis, immergendo, ad lucem produximus. In quo quidem evidentissime, utpote praelibavimus, immutatio sacerdotii Judaeorum, ac repulsio Synagogae in verum Christi sacerdotium, et collectio sanctae Ecclesiae ex gentibus, aliaque plurima sacramenta quae sub allegoriarum figuris contineri probavimus. Nunc ipso inspirante, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae reconditi, secundum librum praefatae historiae aggredimur, et limpida Christi Ecclesiaeque pandere sacramenta conabimur. Et si ex tanta profunditate aurum producere ad lucem non possumus optimum, aut carbunculum ex Phison fluvio non quimus abstrahere, lapidem magnificum, saltem quoque margaritum fulgens possimus exhaurire de gurgite. Aut si etiam ex gemmis renitentibus non valemus optimam fabricare coronam, quodammodo ex floribus amoenitatis divinarum Scripturarum tentabimus componere serta, ne ex paupertate ingenii ingratus videar a Domino, sed potius sua clementia, dum cernit studium, adaugeat vires in pondere, ne fractus inveniar pressusque mole tantae magnitudinis. Nam sequitur:
3.2.1
IN LIBRUM SECUNDUM. CAPUT PRIMUM.
3.2.1
« Factum est autem postquam mortuus est Saul, ut David reverteretur a caede Amalec, et maneret in Siceleg duos dies. In die autem tertio, apparuit homo Amalechites, veniens de castris Saul,» et reliqua. Homo iste qui ad David veniens, mortem Saulis nuntiaverat, qui etiam mentiens, Saul interfecisse se dixerat: praesertim cum superius legatur irruisse Saul super gladium suum, et mortuus esse, ipse et armiger ejus, in monte Gelboe. Qui propterea a David interfici jussus est, eo quod dixerit se interfecisse, et non timuisse mittere manum suam in Christum Domini, qui et Amalechites dictus est. Hebraei, prout in quodam volumine legi, filium Doeg Idumaei tradunt fuisse. Amalechites enim et Idumaeus unum sunt, sicut reperi, quia filius primogenitus Esau qui et Edom, Eliphax fuit, et hujus filius Amalec exstitit. Unde diadema et armilla quae David detulit, a patre Doeg commendata filio fuisse, nonnulli Hebraeorum perhibent. Unde, inquiunt, non esse credendum ut Saul eam in praelium detulisset, sed Doeg amico suo commendaverat, a quo ipse acceperat. At vero, si cui credibile videtur, quod Saul in proelium detulisset, et a capite ejus, eo mortuo, et a brachiis abstulisset, et David causa adulationis et gratiae detulisset, non refragamus ac inhibemus, sed potius suo arbitrio derelinquimus. Sed altiori intellectu reputamus quod est quod ille Amalechites, qui se finxit coram David Saul regem interfecisse, ab eo ultionis poenam multatus accepit, nisi quod omnis qui proximo suo machinatur malum, vel de ejus gaudet interitu, justae retributionis poenam a superno judice recipiet? Juxta illud quod scriptum est:« Omnis enim qui fodit foveam incidet in illam. Et qui percusserit gladio, gladio peribit.» Et iterum:« Os quod mentitur occidit animam.» His expletis, sequitur historia quid David egerit. Ait enim:
3.2.2
« Planxit autem David planctum hujuscemodi super Saul et super Jonatham filium ejus. Et praecepit ut docerent filios Juda carmen, sicut scriptum est in libro justorum,» etc. In Hebraeo et in veris exemplaribus non habetur carmen, sed arcum, quod nostris doctoribus item melius videtur. Nam quod scriptum est, quoniam plangebat interfectos Saul et Jonatham« et praecepit ut docerent filios Juda arcum,» hoc ideo fecit quia Philisthaeos sagittariis abundare jam noverat. Aliter:« Praecepit David ut docerent filios Juda arcum,» hoc est ut reges Juda docerent fortitudinem, scilicet ut fortes et intenti essent in timore Domini, et in praeceptis Dei: ne per inobedientiam, a fortitudine et timore Domini sicut Saul recederent: et eo modo quo ille perierat, perirent, et unde Saul maxime horum ictibus perierat, eamdem bellandi artem, et sui milites ad revincendos eos, discerent. Quod vero sequitur« sicut scriptum est in libro justorum,» ipsum librum hodie nusquam, neque apud ipsos Hebraeos inveniri posse, asseverant: sicut nec librum bellorum Domini, cujus in libro Numerorum mentio est, neque carmina Salomonis, neque disputationes ejus sapientissimas de lignorum natura, herbarumque omnium, totorumque jumentorum, volucrum, reptilium, et piscium. Vel quod in libro Verborum dicitur. Reliqua vero operum Salomonis priorum et novissimorum, scripta sunt in verbis Nathan prophetae, et in libris Ahiae Silonitis, in visione quoque Jaddo videntis contra Jeroboam filium Nabat, et multa hujusmodi volumina, quae Scriptura quidem fuisse probat, sed hodie constat non esse. Vastata namque a Chaldaeis Judaea, etiam bibliotheca quae est antiquitus congregata, inter alias provinciae opes, hostili igne consumpta est, ex qua pauci qui nunc in sancta Scriptura continentur libri, postmodum Ezrae pontificis et prophetae sunt industria restaurati. Unde scriptum est de eo:« Ascendit Ezras de Babylone, et ipse scriba velox in lege Moysi.» Velox videlicet, quia promptiores litterarum figuras, quam eatenus Hebraei habebant, reperit. Et in epistola regis Persarum legitur:« Artaxerxes rex regum Ezrae sacerdoti, scribae legis Dei coeli doctissimo salutem.» Sunt tamen qui dicunt, hunc librum justorum intelligi debere ipsum librum Regum, ubi continentur prophetae justi, Samuel videlicet, Gad et Nathan, in quo scriptum est, qualiter Saul recedens a timore Dei per inobedientiam suam periit.
3.2.3
« Inclyti tui, Israel, super montes tuos interfecti sunt.» In Hebraeo habetur,« super excelsa tua,» et est sensus: O Saul, super excelsa tua, gloriosi Israel interfecti sunt: quia in peccato inobedientiae tuae, una tecum perierunt. Inobedientia namque pro idolis, id est excelsis, reputata est, sicut est illud in libro Samuelis:« Melior est enim obedientia quam victimae: et auscultare magis, quam offerre adipem arietum.» Quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatriae, nolle acquiescere. Sed quod ait:
3.2.4
« Nolite annuntiare in Geth, neque annuntietis in compitis Ascalonis,» etc., obstupescens propheta ingemit subitaneum casum principum populi sui, et prohibet ne ullus lactetur in tali casu, neque fama hoc divulget in civitates inimicorum. Geth enim et Ascalon, urbes sunt Allophylorum. Hactenus historiam, nunc quid allegorice significet, subjungamus. Ait namque:« Et praecepit David ut docerent filios Juda,» et reliqua. Filii Juda intelliguntur fideles in Ecclesia, Christum Dominum confitentes: de quibus verus David, id est manu fortis Dominus, praecepit, ut arcu divinae intelligentiae sint muniti: ne aut ignorantiae caecitate decepti, in impietate ruant, aut certe ignavi ac dissoluti in conspectu hostium suorum, hoc est immundorum spirituum per quodlibet vitium decepti, succumbant: et in perpetuo in mortem animae irreparabiliter cadant.« Nolite annuntiare in Geth,» etc. Geth, quae interpretatur torcular, significat terrenam Hierusalem civitatem, quae occidit prophetas, et lapidavit eos qui ad ipsam missi fuerant. Cujus civibus, id est Judaeis incredulis, mors Domini atque sanctorum apostolorum in derisum fuit: et ob hoc praecipitur a vero David, Christo videlicet Domino, ut passio ejus per evangelicos praedicatores, eis minime debeat annuntiari: qui insultatores crucis Christi maluerunt esse quam veneratores. Sequitur:
3.2.5
« Et ait David: Montes Gelboe, nec ros, nec pluvia veniat super vos,» et reliqua. Propter casum fortium, et ruinam populi sui, quasi indignans loquitur ad ipsum locum interfectionis, abominans factum quod in eo fuerat gestum, sicut cuidam videtur, tamen non sine mysterio praesagandi, sicut paulo post ostendetur, beato papa Gregorio propalante.
3.2.6
« Sagitta Jonathae nunquam abiit retrorsum, et gladius Saul non est reversus inanis.» Hoc vult insinuare, quod Jonathas et Saul temporibus suis bellicosissimi et fortissimi fuerint in praeliis.
3.2.7
« Saul et Jonathas amabiles et decori in vita sua, in morte quoque non sunt divisi. Aquilis velociores, leonibus fortiores.» Laudat decorem formae, laudat et constantiam animi: adjungens per hyperbolem tropum, similitudinem aquilae atque leonis.
3.2.8
« Filiae Israel, super Saul flete, qui vestiebat vos coccino in deliciis, qui praebebat ornamenta aurea cultui vestro.» Videlicet et de praedis hostium quas agebat.
3.2.9
« Quomodo ceciderunt fortes in praelio?» Subauditur in peccato suo.« Jonathas et Saul, in excelsis tuis occisus es,» sicut superius diximus. Ideo, o Saul et Jonathan,« in excelsis tuis,» hoc est in peccato inobedientiae tuae occisus, subauditur es. Ecce historiam. Caeterum spiritualiter quid est, quod David qui retribuentibus mala non reddidit, cum Saul et Jonathan bello occumberent, Gelboe montibus maledicit, dicens:« Montes Gelboe, inquit, nec ros, nec pluvia, veniant super vos. Neque sint agri primitiarum quia ibi abjectus est clypeus fortium, clypeus Saul, quasi non esset unctus oleo.» Quid ergo montes Gelboe, Saul moriente, deliquerunt, quatenus in eis nec ros nec pluvia caderet, et ab omni eos viriditatis germine, sententiae sermo, siccaret? Sed quia Gelboe interpretatur decursus, per Saul autem unctum et mortuum, mors nostri Mediatoris exprimitur, non immerito per Gelboe montes, superba Judaeorum corda signantur, quae dum in hujus mundi desideriis defluunt in Christi, id est uncti, se morte miscuerunt. Et quia in eis unctus rex corporaliter moritur, ipsi ab omni gratiae rore siccantur. De quibus et bene dicitur:« Agri primitiarum esse non possunt.» Superbae quippe Hebraeorum mentes, primitivos fructus non ferunt, quia in Redemptoris adventu, ex parte maxima, in perfidia remanentes, primordia fidei sequi noluerunt. Sancta namque Ecclesia in primitiis suis, multitudine gentium fecundata, vix in mundi fine, Judaeos quos invenerit suscipit, et extrema colligens, eos quasi pro reliquiis fruges ponit. De quibus nimirum reliquiis Isaias dicit:« Si fuerit numerus filiorum Israel quasi arena maris, reliquiae salvae fient.» Possunt namque idcirco Gelboe montes ore prophetae maledici, ut dum fructus exarescente terra moritur, possessores terrae, sterilitatis damno feriantur, quatenus ipsi maledictionis sententiam acciperent, qui apud se mortem regis suscipere, iniquitate sua exigente, meruissent. Aliter vero David in persona sanctorum deplorat quosdam de Ecclesia, qui per superbiam ruentes, atque cum labentibus, vitae praesentis stadium decurrentes, ab spiritali luce seclusi, lubricati, id est excaecati sunt: qui repugnantes daemonibus, labuntur in saeculo: quod est lubricum( Gelboe enim montes, lubrici interpretantur, secundum hanc intelligentiam), et spem recuperationis suae omittentes, proprio mucrone, desperatione videlicet perniciosa evadendi hostem antiquum, semetipsos interficiunt: sicut Saul irruens super gladium suum mortuus est. Cujus rei Philisthaei, hoc est maligni spiritus, de interfectis spolia virtutum auferentes, propriae fortitudini ascribunt victoriam, quae justa permissione Dei, in talibus evenit. Sed David noster, in membris, hoc est in electis et sanctis viris, corruentium casum gemit: nec laetatur in perditione morientium, sed contradicit, ut urbibus Allophylorum, talis fama praedicetur, hoc est praecipit fidelibus, ut caute se custodiant, et scuto fidei undique se muniant, induti lorica justitiae, habentes galeam salutis, et gladium spiritus, hoc est verbum Dei, adversariis suis resistant, ne forte ulterius ignominiose superati, gaudium inimicis suis faciant.
3.3.1
IN LIBRUM SECUNDUM. CAPUT II.
3.3.1
« Ascendit ergo David et duae uxores ejus Achinoam Jezraelites, et Abigail uxor Nabal Carmeli, sed et viros qui erant cum eo, duxit David singulos cum domo sua et manserunt in oppidis Hebron.» Ascensus iste David cum duabus uxoribus suis in Hebron significat convocationes duarum plebium in Ecclesiam catholicam. Hebron enim interpretatur conjugium, et bene sola sancta Ecclesia conjugium nominatur. Sola et una est sponsa videlicet coelestis regis, de qua in Canticis canticorum dicitur:« Sexaginta sunt reginae, et octoginta concubinae, et adolescentularum quarum non est numerus.» Una est columba mea, perfecta mea, una est matris suae, electa genitrici suae. Illuc duxit David singulos viros cum domo sua: quia unusquisque fidelium, in illam societatem per praedicationem Evangelii, convocatur.« Non est ibi distinctio Judaei, et Graeci, barbari et Scythae, servi et liberi, sed omnia et in omnibus Christus.»
3.3.2
« Veneruntque viri Juda et unxerunt ibi David, ut regnaret super domum Juda.» Ungunt viri Juda David in regem, ut regnet super domum Juda, quia superbis ac contemptoribus spernentibusque gratiam Dei abolitis, electi quique bona fama sacrae praedicationis, et virtutum studio, rite confitentur Christum esse regem in universo populo. Ac ipsum esse, cui« omnis potestas a Patre data est in coelo et in terra, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum.» Aliter: Post mortem Saulis ungitur David, et regnat, transfertque arcam Testamenti in civitatem suam: sicut in sequentibus legitur, de qua in suo loco dicturi sumus. Simili quoque modo post abolitionem regni Judaeorum, et sacerdotii cessationem, verus David, id est Christus in Ecclesia sua, quam ex gentibus elegit, regnum accepit: et arcam Testamenti, hoc est sacram Scripturam, in Ecclesiam, quae ejus est domus, transtulit.
3.3.3
« Et nuntiatum est David quod viri Jabes Galaad sepelissent Saul,» et reliqua. Hoc plenius in Paralipomenon libro quomodo gestum sit narratur.« Cum audissent, inquit, viri Jabes Galaad, omnia scilicet quae Philisthiim fecerant super Saul, consurrexerunt singuli virorum fortium, et tulerunt cadavera Saul et filiorum ejus, attuleruntque ea in Jabes, et sepelierunt ossa eorum subter quercum quae erat in Jabes, et jejunaverunt septem diebus.» Mortuus est ergo Saul propter iniquitates suas eo quod praevaricatus sit mandatum Domini quod praeceperat, et non custodierit illud: sed insuper etiam pythonissam consuluerit, nec speraverat in Domino: propter quod et interfecit eum, et transtulit regnum ejus ad David filium Isai. Quid est quod viris Jabes Galaad David gratia refert, eo quod sepelierunt ossa Saul et filiorum ejus? nisi quod Redemptori nostro multum placet, quando quis prava opera malorum qui in peccatis suis mortui sunt, oblivioni damnando tradit, nec ea actione imitatur, quae scit Deo displicuisse; sed magis ea elegit facienda, quae recordatur Dominum in mandatis dedisse.
3.3.4
« Abner autem filius Ner princeps exercitus Saul, tulit Isboseth filium Saul, et circumduxit eum per castra, regemque constituit super Galaad, et super Gessuri, et super Jezrael, et super Ephraim, et super Benjamin, et super Israel universum.» In Hebraeo habetur,« transduxit eum in Manaim,» quae interpretatur castra. Transduxit eum, intelligendum est, ultra Jordanem: et in Manaim regem eum constituisse, super Galaad, et super Gessuri. Hebraeis Assuri, id est super tribum Aser.
3.3.5
« Sola autem domus Juda sequebatur David.» Quid autem est quod filius Saul Isboseth, qui interpretatur vir confusionis: Abner auxiliante, qui interpretatur patris lucerna, rex constituitur super Israel universum: et domus Juda sola sequebatur David? nisi quod solis credentibus, et vere Deum confitentibus, ex priori populo, David nostrum Dominum videlicet et Salvatorem sequentibus, in caeteris adhuc error confusionis regnat, diabolo instigante, qui saepe se transfigurat in angelum lucis.
3.3.6
« Et fuit numerus dierum quos commoratus est David, imperans in Hebron super domus Juda, septem annorum et sex mensium.» Et bene David septem annis et sex mensibus regnavit in Hebron quae interpretatur conjugium, ut supra diximus, aut visio sempiterna: quia Salvator noster in Ecclesia catholica, quae et sponsa ejus est, per omne tempus istius vitae, quod senario dierum numero decurrit, regnat: secundum illud,« Ecce ego, inquit, vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi,» et post expletionem senarii numeri, hoc est perfectionem boni operis, omnes electos suos ad sabbatum verum, id est ad requiem sempiternam, perducet, ubi et perfruentur Dei visione perpetua. Est autem Hebron civitas in tribu Juda, quae quondam vocabatur Arbae, licet male in Graecis codicibus habetur Arboe. Corrupte igitur in nostris codicibus Arboe scribitur, cum in Hebraeis legatur Arbae, id est quatuor, ex eo quod ibi tres patriarchae, Abraham, Isaac, et Jacob sepulti sunt, et Adam magnus, ut in Genesi libro scriptum est. Licet eum quidam conditum in loco Calvariae suspicentur, quod falsum est. Haec est autem eadem Hebron olim metropolis Philisthinorum, et habitaculum gigantum, regnumque postea David in tribu Juda, civitas sacerdotalis, et fugitivorum. Distat ad meridianam plagam ab Elia millibus circiter viginti duobus, ubi et quercus Abraham, quae et Mambre, usque ad Constantii regis imperium monstrabatur, et mausolaeum ejus in praesentiarum cernitur. Cumque a nostris ibidem Ecclesia jam exstructa sit, in circuitu a cunctis gentibus, Therebinthi locus superstitione colitur, eo quod sub ea Abraham angelos quondam hospitio susceperit. Haec ergo primum Arbae, postea Hebron ab uno filiorum Caleb sortita vocabulum est. Lege Verba dierum. Condita est autem ante septem annos, quam Tamnes urbs Aegypti conderetur.
3.3.7
« Egressus est Abner filius Ner, et pueri Joseph filii Saul, de castris in Gabaon. Porro Joab filius Sarviae, et pueri David egressi sunt, et occurrerunt eis juxta piscinam Gabaon. Et cum in unum convenissent, e regione sederunt: hi ex una parte piscinae, et illi ex altera. Dixitque Abner ad Joab: Surgant pueri, et ludant coram nobis. Et respondit Joab: Surgant. Surrexerunt ergo, et transierunt numero duodecim de Benjamin, ex parte Isboseth filii Saul: et duodecim de pueris David. Apprehensoque unusquisque capite comparis sui, defixit gladium in latus contrarii, et ceciderunt simul. Vocatumque est nomen loci illius, ager robustorum in Gabaon. Et ortum est bellum durum satis in die illa,» et reliqua. Hunc locum Josephus ita exponit: Abner autem promovit electum nimis exercitum, ut congrederetur cum tribu Juda. Irascebatur enim adversus eos, a quibus rex David fuerat ordinatus. Huic autem occurrit missus a David Joab, filius Sarviae sororis ejus, de patre Sarnatus. Hic autem erat contra Abner, constitutus militiae princeps. Cum quo etiam fuerunt sui fratres, Abisai, Asael, et omnes armati David. Itaque veniens ad quemdam fontem in civitate Gabaa, aciem constituit ad pugnandum. Dicente vero Abner ad eum, velle se probare quis eorum robustiorem exercitum haberet, convenit inter utrosque, ut duodecim viros pugnatores mitterent, et procedentes inter medias acies, qui ex utraque parte procul fuerant a certamine, relictisque gladiis viri David et tenentes capita hostium, eorum lumbos et latera, suis gladiis perforarunt, donec omnes quasi ex uno constituto periment. His autem cadentibus, etiam reliquus direptus est exercitus dimicatione fortissima procedente, Abner populus victus in fugam vertitur: fugientes autem Joab persequi non cessabat, praecipiens armatis, ut post eorum vestigia festinarent, et nequaquam occidendo deficerent cujus etiam fratres detestati sunt pronissime. Inter quos clarior fuit praecipue junior Asael, qui tantam gloriam habuit in pedum velocitate, ut non solum homines, sed etiam equos ad currendum superaret. Is igitur persequebatur Abner recto gressu, in neutramque partem declinans. Cumque respexisset Abner et considerasset impetum sequentis et dixisset, ut unius militis arma sumens ab ejus persecutione quiesceret, et rursus ille nequaquam a suo conamine penitus abstineret, monente illo denuo ut recederet, ne coactus eum percuteret, et ante ejus fratrem ulterius fiduciam non haberet. Verba ejus illo despiciente, fugiens post tergum lanceam emisit coactus, eumque repente mortali vulnere penetravit. Mystice, Abner de tribu Benjamin, princeps exercitus regis Saulis, pueros David qui erant cum Joab principe exercitus Juda, ad praelium scribitur provocasse, et Asaelem fratrem Joab percussum in inguine interfecisse, sic quidem intelligi volunt, Saulus, inquiunt, necdum adhuc apostolus, de tribu Benjamin, priusquam fuisset correptus a Domino, apostolos ad certamen legitur provocasse, ac neci interfuisse Stephani. Caeterum quod locutus est Abner ad Asael, dicens:
3.3.8
« Recede, noli me sequi, ne forte compellar confodere te in terram, et levare non potero faciem meam ad Joab fratrem tuum. Qui audire contempsit, et noluit declinare. Percussit ergo eum Abner aversa hasta in inguine, et transfodit, et mortuus est in eodem loco, omnesque qui transibant per locum illum, in quo ceciderat Asael et mortuus erat, subsistebant.» Moraliter, cujus idem Asael typum tenuit, nisi eorum quos vehementer arripit furor, et in praeceps ducit? Qui in eodem furoris impetu, tanto cautius declinantur, quanto et insanius rapiuntur. Unde et Abner qui, sermone nostro, patris lucerna dicitur, fugit, quia doctorum lingua, quae supernum Dei lumen indicat, cum per abrupta furoris mentem cujuspiam ferri conspicit, cumque contra irascentem, dissimulat verborum jacula reddere, quasi persequentem non vult ferire. Sed cum iracundi nulla consideratione se mitigant, et quasi Asael, persequi et insanire non cessant, necesse est ut hi qui furentes reprimere conantur, nequaquam se in furorem erigant, sed quidquid est tranquillitatis ostendant, quaedam vero subtiliter proferant, in quibus ex obliquo furentis animum purgent. Unde et Abner, cum contra persequentem substitit, non eum recta, sed aversa hasta transferavit. Ex mucrone quippe percutere, est impetu apertae increpationis obviare. Aversa vero hasta persequentem ferire, est furentem intranquille, ex quibusdam angere, et quasi parcendo superare. Asael autem protinus occumbit, quia commotae mentes, dum et parci sibi sent unt, et tunc responsorum ratione in intimis, sub tranquillitate tanguntur, ab eo quo se erexerant, statim cadunt. Qui ergo a fervoris sui impetu, sub lenitatis percussione resiliunt, quasi sine ferro, moriuntur.
