Aliud carmen de contemptu mundi
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10604 Alcadec
1
Aliud carmen de contemptu mundi
1
DEUS SOLUS AMANDUS, in quo et ex quo omnia bona. Omnia sunt hominum tenui pendentia filo, Et subito casu quae valuere ruunt. Ludit in humanis divina potentia rebus, Et certam praesens vix habet hora fidem. Quam nimis, et nimis est Dominum super omnia mitem, Et veniae facilem, velle negare pium. Vis, agnosce pium? te respice, respice quid sis, Quid fueris, quid eris, quid caro, terra, Deus? Coelum sole tibi, sol lumine servit, et aer Flatibus, unda cibis terraque mille bonis. Sed quid es? Unde tibi quid habes, quid praebet? utrumque Sponte facit pietas dulcis et ampla Dei. Fons bona quaeque fluens, fons nescius evacuari, Fons sine fine patens, et sine fine Deus. Debes namque scelus metiri non brevitate Temporis, sed debes impietate sui. Major enim impietas non est, quam spernere gratis Ipsum, qui gratis contulit esse tibi. Qui tibi te tribuens sese promisit, eoque Nil habuit melius quam daret ipse Deus. Quidquid es, et quod habes, et quodque valebis habere, Quid tamen ad meritum sunt simul ista Dei? Hunc igitur spernens, seseque per omnia subdens Daemonis obsequio quanta meretur homo? Adde quod in vitium quisquis ruit: ipse ruendi Saepius indicit turpe necesse sibi. Virtus enim vitio, vitiis fit servus: et in se Non habet admissum solvere posse suum. Ergo perpes ei debetur poena necesse, Qui sibi peccandi sponte perenne facit. Gratia tollatur non debita: poena sequatur Debita, morsque premens, et sine fine manens. O quam dulce decus, quam vera potentia, qualis Gloria, quam stabilis quaestus, amare Deum! Ejus amans Abraham plus civibus hospes, et unus Plus populo miles, plus ita rege potest. Nam virtus in amore Dei, verumque perenne Praestat, et esse facit illud amare quod est. Vere est ipse quidem, qui permanet unus et idem............. Esse habet aeternum, sine principio, sine fine, Semper idem, si quis amare studet. Si non tam solidum, solidum tamen esse meretur: Nam sequitur vitam vita beata bonam. Caetera si spectes, quam sint nihil, omnia finis Indicat, Assyrium consule, testis adest. Haec quid honos, quid opes, quid forma, quid arma, quid amplum Heu juvat imperium? juvit amasse Deum. Sed quia vera salus Deus est, et amore tenetur, Expeto propter eum, vos ut ametis eum. Dignus et ipse quidem est ut ametur: amando scietis Quis fructus, quis honos, quid sit amare Deum. Virtus vero Deum, vel vita meretur honesta; Quale bonum, quod sit semper amare Deum. Quam pius est, quam promptus adest, quam denique prodest, Ipsum quisquis amat, hic mage nosse potest. Si te facta docent aliena, doceris honeste Concipere meritis spemve metumve tuis. O qualis jactura Deo praeponere quidquam; Quem bene si quis habet; quaeso, quid est, quid habet? Nam si magna petis, Deus est, super omnia magnus: Si bona, quam bonus est dicere nemo potest. Si speciosa cupis, quis eo speciosior? Optas Forsan opes, dat opes, dives et ipse manet. Si te celsa juvant, generosaque, quam generosus, Quamve sit excelsus nemo referre potest. Quem si forte potens juvat et pius, ecce potestas Hinc pia, seu pietas est sine fine potens: Quid mores? ipse poli, terrae, maris auctor, et omnia Quod fuit, est, et erit, perstat origo boni. Huic famulans, parens dominatur Hebraeus; Servit, et est liber; subditur, estque potens: Cui subdi fugiens, Satanae male subditur, hosti Subditur, et vitiis subditur inumeris. Tandem vero videns quo lapsus et unde fuisset, Pectora curarum morsibus aeger erat, Multaque volventi sententia sedit asylum Lapsis quaerendum fortiter esse Deum. Sicque reus, quem laesit, avet; quem spreverat, orat; Quem fugit, reperit; quem reprobarat, amat. Hunc repetit, veniamque petit, de crimine fletum, De pietate spei gaudia multa capit. Et quid ad haec dulcedo placens, dulcedo perennis; Dulcis disponens ordine cuncta Deus. Quid dulcedo potens, dulcisque potentia fecit? Quod solet haec fecit, dulcia dulcis agit