Visio
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ansellus-scholasticus1001-1100" aria-label="More works by Ansellus Scholasticus">
—
⋯
Original / primary: 10397 Visio
1
In Salomonis ferculo, Quod construxit de Libano Ex lignis mirabilibus, Mystica signans altius, Ubi reclinatorium Ex auro struxit optimum Ascensuque purpureum, Ob Hierusalem filias, Quae designant Ecclesiam, Spiritale convivium Reperias quam plurimum. Ibi cum pleno copia Cornu infert cibaria Ut nostras querelas levet, Diversis cibis satiet, Quo cesset humanum genus Flere miseros exitus. Sed carpens poma dulcia Et convallium lilia Inter flores dulcissimos Ac mellis gustus sapidos, Unum quiddam reperies Quod gustabis suaviter. Est civitas metropolis, Remis dicta pernobilis, Quam Remus quidam condidit Qui frater fuit Romuli, Urbis Romanae principis. Hujus urbis praecipuae Et quondam magnae gloriae Praesul fuit egregius Magnus olim Remigius; Qui dum pontifex legitur Ac digne benedicitur, Dum deest liquor olei Quo ungatur pontificis Sacrum caput a praesule, Columba volans aere, Rostro defert citissime Ampullam plenam oleo, Ore portat mitissimo Quo pontifex perungitur Dignus semper Remigius. Hujus festum dum populus, In Kalendis Octobribus, Dum devotus concelebrat Tripudiansque advolat, Inter fideles caeteros Et in Christo catholicos Quidam affuit monachus, Oratum venit sedulus, Ut deplorans facinora, Sua defleat crimina. Hic intra monasterium Dum possidet hospitium Et copulatur fratribus Et charitate jungitur, Dum membra locat lectulo Ac dormit dormitorio, In visione placida Hoc quod vidit sic intimat. Adesto nunc mihi, Deus, Qui es unus atque trinus, Et visiones gravidas Ezechielis aperis, Ac Danielis abditas Visiones elucidas! Pande salutarem viam Ut laudes tuas nuntiem, Qualiter ruptis inferis Animas inde tuleris, In passionis tempore, Et in Paschae sacro die, In qua totus tripudiat Orbis simul et consonat! Dum sopor premit oculos Et corpus cubat lectulo In pulpito Remigii, Pontificis egregii, Me subito transpositum Diaconi officium Ministrare me video Coram spectante populo. Erat dies Dominica Qua Judaeorum plurima Turba processit obvia Christo, Filio hominis, Et vere Filio Dei Non narrat Evangelium, Postquam venit in saeculum, Quod tantus honor fuerit Illi datus a populis Quantus ipso die fuit. Hosanna! clamant pueri, Benedictus et qui venit In nomine nunc Domini! Hujus honoris gratia, Plebs invida Judaica, Christum cruci adjudicans, Passioni subjiciens, Latus lancea pungitur,[ t. funduntur?]; Sanguis et aqua funditur Anima corpus deserit, In manus Patris abiit. Hanc passionem timidus Dum replico devotius, Finitamque dum defleo, Et descendo de pulpito, Sinistra Evangelium In ulnis gestans propriis, Videre mihi videor Descendere imaginem Christi de cruce propriam, Atque signum victoriae Quod crux vocatur hodie In forti gestare manu Meque his verbis alloqui:« Si credis quod fideliter Tu, frater, legisti nuper?» Ego supplex ac humilis Verum responsum reddidi?« Cum sim pulvis exiguus Atque cinis sim terreus, Ut ore legi, Domine, Sic corde scito credere; Nec est ulla dubietas In cordis mei intima Quin te credam verum Deum Natum, passum ac mortuum, Ac revixisse tertia Die, credo per saecula.» Ille sic statim imperat:« Sine mora me sequere Quo me vides incedere.» In momento tunc oculi, Quod nec sperare potui, Ad inferna progreditur, Crucem gestans in manibus. Ego sequor impavidus, Nihil habens quod paveam Tanti ducis fiducia. Tunc tenebrarum principes Ac pallidae mortis duces, Tortoresque saevissimi, Pervasoresque rapidi Diffugiunt citissime, Non audentes attendere, Neque ausi conspicere Aspectum tanti fulminis, Atque tam clari luminis. Per campos et convallia Saevi sparguntur daemones, Nigriores fuligine, Teterrimi nigredine, Et discolores specie; Ululantque ac mugiunt Dira voce ac rugiunt; Velut leones saeviunt, Dum perdunt suos catulos; Flent per noctem atque diem Et carmen miserabile Tetro diffundunt gutture. Tunc occurrunt et angeli, Applaudunt laeto Judici, Excipientes animas. Quas a tenebris liberans Christus ducit ad gaudia; Tunc coelo laudes resonant Et melodias intonant: Quod non vidit quis oculus, Nec auris audita capit, Nec in cor potest cadere Quanta fuerint gaudia Vel quam grandis laetitia Dum redeunt ad superos Mortis ereptae tumulo. O Jesu, bone Domine! Quis te laudare congrue Usquam potest vel poterit, Qui misereris miseris, Qui ingratos et perditos Reduces facis superos? Ad visionis somnium Stylum flectamus indicem Qui vere narrat ordinem Visionis mirabilem. Cum ergo, dum haec cernerem Et gaudens pede pergerem, Carnis putans me pondere Jam liberatum corpore Sereno vultu placidus Me tunc respexit Dominus:« Quo tu laetus progrederis?