3.3.9
« Et exclamavit Abner ad Joab, et ait: Num usque ad internecionem tuus mucro desaeviet.» Hebraeus, ut legi in cujusdam disputatione, non habet tuus.« An ignoras quod periculosa sit desperatio?» In Hebraeo ita habetur:« An ignoras quod amarus erit finis?» Et est sensus: Nunquid ignoras quod ad amaritudinem tibi proveniat, eo quod populum hunc delere niteris?
3.4.1
IN LIBRUM SECUNDUM. CAPUT III.
3.4.1
« Facta est ergo longa concertatio inter domum Saul, et domum David. David proficiens, et semper in seipso robustior, domus autem Saul decrescens quotidie.» Domus ergo David, quae est alia quam civitas Dei? Hierusalem videlicet coelestis, quae partim adhuc peregrinatur in terris, partim jam cum Domino regnat in coelis. Et quae est domus Saul superbi et impii regis, nisi Babylon illa confusionis plena, quae seducit et fornicari facit omnes gentes in prostitutione sua? Longa ergo concertatio inter domum Saul, et domum David est, quia persequitur illa quae secundum carnem est, eam quae secundum spiritum. Sed domus David, eo magis profectu filiorum gaudebit suorum, quo magis domus Saul persecutionibus contra eam saevit. Illa autem quotidie deficiens, in iniquitate sua tabescet: et ad extremum secundum merita sua, simul cum capite suo, in profundum abyssi mergetur.
3.4.2
« Nati quoque sunt filii David in Hebron. Fuitque primogenitus ejus Amnon, de Achinoen Jezraelitide, et post eum Chelea, de Abigail uxore Nabal Carmeli. Porro tertius Absalon, filius Maacha filiae Tholomai regis Gessur. Quartus autem Adonias, filius Aggith, et quintus Saphatia, filius Abital. Sextus quoque Jetram, de Egla uxore David. Hi nati sunt David in Hebron.» Quaeritur cum aliae uxores David supra notatae sint, et non dicantur uxores David, cur hic sola Egla uxor dicatur David? Egla enim ipsa est Michol, quae ideo uxor ejus hic sola voratur, eo quod in adolescentia primum ipsam sortitus fuerat in uxorem, quae etiam partu occubuisse dicitur. Unde et in sequentibus scriptum est: Igitur Michol filiae Saul non est natus filius, usque ad diem mortis suae, quia in ipso partu occubuit. Et quid septem filii David qui ei nati sunt in Hebron, nisi perfectionem sanctorum in fide, sermone, et opere significant? quae ab Ecclesia matre, sponso Salvatori videlicet nostro, quotidie generantur, et conjugio spiritali, per Spiritus sancti gratiam, in aeternam vitam quotidie filii lucis oriuntur.
3.4.3
« Respondit Abner iratus ad Isboseth: Nunquid caput canis ego sum adversum Juda hodie, qui fecerim misericordiam super domum Saul patris tui et super fratres et proximos ejus? et non tradidi te in manu David, et tu requisisti in me quod argueres pro muliere hodie?» et reliqua. Ac si diceret: Propter te, et propter domum patris tui, dicor caput canis esse contra Judam, eo quod non reduco domum Israel ad David, quem scio unctum esse regem, et regnaturum fore super universum regnum Israel. Caput canis se dicit esse, id est vilem, eo quod a domo Juda sic haberetur, sicut latratus canis, et eo quod princeos esset canum, id est stultorum hominum.
3.4.4
« Et dixit Abner ad David: Surgam ut congregem ad te dominum meum, regem omnis Israel, et ineam tecum foedus, ut imperes omnibus sicut desiderat anima tua. Cum ergo deduxisset David Abner et ille esset in pace.» Abner veniens ad David ut universum Israel, regno ipsius sociaret ab Joab ignorante David, in dolo occisus est. De quibus latius in sequentibus, et aliter dicturus sum. Sic intelligunt: Abner, inquiunt, veniens ad David, ut universum Israel regno ipsius sociaret, sed a Joab in dolo occisus est. Et Paulus egrediens ad gentes, ut praedicatione sua ad fidem eas Christi converteret, gravissimas Judaeorum pertulisse legitur persecutiones. Sicut enim Joab filius Sarviae, aemulus Abner, usque ad necem mortis insidiatus est, sic nimirum Judaei filii videlicet Synagogae Paulo apostolo ex eadem tribu Benjamin genito, tandiu insidiati sunt, donec eum de Judaea expellentes, ad gentes transire compulerunt.
3.4.5
« Sermonem quoque intulit Abner ad seniores Israel dicens: Tam heri quam nudiustertius quaerebatis David ut regnaret super vos. Nunc ergo facite quoniam Dominus locutus est ad David dicens: In manu servi mei David, salvabo populum meum Israel de manu Philisthiim et omnium inimicorum ejus,» etc. Quid est ergo quod Abner populum universum Israel exhortatur, ut, relicto Isboseth filio Saul, ad David, prompto ac devoto animo, conveniat? nisi quod doctores sancti, qui patris lucerna merito dicuntur, lumine fidei, et scientiae plenissimi, in universis gentibus nomen Domini praedicant, et exhortantur, quatenus, spreta idolorum cultura, et relicto errore confusionis, cum auctore suo diabolo, ad David nostrum, qui vero manu fortis, et desiderabilis est, qui desideratus cunctis gentibus esse, a propheta describitur, sine mora festinent venire, et sub ejus imperio, perpetuo studeant permanere. Nam et Joab, qui Abner dolo loquens, et percutiens in inguine, interfecit, non alium quam hostem antiquum significat, qui fictis suasionibus quotidie fideles subvertere satagit, et per libidinis noxiae cogitationes, interficere molitur. Joab enim inimicus, vel idem frater interpretatur. Omnium inimicorum diabolus est caput, unde et Salvator talibus in Evangelio dicit:« Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis facere.» Ab hac ergo persecutione David noster immunis est, quia« Deus neminem tentat. Ipse autem intentator malorum est,» qui vult omnes homines salvos esse, et ad agnitionem veritatis pervenire.« Per invidiam enim diaboli, mors intravit in totum orbem terrarum.» Imitantur autem eum, qui sunt ex parte ejus. Potest nomen et persona Joab non inconvenienter ad populum Judaicum per significationem transferri, qui inimici semper praedicatorum Evangelii exstiterunt, et fidem Christi ubicunque potuerunt persequebantur. De quibus Paulus Thessalonicensibus scribens:« Vos enim, ait, imitatores facti estis fratres Ecclesiarum Dei, quae sunt in Judaea, in Christo Jesu: quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris, sicut et ipsi a Judaeis qui et Dominum occiderunt Jesum, et prophetas, et nos persecuti sunt: et Deo non placuerunt, et omnibus hominibus adversantur: prohibentes nos gentibus loqui, ut salvae fiant: ut impleant peccata sua semper. Pervenit enim ira Dei super illos, usque in finem.»
3.4.6
Aliter:« Et percussit Joab Abner in ultionem sanguinis Asael fratris ejus,» etc. Quid per Joab, qui inimicus vel frater interpretatur, nisi elatio Judaeorum, atque haeretici designantur? Quid vero per Abner, qui in Latinum vertitur patris lucerna, nisi spiritales viri, et humiles Ecclesiae doctores exprimuntur? Joab, Abner in porta dolo occidit? quia et inimici fidei, hoc est Judaei et haeretici, quosdam praesules Ecclesiae ob defensionem fidei, usque ad necem mortis persecuti sunt. Pro qua re de domo patris Joab, per quam signatur impia plebs, non deficit fluxum seminis sustinens, hoc est, immundis cogitationibus atque sordidis actibus pollutus. Similiter quoque et leprosus sustinens fusum: per quod designantur haeretici, mendacii sui cogitatione corrupti. Qui haeretici, dum fallaciam suam defendere nituntur, per ambitum verborum rotantur: et velut in confuso locutionis suae mendacia involvendo concluduntur. Et dum litigiosa lingua, infirma Ecclesiae membra velut gladio oris sui confodiunt, ipsi prius in eodem gladio impietatis suae moriuntur. Et quia se ex mendacio suo pascunt, a pane verbi Dei vacui jejunant. Unde in sequentibus dicemus, quid mystice signetur; et jam aliter:
3.4.7
« Plangensque rex Israel Abner, ait: Nequaquam, ut mori solent ignavi, mortuus es, Abner.» Id est, non periisti in tua stultitia, sicut ignavi perire solent: quia fraude deceptus es.
3.4.8
« Manus tuae non sunt ligatae, et pedes tui non sunt compedibus aggravati,» sicut eorum manus solent ligari et pedes vinciri, qui in proelio capi solent, dolo igitur non viribus peremptus es. Quod autem David se excusans de nece insontis, dixit:« Mundus ego sum, et regnum meum apud Deum, usque in sempiternum, a sanguine Abner filii Ner, et veniat super caput Joab fluxum seminis sustinens, et leprosus tenens fusum, et cadens gladio, et indigens pane.» Judaeorum denotat perfidiam atque miseriam. Super caput enim Joab, id est, super principes et sacerdotes ipsius populi, et super omnem domum patris ejus, synagogam videlicet Satanae, atque conventum malignantium, veniet iniquitas impiorum, ut requiratur ab eis omnis sanguis justus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi, usque ad sanguinem Zachariae filii Barachiae. Nec deficiet de domo istius Joab, fluxum seminis sustinens, id est, variis desideriis diffluens, quia in voluptatibus istius vitae, tales totam spem suam ponunt, ubi et leprosi sunt tenentes fusum, id est variis erroribus maculati, instabilitatem haeresum ac mundani luxus sequentes, qui juxta desideria cordis sui, coacervabunt sibi magistros prurientes quidem auribus, et a veritate auditum avertentes.« Ibi etiam non deficiet cadens gladio, et indigens pane,» qui, cum pane illo qui de coelo descendit semper egent, et non refici ab eo merentur, futurae ultionis gladium non evadent.
3.5.1
IN LIBRUM SECUNDUM. CAPUT IV.
3.5.1
« Venientes filii Remmon Berothitae Rechab et Baana, ingressi sunt fervente die domum Isboseth, qui dormiebat super stratum suum meridie. Ingressi sunt autem domum, et ostiaria domus purgans triticum obdormivit. Assumentes spicas tritici latenter ingressi sunt, et percusserunt eum in inguine,» et reliqua. Duo viri isti principes erant super expeditiones Isboseth. Mortuo vero Abner ut Hebraei tradunt consiliati sunt cum Miphiboseth ut una interficerent Isboseth, et eumdem Miphiboseth constituerent regem, et ejusdem consilii delatorem, eumdem Miphiboseth exstitisse, et idcirco hic idem Miphiboseth subintroducitur modo.
3.5.2
« Erat autem Jonathae, filii Saul, filius debilis pedibus; quinquennis enim fuit, quando venit nuntius de Saul et Jonathan ex Jezrael,» etc. Videntes vero Banaa et Rechab a Miphiboseth suum proditum esse consilium, timore perterriti, fuga lapsi sunt in Gethaim, fueruntque ibi advenae usque ad tempus illud. Tempus illud, intelligendum est quando inde reversi domum Isboseth, fervente die ingressi sunt, assumentes spicam tritici et percutientes eum in inguine. Spicas tritici quasi causam primitiarum tulerunt, ut honorem regi deferre viderentur, et eorum dolus nequaquam deprehenderetur. Mystice autem ostiaria triticum purgat, cum mentis custodia discernendo virtutes a vitiis separat. Quae si obdormierit, in mortem proprii domini sui insidiatores admittet, quia cum discretionis sollicitudo cessaverit, ad interficiendum animum, malignis spiritibus iter pandit. Qui ingressi spicas tollunt, quia mox bonarum cogitationum germina auferunt. Atque in inguine feriunt, quia virtutem cordis delectationes carnis occidunt. In inguine quippe ferire, est vitam mentis carnis delectatione perforare. Nequaquam vero Isboseth iste inopinata morte succumberet, si non ad ingressum domus mulierem, id est ad mentis aditum mollem custodiam deputasset. Fortis namque vigilque sensus praeponi cordis foribus debet, quem nec negligentiae somnus opprimat, nec ignorantiae error fallat. Unde bene et Isboseth appellatus est, qui custode femina hostilibus gladiis nudatur. Isboseth quippe vir confusionis dicitur: vir autem confusionis est, qui forti mentis custodia munitus non est, quia dum virtutes se agere aestimat, subintrantia vitia nescientem necant. Tota itaque virtute muniendus est aditus mentis: nequando eam insidiantes hostes penetrent foramine neglectae cogitationis. Hinc Salomon ait:« Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit.» Virtutes ergo quas agimus, dignum est, ut summopere ab intentionis origine pensemus: ne ex malo ortu prodeant, etiam recta quae ostentant.
3.6.1
IN LIBRUM SECUNDUM. CAPUT V.
3.6.1
« Et venerunt universae tribus Israel ad David in Hebron, dicentes: Ecce nos os tuum et caro tua sumus,» et reliqua. Quid conventus iste tribuum Israel ad David significat, nisi conventum omnium gentium ad Christum? Quae illi quasi blandiendo dicunt: Ecce nos os tuum et caro tua sumus, cum in illo incarnationem, quam ex nostra natura in virginis utero suscipit, diligunt atque venerantur, ejusque ditioni subdere se appetunt, eique servire omni tempore desiderant. Unde Psalmista dicit:« Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terrae. Et adorabunt in conspectu ejus omnes patriae gentium, quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium.» Venerunt quoque et senes de Israel ad regem in Hebron, cum prophetae et apostoli, una fide, et pari devotione, ad Mediatorem nostrum concurrunt. De quibus scriptum est:« Principes populi concurrunt in unum cum Deo Abraham.» Et alibi:« In conspectu senum suorum gloriabitur.»
3.6.2
« Filius triginta annorum erat David, cum regnare coepisset, et quadraginta annis regnavit.» In Hebron regnavit super Judam septem annis et sex mensibus: in Hierusalem autem regnavit triginta tribus annis, super omnem Israel et Judam. Quaeritur cur non in summa quadraginta anni et sex menses annumerentur? quod ab Hebraeis duobus solvitur modis. Dicunt enim quod David sex mensibus Absalom filium suum fugerit; merito igitur eosdem sex menses a summa regni illius esse exclusos. Dicunt etiam aliter, quod sex mensibus in Hebron David quadam infirmitate corporis laboraverit, et idcirco eosdem sex menses non supputari in regno ejus. Ex eo namque que tempore illum regnasse dicunt in Hebron, ex quo devictis Amalecitis, de spoliis eorum misit dona senioribus Juda, his qui erant in Hebron, et his qui erant in Bethel, et reliquis qui erant in his locis, in quibus commoratus fuerat David ipse et viri ejus. Mystice autem quod David triginta annorum regnare coepit, praefigurabat quod Dominus noster triginta annorum venit ad baptismum, et incipiebat Evangelium regni praedicare, cujus regnum sempiternum, et potestas ejus alteri non dabitur. Quadragenarius enim numerus, qui ex quaterdenis constat, plenitudinem temporum et rerum perfectionem significat.« Unxeruntque David super omnem Israel regem,» et reliqua. David bis esse unctus dicitur, similiter et Dominus Jesus Christus prius in populo Judaeorum, post haec in populo gentium principatum sumpsit. David cum triginta esset annorum, regno potitus est, et Dominus Jesus Christus eadem aetate, in Jordane fluvio a Joanne baptizatus, discipulos habere coepit.
3.6.3
« Et abiit rex et omnes viri qui erant cum eo in Hierusalem ad Jebusaeum habitatorem terrae. Dictumque est David ab eis: Non ingredieris huc, nisi abstuleris caecos et claudos, dicentes: non egredietur David huc. Cepit autem arcem Sion, haec est civitas David. Proposuerat enim David in die illa praemium, qui percussisset Jebusaeum, et tetigisset domatum fistulas, et claudos et caecos odientes animam David. Idcirco dicitur in proverbio. Caecus et claudus non intrabunt in templum. Habitavit autem David in arce, et vocavit eam civitatem David. Et aedificavit per gyrum a Mello et intrinsecus,» et reliqua. Ait enim:« Non ingredieris huc, nisi abstuleris caecos et claudos,» etc. Ac si dicatur ab eis: Non ingredietur huc David, donec nos hinc auferat, quos inermes et imbecilles sicut caecos et claudos esse arbitratur, et quos bello aggressurus, sicut claudos et caecos se triumphaturum putat.
3.6.4
« Idcirco dicitur in proverbio: Caecus et claudus non intrabunt templum,» id est, non intrabit quilibet domum claudorum et caecorum, quandiu caecus et claudus intro fuerit.« Proposuerat enim David in die illa praemium, qui percussisset Jebusaeum, tetigisset domatum fistulas; et caecos et claudos odientes animam David.» In Hebraeo ita habetur:« Et dixit David in die illa. Qui percusserit Jebusaeum, et tetigerit fistulas domus, erit primus.» Et in Paralipomenon:« Omnis qui percusserit Jebusaeum in primis erit princeps et dux,» id est, qui tantae fuerit audaciae, et fortitudinis, ut ad murum civitatis usque veniat, et hasta sua fistulam quae in muro est tangat, ipse princeps. Ascendit igitur primus Joab filius Sarviae, et factus est princeps. Hinc Josephus aperte describit: Exsurgens, inquit, David cum omnibus, venit in Hierosolymam, Jebusaeis habitantibus civitatem( qui erant ex genere Chananaeorum), et claudentibus eis portas et caecos aspectu et claudos, omnesque leprosos, ad derisionem regis constituentibus super murum dicentibus, quia prohiberent eum caeci ingredi in civitatem, quae tamen agebant despicientes eum pro maxima munitione murorum. Iratus rex Hierosolymam obsidere coepit, et multo studio et labore conari ut eam caperet, quatenus in ipso principatus initio suam fortitudinem demonstraret. Interminatus itaque et ipsis et alii( si qui forte haberent adversus eum resistendi conamen) inferiorem civitatem, magna virtute cepit. Cumque adhuc arcem obtinere non posset, coepit, honores et munera promittendo, rex pronus ad opus belli commilitones provocare, ut quicunque per subtus colles in arcem conscenderet, eamque caperet, principatum militiae totius populi possideret. Cunctis itaque conscendere festinantibus, et nullo labore pro muneris retributione tardantibus, Sarviae filius Joab praevenit universos. Et ascendens in cacumine, clamavit ad regem, exigens militiae principatum. Expulsis itaque rex de summa arce Jebusaeis, et reaedificans civitatem Hierosolymam nuncupavit, et omni tempore in ea sui habitavit imperii. Sed quia in hoc volumine, hic primum Hierusalem civitas Jebusaeorum legitur, quae in Genesi Salem( ut tradunt Hebraei) et in volumine Judicum Jebus legitur, et in multis scripturis, maxime in Novo Testamento, Hierosolymam appellatur, requirendum est quare Hierusalem legatur. Sed dicamus quid in dictis doctorum invenimus. Judaei, inquiunt, asserunt Sem filium Noe( quem dicunt Melchisedech) primum ipsam civitatem inhabitasse, dictamque in temporis Salem, quam postea tenuerunt Jebusaei, e quibus et sortita est vocabulum Jebus. Sicque duobus nominibus copulatis Jebus et Salem, vocata est Hierusalem, quae postea a Salomone Hierosolyma quasi Hierosalomonis, hoc est aedes Salomonis dicta est. Haec et corrupte a poetis Solyma nuncupatur. Unde per tropum qui a grammaticis tmesis appellatur, disjunctim a poeta in poemate ponitur. Hiero, quem genuit Solymis Davidica proles, hoc est Hierosolymis. Qui postea ab Aelio Hadriano vocata est Aelia. Sed nobis videtur quod binis nominibus vocata sit sicut nonnullae civitates quod in libro Judicum ostenditur, ubi legitur: Qui pergebat in montem Ephraim, venitque, inquit Scriptura, contra Jebus quae alio nomine dicebatur Hierusalem. De cujus nomine, plenius in libello quem nuper in Genesim edidimus, disputavimus. His enim praelibatis, ad allegoricam significationem stylum vertamus. David arcem Sion cepit, ablatis prius caecis et claudis odientibus animam David. Sic nimirum Dominus Jesus Christus post reprobationem Scribarum atque Pharisaeorum, qui vere caeci et claudi sunt appellati, odientes animam ejusdem Domini Jesu Christi, id est vitam ejus auferre conantes, principatum in Ecclesia, quam ex gentibus acquisivit, obtinuit. Domatum vero fistulae falsam scientiam hujus mundi, seu haereticorum dogmata figurasse non dubium est. Quae omnia Dominus Jesus Christus, per praedicatores suos, velut per Joab percussit atque destruxit, et destruere in Ecclesia sua non desinit. Jebusaeus vero, qui interpretatur conculcans, populum significat gentium, qui priusquam crederet, divina praecepta parvipendens conculcabat. Dicamus et aliter: In hoc quod David Jebusaeum habitatorem terrae de Hierusalem ejecit, et suam civitatem fecit, significabatur Dominum venturum verum David, qui contrarias potestates de cordibus fidelium expelleret, et sic in eis suam mansionem constitueret. Unde per prophetam dicit:« Et inhabitabo et inambulabo in illis, et ero eorum Deus, et ipsi erunt mihi populus.» Jebusaeus enim, juxta hanc intelligentiam, non immerito potest interpretari calcatus. Etenim David etiam Joab qui arcem cepit, principem et ducem constituit, quia Dominus redemptor noster, non solum per mysterium crucis omnem principatum diaboli destruxit, et sibimet victoriam gloriae acquisivit; verum etiam fidelibus suis, super omnem diaboli potestatem virtutem tribuit, sicut ipse in Evangelio discipulis suis ait:« Ecce dedi vobis potestatem calcandi super scorpiones, et omnem virtutem inimici.» Bene ergo dictum est quod David, ejectis caecis et claudis, qui odiebant animam David, ceperit arcem Sion, suamque civitatem eam vocaverit, quia Salvator noster malignos spiritus cum turba vitiorum de anima qualibet expulerit, sibique eam per illuminationem sapientiae usurpaverit, merito arx Sion, id est speculatio et visio pacis, ipsa vocabitur. Atque de ea recte per Psalmistam dicitur:« Notus in Judaea Deus, in Israel magnum nomen ejus. Et factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion. Ibi confregit cornua, arcum, scutum, gladium, et bellum.»
