Cur Deus homo
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10606 Cudeho
2.1.1
LIBER PRIMUS. CAPUT PRIMUM.
2.1.1
Quaestio de qua totum opus pendet.
2.1.2
Saepe et studiosissime a multis rogatus sum et verbis, et litteris, quatenus cujusdam quaestionis de fide nostra rationes, quas soleo respondere quaerentibus, memoriae scribendo commendarem: dicunt enim sibi placere eas, et arbitrantur satisfacere. Quod petunt, non ut per rationem ad fidem accedant, sed ut eorum, quae credunt, intellectu et contemplatione delectentur, et ut sint quantum possunt, parati semper ad satisfactionem omni poscenti se rationem de ea, quae in nobis est, spe. Quam quaestionem solent et infideles nobis, simplicitatem Christianam quasi fatuam deridentes, objicere, et fideles multi in corde versare: qua scilicet ratione vel necessitate Deus homo factus sit, et morte sua, sicut nos credimus et confitemur, mundo vitam reddiderit. Cum hoc aut per aliam personam, sive angelicam, sive humanam, aut sola voluntate facere potuerit, de qua quaestione non solum litterati, sed etiam illitterati multi quaerunt et rationem ejus desiderant, Quoniam ergo multi de hac tractari postulant, et licet in quaerendo valde videatur difficilis, in solvendo tamen omnibus est intelligibilis, et propter utilitatem rationisque pulchritudinem amabilis. Quamvis a sanctis Patribus inde, quod sufficere debeat, dictum sit, tamen de illa 75 curabo, quod mihi Deus dignabitur aperire, petentibus ostendere. Et quoniam ea, quae per interrogationem et responsionem investigantur, multis et maxime tardioribus ingeniis magis patent, et ideo plus placent: unum ex illis qui hoc flagitant, qui inter alios instantius ad hoc me sollicitat, accipiam mecum disputantem: ut Boso quaerat, et Anselmus respondeat hoc modo.
2.2.1
LIBER PRIMUS. CAPUT II.
2.2.1
Quomodo accipienda sunt ea quae dicenda sunt.
2.2.2
BOS. Sicut rectus ordo exigit ut profunda Christianae fidei credamus, priusquam ea praesumamus ratione discutere, ita negligentia mihi videtur, si, postquam confirmati sumus in fide, non studemus quod credimus intelligere. Quapropter quoniam, gratia Dei praeveniente, fidem nostrae redemptionis sic puto me tenere, ut etiam si nulla ratione quod credo possim comprehendere, nihil tamen sit quod me ab ejus firmitate valeat evellere: a te peto mihi aperiri quod, ut scis, plures mecum petunt: qua necessitate scilicet et ratione Deus, cum sit omnipotens, humilitatem et infirmitatem humanae naturae pro ejus restauratione assumpserit. ANS. Quod quaeris a me, supra me est, et idcirco altiora me tractare timeo ne forte, cum putaverit, aut etiam viderit aliquis me non sibi satisfacere, plus existimet rei veritatem mihi deficere quam intellectum meum ad eam capiendam non sufficere. BOS. Non hoc tantum timere debes quantum et reminisci, quia saepe contingit in colloquendo de aliqua quaestione ut Deus aperiat quod prius latebat; et sperare de gratia Dei quia, si ea quae gratis accepisti libenter impartiris, altiora, ad quae nondum attigisti, mereberis accipere. ANS. Est et aliud propter quod video aut vix aut nullatenus posse ad plenum inter nos de hac re nunc tractari; quoniam ad hoc est necessaria notitia potestatis et necessitatis, et voluntatis, et aliarum quarumdam rerum, quae sic se habent ut earum nulla possit plene sine aliis considerari; et ideo tractatus earum suum opus postulat, non multum, ut puto, facile, nec omnino inutile: nam earum ignorantia quaedam facit difficilia, quae per earum notitiam fiunt facilia. BOS. Sic breviter de his suis locis dicere poteris: ut et quod sufficiat ad praesens opus habeamus, et quod plus dicendum est, in aliud tempus differamus. ANS. Hoc quoque multum me retrahit a petitione tua, quia materia non solum pretiosa, sed sicut est de specioso forma prae filiis hominum, sic etiam est de speciosa ratione super intellectus hominum: unde timeo ne, quemadmodum ego soleo indignari pravis pictoribus, cum ipsum Dominum nostrum informi figura pingi video, ita mihi contingat, si tam decoram materiam incompto et contemptibili dictamine exarare praesumo. BOS. Nec hoc te debet retrahere; quia sicut tu permittis ut qui potest melius dicat, sic nulli praestituis ut, cui dictamen tuum non placet, pulchrius non scribat: verum, ut omnes excusationes tuas excludam, quod postulo non facies doctis, sed mihi, et hoc ipsum mecum petentibus. ANS. Quoniam video importunitatem tuam et illorum, qui hoc tecum ex charitate et religioso studio petunt, tentabo pro mea possibilitate( Deo adjuvante et vestris orationibus, quas hoc postulantes saepe mihi petenti ad hoc ipsum promisistis), quod quaeritis non tam ostendere, quam tecum quaerere; sed eo pacto quo omnia, quae dico, accipi volo: videlicet, ut si quid dixero quod major non confirmet auctoritas, quamvis illud ratione probare videar; non alia certitudine accipiatur, nisi quia interim mihi ita videtur, donec mihi Deus melius aliquo modo revelet. Quod si aliquatenus quaestioni tuae satisfacere potero, certum esse debebit quia et sapientior me plenius hoc facere poterit: imo sciendum est quidquid homo inde dicere vel scire possit, altiores tantae rei adhuc latere rationes. BOS. Patere igitur ut verbis utar infidelium: aequum enim est ut, cum nostrae fidei rationem studemus inquirere, ponamus objectiones eorum, qui nullatenus ad fidem eamdem sine ratione volunt accedere. Quamvis enim illi ideo rationem quaerant, quia non credunt, nos vero, quia credimus, unum idemque tamen est quod quaerimus: et si quid responderis, cui auctoritas sacra obsistere videatur, liceat mihi illam obtendere, quatenus quomodo non obsistat, aperias. ANS. Dic quod tibi videtur.
