Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Angelomus Luxovensis-c.895
Enarrationes in libros Regum
Regu 5.15.2
Choose a text More by Angelomus Luxovensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
9034 Eninlir
5.15.1
IN LIBRUM QUARTUM. CAPUT XVI.
5.15.1
« Anno septimo decimo Phacee filii Romeliae, regnavit Achaz filius Joatham regis Juda. Viginti annorum erat Achaz cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Hierusalem. Non fecit quod erat placitum in conspectu Domini Dei sui, sicut David pater ejus, sed ambulavit in via regum Israel. Insuper et filium suum consecravit, transferens per ignem secundum idola gentium, quae dissipavit Dominus coram filiis Israel.» Hinc Josephus taliter narrat: Porro Joatham mutavit vitam cum vixisset annis quadraginta unum, ex quibus regnavit duodecim. Sepultus est in regiis monumentis, venitque regnum ad ejus filium Achaz, qui impius circa Deum existens, et paternae praevaricator legis, reges Israelitarum imitatus, in Jerosolymis idolorum aras constituit, et super ea sacrificavit. In quibus etiam suum in holocaustum obtulit filium more Chananaeorum, et super haec multa alia scelera perpetravit. Musach quoque sabbati quod aedificaverat in templo, et ingressum regis exterius, convertit in templum Domini, propter regem Assyriorum. Legi in cujusdam libro, Musach sabbati, expositum locum quemdam, vel aedificium quoddam esse positum in vestibulo templi Domini, ubi reges quando sabbato orationis causa ad templum ibant, pecuniam pro eleemosyna mittebant. Et ita Musach sabbati, gazophylacium esse regum, sicut Corbanan est sacerdotum. Videtur enim Achaz ipsum aedificium et ingressum regis exterius, non ideo convertisse in templum Domini, quod in eo cultui serviretur divino, sed ut simul cum templo profanaretur, studens ut magis placeret regi Assyrio quam Deo patrum suorum et Domino. Cui sensui videtur liber Paralipomenon astipulare, ubi ita scriptum est:« Igitur Achaz spoliata domo Domini, et domo regum et principum, dedit regi Assyriorum munera, et tamen nihil ei profuit. Insuper et tempore angustiae suae, auxit contemptum in Dominum. Ipse per se rex Achaz immolavit diis Damasci victimas percussoribus suis, et dixit: Dii regum Syriae auxiliantur eis, quos ego placabo hostiis, et aderunt mihi cum e contrario ipsi fuerint ruinae ei et universo Israel. Direptis itaque Achaz omnibus vasis domus Domini atque confractis, clausit januas templi Domini, et fecit sibi altaria in universis angulis Hierusalem. In omnibus quoque urbibus Juda exstruxit aras ad cremandum thus, atque ad iracundiam provocavit Dominum Deum patrum suorum.» Haec sicut scripta reperimus, hoc in loco ponenda esse censuimus, parati, si qui aliquid inde certius expresserint, eorum sententiam auscultare.
5.15.2
« Tunc ascendit Rasin rex Syriae, et Phacee filius Romeliae rex Israel, ad praeliandum in Hierusalem. Cumque obsiderent Achaz, non valuerunt superare eum. In tempore illo restituit Rasin rex Syriae Ailam Syriae, et ejecit Judaeos de Aila. Et Idumaei venerunt in Ailam,» et reliqua. Rex impius qui Dominum Deum patrum suorum dereliquit, et secutus est idola gentium juste Domini auxilio derelictus est, et consurrexerunt adversus eum Rasin rex Syriae, id est Aram et Phacee filius Romeliae rex Israel in Samaria, et venerunt in Hierusalem, ut expugnarent eam. Legimus in Paralipomenon libro regem Rasin Damasci, victo Achaz, multos de Judaea Damascum transtulisse, et Phacee filium Romeliae regem decem tribuum, quae appellabantur Israel, et regnabant in Samaria, una diecentum viginti millia percussisse de Judaea hominum bellatorum, et cum infinita praeda in Samariam duxisse captiva. Rursum veniunt ad Judaeam, et Hierusalem cupiunt debellare, et non potuerunt, quia auxiliatus est ei Dominus, ut sub occasione misericordiae, qua populum obsessum liberavit, filium suum nuntiaret de virgine nasciturum, sicut Isaiae prophetae liber commemorat. Huic non suo merito, sed Domini gratiam ostendendo, egredi in occursum Isaias jubetur, ad extremum aquaeductus piscinae superioris in via agri fullonis et dicere ad eum:« Vide ut sileas. Noli timere, et cor tuum ne formidet a duabus caudis titionum fumigantium istorum, in ira furoris Rasin regis Syriae, et filii Romeliae, eo quod consilium inierit contra te Syria pessimum, et Ephraim et filius Romeliae, dicentes: Ascendamus ad Judam, et suscitemus eum, et evellamus eum ad nos, et ponamus regem in medio ejus filium Tabeel. Haec dicit Dominus Deus: Non stabit et non erit istud, sed