Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Passioperpfelic
Anonymous (anon)Passioperp 1.0 · vulgataMore by Anonymous (anon)
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anonymous" aria-label="More works by Anonymous (anon)"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
1.0
INCIPIT PASSIO. CAPUT PRIMUM. ARGUMENTUM.--- Apprehensis sanctis, S. Perpetua patrem vincit, cum aliis baptizatur, detruditur in tetrum carcerem; sollicita de infante, ex visione sibi facta, scalae in coelum erectae, et ascensus S. Saturi et sui, et buccellae oblatae, intelligit martyrium propediem futurum.
1.1
Apprehensi sunt adolescentes catechumini, Revocatus et Felicitas conserva ejus, Saturninus et Secundulus. Inter quos et Vivia Perpetua, honeste nata, liberaliter instituta, matronaliter nupta, habens patrem et matrem et fratres duos, alterum aeque catechuminum, et filium infantem ad ubera. Erat autem ipsa annorum circiter viginti duorum. Haec ordinem totum martyrii sui jam hinc ipsa narrabit, sicut conscriptum manu sua et suo sensu reliquit.
1.2
« Cum adhuc, inquit, cum persecutoribus essemus, et me pater avertere et dejicere pro sua affectione perseveraret: Pater, inquio, vides, verbi gratia, vas hoc jacens, urceolum, sive aliud?» Et« dixit: Video.» Et ego dixi ei:« Numquid alio nomine vocari potest quam quod est?» Et ait:« Non.»« Sic et ego aliud me dicere non possum, nisi quod sum Christiana.» Tunc pater motus in hoc verbo, misit« se in me ut oculos mihi erueret: sed vexavit tantum, et profectus est victus cum argumentis diaboli, Tunc paucis diebus quod caruissem patre, Domino gratias egi, et refrigeravit absentia illius. In ipso spatio paucorum dierum baptizati sumus; mihi autem Spiritus dictavit nihil aliud petendum in aqua, nisi sufferentiam carnis. Post paucos dies recipimur in carcerem, et expavi, quia numquam experta eram tales tenebras. O diem asperum! aestus validos turbarum beneficio concussurae militum: novissime macerabar sollicitudine infantis. Ibi tunc Tertius et Pomponius, benedicti diacones, qui nobis ministrabant, constituerunt praemio ut, paucis horis emissi, in meliorem locum carceris refrigeraremus. Tunc exeuntes de carcere universi sibi vacabant. Ego infantem lactabam jam inedia defectum. Sollicita pro eo adloquebar matrem, et confortabam fratrem, commendabam filium. Tabescebam ideo quod illos tabescere videram mei beneficio. Tales sollicitudines multis diebus passa sum, et usurpavi ut mecum infans in carcere maneret; et statim convalui, et relevata sum a labore et sollicitudine infantis: et factus est mihi carcer subito quasi praetorium, ut ibi mallem esse quam alibi.
1.3
Tunc dixit mihi frater meus: Domina soror, jam in magna dignitate es; et tanta ut postules visionem, et ostendatur tibi an passio sit, an commeatus. Et ego, quae me sciebam fabulari cum Domino, cujus beneficia tanta experta eram, fidenter repromisi ei dicens:« Crastina die tibi renuntiabo.» Et postulavi, et ostensum est mihi hoc: Video scalam auream mirae magnitudinis pertingentem usque ad coelum et angustam, per quam non nisi singuli ascendere possent: et in lateribus scalae omne genus ferramentorum infixum. Erant ibi gladii, lanceae, hami, machaerae; ut si quis negligenter, aut non sursum adtendens ascenderet, laniaretur et carnes ejus inhaererent ferramentis. Et erat sub ipsa scala draco cubans mirae magnitudinis, qui ascendentibus insidias parabat, et exterrebat ne ascenderent. Ascendit autem Saturus prior, qui postea se propter nos ultro tradiderat, et tunc cum adducti sumus, praesens non fuerat: et pervenit in caput scalae, et convertit se ad me, et dixit mihi:« Perpetua, sustineo te. Sed vide ne te mordeat draco ille.» Et dixi ego:« Non me nocebit in nomine Domini Jesu Christi.» Et de sub ipsa scala quasi timens me, lente elevavit caput: et cum primum gradum calcassem, calcavi illius caput. Et ascendi et vidi spatium horti immensum, et in medio horti sedentem hominem canum, in habitu pastoris, grandem, oves mulgentem; et circumstantes candidati millia multa. Et levavit caput et adspexit me, et dixit mihi:« Bene venisti, tecnon.» Et clamavit me, et de caseo quod mulgebat dedit mihi quasi buccellam, et ego accepi junctis manibus, et manducavi: et universi circumstantes dixerunt, Amen. Et ad sonum vocis experrecta sum, commanducans adhuc dulcis nescio quid. Et retuli statim fratri meo, et intelleximus passionem esse futuram: et coepimus nullam jam spem in saeculo habere.

Intertext edge

Open linked passage

Note