2.3.1
LIBER PRIMUS. CAPUT III.
2.3.1
Objectiones infidelium, et responsiones fidelium.
2.3.2
BOS. Objiciunt nobis deridentes simplicitatem nostram infideles; quia Deo facimus injuriam et contumeliam, cum eum asserimus in uterum mulieris descendisse, natum esse de femina, lacte et alimentis humanis nutritum crevisse, et, ut multa alia taceam, quae Deo non videntur convenire, lassitudinem, famem, sitim, verbera et inter latrones crucem mortemque subiisse. ANS. Nos non facimus Deo injuriam ullam aut contumeliam; sed toto corde gratias agentes, laudamus et praedicamus ineffabilem altitudinem misericordiae illius; quia quanto nos mirabilius, et praeter opinionem de tantis et tam debitis malis in quibus eramus ad tanta et tam indebita bona quae perdideramus, restituit, tanto majorem dilectionem erga nos et pietatem monstravit. Si enim diligenter considerarent quam convenienter hoc modo procurata sit humana restauratio, non deriderent nostram simplicitatem; sed Dei nobiscum laudarent sapientem benignitatem. Oportebat namque ut sicut per hominis inobedientiam mors in humanum genus intraverat, ita per hominis obedientiam vita restitueretur; et quemadmodum peccatum, quod fuit causa nostrae damnationis, initium habuit a femina, sic nostrae justitiae et salutis auctor nasceretur de femina; et ut diabolus, qui per gustum ligni quem persuasit, hominem vicerat, ita per passionem ligni, quam intulit, ab homine vinceretur. Sunt quoque alia multa quae studiose considerata ineffabilem quamdam nostrae redemptionis, hoc modo procuratae, pulchritudinem ostendunt.
2.4.1
LIBER PRIMUS. CAPUT IV.
2.4.1
Quod hae responsiones videantur infidelibus sine necessitate, et quasi quaedam picturae.
2.4.2
BOS. Omnia haec pulchra et quasi quaedam picturae suscipienda sunt: sed si non sit aliquid solidum super quod sedeant, non videntur infidelibus sufficere cur Deum ea, quae dicimus, pati voluisse credere debeamus. Nam qui picturam vult facere, aliquid eligit solidum super quod pingat ut maneat quod pingit. Nemo enim pingit in aqua vel in aere; quia ibi nulla manent picturae vestigia. Quapropter cum has convenientias, quas dicis, infidelibus quasi quasdam picturas rei gestae obtendimus, quoniam non rem gestam, sed figmentum arbitrantur esse quod credimus, quasi super nubem pingere nos existimant. Monstranda est ergo prius veritatis rationabilis soliditas, id est necessitas quae probet Deum ad ea, quae praedicamus, debuisse aut potuisse humiliari. Deinde, ut ipsum quasi corpus veritatis plus niteat, istae convenientiae quasi picturae corporis 76 sunt exponendae. ANS. Nonne satis necessaria ratio videtur cur Deus ea, quae dicimus, facere debuerit; quia genus humanum, tam scilicet pretiosum opus, ejus omnino perierat; nec decebat ut quod Deus de homine proposuerat, penitus annihilaretur: nec idem ejus propositum ad effectum duci poterat, nisi genus humanum ab ipso Creatore suo liberaretur?
2.5.1
LIBER PRIMUS. CAPUT V.
2.5.1
Quod redemptio hominis non potuit fieri per aliam quam per Dei personam.
2.5.2
BOS. Haec ipsa liberatio si per aliam quam per Dei personam( sive per angelum, sive per hominem) esse facta quolibet modo diceretur, mens humana hoc multo tolerabilius acciperet. Potuit enim Deus hominem aliquem facere sine peccato, non de massa peccatrice, nec de aliquo homine, sed sicut fecit Adam per quem hoc ipsum opus fieri potuisse videtur. ANS. An non intelligis quia quaecunque alia persona hominem a morte aeterna redimeret, ejus servus idem homo recte judicaretur? Quod si esset, nullatenus restauratus esset in illam dignitatem quam habiturus erat, si non peccasset: cum ipse, qui nonnisi Dei servus et aequalis angelis bonis per omnia futurus erat, servus esset ejus, qui Deus non esset, et cujus angeli servi non essent.
2.6.1
LIBER PRIMUS. CAPUT VI.
2.6.1
Qualiter reprehendant infideles quod dicimus Deum morte sua nos redemisse, et sic dilectionem suam erga nos ostendisse, et pro nobis expugnare diabolum venisse.