3.6.5
« Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David, et ligna cedrina, et artifices lignorum, artificesque lapidum ad parietes, et aedificaverunt domum David.» Hiram, qui interpretatur vivens excelso, praedicatores praefiguravit ex populo gentium, qui David ex lignis cedrinis( Domino videlicet ac redemptori nostro), id est, ex mentibus incorruptis ac fortibus, et lapidibus, id est, sanctis perfectis, quatuor videlicet virtutibus, quadratis, id est prudentia, justitia, fortitudine, temperantia perfectis, non solum per se, verum etiam per solertiam discipulorum, tanquam artificibus suis, quibus dicitur:« Et vos tanquam lapides vivi superaedificamini, domus spiritales,» domum, id est sanctam Ecclesiam, aedificaverunt. Unde etiam cognovit tunc David, id est Dominus, quoniam confirmasset eum Deus Pater regem super Israel, et quoniam exaltasset regnum ejus super populum suum Israel, id est, super cunctos credentes, ac mente videntes Deum, non solum Judaeorum, maxime etiam et gentium de quibus repromiserat ei Pater dicens:« Postula a me et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae.» Unde et jure sequitur:
3.6.6
« Accepit ergo adhuc David concubinas et uxores de Hierusalem.» Sed forte quaerit aliquis, Si ipse David imaginem Christi gerebat, quomodo multas uxores et concubinas habuisse dicatur, cum has rex Christus et horrescat et damnet? Sed figurate gestum est. Quod vero David uxores plurimas habuisse dicitur, hoc sine dubio praefigurabatur, quod Christus Jesus ex multarum gentium nationibus, per fidem Ecclesiae, sub septenario numero sacramenti copulaturus erat. Concubinae vero ejus Judaeorum seu haereticorum significant conventiones: quae in servitutem et non in libertatem generant, et sub titulo nominis Christi se manere gloriantur, sed quia propter carnalia lucra Christum sectantur, non immerito non conjuges, sed concubinae vocantur. Denique nunc reges si plures habeant uxores vel concubinas, in crimine reputantur, quia jam transierunt figurae, pro quibus uxorum vel concubinarum venia concedebatur. At nunc quia figurae transierunt, venia nulla datur.
3.6.7
« Natique sunt David et alii filii et filiae, et haec nomina eorum qui nati sunt ei in Hierusalem: Samua et Sobab, et Nathan et Salomon et Ibaar et Elisua et Nepheg et Japhia et Elisama et Elida et Eliphelet.» Verum quia haec nomina subjunximus, ratum duximus interpretationes Judaeorum ponere, ut superiori intellectui spiritales intelligentiae( juxta prudentiam prudentis lectoris) conveniant. Si enim aliquid spiritaliter sermo historicus innuere noluisset, nequaquam addere curasset qui essent filii, qui nati essent David in Hierusalem. Nam si idem David significat salvatorem, ergo non immerito filii ejus credentes significant, ex utraque Ecclesia, Judaeorum scilicet et nationum. Unde et in Paralipomenon libro quatuor fuisse ex Bethsabee uxoris Uriae Hethaei: Samua videlicet et Sobab, Nathan et Salomon, quae typum gessit Ecclesiae gentium, sicut in sequentibus, Christo duce, latius dicturi sumus. Porro Samua interpretatur audacia: Sobab, convertens: Ibaar, elegit: Elisua, Dei mei salus: Nepheg, applicans ori: Japhia, illuminat vel ostendit: Elisama, Deus meus audiens: Elida, Deus meus scit: Eliphelet, Deus meus salvans: quae interpretationes aptae, ut diximus, fidelibus congruunt, qui divina praecepta libenter audiunt, et ad operationem fidei convertuntur. His igitur tactis, ad ea quae sequuntur sermonem convertamus.
3.6.8
« Et addiderunt iterum Philisthiim ut ascenderent et pugnarent contra David. Consuluit autem David Dominum. Qui respondit: Non ascendas, sed gyra post tergum eorum, et venies ad eos ex adverso pyrorum,» et reliqua. Quanquam nonnulli, ut in cujusdam volumine legi, contendant non habere in Hebraica veritate,« ex adverso pyrorum,» sed« flentium,» hoc est, ut tradunt, ex adverso idolorum suorum, ubi scilicet idola erant in quibus confidebant: quae( ut inquiunt, prout ex traditione Hebraeorum didicerunt) idcirco flentium vocantur, quia fletu digna sunt: et eos, qui ea colunt, ad fletum miseriarum perducunt. Unde et subjungunt:
3.6.9
« Et cum audieris sonitum gradientis in cacumine flentium.» Hoc est, ut ferunt: Cum audieris a potestatibus angelicis, eorum idola, in quibus omnis eorum fortitudo est, conteri et conculcari.« Tunc inibis praelium, quia tunc egredietur Dominus ante faciem tuam,» et reliqua. Ergo quia nostram interpretationem veram credo, sicut in praefatione noster interpres in tribus linguis peritus galeatum ponit exemplum, de arboribus simpliciter intelligit Allophylorum. Sed quia historiam didascalo consentiente propalavimus, deinceps compendioso sermone strictim tangere aggredimur, quid allegorice significet. In hoc enim quod ait:« Cum audieritis sonitum gradientis in cacumine pyrorum.» etc. Adventum Domini significat super celsitudinem prophetarum et apostolorum, virtute divinitatis suae supergradientem, sicut in Canticis canticorum scriptum est:« Ecce iste veniet saliens in montibus, transiliens colles» Pyrorum autem cacumina arborum significant summitates. Quid per arbores, nisi sublimes patres intelliguntur? In quorum cacuminibus dum sonitus auditur, id est, dum in sublimitate vitae sonus( flante Spiritu sancto) praedicationis intonuit, David noster virtute suae divinitatis, qua celsitudinem sanctorum transcendit, Philisthaeos, id est immundos spiritus, superavit.
3.7.1
IN LIBRUM SECUNDUM. CAPUT VI.
3.7.1
« Congregavit autem rursum David omnes electos Israel triginta millia, ut adducerent arcam Dei,» etc., usque ait,« iratusque est indignatione Dominus, quod extendit Oza manum ad arcam et tenuit eam, quoniam calcitrabant boves contra Ozam, et percussit eum et mortuus est.» In hac historia beati reges et prophetae David, qui arcam Domini adduxisse narrantur, humilitas approbata, superbia damnata, et temeritas vindicata monstratur: quia et ipse David, qui coram arca Domini humiliter saltare non erubuit, mox promissionem Filii Dei ex sua stirpe nascituri suscipere promeruit: et conjux, quae eamdem illius humilitatem despexit, ejus semine fecundari non meruit, sed perpetuae sterilitatis poenas luit. Sacerdos quoque, qui arcam inconsiderata temeritate tetigit, ausus sui reatum immatura morte purgavit. Ubi intueri necesse est quantum delinquat, qui ad corpus Domini reus accesserit, si devotus ille sacerdos morte mulctatur, qui arcam illam, Dominici videlicet corporis figuram, minori quam debuit veneratione corripuit. Verum juxta allegoriam David Christum, arca Ecclesiam significat, vel sacram Scripturam. Quaesivit autem David arcam in civitatem suam adducere, sed causa interveniente contraria, ad tempus eam alibi divertit. Ac sic deinceps quod multum delectaverat explicuit. Quia Dominus in carne apparens, Evangelium filiis Israel, suae videlicet genti, praedicavit; sed caecitas ex parte contigit in Israel donec plenitudo gentium subintraret. Sed ut haec pateant manifestius, per singula videamus. Congregavit David omnes electos ex Israel triginta millia, quia Dominus Ecclesiam primitivam ex Israel instituit, non quidem omnem Israel, sed electos quosque sibi consocians. Non enim omnes qui ex Israel hi sunt Israelitae, sed filii promissionis deputantur in semine, qui triginta millia referuntur, id est, fidei operibus, et spei firmitate perfecti. Tria enim, propter confessionem sanctae Trinitatis, ad fidem pertinent: decem propter Decalogum legis, ad opera: mille, propter sui perfectionem, ad spem vitae aeternae, quia superius aliquid non est, sicut numerus millenario major nullus est. Etsi enim millia, sive triginta millia, sive etiam mille millia dixeris, non ipsum mille numerando transcendis, sed vel per se, vel per minores numeros saepius dicendo multiplicas. Tria ergo per decem multiplica, ne fides sine operibus mortua sit. Item triginta millia per mille multiplica: ut fides quae per dilectionem operatur, non alibi quam in coelis retributionem speret. Electi igitur ex Israel, populus recte credentes, operantes, sperantes insinuat. Viri autem Juda qui erant cum David, ipsos apostolos et doctores, qui lateri Christi quasi familiarius adhaerebant, indicant: qui utroque stipatus exercitu Dominus, arcam adducere, id est Ecclesiam dilatare, et in eorum qui non crediderunt cordibus fidem inserere gaudet. Imponitur autem arca plaustro novo, ut Novi Testamenti gratia renovatis in baptismo mentibus infundatur: unumque novum, novis viribus conservandum mandatur. Erat quidem prius arca in domo Abinadab, qui erat in Gabaa, quia eadem quae nunc praedicatur Ecclesiae fides, et ante incarnationis dominicae tempus florebat, in his qui patriarcharum prophetarumque sunt devotionem secuti. Abinadab enim, qui interpretatur pater meus spontaneus, vel Abraham patrem fidei, vel Moysen legislatorem significat: qui uterque in Gabaa custodit arcam: quia sublimi virtutis exemplo, credentium pectora munit. Unde et Gabaa collis interpretatur, qui est locus in civitate Cariathiarim.
3.7.2
« Elata ergo foris arca, ludebat David et omnis Israel coram Domino diversis musicorum generibus.» Quia mox inchoante novae gratiae praeconio, Dominus ad exhibendas Deo Patri laudes humilitatis, omnes invitat, dicens:« Qui mihi ministrat, me sequatur.»« Alii sermonem scientiae: alii dando per spiritum sermonem sapientiae: alii genera linguarum: alii gratiam curationum,» etc. Sed his atque hujusmodi charismatum generibus, progrediente arca, id est, crescente Ecclesia primitiva, ventum est ad aream Nachon, id est, aream praeparatam, gentium videlicet Ecclesiam fidei veritate consecrandam. De qua Joannes ait:« Et permundabit aream suam.» Ubi sacerdos qui arcam incautius quasi corrigendo tetigit, mox a Domino percussus occubuit: quia Judaeorum populus dum gentibus invidet, salutis se munere privat: dum legem vult Evangelio misceri, utriusque sibi gratiam tollit.
3.7.3
« Et tenuit, inquit, arcam, quoniam calcitrabant boves.» Boves quippe calcitrare est praedicatores Evangelii liberius circa fidem agere, neque secundum consuetudinem legis ingredi: sed sabbata, neomenias, circumcisionem, victimasque, spiritaliter interpretari: quos velut errantes corrigere tentabant, qui descendentes de Judaea docebant fratres:« Quia nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salvi fieri:» et quibus Jacobus ad Paulum:« Vides, inquit, frater, quot millia sunt in Judaeis qui crediderunt, et omnes aemulatores sunt legis.»
3.7.4
« Ob causam ergo sacerdotis occisi, David noluit divertere ad se arcam Domini, in civitatem David: sed tulerunt eam in domum Obededom Gethaei.» Quia respuentibus verbum Judaeis, ne amplius audita, et non suscepta praedicatio noceret, apostoli ab eis ablati, et ad gentes Evangelio imbuendos sunt missi. Videlicet locus areae Nachon, quae gentium fidei Domini gratiae praeparatam demonstrat, percussio Oza nuncupatur: videlicet quia illorum delictum salus est gentibus. Obededom namque interpretatur serviens homo: ille est utique de quo Dominus ad Patrem:« Constitues, inquit, me in caput gentium, populus quem non cognovi servivit mihi.» Ubi et Judaeorum actionem quasi Ozae mortem praemittens, ait:« Eripies me de contradictionibus populi.» Nomen quoque urbis congruit, Geth enim interpretatur torcular: significans crucem, in qua Christus vitis vera calcari et exprimi dignatus est. A qua cunctus gentium populus merito Gethaeus appellari potest, cum dicitur:« Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi.» Tres autem menses quibus ibidem arca demoratur, fides, spes, et charitas est. Sicut enim diebus adimpletur mensis, ita singulae virtutes suis quaeque passibus ad perfectionem perveniunt: menses quousque plenitudo gentium intret, currere non cessant. Tandem rediens David arcam in civitatem inducit, quia Dominus, Enoch et Elia praedicantibus, convertet corda patrum in filios, boves et arietes immolans, hoc est, eos qui aream Domini triturant, et ovium ejus ducatum gerunt, martyrii sanguine coronans, et ipse quoque suae incarnationis et passionis exemplum eo usque Judaeis non creditum, palam manifestans: hoc enim significat quod et ipse David accinctus erat ephod lineo. Nam linum, quod de terra procreatum, multiplici labore ad candorem vestis pervenit, veritatem humanae carnis inter flagella triumphantis ostendit. Verum cunctis exsultantibus et ad arcem coelestis introitus hymnos resonantibus sola Michol filia Saul ad arcam ducentibus abest, quinetiam spectaculis David humiliatum despicit: quia credentibus in mundi fine Judaeis, erunt nonnulli qui Christum tantum professione, sed opere sequentur Antichristum, quibus merito congruit, quod eadem Michol quae ob figurandam instabilitatem carnalium a qua omnis viri iniquitas procedit, praeter morem non uxor David, sed filia Saul appellatur: quia qui Christo fidetenus tantum serviunt, non illius regno coronandi, sed persecutorum ejus, quos imitati sunt, anathemate damnandi. Verum licet pravi succenseant, humilitatem Ecclesiae contemnant, nihilominus arca Domini suum locum ingreditur: ponitur in medio tabernaculi, quod tetenderat ei David, id est, fides Ecclesiae praedicatur, proficit, inseritur cordibus omnium quos Dominus ad vitam praeordinaverat aeternam. Offert David holocausta et pacifica coram Domino, et fidem devotionemque Ecclesiae commendat Patri Christus, qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis. Qui in exemplum David, fideles humilesque benedicens, salutaris mysterii pascit alimentis.
3.7.5
« Partitus singulis collyridam panis unam,» illius utique qui de coelo descendit et dat vitam huic mundo: Et assaturam bubulae carnis unam, illius scilicet vituli saginati, qui pro revertente ad patrem filio juniore mactatus et igne passionis assatus est, dicens:« Exaruit velut testa virtus mea.»« Et similam frixam oleo,» carnem videlicet a peccati labe mundissimam, sed ob humanae salutis causam uberrimam delectationibus crucis sartagine coctam. Et merito una panis collyrida, una carnis assatura datur, quia« unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Dominus et pater omnium.» Aliter haec munera fideles accipiunt: quoniam unus panis et unum corpus multi sumus in Christo, suae carnis singuli lasciviam castigantes, ac servituti subjicientes, sancti Spiritus igne decoquunt, nec non et fructus operum bonorum, oleo misericordiae pinguissimos, compassione proximi fervere faciunt. At contra filia Saul, frustra cubiculum regis ingressa, nullos concepti seminis fructus dat: quia verbum Dei auretenus tantum percipiunt, absque boni operis prole, diem perpetuae mortis exspectant. Caeterum beatus papa Gregorius, dum de audacia subditorum contra rectores suos tractaret moraliter, ita loquitur: Saepe, inquit, quia intelligi non volent, deterioribus displicent vel facta vel dicta meliorum, sed ab eis non temere reprehendenda sunt, quia apprehendere veraciter nequaquam possunt. Saepe aliquid a majoribus dissimulatorie agitur, quod a minoribus error putatur; saepe multa a fortibus dicuntur, quae idcirco infirmi dijudicant, quia ignorant. Quod bene bobus calcitrantibus inclinata illa testamenti arca signavit, quanquam casuram credens, Levites erigere voluit, mox sententiam mortis accepit. Quid est namque mens justi, nisi arca testamenti? Quae gestata bobus calcitrantibus inclinatur, quia nonnunquam etiam qui bene praeest, dum subjectorum populorum confusione concutitur ad dispensationis condescensionem, ex sola dilectione permovetur. Sed hoc quod dispensatorie agitur, inclinatio ipse fortitudinis, casus putatur imperitis. Unde et nonnulli subditi contra hanc manum reprehensionis mittunt, sed a vita protinus ipsa sua temeritate deficiunt. Levites ergo quasi adjuvans manum extendit, sed delinquens vitam perdidit, quia dum infirmi quique fortium facta corripiunt, ipsa viventium sorte reprobantur. Aliquando etiam sancti viri quaedam in imis descendentes dicunt, quaedam vero summa contemplantes proferunt: dumque vim vel condescensionis vel altitudinis nesciunt, audacter haec stulti reprehendunt. Et quid est justum de sua condescensione velle corrigere, nisi inclinatam arcam superba reprehensionis manu relevare? Quid est justum de incognita locutione reprehendere, nisi motum ejus fortitudinis erroris lapsum putare? Sed perdit vitam qui Dei tumide sublevat: quia nequaquam quis sanctorum corrigere arcam recte factam praesumeret, nisi de se prius meliora sensisset. Unde et Levites idem recte Oza dicitur, quod videlicet robustus Domini interpretatur: quia praesumptores quique audaci mente robustos se in Domino crederent, nequaquam meliorum facta vel dicta, velut infirma judicarent.« Habitavit arca Domini in domo Obededom Gethaei tribus mensibus et benedixit Dominus Obededom et et omnem domum ejus.» Obededom Gethaeus ideo vocatur, eo quod in Jeth pater ejus habitaverit. Quod vero subjungitur:« Benedixit eum Dominus et omnem domum ejus,» sic nonnulli intelligi volunt, eo quod omnes uxores ejus et concubinae, et nurus, et ancillae, masculos pepererint filios, necnon et pecora et quadrupedes geminos ei ediderint fetus. Deinde sequitur qualiter David et omnis domus Israel in Hierusalem reduxerunt arcam Domini. Cumque ille saltasset coram arca Domini, et Michol filia Saul despexisset eum, et reliqua. David cum arcam Domini in Hierusalem transferret, atque ante eam luderet, a Michol filia Saul, uxore sua, hostili irrisione subsannatus est; sic nimirum Dominus Jesus Christus, cum Testamentum Dei in Ecclesiam suam transferre voluit, hoc est, ex Veteri Testamento evangelica praecepta, velut qui nova conderet, a plebe Judaica comprehensus, atque in cruce suspensus, ludibrium eis fuerit. In qua cruce velut nudus eis apparuit, dum potentiam divinitatis suae illis abscondens, infirmitatem tantum carnis ostendit. Ancillas vero servorum David de quibus ei Michol improperata est, personam gestasse sanctorum non dubium est. De quibus verus David, hoc est manu fortis Dominus, post ascensionem suam in coelis, per evangelicam praedicationem, per virtutum miracula, et ad extremum per martyrii triumphum gloriosior effectus est in gentibus multo magis quam in passione sua Judaeis visus fuerat.
3.7.6
« Michol non est natus filius.» Michol in typo Synagogae sterilis permansit: ecce allegorice. Deinceps moraliter intueri libet quantum virtutum munera David perceperat: atque in his omnibus qui forte se humilitate servabat. Quem enim non extolleret? ora leonum frangere, ursorum brachia dissipare, despectis prioribus fratribus eligi, reprobato rege, ad regni gubernacula ungi, timendum cunctis, uno lapide Goliath sternere, a rege proposita exstinctis Allophylis, numerosa praeputia reportare, promissum tandem regnum percipere, cunctumque Israeliticum populum sine ulla contradictione possidere? Ecce tamen cum arcam Dei in Hierusalem revocat, quasi oblitus praelatum se esse, omnibus admistus populis, ante arcam saltabat. Et quia coram arca saltare( ut creditur) vulgi mos fuerat, rex se in divino obsequio per saltum rotat. Ecce quem Dominus cunctis singulariter praetulit, sese subdidit Domino, et exaequando minimis, abjecta exhibendo contemnitur. Non potestas regni ad memoriam reducitur, nec subjectorum oculis saltando vilescere metuit, non se honore praelatum caeteris( ante ejus arcam qui honorem desiderat) recognoscit. Coram Deo egit debilia vel extrema, ut illa ex humilitate solidaret, quae coram hominibus gesserat fortia. Quid de ejus factis ab aliis sentiatur ignoro: ego David plus saltantem stupeo, quam pugnantem. Pugnando quippe hostes subdidit, saltando autem coram Domino semetipsum; quem Michol Saul filia, adhuc ex tumore regii generis insana, eum humiliatum despiceret, dicens:« Quam gloriosus fuit hodie rex Israel, discooperiens se ante ancillas servorum suorum, et nudatus est, quasi si nudetur unus de scurris.» Protinus audivit:« Ante Dominum qui elegit me potius quam patrem tuum.» Ac paulo post ait:« Et ludam et vilior fiam plus quam factus sum, eroque humilis in oculis meis.» Ac si aperte dicat: Vilescere coram hominibus appeto, quia servare mihi coram Deo ingenium per humilitatem quaero. Sunt vero nonnulli qui de semetipsis humilia sentiunt, quia, in honoribus positi, nihil se esse, nisi pulverem favillamque perpendunt; sed tamen coram hominibus viles apparere refugiunt, et contra hoc, quod de se interius cogitant, quasi rigida exterius venustate palliantur. Et sunt nonnulli, qui viles videri ab hominibus appetunt, atque omne quod sunt, se dejectos exhibendo, contemnunt; sed tamen apud se introrsus, quasi ex ipso merito ostensae vilitatis intumescunt, et tanto magis in corde elati sunt, quanto amplius in specie elationem premunt. Quae utraque unius elationis bella, magna David circumscriptione deprehendit, mira virtute superavit, quia enim de semetipso intus humilia sentiens, honorem exterius non quaerens, insinuat, dicens:« Ludam et vilior fiam.» Et quia per hoc quod vilem se exterius prius praebuit, nequaquam interius intumescit, adjungit: Eroque humilis in oculis meis. Ac si dicat: Qualem me exterius despiciens exhibeo, talem me interius attendo. Quid ergo acturi sunt quos doctrina elevat? si David ex carne sua venturum Redemptorem noverat, ejusque gaudia prophetando nuntiabat, et tamen, in semetipso cervicem cordis, valida discretionis calce deprimebat, dicens:« Eroque humilis in oculis meis.»
3.8.1
IN LIBRUM SECUNDUM. CAPUT VII.
3.8.1
« Factum est autem cum sedisset rex in domo sua, et Dominus dedisset ei requiem, dixit ad Nathan prophetam: Videsne quod ego habitem in domo cedrina, et arca Dei posita sit in medio pellium? Dixitque Nathan ad regem: Omne quod est in corde tuo, vade fac, quia Dominus tecum est,» etc. Hoc enim Nathan ex se, non ex sermone Domini dixit; et ideo erravit de sensu suo praesumens: prius enim Deum interrogare debuit. Hic itaque demonstratur, quod spiritus prophetiae, prophetarum mentes non semper irradiat: quia sicut de Spiritu sancto scriptum est,« ubi vult spirat.» Hinc est etiam quod Elisaeus, cum flentem mulierem cerneret, causamque nesciret, ad prohibentem hanc puerum dicit:« Dimitte eam, quia anima ejus in amaritudine est: et Dominus celavit me, et non indicavit mihi.» Quod omnipotens Deus ex magna pietatis dispensatione disponit, quia dum prophetiae spiritum aliquando dat, et aliquando subtrahit, prophetantium mentes et elevat in celsitudine, et custodit in humilitate: ut accipientes spiritum, inveniant quid de Deo sint, et rursum prophetiae spiritum non habentes, cognoscant quid de semetipsis sint. Unde propheta quod ex se dixit, propter usum prophetiae, et spiritu dixisse credebat Ideoque illud quod sequitur ex sermone Domini dixit.