caput Syriae Damascus, et caput Damasci Rasin. Et adhuc sexaginta quinque anni, et desinet Ephraim esse populus.» Duas autem caudas titionum, id est torrium fumigantium, vocat Rasin regem Syriae, et Phacee filium Romeliae regem Samariae, eo quod in illis finitum sit regnum Syriae, id est Damasci, et regnum Samariae, id est decem tribuum, qui alio nomine appellabantur Ephraim. Sexaginta autem et quinque anni, non a temporibus Achaz, sed ab Oziae numerantur. Igitur Hebraei hunc locum ita edisserunt, ut Amos qui sub Ozia coepit prophetare, quando et Isaias prophetiae suae habuit exordium, primus prophetavit contra Israel, dicens:« Israel autem captivus ducetur de terra sua.» Titulus quoque prophetiae ejus contra Samariam fit, et prophetare coepit in diebus Oziae regis Juda, ante duos annos terraemotus; quem volunt eo tempore accidisse, quo ingressus Ozias in templum Dei, ibi sacerdotium vindicabat, et terra percussa est et cineres altaris effusi sunt, et ipse rex percussus lepra. Volunt autem annum fuisse vicesimum quintum Oziae, quando haec acciderunt, cujus reliqui anni sunt viginti septem. Omnes enim regnavit annos quinquaginta duo. Postea regnavit Joatham filius ejus annis sedecim, et hujus filius Achaz, aliis sedecim. Post quem regnavit Ezechias, cujus sexto imperii anno, capta Samaria est, atque ita effici simul annos sexaginta quinque. Scriptum est enim quod Theglathphalasar rex Assyriorum sub rege Achaz ascenderit in Damascum, et vastaverit eam, et transtulerit habitatores ejus Cyrenen, et Rasin interfecerit. Et quod tetenderit insidias Phacee filio Romeliae Osee filius Ela, et percusserit eum et interfecerit, et regnaverit pro illo in Israel annis novem, et quod venerit Salmanasar rex Assur et obsederit Samariam, quae nunc Sebasten vocatur tribus annis, et nono anno regni Osee ceperit eam, vinctumque Osee in carcerem miserit, et transtulerit Israel in Assyrios, posueritque eos in Hala et in Habor juxta fluvium Gozan, in civitatibus, sive( ut Septuaginta transtulerunt) in montibus Medorum. Juxta anagogen facilis interpretatio est, quod regnante Achaz rege impio, rex Aram qui interpretatur excelsus atque sublimis, ut indicet arrogantiam sapientiae saeculi; et Phacee filius Romeliae qui et ipse juxta Osee prophetam et tribum Ephraim, de qua Jeroboam filius Nabath vitulos aureos in Bethel et Dan constituerat, et a domo David Dei populum separarat, refertur ad haereticos, qui consentiant sibi, ut expugnent Ecclesiam. Quod cum audierit domus David, cui in Ezechiele pastorem bonum legimus suscitatum, et populus ejus simpliciter credens in Dominum, pertremiscit. Et ideo pertremiscit, quia non arboribus frugiferis, sed infructuoso saltui comparatur. Eosdem autem haereticos atque gentiles contra domum David argumentorum et dialecticae artis gladiis dimicare nulli dubium est, ut qui inter se discrepant, in Ecclesiae oppugnatione consentiant: juxta illud quod Herodes et Pilatus inter se discordantes, in Domini passione amicitia foederantur. Impio regi in Isaac jubetur occurrere, exiens de loco suo, non in principio aquaeductus, sed in extremis finibus piscinae superioris quae erat in agro fullonis, ubi sordes expurgabantur. Quamvis enim Achaz regnaret super Judam, tamen quia impius erat, in superioris piscinae extremis finibus morabatur. Ergo Deus non tam regis miseretur, quem indignum aestimabat salute, quam populi sui. Duas autem caudas torrium fumigantium, ut prius diximus, vocat sapientiam saecularem, haereticumque sermonem, quorum finis exustio est, qui frustra inierunt consilium, ut ascenderent contra Judam, et quasi negligentem et dormientem caperent, et suis erroribus copularent, ponerentque super eum regem filium Tabeel, hoc est bonum Deum. Uterque enim adversarius apud se severitatem, apud se aestimat optimam esse doctrinam. Denique Marcion haereticus boni Dei filium, hoc est alterius putat esse Christum, et non justi cujus prophetae sunt, quem sanguinarium et crudelem judicem vocat. Haec illis dicentibus Dominus dominator, quod non stet consilium ipsorum, sed interim quandiu nunc iste mundus stat, et ea quae mundi sunt, in suis finibus et in suis urbibus dominentur. Cum autem consummationis tempus advenerit, hoc est sexaginta quinque anni, et tam mundi res quae in sex diebus factae sunt, quam omnia quae ad quinque sensus pertinent finem acceperint, tunc universa esse solvenda, quae gentiles et haeretici futura non credunt; et propter infidelitatem non intelligunt quae dicuntur

Intertext edge

Open linked passage

Note