2.6.2
BOS. Hoc est quod valde mirantur, quia liberationem hanc redemptionem vocamus. In qua namque, aiunt nobis, captione, aut in quo carcere, aut in cujus potestate tenebamini, unde vos Deus non potuit liberare nisi vos tot laboribus et ad ultimum suo sanguine redimeret? Quibus cum dicimus: Redemit nos a peccatis, et ab ira sua, et de inferno et de potestate diaboli, quem quia nos non poteramus, ipse pro nobis venit expugnare, et redemit nobis regnum coelorum: et quia haec omnia hoc modo fecit, ostendit quantum nos diligeret. Respondent: Si dicitis quia Deus haec omnia facere non potuit solo jussu, quem cuncta jubendo creasse dicitis, repugnatis vobismetipsis, quia impotentem illum facitis. Aut si fatemini quia potuit, sed non voluit nisi hoc modo, quomodo sapientem illum ostendere potestis quem sine ulla ratione tam indecentia velle pati asseritis? Omnia enim haec quae obtenditis in ejus voluntate consistunt: ira namque Dei non est aliud quam voluntas puniendi. Si ergo non vult punire peccata hominum, liber est homo a peccatis, et ab ira Dei, et ab inferno, et a potestate diaboli, quae omnia propter peccata patitur, et recipit ea quibus propter eadem peccata privatur. Nam in cujus potestate est infernus, aut diabolus, aut cujus est regnum coelorum, nisi ejus qui fecit omnia? Quaecunque itaque timetis aut desideratis, ejus voluntati subjacent cui nihil resistere potest. Quapropter si humanum genus salvare noluit, nisi eo quo dicitis modo, cum sola voluntate potuerit, ut mitius dicam, videte quomodo ejus sapientiae repugnatis. Nam si homo, quod facile posset, id cum gravi labore sine ratione faceret, non utique sapiens ab ullo judicaretur. Quippe quod dicitis Deum taliter ostendisse quantum vos diligeret, nulla ratione defenditur, si nullatenus hominem aliter potuisse salvare non monstratur. Nam si aliter non potuisset, tunc forsitan necesse esset ut hoc modo suam dilectionem ostenderet: nunc vero, cum aliter possit salvare hominem, quae ratio est ut, propter ostendendam dilectionem suam, ea quae dicitis faciat et sustineat? An enim non ostendit angelis bonis quantum eos diligat, pro quibus talia non sustinet? Quod vero eum dicitis venisse expugnare pro vobis diabolum, quo sensu audetis proferre. Nonne Dei omnipotentia regnat ubique? Quomodo ergo indigebat Deus, ut ad vincendum diabolum de coelo descenderet? Haec nobis infideles objicere posse videntur.
2.7.1
LIBER PRIMUS. CAPUT VII.
2.7.1
Quod nullam diabolus habebat justitiam adversus hominem: et quare videatur habuisse, et cur Deus hoc modo hominem liberaverit.
2.7.2
Sed et illud quod dicere solemus, Deum scilicet, debuisse prius per justitiam contra diabolum agere, ut liberaret hominem, quam per fortitudinem; ut, cum diabolus eum, in quo nulla mortis erat causa, et qui Deus erat, occideret, juste potestatem, quam super peccatores habebat, amitteret; alioquin injustam violentiam fecisset illi, quoniam juste possidebat hominem, quem non ipse violenter attraxerat, sed idem homo se sponte ad illum contulerat, non video quam vim habebat. Nam, si diabolus aut homo suus esset aut alterius quam Dei, aut in alia quam in Dei potestate maneret, forsitan hoc recte diceretur: cum autem diabolus aut homo non sit nisi Dei, et extra potestatem Dei neuter consistat, quam causam debuit Deus agere cum suo, de suo, in suo, nisi ut servum suum puniret, qui suo conservo communem Dominum deserere, et ad se persuasisset transire, ac traditor fugitivum, fur furem cum furto Domini sui suscepisset? Uterque namque fur erat; cum alter, altero persuadente, seipsum Domino suo furabatur. Quid enim justius fieri posset, sic hoc Deus faceret? Aut si judex omnium Deus hominem sic possessum, de potestate tam injuste possidentis, vel ad puniendum illum aliter quam per diabolum, vel ad parcendum illi eriperet: quae haec injustitia esset? Quamvis enim homo juste a diabolo torqueretur; ipse tamen illum injuste torquebat. Homo namque meruerat ut puniretur, nec ab ullo convenientius quam ab illo cui consenserat ut peccaret. Diaboli vero meritum nullum erat, ut puniret: imo hoc tanto faciebat injustius, quanto non ad hoc amore justitiae trahebatur; sed instinctu malitiae impellebatur. Nam hoc non faciebat, Deo jubente, sed incomprehensibili sapientia sua, qua mala etiam bene ordinat, permittente. Et puto illos, qui diabolum aliquam opinantur habere in possidendo homine justitiam, ad hoc inde adduci, quia vident hominem diaboli vexationi subjacere juste, et Deum hoc juste permittere: et idcirco putant diabolum illam juste inferre. Contingit enim idem aliquid diversis considerationibus esse justum et injustum; et ob hoc a non diligenter intuentibus totum justum aut injustum judicari. Evenit enim ut aliquis innocentem percutiat injuste, unde ipse juste percuti mereatur; si tamen percussus vindicare se non debet et percutit percutientem se, injuste hoc facit. Haec igitur percussio ex parte repercutientis injusta est, quia non debuit se vindicare; ex parte vero percussi justa, quia injuste percutiens juste percuti meruit. Diverso igitur intuitu justa et injusta est eadem actio, quia contingere potest ab alio judicari justam tantum, ab alio injustam. Hoc itaque modo diabolus dicitur juste vexare hominem; quia Deus hoc juste permittit, et homo hoc 77 juste patitur. Sed et hoc quod homo juste dicitur pati, non sua justitia juste dicitur pati, sed quia punitur justo judicio Dei. At si obtenditur chirographum illud decreti quod adversum nos dicit Apostolus fuisse, et per mortem Christi deletum esse, et putat aliquis per illud significari quia diabolus, quasi sub cujusdam pacti chirographo ab homine juste ante passionem Christi peccatum, velut usuram primi peccati quod persuasit homini, et poenam peccati exigeret, ut per hoc justitiam suam super hominem videatur probare, nequaquam ita intelligendum puto. Quippe chirographum illud non est diaboli; quia chirographum dicitur decreti; decretum autem illud non erat diaboli, sed Dei. Justo namque judicio Dei decretum erat, et quasi chirographo confirmatum, ut homo qui sponte peccaverat, nec peccatum nec poenam peccati per se vitare posset: est enim spiritus vadens, et non rediens; et qui facit peccatum servus est peccati; nec qui peccat, impunitus debet dimitti, nisi misericordia peccatori parcat, et eum liberet ac reducat. Quamobrem per hoc chirographum nullam inveniri posse diaboli justitiam in hominis vexatione credere debemus. Denique sicut in bono angelo nulla omnino est injustitia; ita in malo nulla est penitus justitia. Nihil igitur erat in diabolo, cur Deus contra illum ad liberandum hominem sua uti fortitudine non deberet.