3.8.2
« Nunquid tu aedificabis mihi domum?» et reliqua. Ac si diceret: Non poteris aedificare mihi domum, quia vir sanguinum es, et multum sanguinem effudisti. Inde est quod in tentorio et tabernaculo se dicit habitasse, quia nec Moyses nec Josue potuerunt aedificare domum, quia viri sanguinum fuerunt. Unde et in sequentibus ait:
3.8.3
« Nunquid loquens locutus sum alicui judici de tribubus Israel, cui praecepi ut pasceret populum Israel, dicens: Quare non aedificasti mihi domum cedrinam?» Idcirco a nullo judicum sibi aedificari domum cedrinam jussit, quia ab omnibus contra hostes pugnatum fuit, et omnes effusores sanguinum fuerunt. Filius tamen tuus cui non instabunt bella hostium, et quia non erit vir sanguinum, ipse aedificabit mihi domum: nam quod sequitur:« per cuncta loca quae transivi cum omnibus filiis Israel,» intelliguntur Silo et Galgala et Nobee, et caetera loca ubi tabernaculum et arca collocata sit. Porro quod superius ait:« Nunquid tu aedificabis mihi domum ad habitandum,» etc., potest etiam altius intelligi. Omnipotens enim Deus qui incircumscriptus spiritus est, in domibus manufactis itaque non habitat. Unde et dicit:« Neque enim habitavi in domo, ex qua die eduxi filios Israel de terra Aegypti, sed ambulabam in tabernaculo et in tentorio.» Tabernacula enim sive tentoria, corda sanctorum figuraliter exprimunt, in quibus Dominus habitare dignatur. Sed quid est quod volente David aedificare templum, a Domino prohibitus est? nisi quia hoc, Scriptura praefigurante, demonstratur, ut qui vir sanguinum est, hoc est qui adhuc carnalibus actibus incubat, templum Deo, sanctam scilicet Ecclesiam, per praedicationis officium construere non debet, seu etiam moraliter innuitur, quod mundus in se esse a vitiis debet, qui curat aliena corrigere: in terrena non cogitet, ut desideriis infimis non succumbat, quatenus tanto perspicacius aliis fugienda praevideat, quanto haec ipse per scientiam et vitam verius declinat. Nequaquam pure maculam in membro considerat oculus, quem pulvis gravat, et superjectas sordes tergere non valent manus, quae lutum tenent. Unde et David, qui juxta exteriora bella laboravit, dicitur:
3.8.4
« Non tu aedificabis mihi domum, quia vir sanguinum es.» Dei templum aedificat, qui corrigendis institutis proximorum mentibus vacat. Sed vir sanguinum templum Dei aedificare prohibetur, quia qui adhuc actibus carnalibus incubat, necesse est ut instituere spiritaliter proximorum mentes erubescat.« Fecique tibi nomen grande.» Videlicet ut dicatur Deus David, sicut Abraham, Isaac et Jacob: sicut feci Moysi et Josue, quorum nomina famosissima sunt in terra, sic feci tibi.« Et ponam locum populo meo Israel.» Locum quem Dominus populo suo praeparaturum se pollicitus est, non de situ terrarum, neque de quolibet loco, sed de coelesti Hierusalem intelligitur, quanquam de templo videatur intelligi, et de temporibus Salomonis, quoniam filii Israel quodammodo sub pace essent quieturi, et ipse Salomon si quid deliquisset in virga virorum, et in plagis filiorum hominum, hoc est, non in gladio inimicorum et incommoditatibus corporum humanorum esset arguendus. Quod postea expletum legimus in coelesti Hierusalem, ubi omnes electi post diem judicii translati, absque ulla perturbatione sub ipso Domino usque in aeternum manebunt.« Praedicitque tibi Dominus quod domum faciet tibi Dominus,» etc. Domus David Ecclesia est Christi. Hoc de Salomone credere absurdum est: ille enim vivente patre suo regnare coepit. Hic autem dicit:
3.8.5
« Cum completi fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te.» Quod de Christo Domino( qui ex semine ejusdem David secundum carnem nasci dignatus est) intelligere et credere pium est: cujus regnum in sempiternum jugiter perseverat: cujus domus, hoc est Ecclesia catholica, fidelis coram eo usque in aeternum permanet.
3.8.6
« Qui si inique aliquid gesserit,» etc. Non hoc de Domino Jesu Christo accipiendum est, qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus, sed de electis ejus, qui membra sunt ipsius, ex quibus sine peccato nullus esse potuit.« Et fidelis erit domus tua.» Domum Salomonis plenam fuisse mulieribus alienis, nullus qui sacras litteras novit, ignorat. Domus igitur fidelis, sancta Ecclesia accipitur, quae coram Domino usque in aeternum permanet. Hanc enim domum et nos aedificabimus bene vivendo, et Deus, ut bene vivamus, opitulando: quia« nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt qui aedificant eam.» Cujus domus cum venerit ultima dedicatio, tunc fiet illud quod Deus hic per Nathan locutus est dicens:« Et ponam locum populo meo Israel, et plantabo illum et inhabitabit seorsum, et non erit sollicitus ultra, et non apponet filius iniquitatis humiliare eum sicut ab initio, a diebus quibus constitui judices super populum meum Israel.» Hoc tam magnum bonum, quisquis in hoc saeculo et in hac terra sperat, insipienter sapit, aut quispiam putabit in pace Salomonis id esse completum, aut alicujus alterius regno. Nam temporibus judicum humiliavit eum filius iniquitatis, hoc est hostis alienigena, per intervalla temporum, et inveniuntur illic pacis tempora prolixiora, quam Salomon habuit, qui quadraginta annos regnavit. Nam sub eo judice, qui est appellatus Ahod, octoginta anni pacis fuerunt. Absit ergo ut Salomoni haec tempora, in hac promissione, promissa esse credantur. Locus ergo qui promittitur, tam pacatae ac securae habitationis, aeternus est, aeternisque debetur, in matre Hierusalem libera: ubi erit veraciter populus Israel, et ubi habitabit in aeternum cum Deo et in Deo suo, et Deus cum populo atque in populo suo, ita ut Deus sit implens populum suum, et populus plenus Deo suo, et Deus erit omnia in omnibus. Ipse in pace tribuit praemium, qui est virtus in bello.
3.8.7
« Ingressus est autem rex David, et sedit coram Domino,» etc. Sedere coram Domino, est beneficia ejus in humilitate cordis confiteri.
3.8.8
« Ista est enim lex Adam, Domine Deus.» Hoc est: Ista enim lex hominis, Domine Deus ut tibi in simplicitate cordis et puritate serviat: et tu facias ei misericordiam tuam, sicut mihi dignatus es facere servo tuo.
3.8.9
« Tu enim scis servum tuum, Domine Deus. Propter verbum tuum, et secundum cor tuum fecisti omnia magnalia haec, ita ut notum faceres servo tuo.» Ac si diceret: Propter verbum tuum quod promisisti Abraham, Isaac et Jacob, fecisti omnia mihi servo tuo. Sed etiam Verbum Patris unigenitus Filius est, qui est benedictus in saecula. Propter mysterium enim incarnationis ipsius ex semine David, gesta sunt multa in David. Quod dicit secundum cor tuum, intelligitur secundum misericordiam tuam.
3.8.10
« Quod non est similis tui, neque enim est Deus extra te, in omnibus quae audivimus auribus nostris.» Non est, inquit, Deus similis tui, qui fecerit magnalia haec, quae audivimus auribus nostris, etc., usquequo ait:
3.8.11
« Quia tu, Domine exercituum Deus Israel, revelasti aurem servi tui, dicens: Domum aedificabo tibi.» Aurem sibi revelare, quia per prophetam praedicatum est, domum sibi aedificandam a Domino.« Quae est autem ut populus tuus Israel gens in terra?» Quae est gens in terra alia praeter populum electum, propter quem venire dignatus est Deus Dei Filius in hunc mundum, velut in Aegyptum, ut assumpta forma servi, commercio sanguinis sui, redimeret sibi populum, acceptabilem, sectatorem bonorum operum? Deum autem ejusdem populi electi, dominicum hominem accipere oportet, quem de Aegypto, hoc est ex hoc mundo per uterum virginis assumpsit.« Et domus servi tui David erit stabilita coram Domino.» Domus David, Ecclesia Christi sine dubio est, de qua satis jam dictum est superius.« Propterea invenit servus tuus cor suum, ut oraret te.» Cum ergo cogitatio per discretionis custodiam restringitur, cor quod fugere consuevit, invenitur. Nihil quippe in nobis est corde fugacius, quod a nobis toties recedit, quoties per pravas cogitationes defluit. Sed David cor suum invenisse dicit, id est, audaciam in corde ut oraret Dominum oratione hac.
3.9.1
IN LIBRUM SECUNDUM. CAPUT VIII.
3.9.1
« Factum est autem post haec, percussit David Philisthiim, et humiliavit eos: et tulit David frenum tributi de manu Philisthiim, et percussit Moab, mensus est eos funiculo coaequans terrae. Mensus est autem duos funiculos, unum ad occidendum, et unum ad vivificandum,» etc. Frenum tributi, quinque erant civitates Philisthinorum, quae frequenter Israel sibi tributarium faciebant: quas eis tulit David et humiliavit eas, fecitque sibi tributarias. Unde et in Paralipomenon legitur:« Humiliavit eos, et tulit Geth et filias ejus de manu eorum, et percussit Moab, et mensus est eos funiculo coaequans terrae.» Quod vero scriptum est de David: et percussit Moab et mensus est eos funiculo, coaequans terrae, hyperbolice debet accipi: non enim fieri poterat ut homines in terra degentes, in tantum humiliarentur, donec ipsius terrae dorso, funiculo superextenso comprobante, apparerent aequales: sed immensam humiliationem captae et oppressae gentis voluit Scriptura hoc verbo accumulare, ut diceret ideo aequatos eos terrae, eo quod essent ejurati atque contempti, ita ut in nullo amplius homines in terra degentes, possent eis nequitia coaequari. Hujusmodi locutionis plura habes exempla in Scripturis: quale est illud Evangelii:« Sunt autem et alia multa quae fecit Jesus, quae si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere eos qui scribendi sunt libros.» Quomodo enim non caperet mundus libros, qui scribi potuissent in mundo? Sed ad insinuandam magnitudinem, ac multitudinem operum Domini, tali verbo voluit uti Scriptura. Et in planctu David super Saul et Jonathan, aquilis velociores, leonibus fortiores. Cui simillimum est illud etiam saecularium litterarum. Qui candore nives anteirent cursibus auras. Quod autem mensus eos funiculo dixit, funiculum allegorice, pro sorte posuit, eo quod funiculo soleant agrorum spatia metiri. Unde scriptum est:« Et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis.» Significat autem, quia tam libera dispositione David regiones Moabitarum haeredibus quibus vellet, divisit quasi possessor quilibet agros proprios ad nutum suum, ducto huc atque inde funiculo, dirimit.« Mensus est autem duos funiculos, unum ad occidendum et unum ad vivificandum.» Et hoc allegorice dictum est, significans quod in sua potestate habuerit, nullo utique contradicente, quos eorum neci daret contumaces, et quibus parceret subjectis. Nam quod ait:« Percussit David Philisthiim, et humiliavit eos, tulitque frenum tributi,» etc., potest allegorice intelligi: David Philisthiim percussit, quia Christus Dominus de aereis potestatibus triumphans, frenum erroris quod humano generi imposuerat, confregit. Quod autem ait:« Percussit Moab et mensus est duos funiculos, unum ad occidendum et unum ad vivificandum.» Occultam ipsius Domini nostri Jesu Christi dispensationem significat, qui quam ex populo infideli, alios gratuita miseratione vivificans, ad aeternam libertatem praedestinavit, alios vero occulto judicio in sua impietate derelinquendo, in perpetua morte damnavit. Quod autem David Moab, qui interpretatur de patre, et Syriam Damasi, et caeteras regiones ditioni suae subjugans, fecit esse tributarias: mystice significant quod Christus omnes gentes sub sua dominatione tenens, facit pensum servitutis sibi reddere, dum singulae quaeque nationes in nominis ejus confessione adunatae, devote censum bonorum operum illi exsolvunt. Damascus enim nobilis est urbs Phoeniciae, eodem vocabulo quo et Meseth ancillae Abraham filius appellatus est: et Damascus interpretatur sublimis, sive humecta. Et bene quae prius humecta libidine, superba spiritu, sanguinem humanum inexplebiliter sitiebat: nunc mandata baptismate Christi, sublimis profectu virtutum, sanguinis ejus poculum desiderat percipere. Quid autem significat quod David vasa aurea et argentea atque aerea, quae tulerat de universis gentibus, sanctificavit Domino, nisi quod Christus omnes quos de universis gentibus convocat ad fidem suam: alios auri loco, hoc est sensu spiritali praeclaros: alios argenti, hoc est eloquentiae nitore splendentes: alios vero praedicatione divini honoris sanctificat Domino, ut in ejus tabernaculo fideliter deservientes, ipsius ministerio in aeternum decentissime perfungantur?
3.9.2
« Fecit quoque sibi David nomen cum reverteretur, capta Syria in valle Salinarum, caesis decem et octo millibus.» Fecisse sibi nomen dicitur, quia in valle Salinarum caesis decem et octo millibus, erexit sibi fornicem triumphalem. Fecit etiam sibi nomen, quia victa Syria Damasci, et Syria Sobal, erexisse sibi dicitur alteram fornicem triumphalem. Et si quem movet, quod in plerisque Latinorum codicibus invenitur, David non decem et octo millia in valle Salinarum, sed duodecim cecidisse: noverit hoc vitium scriptorum in eisdem codicibus molitum esse. Veraciter tunc David in eadem valle Salinarum decem et octo millia cecidit, et Joab vero duodecim millia, sicut in titulo, Quinquagesimi Octavi psalmi scribitur. Caeterum allegorice quid in percussa multitudine a David in Salinarum valle signatur, nisi quia Redemptor noster suae videlicet districtionis examine, in his qui de illo prave sentiunt, stultitiam immoderati saporis exstinguit? Unde et per quemdam sapientem dicitur:« Cor durum male habebit in novissimo; et qui amat periculum in illo peribit.»
3.10
IN LIBRUM SECUNDUM. CAPUT IX.
3.10
« Et dixit David: Putasne est aliquis de domo Saul, ut faciam cum eo misericordiam Domini? Dixitque Siba regi: Superest filius Jonatham debilis pedibus.» David non immemor erat foederis quod habuerat cum Jonatham et olim pepigerat, sed misericordiam quam ei promiserat implere curavit, filiumque ejus requirit, et misericordiam cum eo fecit. Non enim erat David ex eorum societate, de quibus alias scriptum est: Qui tollit ab amico suo misericordiam, timorem Domini derelinquit. Quae res et fidelitatem probavit secundum historiam in viro, et sacramentum juxta allegoriam ostendit in facto. Saepe enim dictum est David personam Christi figurare, necnon et in superioribus commemoratum est: Jonathan qui interpretatur columbae donum, typum tenere gratiae Spiritus sancti. Habuit ergo Jonathas filium parvulum nomine Miphiboseth, utroque pede claudum, ut Scriptura testatur, quem David ad se accersiri jussit: cum praedestinatio et praescientia Dei, eum quem ad saeculi ministeria et mundana negotia exercenda, sermone et actione debilem conspicit, ad divinum ministerium eligit: quia quem mundus per fastum elationis spernit, hunc Deus propter devotionem humilitatis acquirit. Interpretatur enim Miphiboseth decor ignominiae: is ergo cujus loquelam et praescientiam superbia mundi despicit, Dei dono utilis ad spiritale mysterium in Ecclesia apparebit. Quid est ergo quod David Sibam servum Saul de stirpe Saul quaerens, eo revelante, Miphiboseth invenit, nisi quia Redemptor noster electorum numerum discutiendo inter eos qui contempti mundum reliquerunt, ad se venire fecit? Siba enim egressus, venit in tempore. Interrogatus ergo Siba a rege, Miphiboseth filium Jonathae, in domo Machir filii Amiel in Lodobar esse respondit. Quae res praesenti expositioni bene convenit: Interpretatur enim Machir, vendens vel de infirmitate: Amiel, populus ejus dicitur: Lodobar ipse verbum. Denique David noster contemptibiles hujus mundi, et ea quae non sunt eligens, ut ea quae sunt destruat, eos vendibiles mundo, et in infirmitate constitutos reperiendo, populo suo dignos verbo praedicationis ascivit, eisque regium honorem inter filios habere concessit. Unde et David agros Saul servituti Miphiboseth donans, ipsum Miphiboseth convivam suum super mensam suam simul cum filiis esse praecepit: quia mediatoris nostri gratia, quae secundum Mariae vocem:« Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles.» Et juxta prophetiam Annae:« Suscitans de pulvere egenum, et de stercore erigens pauperem: ut sedeat cum principibus, et solium gloriae teneat.» Contemptibiles personas de mundo auferens, possessores virtutum efficit, et scientia spiritali super mensam Scripturarum sanctarum quotidie secum reficit. Unde evenit ut tales sobolem gignant, qui vocetur Micha. Micha enim quis est Latine resonat, quia frequenter et in admirationem populi tales veniunt: qui nuper e despectu mundi ablati, gloriosi in Ecclesia Dei dono apparebunt.
3.11.1
IN LIBRUM SECUNDUM. CAPUT X.
3.11.1
« Factum est autem post haec ut moreretur rex filiorum Ammon, et regnaret Hanon filius pro eo. Dixitque David: Faciam misericordiam cum Hanon filio Naas, sicut fecit pater ejus mecum misericordiam,» et reliqua. Quando fugit David a facie Achis regis Geth, venit ad Naas regem Ammon, qui fecit cum eo misericordiam, multa impertiendo bona. De domo Naas itaque venit in speluncam Odollam, ubi venerunt ad eum pater et mater et omnis domus ejus. Inde venit ab Moab, et dimisit apud eum patrem et matrem, et omnem domum suam, et rediit ad Achis regem. Quo viso, dixit Achis rex Geth: Hiccine ingredietur domum meam? Abiit inde et fugit in speluncam Odollam. Abiit inde, inquit, subauditur de domo Naas, et fugit ad eamdem speluncam. Si vero quaeritur, prout longe superius legitur, cur ad Achis David requierit, ante cujus faciem fugerat, intelligendum est quod iste Achis filius fuerit illius. Unde et Achis cum quo David in praelium contra Saul descendebat, filius fuisse dicitur Maoch. Non enim a patre, hoc nomen patronymicum, sed amatre sumpsit quae Maacha vocabatur, et idcirco non a patre hoc sumpsit nomen, eo quod David a se abjecerit. His enim enucleatis, ad spiritalem intelligentiam apostrophen faciamus. Ait enim:
3.11.2
« Dixitque David: Faciam misericordiam cum Hanon,» etc., usquequo ait:« Tulit itaque Hanon servos David, rasitque dimidiam partem barbae eorum,» et reliqua. Hanon, qui interpretatur, dolor eorum, quis melius intelligi potest quam diabolus, qui Ammonitarum spiritualium, id est malignorum spirituum rector videtur esse? Idem est et princeps hujus mundi, populum videlicet moeroris et semper in angustia constituti, qui comprimere vel coangustare homines desiderat. Sicut enim Hanon rex Moab servos David, ad se missos, deturpavit, atque ludibriter foedatos ad eumdem David remisit: ita et diabolus princeps hujus mundi, plerosque religiosos et praedicantes Verbi Dei conversationem, per subrepentia vitia deturpare consuevit. Qui dum eorum latentia mala, in aperta flagitiosa perpetrataque luxuria detegit, quasi eorum indumenta usque ad nates abscisa, nudosa dignitate castitatis derelinqui: et in oculis hominum turpia facta, quae ipsi persuaserat, revelat. Et dum pristinam eorum fortitudinem eripit, velut barbam radit. Quos tamen verus David, Dominus scilicet et Salvator clementi respectu, per poenitentiam, ab indulgentia non excludit: quos et in Jericho, hoc est sub anathemate poenitentiae et opprobrio meliorum residere jubet: donec sacramenta spiritualia et fortitudinem mentis, quam peccando perdiderant, satisfaciendo recipiant, et sic demum in conspectu ejus stare valeant. Nec credendum est utique, quod David noster milites suos inultos esse patiatur, qui in hostes suos exercitu congregato procedit, ac vindicat suorum injuriam: cum non solum adversarios suos, nunc per sanctorum suorum victoriam confundit, sed etiam in extremo judicio, per justam sententiam, perpetuis ignibus cruciandos tradet.
3.12.1
IN LIBRUM SECUNDUM. CAPUT XI.
3.12.1
« Factum est autem, vertente anno, eo tempore quo solent reges ad bella procedere, misit David Joab et servos suos cum eo,» etc. In Hebraeo ita legitur:« Eo tempore quo reges ad bella processerant, misit David Joab,» etc. Hos reges dici, qui processerunt contra David in pugnam, scilicet regem Rohob, et Istob, et Soba, et Maacha. Qui utique reges Syriae fuerunt, et pugnare voluerunt( conducti mercede a rege Moab) contra David, a quo triumphati esse leguntur.« Et ait Joab Abisai fratri suo: Si praevaluerint adversum me Syri, eris mihi in adjutorium: si autem filii Ammon praevaluerint adversum te, auxiliabor tibi.» Hoc est quod in Proverbiis Salomon ait:« Frater qui adjuvatur a fratre, quasi civitas munita, et judicia quasi vectes urbium.»