-- Te sequor, splendor luminis, Admirans tantam gloriam, Cujus opto participem Me fieri ac socium.» Ille benigne intulit:--« Siste gradum quantocius Ne procedas ulterius. Sed redi monasterium; Nondum tempus venit tuum.»-- Ego nil ausus dicere, Quid enim contradicere Vel quid mutire cuperem? Uno verbo conticui, Totus in me contremui:--« Qua via pergam, Domine!-- Qua venisti regredere,-- Tot hostes vias saepiunt! Si solus hinc regredior, Non revertar ad superos.»-- Ille tunc dicto citius, Sinistram partem intuens, Trucem cernit imaginem, Nigram et diabolicam; Innuit huic digito:--« Serve nequam, accedito! Serve male, hoc facito!»-- Potestative imperat:--« Hunc sanum et incolumem Fratrem reduc ad patriam, Et ad sanctum Remigium Reduc cito hunc monachum. Vide ne quisquam noceat, Sed impavidus redeat, Neque tui consimiles Illum tangant vel leviter.»-- Comitante diabolo Sic dimissus a Domino; Commiserat ovem lupo, Sed fauces malas strinxerat Et Leviathan vinxerat, Cujus fauces saevissimas Atque guttur nequissimum Hamo perforavit suo. Tunc simul chaos Erebi Intrantes, occurrunt mali Spiritusque nequissimi, Qui redeuntes proprias, Sedes habent, sed vacuas; Unde magis atque magis Plus tabescant in tenebris. Dentes stringunt cum fremitu, Voces torvas cum gemitu Dant, tormentorum socios Diro clamore concitant, Aduncis ut me manibus Et uncinis candentibus Me rapiant attentius, Unum pro multis ut caput Poenas luat non meritas. Sed, si fractus orbis ruat Et coelum cum terra cadat, Et omne simul pereat Quod natura consolidans Stringit irresolubili Vinculo, nexu quadrupli Me ferient impavidum Christi regis diaconum. Tunc ductor malus caetero Alloquio terret suo:« Si vos hunc solum laedere Malo vultis conamine, Quid facietis, miseri, Dum Christus huc redierit? Ne tangatis prohibeo, Nec laedatis vobis veto. Sinitote hunc pergere Quo jussum est a principe Qui nos terret sua cruce, Cujus virtus terribilis Est nobis formidabilis, Quam sufferre non possumus Nec nominare volumus. Noster princeps non sapiens, Dum carnis videt tegumen Purum putavit hominem, Ignorans Dei Filium Carne esse absconditum.» His verbis duros mitigans, Tantum pavoris incutit Ut per ignes teterrimos Et per telorum acies, Ac per nigras voragines, Illaesus et incolumis Sancti sistor Remigii Infra septa coenobii Tutoris ope pessimi Qui me nondum deseruit. Super altare praesulis Textum depono Domini, Deinde pono casulam Super altaris tabulam Cum stola, albam pariter Tum depono celeriter; Dux me malus non deserit Usque ad locum lectuli. Statim et e vestigio Corpus in stratum colloco. Astat cum nigris dentibus Et cum solutis crinibus, Cum oculis sanguineis, Urso pede consimilis, Ungues leonum similans, Nigram capram pilo gerens:--« Fac me consortem lectuli Qui fui dux itineris; Ne verearis socium Recipere in gremium: Quis in via non nocuit In lectulo non poterit. Ego audax, non timidus, Christo fidens, non viribus, Vertor in dextro latere; Locum do quam celerrime Pedem ponit in stramine Os ori pene jungitur, Alternis verbis loquimur. Securus de Christo meo, Illum haud nihil metuo:--« Dic, sodex[ sodes] et dux pessime Veritatis contrarie[ veritati contrarie?], Quae causae nunc exstiterint Vel quae ratio fuerit Quare Christus ad inferos Descenderit, quo animas Vobis tolleret miseras, Et de servitutis jugo Tantos redderet liberos, Peccati mole gravidos Vestro tolleret jugulo. Miror equidem nimium Tam validum imperium Sic fractos postes ferreos Unius Christus digito.» Ipse infrendens, barbarum, Horrendum, resonans, tetrum, Ore distorto incipit Labrisque fremit tremulis:--« Audi nunc, male monache, Aure cordis et percipe, Vera invitus intimo Quod( sic) celare sed nequeo: Nam meum non est dicere Quod verum est omnimode Pontifices sacrilegi, Abbates