2.8.1
LIBER PRIMUS. CAPUT VIII.
2.8.1
Quomodo licet humilia, quae dicimus de Christo, non pertineant ad divinitatem, tamen inconveniens videatur infidelibus ea de illo dici secundum hominem: et unde illis videatur idem homo non sponte mortuus esse.
2.8.2
ANS. Sufficere nobis debet ad rationem voluntas Dei, cum aliquid facit, licet non videamus cur ita velit: voluntas namque Dei nunquam est irrationabilis. BOS. Verum est, si constat Deum id velle unde agitur: nequaquam enim acquiescunt multi Deum aliquid velle, si rationi repugnare videtur. ANS. Quid tibi videtur repugnare rationi, cum Deum ea voluisse fatemur quae de ejus incarnatione credimus. BOS. Ut breviter dicam: Altissimum ad tam humilia inclinari, omnipotentem aliquid facere cum tanto labore. ANS. Qui hoc dicunt non intelligunt quod credimus. Divinam enim naturam absque dubio asserimus impassibilem, nec ullatenus posse a sua celsitudine humiliari, nec in eo quod vult facere, labore. Sed Dominum Jesum Christum dicimus Deum verum, et verum hominem; unam personam in duabus naturis, et duas naturas in una persona. Quapropter, cum dicimus Deum aliquid humile aut infirmum pati, non hoc intelligimus secundum sublimitatem impassibilis naturae; sed secundum infirmitatem humanae substantiae quam gerebat; et sic nostrae fidei nulla ratio obviare cognoscitur. Sic enim nullam divinae substantiae significamus humilitatem; sed unam Dei et hominis monstramus esse personam. Non ergo in incarnatione Dei humilitas ejus ulla intelligitur facta; sed natura hominis creditur exaltata. BOS. Ita sit: nihil imputetur divinae naturae quod secundum infirmitatem hominis de Christo dicitur; verum quomodo justum aut rationabile probari poterit quia Deus hominem illum, quem Pater Filium suum dilectum, in quo sibi bene complacuit, vocavit, et quem Filius seipsum fecit, sic tractavit aut tractari permisit? Quae autem justitia est hominem omnium justissimum morti tradere pro peccatore? Quis homo, si innocentem damnaret ut nocentem liberaret, damnandus non judicaretur? Ad idem enim res deduci videtur inconveniens, quod supra dictum est. Nam si aliter peccatores non potuit salvare quam justum damnando, ubi est ejus omnipotentia? Si vero potuit, sed noluit, quomodo defendemus sapientiam ejus atque justitiam? ANS. Deus Pater non quemadmodum videris intelligere, hominem illum tractavit, aut innocentem pro nocente morti tradidit. Non enim eum invitum ad mortem ille coegit, aut occidi permisit; sed idem ipse sponte sua mortem sustinuit, ut homines salvaret. BOS. Etiamsi non invitum, quoniam voluntati Patris consensit, quodammodo tamen illum coegisse videtur praecipiendo. Dicitur enim quia Christus humiliavit semetipsum, factus obediens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus illum exaltavit; et quia didicit obedientiam ex his quae passus est, et quia proprio Filio suo non pepercit Pater, sed pro nobis omnibus tradidit illum. Et idem Filius dicit: Non veni voluntatem meam facere, sed voluntatem ejus qui misit me. Et iturus ad passionem dicit: Sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio. Item: Calicem quem dedit mihi Pater, non bibam illum? Et alibi: Pater, si possibile est, transeat a me calix iste; verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu. Et iterum: Pater, si non potest hic calix transire, nisi bibam illum, fiat voluntas tua. In his omnibus plus videtur Christus obedientia cogente, quam spontanea voluntate disponente mortem sustinuisse.
2.9.1
LIBER PRIMUS. CAPUT IX.
2.9.1
Quod sponte mortuus sit; et quid sit, factus est obediens usque ad mortem; et, propter quod Deus illum exaltavit; et, non venit facere voluntatem meam; et, proprio Filio suo non pepercit; et, non sicut ego volo, sed sicut tu vis.