3.12.2
« Quadam die accidit ut surgeret David de stratu suo post meridiem, et deambularet in solario domus regiae. Viditque mulierem ex adverso se lavantem super solarium suum.» Atque post pauca subjungitur:
3.12.3
« Misit itaque David nuntios, et tulit eam. Quae cum ingressa esset ad illum, dormivit cum ea,» et reliqua. In hac sententia non ex nostra aliquid ponimus, sed sanctorum doctorum dicta inserere nitimur. Plerumque res quaelibet per historiam virtus est, per significationem culpa. Sicut aliquando res gesta in facto causa damnationis est, in scripto autem prophetia virtutis. Quod verum esse citius ostendimus, si istud sacrae Scripturae testimonium ad utraque probanda proferamus. Quis namque audiens, non solum fidelium, sed ipsorum quoque infidelium, non statim damnabit, quod David in solario deambulans, Bethsabee Uriae concupiscit uxorem? Quem tamen a praelio revertentem, ire ad domum admonet, ac pedes lavare. Qui protinus respondit dicens: Arca Domini sub pellibus est, et ego in domo mea requiescam? Quem David ad mensam propriam suscipit, eique epistolas, per quas mori debeat, tradit. Cujus autem David in solario deambulans typum tenet, nisi ejus de quo scriptum est:« In sole posuit tabernaculum suum?» Et quid est Bethsabee ad se perducere, nisi legem litterae, carnali populo conjunctam, spiritali sibi intellectu sociare? Bethsabee enim puteus septimus dicitur, quia nimirum per cognitionem legis infusio spiritalis gratiae, perfectaque nobis sapientia ministratur. Quem vero Urias nisi Judaicum populum significat? cujus nomen interpretatum dicitur lux mea Dominus: Judaicus autem populus, quia de accepta legis scientia extollitur, quasi de Dei luce gloriatur. Sed huic Uriae David uxorem abstulit sibique conjunxit, quia videlicet manu fortis, quod David dicitur, in carne Redemptor apparens, dum de se spiritaliter loqui legem innotuit, per hoc quod juxta litteram tenebratur, hanc a Judaico populo extraneam demonstravit sibique conjugem, quia semper illam praedicari declaravit. Uriam tamen ad domum ire David admonet, pedesque lavare: quia incarnatus Dominus veniens, Judaico populo praecepit ut ad conscientiam redeat, et sordes operum tergat fletibus ut spiritaliter mandata legis intelligat: et post tantam duritiam praeceptorum, fontem baptismatis inveniens, ad aquam post laborem recurrat. Sed Urias arcam Domini esse sub pellibus meminit, responditque quod domum suam intrare non posset; ac si Judaicus populus dicat: Ego mandata Dei in sacrificiis carnalibus videbo, et redire ad conscientiam, per spiritalem intelligentiam non requiro. Quasi enim arcam esse sub pellibus dicit, qui praecepta Dei non nisi ad exhibendum ministerium sacrificii carnalis intelligit. Hunc tamen etiam redire ad domum nolentem, David ad mensam vocat: quia, quamvis Judaicus populus ad conscientiam redire contemnat, ei tamen Redemptor veniens mandata spiritalia praedicat dicens:« Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi, de me enim ille scripsit.» Legem itaque Judaicus populus tenet, quae divinitatem loquitur, cui idem populus credere dedignatur. Unde et Urias ad Joab cum epistolis, ex quibus occidi debeat, mittitur: quia idem ipse Judaicus populus legem portat, qua convincente morietur. Dum enim mandata legis retinens implere renititur, ipse nimirum refert judicium unde damnabitur. Quid ergo per factum istud David scelestius? Quid Uria mundius dici potest? Sed rursus per mysterium, quid David sanctius, quid Uria infidelius invenitur? quando et ille per vitae culpam prophetiae signat innocentiam: et iste per vitae innocentiam, in prophetia exprimit culpam. Virtus namque sacri eloquii sic transacta narrat, ut ventura exprimat; sic factorem approbat, ut ei mysterio contradicat; sic gesta damnat, ut haec mystice gerenda persuadeat. Aliter, David interpretatur manu fortis, sive desiderabilis. In figura Christi post meridiem in solario deambulans, vidit mulierem se lavantem, atque concupivit. Sic nimirum Dominus, declinante jam mundo, velut in solario deambulans, corpus quod assumere dignatus est, in sole posuit, quia cunctis patefecit. Vidit mulierem, hoc est Ecclesiam ex gentibus, super tectum, in altitudine videlicet contemplationis, per lavacrum regenerationis a sordibus saeculi se mundantem, domum luteam spiritali contemplatione transcendentem atque calcantem respexit: atque interfecto diabolo, eam per fidem indissolubili conjugio sibi copulavit. Bethsabee quippe interpretatur puteus septimus, seu puteus satietatis, sanctam videlicet praefigurans Ecclesiam: in qua est septiformis gratia Spiritus sancti, cujus dono omnes electi satiantur. Urias vero lux mea Dominus dicitur. Hethaeus abscisus interpretatur, personam in se exprimens diaboli: qui cum sit tenebrosus, et de terra viventium abscisus, transfert se in angelum lucis, et fingit se esse quod non est, audens de Deo dicere, lux mea, Dei est. Oderimus ergo peccatum, sed prophetiam non exstinguamus. Amemus illum David quantum amandus est, qui nos a diabolo per misericordiam liberavit. Amemus et istum poenitentem David, qui tam grave in se vulnus iniquitatis poenitentiae et humilitatis confessione sanavit. Ad hoc ergo in Scriptura sacra virorum talium, id est David et Petri, peccata sunt indicata, ut cautela sit minorum, ruina majorum. Ad hoc vero utrorumque illic et poenitentia insinuatur, et venia, ut spes pereuntium sit recuperatio perditorum. De statu suo David cadente, nemo superbiat: de lapsu etiam suo David surgente, nemo desperet. Sed fortasse quis dicat, si David imaginem Christi gerebat, quomodo multas uxores et concubinas habuisse scribitur, cum has res Christus exhorrescat et damnet? Hoc enim per figuram fiebat. Multae enim uxores David multarum gentium et nationum imaginem indicabant: quae per fidem Christi consortio jungerentur. Concubinae vero ejus significant haereticorum ecclesias, quae sub Christi nominis titulo manere se gloriantur: sed quia propter carnalia lucra sectantur Christum, non conjuges sed concubinae vocantur. Denique nec reges si plures habeant uxores vel concubinas, crimen est, quia jam transierunt figurae, pro quibus uxorum vel concubinarum venia concedebatur: at nunc, quia figurae transierunt, venia nulla datur.
3.13.1
IN LIBRUM SECUNDUM. CAPUT XII.
3.13.1
« Misit ergo Dominus Nathan ad David, qui cum venisset ad eum, dixit ei: Duo viri erant in civitate una, etc.» Sciendum est quod Nathan propheta ad David regem, non statim quando in Bethsabee ipse David peccavit, a Domino missus est, sed postquam eamdem mulierem in domum suam introduxit, atque filius ex ea natus est, ut obstinatio peccati occasionem non haberet defensionis. Cum autem a praepositis Ecclesiae hujus saeculi potentes arguuntur, prius per quasdam similitudines velut de alieno negotio requirendi sunt. Et cum rectam sententiam quasi in alterum contra se ipsi protulerint, tunc modis congruentibus de proprio reatu feriendi sunt, et ut mentes temporali potentia tumidae, contra corripientem nequaquam se erigant, quae sibi suo judicio proprii oris ligant.
3.13.2
« Quamobrem non recedet gladius de domo tua usque in sempiternum.» Nota quomodo de domo David, hoc est populi Judaeorum, ultionis gladius usque in aeternum non recedet.
3.13.3
« Et dixit David ad Nathan: Peccavi Domino. Dixitque Nathan ad David: Dominus quoque transtulit peccatum tuum; non morieris. Verumtamen quoniam blasphemare fecisti inimicos nomen Domini propter verbum hoc, filius qui natus est tibi morte morietur.» Hic considerare possumus quantum valet apud Deum humilis et vera poenitentia, si ex corde fuerit. Nam David nihil aliud dixit, postquam peccatum suum increpatus a propheta cognovit, nisi uno verbo confessus est, dicens:« Peccavi Domino,» et statim veniam consecutus est, teste propheta qui ait:« Dominus quoque transtulit peccatum tuum, non morieris.» Hoc est quod scriptum est:« Si confessus ingemueris, salvus eris.» Et illud:« Nolo mortem peccatoris, sed potius ut convertatur et vivat.» Hinc iterum scriptum est:« Peccator, in quacunque die conversus fuerit, omnia peccata ejus in oblivione erunt coram me.» Sic nimirum Petrus respectus a Domino flevit et peccatum negationis flendo delevit. Sic latro in momento, in extremitate vitae confitendo Deum, et peccatum suum cognoscendo, dicens:« Nos digna factis recipimus,» paradisum promeruit. Sed quia exigente causa David ad medium deducto in ordine historiae, tanti facinoris memoriam fecimus, lectoris fortasse animus movetur: cur omnipotens Deus eos quos in perpetuum elegit, quos ad bonorum quoque spiritalium culmen assumit, illaesos a corporalibus vitiis non custodit? Unde quia satisfieri citius credimus, breviter respondemus: Nonnulli enim per accepta dona virtutum, per impensam gratiam bonorum operum, in superbiae vitium cadunt, sed tamen quo ceciderant non agnoscunt. Proinde contra eos hostis antiquus, qui jam interius dominatur, etiam exterius saevire permittitur: ut qui in cogitatione elati sunt, per carnis luxuriam prosternantur. Scimus autem quia aliquando minus est, in corporis corruptionem cadere, quam cogitatione tacita ex deliberata elatione peccare. Sed cum minus turpis superbia creditur, minus vitatur: luxuriam vero eo magis erubescunt homines, quo simul omnes turpem noverunt. Unde fit plerumque, ut nonnulli post superbiam in luxuriam corruentes, ex aperto casu, malum culpae latentis erubescant, et tunc etiam majora corrigunt, cum prostrati in minimis gravius confunduntur. Reos enim se inter minora conspiciunt, qui liberos inter graviora crediderunt. Pia ergo Domini dispensatione laxatos, nonnunquam malignus spiritus de culpa ad culpam trahit, et dum plus percutit, inde eum quem ceperat, amittit: atque unde prius vicisse cernitur, inde superatur. Considerare libet inter munitum gratiae sinum, quando Deus misericordiae favore nos continet. Ecce qui de virtute se extulit, per vitium ad humilitatem redit. Qui vero acceptis virtutibus extollitur, non gladio, sed, ut ita dixerim, medicamento vulneratur. Quid enim est virtus, nisi medicamentum? Et quid est vitium, nisi vulnus? quia ergo nos de medicamento vulnus facimus, facit ille de vulnere medicamentum, ut qui virtute percutimur, vitio curemur. Sed inter haec sciendum quod plerique hominum, qui in multis corruunt, arctius ligantur. Cumque eos antiquus hostis ex uno vitio percutit ut concidant, ex alio quoque ligat ne surgant. Consideret itaque homo cum quo adversario bellum gerat, et si jam se aliquo deliquisse perpendit, saltem ad culpam protrahi ex culpa pertimescat, ut studiose vitentur vulnera, quibus frequenter interficit: quia valde rarum est, quod hostis noster electorum saluti, etiam vulneribus servit. Erudiendos enim, sicut diximus, electos suos Dominus saepe tentatori subjicit, sicut post paradisi claustra, post tertii coeli secreta, ne revelationum magnitudine Paulus extolli potuisset, ei Satanae angelus datus. Sed, ut praefati sumus, ipsa hac tentatione disponitur, ut qui elati perire poterant, humiliati a perditione serventur. Secreto ergo dispensationis ordine, unde saevire permittitur iniquitas diaboli, inde pie perficitur benignitas Dei: quia adversarius noster ideo obtemperat nutibus supernae gratiae, unde exercet iram nequissimae voluntatis suae. Sed notandum est, quia ad hoc in Scriptura sacra virorum talium, id est David et Petri, peccata sunt indita, ut cautela minorum sit ruina majorum. Ad hoc vero utrorumque illico et poenitentia insinuatur et venia, ut spes pereuntium sit recuperatio perditorum. De statu ergo suo, David cadente, nempe superbiat: de lapsu etiam suo, David cadente, nemo desperet. Ecce quam mirabiliter Scriptura sacra eodem modo verbo superbos premit, quo verbo humiles levat, unamque rem gestam retulit, et diverso modo superbos quidem ad humilitatis fortitudinem, humiles vero ad spei fiduciam revocavit. O inaestimabile novi generis medicamentum, quod uno eodemque ordine positum, premendo tumentia exsiccat, et sublevando arentia infundit. De majorum nos lapsu terruit, sed de reparatione roboravit. Sic quippe semper sic nos divina misericordia superbientes reprimit, et ne ad desperationem corruamus fulcit. Sed requirendum est, si peccatum David tam detestabile Dominus transtulit, quid est quod omnia quae eodem peccato per prophetam ei a Domino dicta sunt, postmodum toleravit? Sed procul dubio Dominus delet illud, sed sine ultione non deserit: aut enim ipse hoc homo in poenitentem punit, aut hoc Deus cum homine vindicans percutit. Nequaquam igitur peccatum parcitur, quod nullatenus sine vindicta laxatur. Sic enim David audire post conversionem meruit:« Dominus transtulit peccatum tuum,» et tamen multis post cruciatibus afflictus aufugiens, reatum culpae quam perpetraverat exsolvit. Sic nos salutis vindicta, a culpa primi parentis exsolvimur, sed tamen reatum ejusdem culpae diluentes, absoluti quoque adhuc carnaliter obimus: quia delicta nostra, sive per nos seu per semetipsum resecat etiam cum relaxat. Ab electis enim suis iniquitatum maculas studet temporali afflictione tergere, quas in eis in perpetuum non vult videre.
3.13.4
« Et jejunavit David jejunio, et ingressus scorsum jacuit super terram,» etc. David septem diebus recubans pro facinore suo, donec infans moreretur, perfectam gessit poenitudinem, cunctis videlicet delinquentibus, formam relinquens poenitentiae: ut quoties quispiam nostrorum in quolibet labitur facinore, tandiu fletu insistere debeat, donec peccati desiderium in voluntate nostra funditus aboleatur. Septem vero diebus, septiformem sancti Spiritus gratiam significasse non dubium est, sine cujus dono, nullus poenitens indulgentiam peccatorum consequi potest.
3.13.5
« Et consolatus est David Bethsabee uxorem suam, ingressusque ad eam dormivit cum ea, quae genuit filium, et vocavit nomen ejus Salomon, et Dominus dilexit eum. Misitque eum in manu Nathan prophetae, et vocavit nomen ejus Amabilis Domino, eo quod diligeret,» et reliqua. In Hebraeo habetur,« et vocavit nomen ejus Dida,» id est dilectus Domini. Propter Dominum dicitur dilectus, propter suam scilicet misericordiam gratuitam, qua eum diligere dignatus est. Cum utique ejus dilectione et misericordia indignus existeret, quem constabat manzer esse.
3.13.6
« Igitur pugnabat Joab contra Rabath filiorum Ammon,» et reliqua. Notandum quod in Hebraeo, quando cum adjectione ponitur nominum, Rabath scribitur, sicut est hic. Quando vero sine adjectione nominum non Rabath, sed Raba scribitur.
3.13.7
« Congregavit itaque David omnem populum, et profectus est adversum Rabath. Cumque dimicasset, cepit eam et tulit diadema regis eorum de capite ejus pondo auri talentum,» etc. In Paralipomenon libro ita habetur:« Tulit, inquit, David coronam Melchom de capite ejus, et invenit in ea auri pondo talentum, et pretiosissimas gemmas, fecitque diadema inde.» Melchom quippe non est nomen proprium regis, sed idolum fuit: et interpretatur rex eorum. Cujus diadematis aurum et gemmas conflasse et purgasse dicitur David secundum legem, fecisse sibi diadema quod hic positum super caput ejus dicitur:« Sed et praedam civitatis asportavit multam valde. Populum quoque ejus adducens servavit, et circumegit super eos ferrata carpenta. Divisitque cultris et transduxit in typo laterum.» Id est serravit ferratis carpentis corpora hominum, et divisit cultris ferreis, sicut lateres dividi solent, qui ex paleis et luto conficiuntur. Victoria autem haec David in Ammonitis, quam dux suus bellando inchoavit, sed rex ipse perfecit, quid significat nisi regis nostri victoriam in cunctis gentibus? Dux enim David contra hostes bellum agit, cum ordo sanctorum praedicatorum, contra mundi potentes, scutum fidei opponit. Sed finis certaminis et triumphus belli ad regem Christum solummodo defertur: quia ipsi omnis potestas, et potentia regni ascribitur.« Deus est enim, secundum Apostolum, qui operatur in nobis et velle et perficere, et ipse triumphat nos semper in Christo Jesu.» Coronam ergo regis populi hostilis David de capite tulit, et sibi diadema inde formavit, cum Redemptor noster ex contraria potestate regnum auferens, sibimet insigne decorum paravit. Quae autem melius corona David intelligitur, quam conventus populi catholici? quae caput nostrum, regem videlicet Christum, corde credulo nobiliter ambit et digne conversans decenter coronat? omnis enim sanctorum labor, et certamen atque victoria, ad honorem coelestis regis refertur, quia ipse est cui« omne genu flectitur, coelestium et terrestrium, atque infernorum: et omnis lingua confitetur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris.» Rabath ergo civitas est regni Ammon, quae nunc Philadelphia vocatur, cujus meminit et Jeremias propheta, interpretatur ergo Rabath multi: et Salvator in Evangelio dicit:« Quia multi venient ab oriente et occidente, et recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob in regno coelorum.» Verum juxta historiam hinc Verba dierum ita narrant:« Manubias quoque urbis plurimas tulit: populum autem qui erat in ea eduxit, et fecit super eos tribulas et trahas, et ferrata carpenta transire: ita ut dissecarentur et contererentur.» Sic fecit David cunctis urbibus filiorum Ammon, et reversus est cum omni populo in Jerusalem. Idcirco ista subnectere curavi, ut historiam lucidius propalarem.
3.14.1
IN LIBRUM SECUNDUM. CAPUT XIII.
3.14.1
Deinde sequitur qualiter exosam habuit Amnon sororem suam Thamar post peccatum, magno odio nimis, etc. Amnon Thamar sororem suam causa offensionis David patris sui, incestavit: hoc enim fuit initium scandali domui ejus. Quod autem post perpetrato scelere exosam eam habuisse legitur, eorum personam expressit, qui post admissum quodlibet facinus majus odio habent quam ante perpetrationem illud dilexerant, et ob hoc citius veniam consequuntur, quam illi qui faciunt et diligunt, si tamen in aliud malum denuo non offendunt. Sicut Amnon, qui post admissum stuprum in sorore sua, ob hoc mortem non evasit, quia ebrletatem, quae fomes est luxuriae, non vitavit. Moraliter vero monemur hoc facto, ut semper caute ac prudenter agamus, ne forte dominentur in nobis vitia et princeps peccati, qui falsam pacem periclitantibus spondet, nos imparatos inveniens, atque improvisos trucidet: sicut Absalom Amnon fratrem suum, propter stuprum Thamar incautum necavit. Absalom pater pacis, sive patris pax interpretatur: Amnon donans, et Thamar amaritudo; qui enim membra sua donat libidini, et semetipsum tradidit servire iniquitati ad iniquitatem, in peccati amaritudinem cadit: licet inimicus se quasi patrem pacis ostentet, et prospera pro talibus factis provenire falso promittat. Necesse est enim ut cito ad poenitentiam post scelus redeamus, ne forte diabolus, si adhuc ebrietati inservierimus, et in luxum saeculi resolvamur, per obtemperantes sibi malignos spiritus, in necem nostram conspiret, ac morti perpetuae tradat.
3.14.2
« Porro Absalom fugiens abiit ad Tholomai filium Ammiud, regem Gessur,» etc., usquequo ait:« Cessavitque David rex persequi Absalom, eo quod consolatus super Amnon interitu.» Tradunt enim Hebraei, sicut a quibusdam didici, quod Tholomai pater fuit Maacha matris Absalom, quam David in praelio cepit, et Caesareae, ut inquiunt, unguibus praecisis secundum legem, accepit uxorem, et ex ea genuit Thamar et Absalom; et ideo ad eum fugisse perhibent. Nam quod sequitur:« Cessavitque David persequi Absalom,» in Hebraeo, ut iidem Hebraei ferunt, legitur:« Cessavit itaque rex exire,» id est voluisse idem David exire ut reduceret Absalom, sed pertractans in corde suo, quod quoties eum videret, toties dolorem mortis Amnon ei ad memoriam reduceret: idcirco cessasse dicitur exire post Absalom, subauditur ut eum ad propria revocaret. Illud etiam quod subinfertur:« Consolatus est David super Amnon interitu,» ita intelligi volunt, videlicet postquam noluit exire post Absalom, ut reduceret eum et videretur ab eo, coepit consolari super morte Amnon. Quandiu enim putabatur reduci Absalom, ut videretur a David, semper mors Amnon filii sui animo ejus occurrebat: sive consolatus est super ejus interitu, sicut nobis videtur, eo quod noverit eum flagitiosum et dignum morte, meritoque perisse.
3.15.1
IN LIBRUM SECUNDUM. CAPUT XIV et XV.
3.15.1
« Intelligens autem Joab filius Sarviae, quod cor regis versum esset ad Absalom, misit Thecuam, et tulit inde mulierem sapientem, dixitque ad eam: Lugere te simula, et induere veste lugubri, et ne ungaris oleo, ut sis quasi mulier plurimo jam tempore lugens mortuum.» Cor regis versum esse ad Absalom vidisse dicitur Joab, eo quod viderit eum pro Absalom suspirare, et in eo intellexit quod cor ejus versum esset ad Absalom.
3.15.2
« Misit Thecuam et tulit inde mulierem sapientem.» Thecua civitas est, de qua fuit Amos propheta. Putatur autem eadem vidua avia fuisse ejusdem Amos prophetae. Quae respondit:
3.15.3
« Heu mulier vidua ego sum. Mortuus est autem vir meus, et ancillae tuae erant duo filii, qui rixati sunt adversus se in agro, nullusque erat qui eos prohibere possit, et percussit alter alterum et interfecit. Et ecce consurgens universa cognatio adversus ancillam tuam, dicit: Trade eum qui percussit fratrem suum.» In veritate autem, ut Hebraei tradunt, haec mulier vidua, duos filios habere poterat, qui rixati sunt in agro super haereditate patris sui, et alterum ab altero interemptum: sed seipsa tamen eadem vidua in persona David posuit, et duos filios suos in persona Amnon et Absalom. Cognationem vero quae consurrexit adversus filium suum, in persona caeterorum filiorum David. Dixitque mulier:
3.15.4
« In me, Domino mi rex, iniquitas et in domo patris mei, rex autem et domus ejus sit innocens.» Ac si diceret: Pro eo quod alter filius in alterum consurrexerit, in me sit iniquitas, quia absque culpa es in eo quod illi duo fratres inter se conflixerant. Et sicut ego absque culpa sum, pro eo quod duo ilii mei consurrexerunt adversum se, et interfectus est alter ab altero, ita et tu absque culpa es, pro eo quod Absalom Amnon, dignum morte, interfecit.
3.15.5
« Quae ait: Recordetur rex Domini Dei sui, ut non multiplicentur proximi sanguinis ad ulciscendum, et nequaquam interficiant filium meum.» Recordatio hic pro juramento posita est, ac si aperte diceretur: Recordetur rex promissionis suae, imo juramenti, quo mihi per Dominum Deum suum pollicitus est, ut non multiplicentur proximi sanguinis ad ulciscendum.
3.15.6
« Dixitque mulier: Quare cogitasti istiusmodi rem contra populum Dei, et locutus est rex verbum istud ut peccet, et non reducat ejectum suum.» Ex hoc loco demonstratur illud quod superius dictum est:« Cessavit David rex exire post Absalom,» id est, cessavit ut non exiretur ab aliquo et non reduceret Absalom.
