Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Versus in librum S. Augustini ad Ludovicum
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/angilbertus-corbeiensisfl-890" aria-label="More works by Angilbertus Corbeiensis"> —
⋯
More
Original / primary: 9288 Veinlis
1
Versus in librum S. Augustini ad Ludovicum
1
Et in fine. Haec perlecta pii lector doctrina patroni, In primis Domino totam qui condidit orbem, Devote laudes jugiter perfunde benignas. Qui mare fundavit, coelum, terramque creavit, Omnia qui numero, mensura ac pondere clausit. Per quem cuncta manent, vel per quem cuncta manebunt, Quae sunt, quae fuerant, fuerint, vel quaeque futura. Ipso iterum magnas Domino perfundito grates Pro tali ac tanto, casto, doctoque magistro, Ordine sub digno scripsit qui talia nobis. Chloduici regis precibus memorare benignis, Nomine qui est dignus divino ac munere fretus, Laudibus almificis ingenti et mole coruscans. Cui Deus omnipotens multos feliciter annos Hic pie concedat felicia regna tenere. Cum quo conjugium, prolem, cunctosque fideles Dignetur regere coelorum Rector ab axe, Et post hunc cursum coelestia scandere regna, etc.

Intertext edge

Open linked passage

Note