2.9.2
ANS. Ut mihi videtur, non bene discernis inter hoc quod fecit exigente obedientia; et quod sibi factum, quia servavit obedientiam, sustinuit non exigente obedientia. BOS. Necesse habeo ut hoc apertius exponas. ANS. Cur persecuti sunt eum Judaei usque ad mortem? BOS. Non ob aliud nisi quia veritatem et justitiam vivendo et loquendo indeclinabiliter tenebat. ANS. Hoc puto quia Deus ab omni rationali creatura exigit; et hoc illa per obedientiam Deo debet. BOS. Sic nos fateri oportet. ANS. Hanc igitur obedientiam debebat homo ille Deo Patri, et humanitas divinitati; et hanc ab illo exigebat Pater. BOS. Hoc nulli dubium est. ANS. Ecce habes quid fecit exigente obedientia. BOS. Verum est; et jam video qui sibi illatum, quia obediendo perseveravit, sustinuit. Nam illata est illi mors, quia perstitit in obedientia et hanc sustinuit; sed quomodo hoc obedientia non exigat non intelligo. ANS. Si homo nunquam peccasset, deberet pati mortem; aut deberet Deus hoc ab illo exigere? BOS. Quemadmodum credimus, nec homo moreretur, nec hoc exigeretur ab illo; sed hujus rei a te audire volo rationem. ANS. Rationalem creaturam justam factam esse, et ad hoc, ut Deo fruendo beata esset, non negas. BOS. Non. ANS. Deo autem nequaquam aestimabis convenire ut, quam fecit justam ad beatitudinem, cogat sine culpa esse miseram: hominem enim invitum mori, miserum est. BOS. Patet quia si non peccasset homo, non deberet Deus ab eo mortem exigere. ANS. Non ergo coegit Deus Christum mori, in quo nullum fuit peccatum; sed ipse sponte sustinuit mortem, non per obedientiam deserendi vitam, sed propter obedientiam servandi justitiam, in qua tam fortiter perseveravit ut inde mortem incurreret. Potest etiam dici quia praecepit illi mori Pater, cum hoc praecepit unde incurrit mortem. Ita ergo: Sicut mandatum dedit illi Pater, sic fecit; et, calicem quem dedit ei, bibit 78; et factus est obediens Patri usque ad mortem; et sic didicit ex his quae passus est obedientiam, id est quousque debeat servari obedientia. Verbum autem quod positum est, didicit, duobus modis intelligi potest. Aut enim didicit, dictum est pro, alios fecit discere; aut quia, quod per scientiam non ignorabat, experimento didicit. Quod autem Apostolus, cum dixisset: Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis, subdidit: Propter quod et Deus illum exaltavit; et donavit illi nomen, quod est super omne nomen. Cui simile est quod David dixit: De torrente in via bibet, propterea exaltavit caput: non ita dictum est, quasi nullatenus potuisset pervenire ad hanc exaltationem nisi per hanc mortis obedientiam; et haec exaltatio nonnisi in retributionem hujus obedientiae collata sit. Priusquam enim pateretur, ipse dixit omnia sibi esse tradita a Patre; et omnia Patris esse sua. Sed quoniam ipse cum Patre sanctoque Spiritu disposuerat se non aliter, quam per mortem, celsitudinem omni potentiae suae ostensurum mundo: quippe quod nonnisi per illam mortem fieri dispositum est, cum per illam fit, non incongrue dicitur propter illam fieri. Si enim intendimus aliquid facere, sed proponimus nos prius aliud facturos, per quod illud fiat: cum jam factum est quod volumus praecedere, si fit quod intendinus, recte dicitur propterea fieri quoniam factum est propter quod differebatur; quia nonnisi per illud fieri dispositum erat. Nam si fluvium, quem equo vel navi transire possum, propono me nonnisi navi transiturum; et idcirco differo transmeare, quia navis abest: cum jam praesto est navis, si transeo, recte de me dicitur: Navis parata fuit, propterea transivit. Et non solum ita loquimur quando per illud, quod praecedere volumus, sed etiam quando non per illud, sed tantummodo post illud, facere aliud aliquid statuimus. Si quis enim differt cibum sumere propterea quia nondum ea die missae celebrationi adfuit, peracto quod prius facere volebat, non incongrue dicitur illi: Jam sume cibum, propterea quia jam fecisti propter quod sumere differebas. Multo igitur minus inusitata est locutio, cum Christus dicitur exaltatus propterea quia mortem sustinuit, per quam et post quam illam exaltationem decrevit facere. Potest hoc et eo modo intelligi, quo idem Dominus legitur profecisse sapientia et gratia apud Deum: non quia ita erat, sed quia ille sic se habebat, ac si ita esset. Nam sic post mortem exaltatus est, quasi propter illam hoc fieret. Quod autem ipse ait: Non veni voluntatem meam facere, sed ejus qui misit me, tale est, quale est et illud: Mea doctrina non est mea: nam quod quis non habet a se, sed a Deo, hoc non tam suum quam Dei dicere debet. Nullus vero homo a se habet veritatem quam docet aut justam voluntatem, sed a Deo. Non ergo venit Christus voluntatem suam facere, sed Patris; quia justa voluntas quam habebat non erat ex humanitate, sed ex divinitate. Proprio autem Filio suo non pepercit Deus, sed pro nobis omnibus tradidit illum, non est aliud, quam non liberavit illum. Nam multa in sacra Scriptura hujusmodi inveniuntur. Ubi autem dicit: Pater, si possibile est, transeat a me calix iste; verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu; et: Si non potest hic calix transire, nisi bibam illum, fiat voluntas tua, naturalem salutis per voluntatem suam significat appetitum, quo humana caro dolorem mortis fugiebat. Voluntatem vero Patris dicit, non quoniam maluerit Pater mortem Filii quam vitam, sed quia humanum genus restaurari nolebat Pater, nisi faceret homo tam magnum aliquid, sicut erat mors illa. Quia non poscebat ratio quod alius facere homo non poterat, idcirco dicit Filius illum velle suam mortem; quoniam ipse maluit illum pati, quam ut genus humanum non salvaretur; ac si diceret: Quoniam non vis aliter reconciliationem mundi fieri, dico te hoc modo velle mortem meam: fiat ergo voluntas tua, id est fiat mors mea, ut mundus tibi reconcilietur. Nam saepe aliquem velle dicimus aliquid, quia non vult aliud quod si vellet, non fieret illud quod dicitur velle: ut, cum dicimus illum lucernam velle exstinguere, qui non vult fenestram claudere per quam ventus intrat, qui lucernam exstinguit. Sic ergo voluit Pater, mortem Filii, quia non aliter voluit mundum salvari, nisi homo tam magnum aliquid faceret, ut jam dixi. Quod Filio volenti salutem hominum tantumdem valuit, quoniam hoc alius facere non valebat,, quantum si illi mori praeciperet: unde ille, sicut mandatum illi dedit Pater, sic fecit; et calicem, quem dedit ei Pater, bibit, obediens usque ad mortem.
