⋯
Original: 9288 Veinlis
Versus in librum S. Augustini ad Ludovicum Et in fine. Haec perlecta pii lector doctrina patroni, In primis Domino totam qui condidit orbem, Devote laudes jugiter perfunde benignas. Qui mare fundavit, coelum, terramque creavit, Omnia qui numero, mensura ac pondere clausit. Per quem cuncta manent, vel per quem cuncta manebunt, Quae sunt, quae fuerant, fuerint, vel quaeque futura. Ipso iterum magnas Domino perfundito grates Pro tali ac tanto, casto, doctoque magistro, Ordine sub digno scripsit qui talia nobis. Chloduici regis precibus memorare benignis, Nomine qui est dignus divino ac munere fretus, Laudibus almificis ingenti et mole coruscans. Cui Deus omnipotens multos feliciter annos Hic pie concedat felicia regna tenere. Cum quo conjugium, prolem, cunctosque fideles Dignetur regere coelorum Rector ab axe, Et post hunc cursum coelestia scandere regna, etc.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).