3.15.7
Inde ait mulier:« Et locutus est rex verbum illud ut peccet, et non reducat ejectum suum.» Quod vero ait:« Quare cogitasti istiusmodi rem contra populum Dei?» Populum Dei vocat eumdem Absalom, sive eos qui cum illo erant: qui quasi captivi et ejecti erant, et quod non reducerentur ad haereditatem Dei, ne forte coacti diis alienis in terra aliena servirent.
3.15.8
« Nec vult perire Deus animam, sed retractat cogitans ne pereat penitus qui abjectus est.» Ac si diceret: Deus peccatores qui a diabolo captivi detinentur, ut ad se convertantur, vocat: et tu qui eum imitari debes, cur non eo modo agis?
3.15.9
« Et quando tondebat capillum( semel autem in anno tondebatur). In Hebraeo igitur ita legitur: Et quando tondebatur caput ejus, statuto tempore tondebatur,» et reliqua. Non enim semel in anno, ut Latini codices habent, tondebatur, sed statuto tempore, id est in triginta diebus. Sed nos hanc opinionem aliquorum omittentes, simpliciter sicut apud nos legitur, videlicet quando tondebat caput( semel autem in anno tondebatur) legere decrevimus: quia hanc translationem ex Hebraico fonte haustam credimus. Porro autem quod ait:
3.15.10
« Nam sicut Absalom vir non erat pulcher in omni Israel et decorus nimis. A vestigio pedis usque ad verticem, non erat in eo ulla macula. Qui etiam postea facit sibi currus et equites, qui et judicium patris stans in porta reprehendebat.» Potest figuraliter intelligi Absalom ipse filius David( qui interpretatur patris pax, de qua interpretatione dicturi sumus in sequentibus) figuram gestavit populi Judaeorum: qui bene decorus esse dicitur, quod ad eumdem populum figuraliter refertur, propter regnum et sacerdotium, atque caetera dona quae olim a Deo collata fuerant. Qui pacem cum nostro David Domino scilicet Salvatore habere noluit. Ait enim idem Absalom.
3.15.11
« Quis me constituat judicem super terram?» etc. Simulata humilitas in Absalom demonstrata est: nihil enim est deterius, quam per hypocrisim falsas virtutes quempiam exaggerare, et per elationem cordis majorum acta et fortia reprehendendo diffamare. Sicut et Absalom patris sui justa judicia ausu temerario coram omni populo reprehendere non timuit.
3.15.12
« Post quadraginta autem annos dixit Absalom ad regem: Vadam, et reddam vota mea, quae vovi Domino in Hebron.» Quadragesimus agebatur annus ex eo tempore quo Saul Nobe civitatem cum sacerdotibus octoginta quinque propter David interemit, et idcirco hic idem quadragesimus annus ponitur, ut monstretur divinam ultionem suscitari super David, eo quod Abimelech sacerdotem fefellerit, et propter eum sacerdotum caedes facta fuerit. Cave, lector, plerosque mendosos codices, in quibus scriptum invenitur, post quatuor, non post quadraginta annos: in vetustioribus vero codicibus, et in Hebraica veritate, non quatuor, sed quadraginta scribuntur anni. Si vero quis contentiosus eosdem quatuor annos astruere voluerit, ab eo tempore quo Absalom Amnon fratrem suum interfecit, usque ad illud tempus quo patri dixit:« Vadam, et reddam vota mea quae vovi Domino in Hebron,» perspicue se errare, si diligenter perscrutatus fuerit, inveniet: cum utique Amnon interfecto, Absalom ingressus apud Tholomai regem tribus annis, et in Hierusalem inde revocatus, non viso patre duobus moratus annis fuerit, et sexto anno faciem patris viderit, et contra eum perduellionem praeparavit. Votum namque se vovisse mentiendo dixit, id est, orationem facturus in loco quo requiescunt Abraham, Isaac et Jacob.
3.15.13
« Venit autem et Zadoc, et universi Levitae cum eo, portantes arcam foederis Domini, et deposuerunt arcam Dei. Et ascendit Abiathar donec expletus esset omnis populus qui egressus fuerat de civitate.» Ideo arcam Dei deposuisse dicuntur, ut Dominus ab Abiathar sacerdote consuleretur, quo versus David ire deberet. Ascendisse autem Abiathar dicitur, id est orasse, et quia oraculum divinum non ei responsum est, idcirco in subsequentibus dixit David, ut reportaretur arca Dei in urbem.
3.16.1
IN LIBRUM SECUNDUM. CAPUT XVI.
3.16.1
« Et venit David usque Bahurim. Et ecce egrediebatur inde vir de cognatione Saul nomine Semei, filius Gera, et maledicebat David. Abisai autem dixit: Vadam et amputabo caput ejus,» et reliqua, usquequo ait:« Quid mihi et vobis, filii Sarviae? dimittite ut maledicat.» Hebraeus non habet,« dimittite ut maledicat,» sed tantum« maledicat.» Abisai solus dixerat:« Vadam et amputabo caput ejus;» et David ad Abisai et Joab respondit, dicens:« Quid mihi et vobis, filii Sarviae?» Ac si diceret: Nunquid vultis interficere istum, sicut interfecistis Abner? Dominus enim praecepit ei ut malediceret David. Et quis est qui dicat, quare sic fecerit? Subauditur: Quare sic fecerit, non Dominus, sed Semei. Semei qui maledixit David, ipse est, ut Hebraei dicunt, Nabath, pater Jeroboam, qui filius Jemini dicitur, et in zelo domus Saul maledicebat David. Nomen vero avi ejus Semei fuit, et ipse Semei ex tribu Ephraim filii Joseph exstitit. Unde et idem Semei ad David dixit:« Primus quoque veni hodie de omni tribu Joseph.»
3.16.2
« Cum autem venisset Chusai Arachites amicus David ad Absalom, locutus est ad eum: Salve rex, salve rex. Ad quem Absalom: Haec est, inquit, gratia ad amicum tuum?» In Hebraeo legitur:« Haec est, inquit, misericordia ad amicum tuum,» quod non affirmando, sed negando pronuntiandum est; et est sensus: Misericordia est aut dici debet, quod David amicum tuum dimisisti, et cum eo non isti.
3.17.1
IN LIBRUM SECUNDUM. CAPUT XVII.
3.17.1
« Dixit igitur Achitophel ad Absalom: Eligam mihi duodecim millia virorum, et consurgens persequar David hac nocte: et irruam super eum, quippe qui lassus est et resolutis manibus, percutiam eum. Cumque fugerit omnis populus qui cum eo est, percutiam regem desolatum: et reducam universum populum quomodo omnes reverti solent.» Scilicet, sicut reverti solent hi qui amisso in praelio rege revertuntur, sic universus populus Israel revertetur ad te
3.17.2
« Et cum ceciderit unus quilibet in principio, audiat quicunque audierit, et dicet: Facta est plaga in populo qui sequebatur Absalom. Et fortissimus quisque, cujus cor est quasi leonis, pavore solvetur. In Hebraeo ita habetur: Et fortissimus ipse cujus cor ejus quasi leonis, pavore solvetur.» Quod non affirmando, sed negando pronuntiandum est. Fortissimus iste David intelligendus est, quod et sequentia declarant.
3.17.3
« Scit enim omnis Israel fortem esse patrem tuum, et robustos omnes qui cum eo sunt.» Sed quid iste Achitophel significet, dicemus in posterum.
3.17.4
« Jonathas autem et Achimaas stabant juxta fontem Rogel. Abiit ancilla et nuntiavit eis, et illi profecti sunt.» Haec ancilla quasi lavandi gratia cum pannis ad fontem Rogel ierat, ut penitus res non deprehenderetur: puer autem qui rem indicat Absalom, filius ejusdem ancillae parvulus dicitur fuisse. Prius enim paulatim historiam continuando hic tangere decrevimus, ut postmodum quid mystice continuat, indagando propalemus. Sed quia de Absalom historia praetergreditur, secundum allegoriam considerare libet, quid illud significet, quod parricida filius patrem insequitur. Primo, pater ejus declinans fugit ante faciem ejus, securus de victoria: quia sciebat impium perire, quem etiam flevit magno luctu, et deflevit exitum parricidae. Scribitur enim fugisse David a facie bellantis adversum se filii. Et alibi scriptum est de populo Hierusalem, Domino dicente:« Filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me.» Filius ergo ejus impius tropice accipi potest populus Judaicus, qui eum tradidit. Absalom autem, sicut ante jam dictum est, intelligitur patris pax. Quod mirum videtur in historia, patris pax quemadmodum possit intelligi, qui patrem bello est persecutus. Sed qui diligenter allegoriam intendunt, inspiciunt Absalom esse Hierusalem: quae etiam et ipsa pax interpretatur. A cujus facie in Galilaeam fugit, Christus videlicet, qui eam patiendo deserens, in gentibus per fidem secessit. Alii Absalom, Judam traditorem accipiunt, quem non bonum tanta etiam miranda patientia Christus pertulit tanquam bonum, cum ejus cogitationes non ignoraret. Cum adhibuit convivium, in quo corporis et sanguinis sui figuram, discipulis commendavit et tradidit: quod denique in ipsa traditione et osculum accepit. Bene intelligitur pacem Christum exhibuisse traditori suo, quamvis ille sceleratae cogitationis interno bello vastaretur. Et ideo Absalom patris pax dicitur, quia pater habuit pacem quam ille non habuit. Hanc enim posteriorem sententiam non commentando protulimus, sed de dictis beati Augustini ex titulo videlicet tertii psalmi in quibus tanquam clarissima tuba disputando resonans edisserit, decerpsimus. Achitophel igitur qui, recedens a David, ad Absalom transmigraverat, haereticos significat qui, recedentes a tramite veritatis, se sociant hosti antiquo, et subsequuntur errorem: interpretatur autem frater meus cadens: Gilonites vero transmigratio. Contra quos Propheta increpans, dicit:« In Domino confido, quomodo dicitis animae meae, transmigra in montem sicut passer?» Et merito tales laqueo diaboli atque malitiae suae vitam propriam finiunt, qui alienam pravis suasionibus corrumpere satagunt. Sicut ipse in propria domo suspendio interiit, qui alienae vitae, hoc est David, insidiatus est. Unde scriptum est:« Qui fodit foveam, incidet in illam.» Sed quid aliter significet, dicemus in posterum.
3.17.5
« Venit autem et Sadoc et universi levitae cum eo, portantes arcam foederis Dei, et deposuerunt arcam Dei. Et ascendit Abiathar, donec expletus est omnis populus, qui egressus fuerat de civitate. Et dixit rex ad Sadoc: Reporta arcam Dei in urbem. Si invenero gratiam in oculis Domini, reducet me et ostendet mihi eam et tabernaculum suum. Si autem dixerit, Non places,» et reliqua. Jam enim quod secundum historiam ista significent inculcavimus. Caeterum quantum ad altiorem intelligentiam pertinet, Sadoc sacerdos, qui interpretatur justus, qui arcam Domini reportavit in urbem, personam gestavit sanctorum, et eorum videlicet qui tempore passionis Domini, licet corpore in brevi ab eo discesserunt, fide tamen et dilectione minime separati sunt.
3.17.6
« Et dixit David ad Chusai Arachitem: Si veneris mecum, eris mihi oneri,» etc. Nam et iste etiam Chusai amicus David, qui interpretatur festinans, qui et ab eo in Hierusalem revertens, consilium Achitophel dissipavit, personam gestavit eorum qui occulte erant ex populo Judaeorum discipuli Domini, sicut fuit Nicodemus et Joseph ab Arimathaea, vel caeteri hujusmodi. Potest etiam significare credentes ex gentibus, qui licet cum Absalom aliquando fuisse visi sunt, tamen pravis ejus operibus non erant communicantes, nec Achitophel iniquis suggestionibus unquam consentientes: sed cum David fideliter permanserunt. Interpretatur autem Chusai Aethiops, Arachites longitudo mea. Hinc quoque in propheta scriptum est:« Mutavit Aethiops pellem suam;» et illud:« Aethiopia, inquit, festinet manus dare Deo.» Quia gentilis populus postquam se nigredine peccatorum exuit, nunquam a tergo Domini recessit: et qui erat longe, factus est prope in sanguine Christi.
3.17.7
Deinde sequitur qualiter occurrit David Siba puer Miphiboseth, cum duobus asinis oneratis, et mentitus est de domino suo, et propterea ait ei David:« Tua sint omnia, quae fuerunt Miphiboseth.» Hinc enim demonstratur, quia spiritus prophetiae( sicut superius diximus), prophetis non semper adest, nec e proximo tanguntur. Nam David servum Miphiboseth, Siba videlicet, sibi contra dominum suum mentientem non intellexit, et ideo omnia domini sui ei concessit. Cui si spiritus prophetiae adesset, mentientem deprehenderet. Verum e proximo tactus non fuerat, cum superius Amasae promiserat, dicens: Haec faciat mihi et haec addat, si non magister militiae fueris coram me omni tempore pro Joab, videlicet quid sequeretur ignorans. Quia Amasa idem non solum principatum militiae pro Joab non susciperet, sed etiam post Joab paululum vitam finiret. Et cum templum Deo construere voluit, quid e vicino sequeretur nesciens, prophetam alterum requisivit.« Venit ergo rex David usque Bahurim. Ecce egrediebatur inde vir de cognatione domus Saul, nomine Semei, filius Bera, et maledicebat,» David, etc., usque quo ait:« Quid mihi et vobis, filii Sarviae, cur efficiamini mihi hodie in Satan? Dimitte eum.» Perfecta patientia illa est eum libenter sustinere, cui facile quis reddere talionem potest: sicut in David ostensa est, qui blasphemantem se Semei magis studuit patienter ferre quam ulcisci: cum eum tot vitiis urgeret, et armati proceres ulcisci contenderent, ait:« Quid mihi et vobis, filii Sarviae? Dimittite eum ut maledicat juxta praeceptum Domini, si forte respiciat Dominus ad afflictionem meam, et reddat mihi bonum pro maledictione hac hodierna.» Quibus profecto verbis indicat, quia pro perpetrato Bethsabee scelere, exsurgentem contra se filium fugiens, reduxit ad animum malum quod perpetravit, et aequanimiter pertulit quod audivit, et contumeliosa verba non tam convicia quam adjutoria credidit, quibus se purgari sibique misereri posse indicavit. Tunc enim illata convicia bene toleramus, cum in secreto mentis ad male perpetrata recurrimus. Leve quippe videbitur quod injuria percutimur, dum in actione nostra conspicimus, quia pejus est quod meremur. Sicque fit ut contumeliis, gratiae potius quam irae reddi jubeantur, quarum interventu Deo judice poena gravior declinari posse confiditur.« Et ait David: Cur efficimini mihi hodie in Satan?» Huic simile Petrus apostolus, licet infirmitate mentis, non tumore cordis, sicut Abisai: audita futura passione Domini ipse respondisse in Evangelio legitur, dicens:« Absit a te, Domine, non fiet istud.» Cur Dominus e contrario, sicut et David Abisai, increpando respondit:« Vade post me, Satana, quia non sapis ea quae Dei sunt, sed quae hominum( Ibid).»--« Et ait Achitophel ad Absalom: Ingredere ad concubinas patris tui.» etc. Concubinas David quas Absalom filius ejus nefarie polluit, figuram habuisse Judaicae plebis non dubium est, quas magistri erroris, Scribae videlicet et Pharisaei, vanis superstitionibus suis, atque per pravam doctrinam corrumpentes, a Domino Jesu Christo eam alienam fecerunt, sicut et haeretici crebro facere non verentur: dum apostata Angelus quosdam qui videntur regere et custodire populum Dei, tanquam concubinas domum David, haeretica pravitate seducendo, decipit per eos. Ad quas tamen David ultra non ingreditur, sed in custodia positis alimenta praebet; ipsaeque in viduitate viventes, clausae sunt usque ad diem mortis suae, quia dum decepti ab haereticis a via veritatis oberrantes, denuo ad eam redire dissimulant, non sunt digni cohabitatione Christi, sed clausi, id est separati et a consortio ejus alieni, permanent. Sed clemens ille, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, non renuit beneficiis suis pastum talibus in hoc mundo praebere, ut per collata beneficia occasionem tribuat convertendi.
3.17.8
« Dixit igitur Achitophel ad Absalom: Eligam mihi duodecim millia virorum, et consurgens persequar David hac nocte.» Achitophel, qui adversus David pessimum dedit consilium, Judae proditoris gestavit personam, qui Judaeis adversus Christum dedit consilium proditionis. Achitophel quippe interpretatur ruina fratris, quod ipsi Judae proditori procul dubio congruit: qui ruina exstitit illius qui dignatus est dicere:« Narrabo nomen tuum fratribus meis.» Qui et disposita domo sua, postea suspendio interiit. Hoc et Judas in Evangelio similiter, ut Achitophel fecisse legitur. Hinc sequitur qualiter Jonathas et Achimaas ad explorandum consilium Absalom, et David renuntiandum, derelicti sunt, et fugientes declinaverunt in« domum cujusdam viri in Bahurim, qui habebat puteum in vestibulo suo, et descenderunt in eum. Tulit autem mulier, et expandit velamen super os putei quasi siccans ptisanas, et sic res latuit.» Significant autem isti duo juvenes, Jonathas videlicet, qui interpretatur columbae donum, et Achimaas, frater meus, eos qui per gratiam sancti Spiritus renati, et in numero fratrum sunt ascripti. Qui recedentes ab Absalom fugiunt, cum malignos spiritus evadere quaerunt. Hi ergo stabant juxta fontem Rogel, qui interpretatur tristis vel deorsum, cum tristitiam et despectum in hoc mundo appetunt habere, propter coelestis regni desiderium. Declinant ergo concito gradu fugientes in domum cujusdam viri in Bahurim, qui locus interpretatur electus sive juvenis, cum adolescentiae tempora in memoriam reducunt. Descendunt in puteum qui erat in vestibulo, cum patientiae se humiliter subjiciunt quae cunctis necessaria est, ante finem scilicet praesentis vitae. Expandit mulier velamen super os putei, cum Ecclesia precum assiduitate delicta juventutis et ignorantiae suorum filiorum abscondere certat quasi siccans ptisanas, cum carnis lasciviam per continentiae rigorem constringit. Sic et res latet transgressionis videlicet humanae vitae, quia per assiduitatem precum in compunctione lacrymarum, et per castigationem corporis omnia delicta absconduntur, ac homines a persecutione antiqui hostis protecti liberantur.« Cumque venisset David in castra Sochi filius Naahas de Rabath filiorum Ammon, et Machir filius Amihel de Lodabar, et Berzellai Galaadites de Rogelim, obtulerunt ei stratoria et tapetia,» etc. Castra ubi venit David Hebraice Manaim leguntur, sicut supra innuimus, hic est locus ubi obvii fuerunt Jacob angeli Dei, sicut in Genesi legitur. Unde scriptum est:« Vocavit Jacob nomen loci Manaim,» id est castra. Sobi namque quievit ibi cum muneribus, ad David, filius fuit Nahas regis, cum quo pugnavit Saul: quo mortuo, dixit David: Faciam misericordiam cum Ammon sicut fecit pater ejus Nahas mecum. Interempto vero a David Ammon, qui ei inde calvandis servis suis injurias fecerat, constitutus est ab eodem David, in loco fratris sui Sobi. Caeterum spiritaliter obsequium ejus, vel caeterorum Galilaeorum David, delatum, fidem praetendebat populi gentium in Dominum Jesum Christum. Nam sicut David persecutionem declinans filii sui ab Hierusalem recessit, atque a Galilaeis benigne susceptus est: sic nimirum Dominus Jesus Christus ob impietatem Judaeos deserens, a populo gentium susceptus est: qui multos fidelium varietate virtutum et doctrinarum ornatos contulit Domino.
3.18.1
IN LIBRUM SECUNDUM. CAPUT XVIII.
3.18.1
« Et praecepit rex Joab et Abisai et Ethaei, dicens: Servate mihi puerum Absalom.» Quod autem Absalom pater ejus David puerum appellat, non utique aetate carnis, sed parvitate sensus, hoc est stultitia, non mole corporis dicit.
3.18.2
« Fuit autem ibi praelium dispersum super faciem omnis terrae, et multo plures erant quos saltus consumpserat de populo, quam hi quos voraverat gladius in bello.» Saltus hic qui plures consumpsisse dicitur quam gladius vorasse: bestias ferocissimas, quae in saltu erant, Hebraei autumant, a quibus plures consumpti quam gladio vorati fuerunt.
3.18.3
« Accidit autem ut occurreret Absalom servis David, sedens mulo,» etc. Absalom mulo cui insederat pertranseunte, ipse quercui inhaerens, inter coelum et terram suspensus est. Sic nimirum Scribae et Pharisaei, principes Judaeorum, in ligno crucis in quo Dominum Jesum Christum affigentes suspenderunt, occulto judicio in eodem ligno damnati sunt, atque eumdem populum Judaeorum qui carnali sensui, velut irrationabili mulo praesidere videbantur, in dispersionem gentium pertranseuntes, ipsi principatum pariter et populum amiserunt. Dicamus et manifestius, quod Absalom mulo fugiens in quercu per caesariem capitis sui suspensus est, hoc significabat quod Judaei stultitiae carnalis sensus incumbentes, propter superstitiositatem pharisaicam legem corrumpent, per ipsam quam ad correctionem vitae perceperant, mortis occasionem habuerant. Unde et Salvator in Evangelio dixit ad eos:« Nolite arbitrari quod ego accusaturus sim vos apud Patrem meum. Moyses enim in quem vos confiditis, ille vos accusat.» Joab vero in cor Absalom tres lanceas infigit, cum antiquus hostis superbiam, avaritiam et invidiam seu perfidiam in cor Judaici populi immisit, quae illis maxime perditionis causa erant. Superbi fuerunt, qui in contemptu Dei idola fabricaverunt. Cupidi fuerunt, qui res transitorias virtutum deliciis praeponebant: perfidi vero et invidi, qui non solum dictis legis et prophetarum repugnabant, sed etiam ipsius Salvatoris praesentiam spernebant, et beneficiis ejus ingrati exstiterant. Hinc et in passione sua blasphema voce ad Pilatum dicebant:« Non habemus regem nisi Caesarem.» Ingrati exstiterant dicentes:« Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris.» Absalom quoque post interitum in foveam grandem missus est cum iniquus quisque post obitum carnis in lacum inferni mergitur. Super quem acervus lapidum congeritur: cum duritia mentis suae illi exprobratur. David exstinctum quidem ploravit cum interitum populi Judaici Dominus flevit, sicut in Evangelio legitur:« Videns civitatem Hierusalem, flevit super illam.» Cujus miseriae in tantum compassus est, ut etiam usque ad mortem crucis, in eruditione et cura salutis suae permanserit.