2.10.1
LIBER PRIMUS. CAPUT X.
2.10.1
Item de eisdem; quomodo aliter recte intelligi possunt.
2.10.2
Potest etiam recte intelligi quia per illam piam voluntatem, qua voluit Filius pro salute mundi mori, dedit illi Pater( non tamen cogendo) mandatum et calicem passionis; et non pepercit illi, sed pro nobis tradidit illum, et mortem illius voluit; et quia ipse Filius obediens fuit usque ad mortem, et didicit ex his quae passus est, obedientiam. Quemadmodum enim secundum humanitatem non habebat a se voluntatem juste vivendi, sed a Patre; ita et illam voluntatem qua, ut tantum bonum faceret, mori voluit, non potuit habere nisi a Patre luminum, a quo est omne datum optimum, et omne donum perfectum: et sicut Pater trahere, dando voluntatem, dicitur; ita non incongrue fit, si impellere asseritur. Sicut enim dicit Filius de Patre: Nemo venit ad me, nisi Pater traxerit eum; ita dicere potuit, nisi impulerit eum. Similiter quoque proferre potuit, nemo currit ad mortem propter nomen meum, nisi Pater impulerit aut traxerit eum. Quoniam namque voluntate quisque ad id quod indeclinabiliter vult, trahitur vel impellitur; non inconvenienter trahere aut impellere dicitur Deus, cum talem dat voluntatem: in quo tractu vel impulsu nulla intelligitur violentiae necessitas, sed acceptae bonae voluntatis spontanea et amata tenacitas. Si ergo hoc modo nequit negari Patrem, voluntatem illam dando, Filium ad mortem traxisse vel impulisse, quis non videat eadem ratione mandatum illi, ut mortem sustineret sponte, et calicem, quem non invitus biberet, dedisse? Et si Filius sibi non pepercisse, sed pro nobis spontanea voluntate seipsum tradidisse, recte dicitur, quis neget recte dici quia Pater, a quo talem habuit voluntatem, illi non pepercit, sed pro nobis tradidit illum et mortem ejus voluit? Hoc etiam modo indeclinabiliter et sponte servando acceptam voluntatem a Patre Filius factus est illi obediens usque ad mortem, et didicit ex his quae passus est, obedientiam, id est quam magna res facienda sit per obedientiam. Nam tunc est vera et simplex obedientia, cum rationalis natura, non necessitate, sed sponte servat voluntatem a Deo acceptam. Aliis quoque modis recte possumus Patrem voluisse Filii mortem intelligere, quamvis isti possint sufficere. Nam, sicut velle dicimus eum, qui facit ut alius velit; ita etiam dicimus eum velle, qui non facit ut alius velit, sed approbat quia vult: ut, cum videmus aliquem fortiter pati velle molestiam ut perficiat quod bene vult, quamvis fateamur nos velle ut illam poenam sustineat, non tamen volumus aut amamus poenam ejus, sed voluntatem. Illum quoque qui prohibere potest, et non prohibet, solemus dicere quia vult quod non prohibet. Quoniam ergo Patri voluntas Filii placuit, nec prohibuit eum velle aut implere quod volebat recte voluisse ut Filius mortem tam 79 pie et tam utiliter sustineret, quamvis poenam ejus non amaret, affirmatur. Non autem potuisse calicem transire nisi biberet illum, dixit. Non quia non posset mortem vitare, si vellet; sed quoniam, sicut dictum est, mundum erat impossibile aliter salvari; et ipse indeclinabiliter volebat potius mortem pati, quam ut mundus non salvaretur. Idcirco autem dixit verba illa ut doceret humanum genus aliter non potuisse salvari, quam per mortem suam; non ut ostenderet se mortem nequaquam valuisse vitare. Nam, quaecunque de illo dicuntur his quae dicta sunt, similia sic sunt exponenda, ut nulla necessitate, sed libera voluntate mortuus credatur. Erat namque omnipotens, et de illo legitur quoniam oblatus est, quia ipse voluit. Et ipse dicit: Ego pono animam meam, ut iterum sumam eam: nemo tollit eam a me; sed ego pono eam a meipso. Potestatem habeo ponendi animam meam, et iterum sumendi eam. Quod ergo idem ipse sua potestate et sua voluntate facit, nullatenus ad hoc cogi recte dici potest. BOS. Hoc solum, quia permittit Deus illum sic tractari, quamvis volentem, non videtur tali Patri de tali Filio convenire. ANS. Imo maxime decet talem Patrem tali Filio consentire, si quid vult laudabiliter ad honorem Dei, et utiliter ad salutem hominum, quae aliter fieri non potuit. BOS. In hoc adhuc versamur, qualiter mors illa rationabilis et necessaria monstrari possit. Aliter namque nec ipse Filius eam velle, nec Pater cogere aut permittere debuisse videtur. Quaeritur enim cur Deus aliter hominem salvare non potuit; aut si potuit, cur hoc modo voluit. Nam et inconveniens videtur esse Deo hominem hoc modo salvasse; nec apparet quid mors illa valeat ad salvandum hominem. Mirum enim est, si Deus sic delectatur aut eget sanguine innocentis, ut nonnisi interfecto eo parcere velit aut possit nocenti. ANS. Quoniam accipis in hac quaestione personam eorum qui credere nihil volunt nisi praemonstrata ratione, volo tecum pacisci, ut nullum vel minimum inconveniens in Deo a nobis accipiatur, et nulla vel minima ratio, si major non repugnat, rejiciatur. Sicut enim in Deo quamlibet parvum inconveniens sequitur impossibilitas; ita quamlibet parvam rationem, si majori non vincitur, comitatur necessitas. BOS. Nihil in hac re libentius accipio quam ut hoc pactum inter nos communiter servetur. ANS. De incarnatione Dei tantum et de his quae de illo assumpto homine credimus quaestio est. BOS. Ita est. ANS. Ponamus ergo Dei incarnationem, et quae de illo dicimus homine, nunquam fuisse: et constet inter nos hominem esse factum ad beatitudinem, quae in hac vita haberi non potest; nec ad illam posse pervenire quemquam, nisi dimissis peccatis; nec ullum hominem hanc vitam transire sine peccato: et alia quorum fides ad salutem aeternam necessaria est. BOS. Ita fiat; quia nihil in his inconveniens, aut impossibile Deo videtur. ANS. Necessaria est igitur homini peccatorum remissio, ut ad beatitudinem perveniat. BOS. Sic omnes tenemus.