normae nescii, Infelices presbyteri Scortatores nequissimi Mendacesque diaconi, Et nonae meretriculae Cum clericellis parvulis Et monachis sat invidis Murmuratores turbidi Instant dies atque noctes A Paschae cursu celebri Quoad vestrum Pascha redit, Semper orantes Dominum Cum missarum solemniis Pro animabus perditis, Et laboratores mali Dant suas eleemosynas Egenis et pauperibus. Hi nobis tollunt animas Nostra fecerunt[ quae] opera Horum placatus precibus Atque malis operibus, Vobis bonus, nobis malus Jesus, nostri sat aemulus, Sic nobis aufert animas Quae fecerunt placentia. Postquam surgens a mortuis Heu! proh dolor! nos superans Imperium comminuit Nostrumque decus abstulit. Dum redeunt Paschalia Vobis grata solemnia, Nobis semper sed timida; Sic consuevit facere Non veritus nos vincere; Sed in uno laudabilis Nobis est gratus invidis Quod eos qui criminibus Diris tenentur arctius Stricti malis operibus, Homicidae, adulteri, Raptores, praedae fervidi Sodomitaeque pessimi, Assueti perjuriis, Quos facere non puduit Quod lex vestra prohibuit, Neque eos poenituit, Hos non tulit, nec liberat In hoc ut justus maneat: Justis promisit praemia Et pessimis supplicia Si mutaret sententiam, Faceret injustitiam.---- O perdite! respondeo, Cur tui es sic immemor? Cur poenitens non flecteris? Et cur veniam non petis, Ut quod perdis superbia Et tumoris audacia Humiliatus habeas, Ac dignitatem perditam, Etiam[ l., et jam] decoram gloriam Poscendo portes veniam?-- Ille spernens haec monita, Rursus respondit talia:-- Erras, nescis quid moneas; Nescis quidve suadeas; Attende, paucis indico[ indicam] Quae sit mea sententia. Me casus clarum genuit. Sed dignitatem perdidi, Haereditate carui. Vos qui de terra geniti, Et mortales et fetidi, Mortis debita solvitis Progenies terrae faecis Haereditatem tollitis, Quam nos habere decuit. Qui servire debuerat, Ille nunc nobis imperat. O pudor! o miseria! Ut dominus subserviat Et servus jussa faciat. Inter servum et dominum, Si servus tollit praemium, Dic quae pax esse poterit, Vel quae fiet concordia? Inter nos et vos, hoc scias Et pro certo hoc teneas, Semper erit discordia Insaniaque maxima, Quandiu vester Dominus Nobis fuerit aemulus, Et vos nobis praetulerit, Et chariores fecerit. Ad haec respondit monachus, Constans atque intrepidus: Tu pro tua superbia Atque cordis audacia, Vanaque extollantia Perdidisti coelestia, Dum putans[ putas] Deo similis Per superbiam fieri; Et de claro archangelo Factus es niger Aethiops. Si nostri Dei bonitas Atque misericordia Nobis donat quod tumidus Atque tu perdis turgidus, Nos humiles acquiramus. Quid refert ut tu doleas Nos fieri quod fueras?»-- Plures sermones sparsimus: Ac de multis questi sumus Quae tulerunt insomnia Et a cordis memoria Oblivioni tradita. Adhuc unum quiddam manet Quod vobis stylus deferet Ut audiatis seduli, Si vobis placet, domini. Tunc nequam inquit spiritus:--« Jam matutinis terminus, Appropinquat Remigius, Quo laudes vestras habeat Et lectiones audiat. Sed te monet quae[ quam] nescio Consuetudo improba Ut postquam tinnitus tuas Percusserit auriculas, Statim lecto exilias, Et primus in ecclesia Si potes, citus abeas; Nam dum potes quiescere. Et membra somno tradere Ac dulciter quiescere, Ut stultus, monasterii Primus petis introitum. Dum Venite protrahitur, Quartus et nonagesimus. Qui morose dum canitur, Tunc satis potes surgere Ut occurras in ordine.---- O castigator improbe Imperet tibi Dominus Nusquam tu bene habeas, Sed semper bonis careas, Qui suades ut dormiens Contra regulam faciam Quae jubet nos mox surgere, Ut tinnitus signierit Auritus ab auriculis Tunc est necesse fratribus Ut occurrant quam citius; Si quid tu male, pervigil, Dum dormiunt suaseris, Hoc defleant cum lacrymis Ante conspectum Domini, Sed quid te nostrum canere Spectat, lupe trux pessime.---- Ego curro per omnia Et volo velox aera; Sum velocior Euro Et lustro monasteria; Si quem meum reperiam, Quidquid volo hoc faciat.---- Tandem modum nequitiae Jam tu mendax, fige tuae, Et desinas blasphemiis.» Alternis cessamus loqui, Evanescit ex oculis, Sumnus gravis me deserit; Copulatus cum caeteris, Oro Deum Remigii Ut visioni somnium Faciat esse congruum.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).