3.18.4
« Currens ergo Achimaas per viam compendii, transivit Chusi.» Achimaas filius Sadoch, qui posterior coepit et prior ipse praecucurrit, alacritatem quorumdam sanctorum praefigurasse non dubium est. Qui cum sint conversione novissimi, plurimos tamen ex eis qui illos praeire videbantur, fide et dilectione atque fervore spiritus antecedunt.
3.19.1
IN LIBRUM SECUNDUM. CAPUT XIX.
3.19.1
« Venitque universus populus coram rege.» Ille videlicet qui cum David permanserat. Quod vero ait,« Israel fugit in tabernacula sua,» hi intelligendi sunt qui cum Absalom perduellionem rebelles exstiterant.
3.19.2
« Miphiboseth quoque, filius Jonathae, descendit in occursum regis illotis pedibus.» In Hebraeo non lotis, sed infectis legitur pedibus. Fecerat namque sibi, ut Hebraei tradunt, ligneos pedes, quibus uti quasi pro naturalibus solebat, sicut solent facere claudi, quemadmodum et ille erat.
3.19.3
« Ait autem rex ad Miphiboseth: Quid ultra loqueris? Fixum est quod locutus sum. Tu et Siba dividite possessiones.» In Hebraeo agrum legitur. Quia in hoc loco David immemor amicitiae fuit et foederis, imo juramenti quod habuit cum Jonathan, et tam crudele dedit judicium, dicens:« Tu et Siba dividite agrum.» Idcirco Roboam et Jeroboam, ut aiunt, diviserunt ejus regnum. Miphiboseth enim in Samuelis libro legitur, id est, Miphiboseth interpretatur litigans cum Altissimo. Litigans enim cum Altissimo, id est Deo fuisse dicitur, eo quod reduxisset David cum pace. Unde quod ait regi:« Etiam cuncta accipiat postquam reversus est dominus meus rex in domum suam pacifice,» non hoc dixisse suspicatur gratulanti animo, sed insultanti, et quasi contra Deum murmuranti, eo quod Dominus David in pace reduxisset.
3.19.4
« Et ait Berzellai ad regem: Est autem Chamaam servus tuus, ipse ascendat tecum.» Chamaam interpretatur suspirans, quandiu enim cum patre permansit, suspirans vocatus est. Postquam vero in doctrinam David transiit, non Chamaam, sed Chama, quod interpretatur fidelis, appellatus est.
3.20.1
IN LIBRUM SECUNDUM. CAPUT XX.
3.20.1
« Accidit autem ut ibi esset vir Belial, nomine Seba, filius Bochri, vir Jemineus,» etc. Seba vir Belial, qui Israeliticum populum a domo David dividere conatus est, figuram gestavit haereticorum, qui plebem Dei scindere volentes, in ipsa sua prava intentione prius damnati ab Ecclesia, moriuntur, quam hoc quod coeperant, implere possint. De quo plenius dicemus in posterum.
3.20.2
« Dixit itaque Joab ad Amasam: Salve, mi frater. Et tenuit manu dextera mentum Amasae quasi osculans eum. Porro Amasa non observavit gladium quem habebat Joab, qui percussit eum in latere, et effudit intestina ejus in terram.» Quid est quod Joab Amasae mentum dextera tenuit, sed sinistram ad gladium latenter mittens, ejus viscera effudit, nisi hoc quod patenter datur intelligi? Dextera namque mentum tenere est, quasi ex benignitate blandiri. Sed sinistram ad gladium mittit, qui latenter ex malitia percutit. Sic Joab quoque blande et benigne locutus est, sed ex malitia in dolo occidit.
3.20.3
« Et exclamavit mulier sapiens de civitate ad Joab, dicens: Sermo, inquit, dicebatur in veteri proverbio: Qui interrogant, interrogent Abela, et sic proficiebant. Nonne ego sum quae respondebo veritatem Israel, et tu quaeris subvertere civitatem? et reliqua.» Ait enim:« Sermo, inquit, dicebatur in antiquo proverbio, qui interrogant, interrogent,» etc. Ac si aperte diceretur: Haec civitas urbs consilii exstitit, et qui aliquod consilium requirebant, hic interrogabant. Et tu quaeris tantam destruere civitatem, et matrem consilii evertere in Israel? Dicamus convenientius. Ait enim:« Sermo dicitur in veteri proverbio,» etc. In Hebraeo non habetur« proverbio.» Iste sermo, sermo legis est in qua jubetur a Domino per Moysen, ut quando ingressuri essent terram Chanaan et gentes deleturi, primum pacem offerrent: et si pax ab eis reciperetur, pacem recipientes tributarii eorum efficerentur: et si pacem non reciperent, tunc a filiis Israel delerentur. Idcirco exclamasse mulier sapiens de civitate fertur:
3.20.4
« Nonne ego sum quae respondebo veritatem in Israel, et tu quaeris subvertere civitatem? Quare praecipitas haereditatem Domini?» Ac si diceret: Cur vis destruere civitatem hanc antequam pacem interrogando offeras, sicut in lege jubetur? Cur etiam non legem in nobis Israelitis servas, quae in alienigenis olim servata est?
3.20.5
« Fuit autem Joab super omnem Israel.» Reditus itaque Israelitici populi ad David post interfectionem Absalom, reditum prioris populi ad Christum post interitum pravorum magistrorum significabat. Seba ergo filius Bochri, qui populum seducendo ad David, avertebat, errorem significat qui in Synagoga Judaeorum diutius dominabatur, et a veritatis auditu populum subvertebat. Interpretatur autem Seba secta, a secando, non a sectando. Bochri autem interpretatur primogenitus meus. Israel ergo de quo scriptum est:« Filius primogenitus Israel quem eduxi de Aegypto,» Sebam, id est errorem secutus, resequestrabat a domo David, Ecclesiam semetipsam separabat, cum ejus conventum exsecrando negabat. Hi ergo postquam per mulieris sapientis suggestionem, et spiritalis doctrinae eruditionem caput Seba absciderant, id est diabolum a corde suo abjecerant, mox ad David revertuntur, cum Christum Filium Dei corde credulo venerantur.
3.21.1
IN LIBRUM SECUNDUM. CAPUT XXI.
3.21.1
Hic sequitur qualiter fames facta est in diebus David tribus annis. Et cum consuluisset Dominum, responsum est: Quod propter Saul et domum ejus et sanguinem, quia occidit Gabaonitas, et reliqua. Filii Saul qui cum Doeg Idumaeo, dum adhuc pueri essent, sacerdotes et Gabaonitas in Nobe occiderant, hi sunt Armoni et Miphiboseth, quos peperit ei Respha filia Ahia, et quinque filii Michol filiae Saul, quos genuit Adrieli filio Berzellai, qui fuit de domo Lathi. Quaeritur cur filii Michol dicuntur, cum non Michol, sed ejus soror Merod uxor fuerit Adrieli filio Bercellai? Quod ita solvitur: Merob quippe eos naturaliter genuit, et Michol uxor David, quae et Egla dicitur, eos in loco filiorum nutrivit, et sibi in filios adoptavit, idcirco ejus filii dicuntur:« Filii enim Israel, ut Scriptura refert, juraverunt Gabaonitis, sed Saul voluit percutere eos zelo quasi pro filiis Israel et Juda,» eo quod eosdem vivere Josue gratis quodammodo permiserit, et abstulerit a filiis Israel praedam eorum injuste. Hujus ultionis causa in Gabaonitas Abimelech sacerdos exstitit, et ideo fames exorta est. Fames itaque haec significat sterilitatem bonorum operum in plebibus, propter negligentiam doctorum, dum inserviunt cupiditatibus terrenis, et non procurant pastum impendere praedicationis. Necantur ergo Gabaonitae, cum studium rectae conversationis, et restauratio poenitentiae, post lapsum ab incautis per haereticos seu per malignos spiritus subtrahitur. Gabaon enim collis moeroris interpretatur. Et bene Gabaonitae interfecti dicuntur, cum desidiosi quique post perpetrata scelera, vana spe securitatis a diabolo deluduntur, qui dicunt:« Faciamus mala, ut veniant nobis bona:» quorum damnatio justa est. Sed Respha quae interpretatur cursus, filia Ahiae, qui interpretatur frater ejus, tollens cilicium, substravit sibi super petram, et donec stillaret aqua super eos de coelo, et non dimisit aves lacerare eos per diem, neque bestias per noctem, cum pia sollicitudo sanctorum talibus succurrens rigore jejunii atque instantiae precum incumbit, donec misericordiam Dei impetret super eos de coelo: compescens videlicet pravos homines, necnon et malignos spiritus, pravis suggestionibus eorum vitam ulterius corrumpere.
3.21.2
« Factum est autem rursum praelium Philistinorum adversus Israel,» et reliqua, usquequo ait,« tertium quoque bellum fuit in Gob contra Philisthaeos, in quo percussit Adeodatus filius saltus polymitarius Bethlehemites Goliath Gethaeum.» Multi igitur requirunt quis fuerit iste Adeodatus, filius saltus, polymitarius, Bethlehemites. Sed Hebraeus saepe dictus ita exponit. Adeodatus, inquit, ipse est David. Idcirco dicitur Adeodatus, quia a Deo electus est in regnum. Filius saltus, quia de saltu ubi oves pascebat, eductus est. Polymitarius vero, quia de genere Beseleel mater ejus fuit. Bethlehemites, quia de Bethlehem civitate exstitit. Nam Noemi et Ruth tempore ubertatis, ex quibus David ortus est, reversae sunt in Bethlehem. Et quia causa panis Ruth Booz nota est: idcirco idem locus domus panis vocatus est. Unde Gob in quo fuit bellum, ut idem Hebraeus transtulit, lacus interpretatur: idcirco quia sicut in lacum leonum quis nutritur et praeceps labitur, ita David semetipsum contra Goliath fortiter ad pugnandum opposuit. Quem etiam sensum videlicet quod ab eo datus David intelligitur, sequentia declarant, ubi, expletis praeliis, subjungitur:
3.21.3
« Hi quatuor nati sunt de Arapha in Geth, et ceciderunt in manu David et servorum ejus.» Judaei quoque hanc Arapham, matrem gigantum: Orphan, nurum Noemi esse arbitrantur. Nam et taliter nos etiam in cujusdam volumine scriptum reperimus. Josephus in duobus praeliis concordat cum Scriptura Regum. De tertio praelio ait: quod apparuit fortis, mittente David exercitum nomine Ephan, cognatus ejus. Sed utrum ipsum Adeodatum Ephan appellaverit, vel alium quemlibet hoc nomine notaverit, incertum est.
3.21.4
« Quartum bellum fuit in Geth,» et reliqua, usquequo ait,« Hi quatuor nati sunt de Arapha in Geth, et ceciderunt in manu David et servorum ejus.» Quatuor ista bella contra Palaestinos bellum significant Christi quod omni tempore istius vitae in membris suis contra perfidos quosque istius saeculi, et contra spiritales nequitias incessanter agit. Licet enim fastus mundanus, vel propter vitas malignorum spirituum, se erigat contra Ecclesiam Christi, omnis tamen principatus adversariorum, vero David, hoc est rege Christo imperante ac praelia servorum suorum disponente, cedit, et omnes adversarii vincuntur. Unde Psalmista ex persona Ecclesiae confidenter dicit:« In Deo faciemus virtutem,» etc.
3.22.1
IN LIBRUM SECUNDUM. CAPUT XXII.
3.22.1
« Locutus est autem David Domino verba carminis hujus, in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum, et de manu Saul. Et ait: Dominus petra mea,» etc. Quaeritur cur solus septimus decimus psalmus tantummodo in libro Regum reperiatur conscriptus? Nec immerito psalmus iste in Regnorum libris solus invenitur, quia regnum illud significat, ubi adversarium nullum habebimus. Et hoc est, quod in praetitulatione psalmi hujus scribitur:« In die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum, et de manu Saul.»
3.22.2
« Et ait: Dominus petra mea et refugium meum.» Quis enim figuratur in David nisi ille qui venit secundum carnem ex semine David? Qui utique in corpore suo quod est Ecclesia, adhuc patitur inimicos, quod corpus non eripitur de manu inimicorum, nisi cum et« illa novissima inimica destruetur mors,» ut perveniatur ad regnum Dei. Nam psalmus hic uni tantum non potest convenire personae, sed quatuor divisionibus subjacebit. Id est, primo ordine propheta loquitur, qui gratias agit quod eum de gravibus periculis divina pietas liberare dignata est. Secundo, Ecclesia, eo quod per multas calamitates Christianum populum ad baptismum de orbis universitate collegit. Tertio, vox Salvatoris illabitur, ubi pulcherrimis allusionibus virtus ejus et potestas describitur. Quarto, iterum Ecclesiae dicta proferuntur, et concessa munera Christi laudantur.
3.22.3
« Et exaudiet de templo sancto suo.» Templum Dei, Filius Dei.
3.22.4
« Et contremuit terra.» Terra peccato.« Fundamenta montium,» spes superborum.« Quoniam iratus est eis,» quia recognoverunt iram Dei.
3.22.5
« Fumus,» compunctio poenitentium.« Carbones succensi sunt ab eo.» Corda hominum inflammata a Spiritu sancto.
3.22.6
« Inclinavit coelos.» Quia ipsos, de quibus dictum est:« Coeli enarrant gloriam Dei,» de ad ventu suo nuntios misit, et descendit, formam servi suscipiendo.
3.22.7
« Cherubim,» scientiae plenitudo.« Pennas ventorum,» scientiae sanctorum.
3.22.8
« Tonabit de coelis Dominus,» id est, de apostolis.
3.22.9
« Misit sagittas suas.» Sagittae, evangelistae.« Fulgura,» miracula sanctorum.
3.22.10
« Fundamenta terrae,» fides Ecclesiae manifestata.
3.22.11
« Misit de coelo et assumpsit me.» Id est, Filium suum Pater misit, et assumpsit Ecclesiam suam.
3.22.12
« Liberavit me de inimico meo potentissimo,» id est, ex diabolo.
3.22.13
« Et eduxit me in latitudine,» hoc est, in charitate.
3.22.14
« Retribuet mihi secundum justitiam meam.» Id est, secundum innocentiam fidei et bonorum operum et actuum.
3.22.15
« Cum sancto sanctus eris.» Ad Dominum dicitur, qui cum sancto utique sanctus.
3.22.16
« Cum electo electus eris, et cum perverso perverteris.» Ob hoc quod eis non favet, perversus esse videtur: quia« superbis resistit, humilibus dat gratiam.»
3.22.17
« In Deo meo transiliam murum.» Murum itaque illum, quem humano generi inter Deum et hominem erexerant peccata.
3.22.18
« Coaequans pedes meos cervis.» Cervos spirituales viros appellat, propter alacritatem velocis cursus.« Spinas et vepres.» Hoc est, implicamenta saeculi hujus transilientes.
3.22.19
« Persequar inimicos meos et conteram, et non revertar donec consumam eos.» Christus Judaeos atque omnes infideles consumit, similiter et anima electa vitia sua per augmenta virtutum consummat.
3.22.20
« Inimicos meos dedisti mihi dorsum.» Hoc quod alibi scriptum est:« Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.»
3.22.21
« Salvabis me a contradicentibus populi mei.» Vox Christi a contradictione Judaeorum, per Patris sui potentiam salvatus atque in caput gentium constitutus.
3.22.22
« Filii alieni resistent mihi.» Filii alieni Judaei sunt, quibus dictum est:« Vos ex patre diabolo estis.»
3.22.23
« Deus qui das vindictas mihi.» Hoc est, in futuro judicio, cum eis coeperit reddere quod merentur.
3.22.24
« A viro iniquo liberabis me.» Hoc est, Ecclesiam suam de potestate diaboli erepturus est.
3.22.25
« Et faciens misericordiam Christo suo David.» David Christum significat, semen ejus omnes electos.
3.23.1
IN LIBRUM SECUNDUM. CAPUT XXIII.
3.23.1
« Haec sunt verba novissima David filii Isai.» Verba novissima David non finienda dicit, sed perficienda: non consumenda, sed quae cunctis fidelibus perfectionis plenitudinem conferant: et ideo ultimam confessionem laudis significant, quam superato hoste, et peracta victoria mortis, laudem sancti in aeternum Deo cantabunt.« Dixit vir cui constitutum est de Christo Dei Jacob: egregius psaltes Israel.» Id est, nobilis psalmista, qui videlicet et propheta luculento sermone et manifestissime de Christo Filio Dei Jacob, et de incarnatione ejus, ac redemptione humani generis prophetavit.
3.23.2
« Spiritus Domini locutus est per me, et sermo ejus per linguam meam. Deus Israel mihi locutus est, fortis Israel, dominator hominum justus.» Spiritus enim Domini, qui est Spiritus sanctus: et sermo Domini, qui est Filius Dei: ea quae propheta vaticinaverat, per gratiam suam, veraciter proferre donaverat.
3.23.3
« Ipse enim spiritus Dei Jacob dominatur in timore Domini, sicut lux aurorae oriente sole, mane absque nubibus rutilat.» Aurora, Ecclesia, oriente sole, Christo resurgente a mortuis, absque nubibus rutilat, id est, absque peccato infidelitatis resplendet in miraculis. Pluvia, Evangelica praedicatio: herba credentem significat populum: terra vero Ecclesiam. Potest moraliter intelligi aptius: Qui enim in timore Domini dominationem in subditis exercet, lucis opera per solem justitiae illuminata profert: nec in eis aliquid remanebit obscurum, sed imbre coelestis gratiae irrigatus, germina virtutum in carne vivens, fructificat.
3.23.4
« Nec tanta est domus mea apud Deum, ut pactum aeternum iniret mecum firmum in omnibus atque munitum. Cuncta enim salus mea et omnis voluntas, nec est quidquam ex ea quod non germinet.» Hinc idem propheta in Psalmis dicit, quod beatus vir qui in lege Domini meditatur die ac nocte, sit tanquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo, et folium ejus non defluet, et omnia quaecunque faciet, prosperabuntur.
3.23.5
« Praevaricatores autem quasi spinae evellentur universi, qui non tolluntur manibus: Et si quis tangere voluerit eas, armabitur ferro lanceato, igneque succensae comburentur usque ad nihilum.» Quod potest et juxta superiorem sensum de Judaeis et de haereticis, qui velut spinae, de Ecclesia, quae est terra viventium, evulsi, atque aeterno incendio traditi, specialiter intelligi. Potest et generaliter de omnibus reprobis intelligi, juxta quod in Evangelio dicitur:« Omnis arbor quae non facit fructum bonum excidetur,» etc. Et iterum:« Filius, inquit, hominis mittet angelos suos et colligent de regno ejus omnia scandala, et eos qui faciunt iniquitatem, et mittet eos in caminum ignis: ibi erit fletus et stridor dentium.» Ille scilicet quasi tangens spinas armabitur ferro et ligno lanceato, qui communicans peccatis alienis propter duritiam cordis sui, iniquitatum pondere premitur, et jaculis peccatorum confodietur: cujusque opera aeternis gehennae ignibus digna ad nihilum redigentur.
3.23.6
« Haec nomina fortium David sedens in cathedra sapientissimus princeps inter tres: ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus, qui octingentos interfecit impetu uno.» Quod dicitur de sapientissimo principe fortium David, cujus quidem nomen in Regum libro tacetur, at vero in libro Paralipomenon Jesbaam nominatur.« Ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus.» Virtus in hoc bellica, simul et modesta viri designatur civilitas: quia videlicet sicut vermiculus ligni, tener quidem et fragilis toto suo corpore, nec non et permodicus apparet, nihilominus tamen fortissimum ligni robur exedens consumit, et scabrosum et cariosum reddit. Unde et a terendo ligna teredonis nomen habet. Sic ille affabilis omnibus domi, et quietus atque humilis videbatur: at in certamine publico robustum se atque intolerabilem hostibus exhibebat. Sed hunc principem Hebraeus ipsum suspicatur esse David. Ecce historiam tetigimus, sed quid spiritaliter significet, breviter indagemus. Ait enim:« Ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus.» David ligni vermiculus fuisse scribitur, quod utique Dominico homini specialiter congruit: ex cujus persona Psalmographus cecinit:« Ego autem sum vermis et non homo.» Quemadmodum enim lignum ex se vermiculum procreat, ita quoque beata Maria virgo, videlicet de radice Jesse, absque opere nuptiali, florem protulit Dominum et Salvatorem: qui octingentos interfecisse impetu uno dicitur: quia ut Evangelista pronuntiat de homine uno, qui universarum gentium typum praeferebat,« uno impetu,» id est sermonis imperio, legionem expulit daemonum.
3.23.7
« Post hunc Semma filius Age de Arari. Et congregati sunt Philisthiim in statione,» etc. Semma audiens, Age meditans sive loquens, Ararites montanus. Semma, filius Age, personam gestavit Domini et Salvatoris nostri, sive sanctorum praedicatorum ejus: qui in agro Ecclesiae stans, infirma membra illius de adversariis potestatibus, velut hordeum tuetur: vel certe verecundiam castitatis in continentibus, quasi lentes gladio oris sui, contra luxuriam defendit.
3.23.8
« Necnon et ante descenderant tres, qui erant principes in triginta, et venerunt tempore messis ad David in speluncam Odollam.» Tres isti fuerunt, Abisai filius Sarviae et sub hoc Hai Usatites, et Jonathan filius Sammaa fratris David.
3.23.9
« Hi etiam tres irruperunt castra Philisthinorum, et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem. Et de tribus istis Abisai quoque frater Joab, filius Sarviae, princeps erat de tribus istis nominatis, in tribus illis et inter tres nobilior. Desideravit igitur David et ait: Si quis mihi daret potum de cisterna quae est in Bethlehem juxta portam. Irruperunt ergo tres fortes castra Philisthinorum, et hauserunt aquam. At ille noluit bibere, sed libavit illam Domino.» Qui fuerint hi tres fortissimi, jam superius inculcavimus. Caeterum spiritaliter quem in hoc desiderio ipse David praefiguravit, nisi omnes sanctos Patres, qui ante legem, vel sub lege fuerunt, qui adventum Salvatoris praestolantes, ad ejus praesentiam pervenire nequiverunt? Illum videlicet fontem sitientes, in quo est remissio peccatorum: non qui periculis quaereretur alienis, sed qui aliena pericula deleret. Verum moraliter ex hoc facto cogitandum summopere est, ut qui se illicita meminit commisisse, a quibusdam etiam licitis studeat abstinere; quatenus per hoc Conditori suo satisfaciat: ut qui commisit prohibita, sibimetipsi abscindere debeat etiam commissa, et se reprehendat in minimis, qui se meminit in maximis deliquisse. Nimia sunt quae loquor, si haec ex sacri eloquii testimonio non affirmo. Lex certe Veteris Testamenti alienam uxorem concupisci prohibet: at regem vero fortia jubere militibus, vel desiderare aquam, non poenaliter vetat. Et cuncti novimus quod David, concupiscentiae mucrone transfixus, alienam conjugem appetivit et abstulit, cujus culpam digna verbera sunt secuta: et malum quod perpetravit, per poenitentiae lamenta correxit. Qui cum, longe post, contra ostium sederet, aquam bibere ex eorum cisterna ex desiderio voluit. Cujus electi milites, inter catervas adversantium medias erumpentes, aquam quam rex desiderabat illaesi detulerant. Sed vir flagellis eruditus, semetipsum protinus cum periculo militum aquam desiderasse reprehendit, eamque Domino fundens libavit, sicut illic scriptum est:« Libavit eam Domino.» In sacrificium quippe Domini effusa aqua conversa est, quia culpam concupiscentiae mactavit, per poenitentiam reprehensionis suae. Qui ergo quondam concupiscere alienam conjugem nequaquam timuit, post etiam quia concupiverat expavit. Quia enim illicita perpetrasse meminerat, contra semetipsum jam rigidus, etiam a licitis abstinebat. Sic agamus poenitentiam, ut ea quae commisimus perfecte defleamus. Verum juxta historiam quod oblatam aquam bibere noluit, sed eam Domino libavit, exemplum praebuit militibus suis fortitudinis et constantiae. Vicit ergo naturam, ut sitiens non biberet, ut suo exemplo omnis exercitus sitim disceret.