2.11.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XI.
2.11.1
Quid sit peccare, et pro peccato satisfacere.
2.11.2
ANS. Quaerendum est igitur qua ratione Deus dimittat peccata hominibus: et ut hoc faciamus apertius, prius videamus quid sit peccare, et quid pro peccato satisfacere. BOS. Tuum est ostendere, et meum intendere. ANS. Si angelus et homo semper redderet Deo quod debet, nunquam peccaret. BOS. Nequeo contradicere. ANS. Non est itaque aliud peccare quam Deo non reddere debitum? BOS. Quod est debitum quod Deo debemus? ANS. Omnis voluntas rationalis creaturae subjecta debet esse voluntati Dei. BOS. Nihil verius. ANS. Hoc est debitum, quod debet angelus et homo Deo, quod solvendo nullus peccat; et quod omnis, qui non solvit, peccat. Haec est justitia sive rectitudo voluntatis, quae justos facit sive rectos corde, id est voluntate; hic est solus et totus honor, quem debemus Deo, et quem a nobis exigit Deus. Sola namque talis voluntas opera facit placita Deo, cum potest operari; et cum non potest, ipsa sola per se placet, quia nullum opus sine illa placet. Hunc honorem debitum qui Deo non reddit, aufert Deo quod suum est, et Deum exhonorat; et hoc est peccare. Quandiu autem non solvit quod rapuit, manet in culpa; nec sufficit solummodo reddere quod ablatum est, sed pro contumelia illata plus debet reddere quam abstulit. Sicut enim qui laedit salutem alterius non sufficit, si salutem restituit, nisi pro illata doloris injuria recompenset aliquid; ita qui honorem alicujus violat, non sufficit honorem reddere, si non secundum exhonorationis factam molestiam, aliquid quod placeat illi, quem exhonoravit, restituat. Hoc quoque attendendum, quod cum aliquis, quod injuste abstulit, solvit; hoc debet dare, quod ab illo non posset exigi, si alienum non rapuisset. Sic ergo debet omnis qui peccat, honorem, quem rapuit Deo, solvere; et haec est satisfactio, quam omnis peccator debet Deo facere BOS. In his omnibus, quoniam rationem sequi proposuimus, quamvis aliquantulum me terreas, nihil habeo quod possim dicere contra.
2.12.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XII.
2.12.1
Utrum sola misericordia, sine omni debiti solutione, deceat Deum peccata dimittere.