3.23.10
« Abisai quoque frater Joab, filius Sarviae, princeps erat de tribus. Ipse levavit hastam suam contra trecentos quos interfecit, nominatus in tribus, et inter tres nobilior, eratque eorum princeps, sed usque ad tres primos non pervenerat.» Sciendum est quod isti tres primi( ad quos Abisai, qui erat inter tres nobilior et princeps, non pervenisse dicitur) neque in hoc volumine, neque in Paralipomenon libro qui fuerint leguntur: necnon etiam ferventi aestu, libros Antiquitatum Josephi perlustrantes, minime invenire potuimus, nisi forte illi intelliguntur( sicut Hebraei tradunt) quos superius jam nominavimus: aut illi, quos Josephus narrat aquam David de cisterna Bethlehem attulisse, quos nominat Jesbaam filium Accamoni, quem alibi Eusebius filium Achimei nuncupat, et Eleazarum filium Ochoi, quem dicit esse filium Dodim, atque Semma filium Age, quem appellat alibi filium Heli, de quibus sacra Scriptura nil loquitur. Unde nonnulli non solum Hebraeorum, verum etiam Latinorum, tropice tres primos, tres virtutes David, intellige volunt, sapientiam videlicet, humilitatem, et fortitudinem, sicut in praecedentibus dicitur,« sedens in cathedra sapientissimus,» ecce sapientiam.« Ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus,» ecce humilitatem.« Qui octingentos interfecit impetu uno,» ecce fortitudinem. Ad has tres virtutes nemo fortium David pervenit, ideoque ipse est princeps fortium suorum. Verum si quis aliam expositionem invenerit, promulgare studeat et nos libenter ei obsequium dabimus, qui profecto aliam invenire non potuimus: his enim expletis, quid spiritaliter significet, innuamus. Iste enim Abisai, qui levavit manum suam contra trecentos, figuram praetendisse Salvatoris sive sanctorum praedicatorum non dubium est: qui vexillo crucis atque hasta praedicationis, inimicos fidei, velut trecentos viros, convincunt atque prosternunt.
3.23.11
« Et Banaias, filius Joiadae, viri fortissimi magnorum operum de Capseel, ipse percussit duos leones Moab, et ipse descendit et percussit leonem in medio cisternae diebus nivis. Ipse quoque interfecit virum Aegyptium, virum dignum spectaculo, habentem in manu hastam. Itaque cum descendisset ad eum in virga, vir extorsit hastam de manu Aegyptii, et interfecit eum hasta sua.» Notandum quod in Hebraeo non habetur,( sicut in cujusdam volumine reperitur) magnorum operum, sed magister operum. Capseel enim interpretatur congregatio Dei: magister enim erat de congregatione et legione Dei, id est Cerethi et Pherethi, qui interpretantur occidentes et vivificantes. Ipse enim percussit duos leones Moab, quos nonnulli intelligi volunt, duos potentes ac fortissimos viros in regno Moab. In quo etiam intellectu, vir quidam doctus in Scripturis, et solers in amore sapientiae, qui me in sacris litteris erudire consuevit, consentire videtur. Quos Paralipomenon, duos Ariel Moab nominat. Unde et Ariel vel viri potentes Moab vel leones nuncupantur. Ariel enim interpretatur leo Dei. Quos Banaias, dum provocatus esset ab illis, superatos interfecit. Quando enim David eosdem Moabitas bello aggressus est, et fecit tres funiculos duos ad mortificandum, et unum ad vivificandum, isti potentes Moabitas tuebantur. Quod dicitur de Banaia:« et ipse descendit et percussit in media cisterna diebus nivis leonem», quomodo sit factum, Josephus narrat apertius: quia videlicet cisterna fuerit nimium profunda, quae tempore hiemis cum essent omnia nivibus plena, ipsa quoque nimio nivium aggere, fuerit coaequata. In quam cum leo superveniens periculi nescius incidisset, ibidemque conclusus grandi rugitu clamaret, accurrebant homines videre quid esset. Et dum cum aliis ad tale spectaculum adveniret Banaias, desiliit statim in cisternam: et aggressum mediis in nivibus percussit et interfecit leonem. Spiritaliter Banaias, qui interpretatur aedificator Dominus, personam in se expressit Salvatoris, de quo Propheta vaticinaverat, quia per eum aedificanda Ecclesia esset, dicens:« Aedificans Hierusalem Dominus.» Et iterum:« Dominus aedificabit Sion,» quam Paulus construi videns aiebat:« Dei aedificatio estis:» Qui de coelis descendit in lacum saeculi istius: qui calentes aquas, hoc est mentes hominum, in malitia ferventes, nive et frigore infidelitatis, in aqua praedicationis suae, sive fluento baptismatis, refrigeravit:« et interfecit leonem,» hoc est diabolum, gladio verbi sui.« Ipse enim est auricularius David,» Dei scilicet Patris: cui vera divinitas omnem scientiam atque intelligentiam contulit.
3.23.12
« Haec fecit Banaias, filius Joiadae, et ipse nominatur inter tres robustissimos qui erant inter triginta nobiliores. Verumtamen usque ad tres non pervenerat.» Intelligitur, quia ipse nominari dignus esset inter robustos, id est Abisai et Subochai et Jonathan, quippe qui viribus eis aequari posset, qui etiam erant inter triginta. Notandum quod quidam Hebraeorum leonem hunc quem Banaias interfecit, Joab intelligi volunt: qui in media cisterna, id est, in domo Domini, ubi cornua altaris tenebat, occisus est. Et puta altare cisternam significare: videlicet quia, inquit, sicut aqua cisternae munditiem affert, ita nihilominus sanctuarium Domini peccata expiabat.« In diebus nivis,» quia per mortem expiavit peccatum, juxta illud Psalmistae:« Lavabis me,» quod impletum est in media cisterna:« et super nivem dealbabor:» quod impletum est in eo quod ait,« diebus nivis.» De eo autem quod subsequenter narratur:« Ipse quoque interfecit virum Aegyptium, virum dignum spectaculo.» Virum istum Aegyptium Semei filium Jera esse arbitrantur, qui maledixit David. Sciendum est quod idem Semei de Bahurim fuerit ideo Aegyptius dictus, quia opera illius Aegyptii, Deum blasphemantis( quem Moyses, jubente Domino, interfecit in eremo) imitatus fuit. Ille enim blasphemavit Deum, et iste maledixit prophetam et regem.« Virum dignum spectaculo.» Spectabatur enim, ut si egrederetur Jerusalem, interficeretur.« Habentem in manu hastam,» id est legem Dei, quam si meditatus fuisset permanendo in Hierusalem, non perimeretur. Quia ergo praeceptum regis irritum fecit, exeundo foras Hierusalem, idcirco in eum a Bannia,« in virga,» id est rectitudine justitiae, descensum est: et hasta, quam jam non rectam tenebat, vi ab eo extorta est: quem sensum non refragamus, sed diligenti lectori relinquimus. Descriptus enim ex parte catalogus virorum fortium in figuram sanctorum, qui quamvis virtutum sublimitate proficiant, tamen usque ad excellentiam divinae Trinitatis nequaquam attingant. Inde est quod ibi scriptum est de Joab, usque ad tres non pervenit. Quis enim aequabitur Domino, aut quis similis erit inter filios Dei? Ac per hoc vera potest illa solutio esse, quam superius de tribus primis fortissimis, videlicet tribus virtutibus David, descripsimus: ad quas nemo fortium pervenire potuit. Et ideo tropice sermo divinus in figuram Salvatoris ita protulit dicens, sed usque ad tres primos non
3.23.13
« Asael trater Joab inter triginta. Eleanan filius patrui ejus de Bethlehem. Semma de Arari. Elica de Harodi. Heles de Phalti. Hiri filius Acces de Thecua. Abiezer de Anathoth. Mobonnai de Husati. Selmon Ahohites. Macharai Netophatites. Heleb filius Baama, et ipse Netophatites. Itai filius Ribai, de Gebeeth filiorum Benjamin. Banaian Pharathonites. Hedai de torrente Gaas. Abialbon Arbathites. Azmavet de Berhomi. Elihaba de Saalboni. Filii Jasen, Jonathan, Semma de Herodi. Ahiam filius Sarar Ararites. Eliphalet filius Ahasbai. Filii Maachati. Eliaam filius Achitophel Gilonites, Hesrai de Carmelo, Pharai de Arbi, Igaal filius Nathan de Soba, Bonni de Gaddi, Selec de Ammoni, Naharai Berothites, armiger Joab filii Sarviae Hira Jethrithes,» et reliqua, usquequo ait,« omnes triginta septem.» Notandum est, quia cum his triginta, etiam septem fortiores, et nominati in hoc calculo comprehenduntur, David videlicet, qui appellatus est Adeodatus, Abisai et Subochai, Jonathan, Eleazar, et Semma et Banaias: ecce septem. Triginta hi sunt: Asael, Elcanan, Semma de Arari, Elica, Heles, Hira, Abiezer, Mobonnai, Selmon, Macharai, Heleb, Itai, Banaian Pharathonites, Hebai, Abialbon, Azmavet, Elihaba, Semma de Horodi, Aiam, Eliphelech, Etiam, Hesrai, Pharai, Igaal, Bonni, Selech, Naharai, Hira, Gareb, Urias Hethaeus. Ideo ergo Urias Hethaeus ultimus ponitur, propter id quod sequitur in sequentibus.
3.23.14
« Et addidit furor Domini irasci contra Israel.» Jam enim ultio facta fuerat in David et in domo ejus. In populo vero qui noluit resistere David in pereundo Uria, et haec nondum ultio divina facta fuerat: idcirco hic ultimus ponitur, ut ultio magni ejus peccati monstraretur. Caeterum in hoc numero omnis perfectio sanctorum designatur. Denarius numerus ad decalogum legis pertinet; ternarius vero ad fidem sanctae Trinitatis; septenarius autem ad septiformem gratiam Spiritus sancti: ter deni triginta fiunt
3.24.1
IN LIBRUM SECUNDUM. CAPUT XXIV.
3.24.1
« Et addidit furor Domini irasci contra Israel, commovitque David in eis, dicentem: Vade, numera Israel et Judam. Dixitque rex ad Joab principem exercitus sui: Perambula omnes tribus Israel a Dan usque Bersabee, et numera populum,» et reliqua. Fastu enim superbiae tactus, et repentino tumore elationis inflatus pro culpa populi, maxime qui eum in proditione Uriae non redarguit, occulto judicio Dei contra voluntatem Domini eumdem populum numerare compulit: culpa enim illius punita fuerat, sed peccatum populi( ut dictum est) inultum manebat.
3.24.2
« Dedit ergo Joab numerum descriptionis populi regi, et inventa sunt de Israel octingenta millia virorum fortium, qui educerent gladium. Et de Juda quingenta millia pugnatorum.» Notandum autem quod in Paralipomenon legitur mille millia et centum millia de Israel: de Juda quadringenta septuaginta millia, quos quidem ab Joab numeratos esse, sed summam eorum noluisse ostendere David, nisi tantum quantum in Samuelis libro scribitur.
3.24.3
« Percussit autem cor David postquam numeratus est populus, et dixit David ad Dominum: Peccavi valde in hoc facto: sed precor, Domine, ut transferas iniquitatem servi tui, quia stulte egi nimis,» et reliqua. In libro quoque Exodi, praecepit Dominus Moysi, dicens:« Quando tuleritis summam filiorum Israel, juxta numerum dabunt singuli pretium pro animabus suis Domino, et non erit plaga in eis cum fuerint recensiti.» Hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen dimidium sicli, juxta mensuram templi. Siclus viginti habet obolos. Media pars sicli offeretur Domino, qui habetur in numero, a viginti annis et supra dabit pretium. Dives non addet ad medium sicli, pauper nihil minuet. Susceptamque pecuniam quae collata est a filiis Israel, trades in usus tabernaculi testimonii, ut sit monumentum eorum coram Domino, et propitietur animabus eorum. Hoc ergo oblitus est David facere, idcirco offendit Deum, et ob hoc plaga venit in Israel.« Cumque venisset Gad ad David, nuntiavit ei dicens: Aut septem annis veniet tibi fames in terra tua,» etc. Sed mystice hic intelligi potest fames septem annorum, etc., si cui placuerit. Septem annis infideles Judaei famem sustinent, quia septiformis gratia Spiritus sancti, pane verbi Dei eos nequaquam pascit. Ipsi enim tribus mensibus inimicis suis se persequentibus cedunt, quia ob hoc in nomine sanctae Trinitatis, per lavacrum regenerationis innovati non sunt: hostibus, hoc est immundis spiritibus resistere non valentes, terga dant. Ipsos denique angelus percutiens, quasi tribus diebus flagellat: quia negantes Patrem et Filium et Spiritum sanctum, ex cujus fide vivere poterant, in impietate sua increduli moriuntur.
3.24.4
« Immisitque Deus pestilentiam in Israel, de mane usque ad tempus constitutum, et mortui sunt ex populo, a Dan usque Bersabee, septuaginta millia virorum.» Et hoc qualiter gestum sit, Josephus refert verbis plurimis dicens: Prophetis itaque declarantibus David quod ei Deus irasceretur, supplicare coepit eumque rogare, ut propitius esset, et veniam peccati concederet. Tunc ergo Gad prophetam misit ad eum Deus, tres supplicii conditiones portantem, ut earum quam probaret, eligeret, utrum vellet famem in provincia generari septem annis, aut tribus mensibus pugnando vinceretur hostibus, aut certe morbus et languor accideret tribus diebus Hebraeis. Cumque ille esset in anxietate et vehementer animo confusus, et propheta diceret hoc omnimodo imminere, et responsum velociter exigeret, ut electam ab eo conditionem renuntiaret Deo, cogitans rex, quia si famem eligeret, contra alios hoc facere videretur, quando ipse quidem habens multa frumenta, non pateretur inopiam, reliquis vero esset angustia; item si eligeret trium mensium victoriam hostium, ipse quidem habens circa se viros fortissimos et custodes, nihil omnino metueret, neci vero ejus exercitus subjaceret; inter haec autem communem potius passionem et regum et subjectorum elegit, in qua timor omnibus est aequalis, dicens: Quia multo melius in manus Dei, quam in hostium manus incidere. Haec audiens propheta renuntiabat Deo: qui morbum et interitum misit in exercitum Hebraeorum. Moriebantur enim( ut idem historiographus ait) non uno modo, ut facile languor potuisset agnosci, facile peribant. Alius enim super alium moriebatur. Alii super mortuos quos sepeliebant, ipsi quoque moriebantur. Sic diversis morbis( sicut ille refert) interibant. Incipiente itaque pestifero languore eos ab hora matutina perimere usque ad horam prandii, consumpta sunt septuaginta millia. Hic enim nihil aliud dicere valemus, nisi quod papa Gregorius moraliter, egregius tractator, in hoc facto David protulit. Ait enim: Pro qualitatibus subditorum, disponuntur acta regentium: ut saepe pro malo grege, etiam vere boni delinquat vita pastoris. Ille enim, Deo attestante, laudatur; ille supernorum mysteriorum conscius David propheta tumore repentinae elationis elatus populum numerando peccavit: Dei tamen vindictam populus, David peccante, suscepit. Cur hoc: quia videlicet secundum meritum plebium, disponuntur corda rectorum. Justus vero judex peccantis vitium ex ipsorum animadversione corripuit, ex quorum causa peccavit. Sed quia ipse sua scilicet voluntate superbiens, a culpa alienus non fuit, vindictam culpae etiam suscepit. Nam ira saeviens quae corporaliter perculit, rectorem quoque populi intimo cordis dolore prostravit. Certum vero est, quod ista sibi invicem et rectorum merita connectantur et plebium, ut saepe ex culpa pastorum deterior fiat vita plebium, ut saepe ex merito plebium mutetur vita pastorum. Sed quia rectores habent judicem suum, magna cautela subditorum est non temere vitam judicare regentium. Neque enim frustra per semetipsum Dominus aes nummulariorum fudit, et cathedras vendentium columbas evertit: nimirum significans quia per magistros quidem vitam judicat plebium, sed per semetipsum facta examinat magistrorum. Quamvis etiam subditorum vitia, quae a magistris modo vel dissimulantur judicari, vel nequeunt: ejus proculdubio judicio reservantur. Igitur dum salva fide res agitur, virtutis est meritum, si quidquid prioris est, toleratur: debet tantummodo humiliter suggeri, si fortasse valeat quod displiceat emendari. Sed curandum summopere est, ne in superbiam transeat justitiae inordinata defensio: dum enim rectitudo incaute diligitur, ipsa magistra rectitudinis humilitas amittitur: ne eum sibi praeesse quis despiciat, quem fortasse contingit ut in aliqua actione reprehendat. Contra hunc tumorem superbiae subditorum, mens ad custodiam humilitatis edomatur, si infirmitas propria incessanter attenditur. Has vires nostras veraciter examinare negligimus, et quia de nobis fortiora credimus, idcirco eos qui nobis praelati sunt, districte judicamus. Quos enim nosmetipsos minus agnoscimus, eo illos quos reprehendere nitimur, plus videmus: singula haec mala sunt, quae a subditis saepe in praelatos, saepe a praelatis in subditos committuntur: quia et omnes subditos hi qui praesunt sapientes minime arbitrantur. Et rursum, qui subjecti sunt, rectorum suorum actiones judicant: et si ipsos regimen tenere contingeret, se potius agere putant melius. Unde plerumque sicut et rectores minus prudenter ea quae agenda sunt vident, quia eorum oculos ipsa nebula elationis obscurat: et nonnunquam si qui subjectus est, hoc cum praelatus fuerit facit, quod dudum fieri subjectus arguebat: et pro eo, quod illa quae judicaverat, perpetrat, saltem quae judicavit, erubescat. Igitur sicut praelatis curandum est, ne eorum corda aestimatione singularis sapientiae locus superior extollat, ita subjectis providendum est, ne sibi rectorum facta displiceant. Si autem magistrorum vita vere reprehenditur, oportet utique subditi, etiam cum displicet, magistrum venerentur. Sed et hoc solerter intuendum est, ne aut quem imitari despicis, venerari contemnas. Subtilis etenim via tenenda est rectitudinis et humilitatis, ut sic reprehensibilia magistrorum facta displiceant, quatenus subditorum mens a servanda magisterii reverentia non recedat.
3.24.5
« Erat autem angelus Domini juxta aream Areuna Jebusaei. Dixitque David ad Dominum, cum vidisset angelum caedentem populum: Ego sum qui peccavi et ego inique egi: isti qui oves sunt, quid fecerunt? Vertatur, obsecro, manus tua contra me,» etc. In Paralipomenon ita scriptum est:« Porro angelus Domini stabat juxta aream Ornan Jebusaei. Levansque David oculos suos, vidit angelum Domini stantem inter coelum et terram, et evaginatum gladium in manu ejus, et versum contra Hierusalem,» et reliqua. Area Areuna, vel area Ornan, ipsa est videlicet Hierusalem.
3.24.6
« Venit autem Gad ad David, et dixit ei: Ascende, constitue Domino altare in area Areuna Jebusaei. Et ascendit David juxta sermonem Gad, quem praeceperat ei Dominus. Conspiciensque Areuna, animadvertit regem et servos ejus transire ad se, et egressus adoravit regem prono vultu in terram, et ait: Quid causae est, ut veniat Dominus meus rex ad servum suum? Cui David ait: Ut emam a te aream, et aedificem altare Domino, et cesset interfectio quae grassatur in populo. Et ait Areuna ad David,» etc. Areuna namque interpretatur arca, et Ornan Latine resonat lumen nobis. Bene ergo cum Deum pro offenso quo peccavit placare vellet, altare jubetur in area Areuna vel Ornan construere, ut inde unusquisque conjiciat quia aliter divinitas ab homine placari non potest, nisi in arca cordis, per lumen rectae fidei et verae dilectionis, altare illi devotae humilitatis constituat, in quo sacrificium piae confessionis ac laudis Deo acceptabile offerat. Quod recte per eumdem prophetam in Psalmis manifestatur, ubi dicitur ex persona Domini:« Sacrificium laudis honorificabit me.» Et iterum:« Sacrificium, inquit, Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum Deus non spernit.»
3.24.7
« Emit ergo David aream et boves argenti siclis quinquaginta.» Quod in Paralipomenon ita legitur:« Dedit ergo David Ornan pro loco siclos auri justissimi ponderis sexcentos.» Intelligendum namque est boves argenti siclis quinquaginta, aream vero sexcentis aureis emisse.
3.24.8
« Et aedificavit ibi David altare Domino, et obtulit holocausta et pacifica. Et repropitiatus est Dominus terrae, et cohibita est plaga ab Israel.» Hinc quoque Verba dierum ita narrant:« Tabernaculum autem Domini quod fecerat Moyses in deserto et altare holocaustorum ea tempestate erat in excelso Gabaon, et non praevaluit David ire ad altare, ut ibi obsecraret Dominum. Nemo enim timore fuerat perterritus, videns gladium angeli Domini. Dixitque David: Haec domus Domini, et hoc altare in holocaustum Israel. Et praecepit ut congregarentur omnes proselyti de terra Israel, et constituit ex eis latomos ad caedendos lapides et poliendos, ut aedificaretur domus Domini.» In illo siquidem loco, ut Hebraei autumant, aliquando contigerat Abraham offerre filium suum Isaac, quando, cum jam paratus esset occidere filium, et in holocaustum exhibere, improviso aries apparuit, et altare circumstetit, quem Abraham pro filio immolavit. Potest vero area Areuna ubi David altare construxit altius intelligi. Quid per aream Areuna Jebusaei, nisi Ecclesiam ex gentibus collectam significat? In qua Ecclesia postquam altare fidei verus David, hoc est, Salvator noster erexit, confestim mors impietatis, quae in populo Dei grassabatur, cessit. Hanc aream David quinquaginta argenti siclis emit: quia et Dominus Jesus Christus Ecclesiam suam pretioso sanguine suo emptam, ac per septiformis gratiam Spiritus sancti a cunctis suis delictis purgatam, in domum sibi sempiternam sanctificavit.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).