2.12.2
ANS. Redeamus et videamus utrum sola misericordia, sine omni solutione ablati sibi honoris, deceat Deum peccata dimittere. BOS. Non video cur non deceat. ANS. Sic dimittere peccatum non est aliud quam non punire, et quoniam recte ordinare peccatum sine satisfactione, non est nisi punire; si non punitur, inordinatum dimittitur. BOS. Rationabile est quod dicis. ANS. Deum vero non decet aliquid in suo regno inordinatum dimittere. BOS. Si aliud volo dicere, timeo peccare. ANS. Igitur non decet Deum peccatum sic impunitum dimittere. BOS. Ita sequitur. ANS. Est et aliud quod sequitur, si peccatum si dimittitur impunitum; quia similiter erit apud Deum peccanti, et non peccanti: quod Deo non convenit. BOS. Non possum negare. ANS. Vide et hoc: Justitiam hominum nemo nescit esse sub lege, ut secundum ejus quantitatem, mensura retributionis a Deo recompensetur. BOS. Ita credimus. ANS. Si autem peccatum nec solvitur, nec punitur, nulli legi subjacet. BOS. Non possum aliter intelligere. ANS. Liberior igitur est injustitia, si sola misericordia dimittitur, quam justitia: quod valde inconveniens videtur. Ad hoc etiam extenditur haec inconvenientia, ut injustitiam Deo similem faciat, quia sicut Deus nullius legi subjacet, ita et injustitia. BOS. Nequeo resistere rationi tuae: sed, cum Deus nobis praecipiat omnino dimittere peccantibus in nos, videtur repugnare ut hoc praecipiat nobis, quod ipsum facere non decet. ANS. Nulla in hoc est repugnantia; quia Deus hoc praecipit nobis ut non praesumamus quod solius Dei est. Ad nullum enim pertinet vindictam facere, nisi ad illum qui Dominus est omnium: nam cum terrenae potestates hoc recte faciunt, ipse facit Deus, a quo ad hoc ipsum sunt ordinatae. BOS. Removisti repugnantiam, quam putabam inesse; sed est aliud, ad quod tuum volo habere responsum: nam, cum Deus sic sit liber ut nulli legi, nullius subjaceat judicio, et sit ita benignus ut nihil benignius cogitari queat, et nihil sit rectum aut decens, nisi quod ipse vult: mirum videtur, si dicimus quia nullatenus vult, aut non ei licet injuriam 80 suam dimittere, a quo etiam de his, quas aliis facimus, solemus indulgentiam petere. ANS. Verum est quod dicis de libertate, et voluntate, et benignitate illius; sed sic eas debemus rationabiliter intelligere ut dignitati illius non videamus repugnare. Libertas enim non est nisi ad hoc, quod expedit aut quod decet; nec benignitas dicenda est, quae aliquid Deo indecens operatur. Quod autem dicitur, quia quod vult justum est, et quod non vult, justum non est; non ita intelligendum est, ut si Deus velit quodlibet inconveniens, justum sit, quia ipse vult. Non enim sequitur, si Deus vult mentiri, justum esse mentiri; sed potius Deum illum non esse. Nam nequaquam potest velle mentiri voluntas, nisi in qua corrupta est veritas, imo quae deserendo veritatem corrupta est. Cum ergo dicitur, si Deus vult mentiri, non est aliud quam si Deus est talis natura, quae velit mentiri: et idcirco non sequitur, justum esse mendacium, nisi ita intelligatur, sicut cum de duobus impossibilibus dicimus: Si hoc est, illud est; quia nec hoc, nec illud est: ut si quis dicat: Si aqua est sicca, et ignis est humidus; neutrum enim verum est. Itaque de illis tantum est verum dicere: Si Deus hoc vult, justum est: quae Deum velle non est inconveniens. Si enim vult Deus ut pluat, justum est ut pluat; et si vult ut aliquis homo occidatur, justum est ut occidatur. Quapropter si non decet Deum aliquid injuste aut inordinate facere, non pertinet ad ejus libertatem, aut benignitatem, aut voluntatem, peccantem qui non solvit Deo, quod abstulit, impunitum dimittere. BOS. Omnia mihi aufers, quae putabam tibi posse objici. ANS. Vide adhuc cur Deum non deceat hoc facere. BOS. Libenter ausculto quidquid dicis.
2.13.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XIII.
2.13.1
Quod nihil minus sit tolerandum in rerum ordine, quam ut creatura Creatori debitum honorem auferat, et non solvat quod aufert.
2.13.2
ANS. Nihil minus tolerandum est in rerum ordine quam ut creatura Creatori debitum honorem auferat, non solvat quod aufert. BOS. Hoc nihil clarius. ANS. Nihil autem injustius toleratur quam quo nihil minus est tolerandum. BOS. Neque hoc est obscurum. ANS. Puto ergo quia non dices Deum debere tolerare, quo nihil injustius toleratur: ut, quod creatura non reddat Deo quod aufert. BOS. Imo penitus negandum esse video. ANS. Item si Deo nihil majus aut melius est, nihil justius quam quae honorem illius servat in rerum dispositione, summa justitia, quae non est aliud quam ipse Deus. BOS. Hoc quoque nihil apertius. ANS. Nihil ergo servat Deus justius quam suae dignitatis honorem. BOS. Concedere me oportet. ANS. Videtur tibi quod eum integre servet si sic auferri sibi permittit, ut nec solvatur, nec ipse auferentem puniat? BOS. Non audeo dicere. ANS. Necesse est ergo ut aut ablatus honor solvatur, aut poena sequatur; alioquin aut sibiipsi Deus justus non erit, aut ad utrumque impotens erit: quod nefas est vel cogitare. BOS. Nihil rationabilius dici posse intelligo.
2.14.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XIV.
2.14.1
Cujusmodi honor Dei sit poena peccantis.
2.14.2
BOS. Sed volo a te audire si peccantis poena sit illi honor, aut cujusmodi honor sit. Si enim poena peccantis non ejus honor est, cum peccator non solvit quod abstulit, sed punitur, sic perdit Deus honorem suum, ut non recuperet: quod his quae dicta sunt repugnare videtur. ANS. Deum impossibile est honorem suum perdere: aut enim peccator sponte solvit quod debet, aut Deus ab invito accipit. Nam aut homo debitam subjectionem Deo, sive non peccando, sive quod peccat solvendo, voluntate spontanea exhibet; aut Deus eum invitum sibi torquendo subjicit, et sic se Dominum ejus esse ostendit, quod ipse homo voluntate fateri recusat. In quo considerandum quia sicut homo peccando rapit quod Dei est, ita Deus puniendo aufert quod hominis est. Quippe non solum id ipsum alicujus esse dicitur, quod jam possidet; sed quod in ejus potestate est, ut habeat. Quoniam ergo homo ita factus est ut beatitudinem habere posset, si non peccaret: cum, propter peccatum beatitudine et omni bono privatur, de suo, quamvis invitus, solvit quod rapuit; quia licet Deus hoc ad usum sui commodi non transferat, quod aufert; sicut homo pecuniam, quam alii aufert, in suam convertit utilitatem: hoc tamen quod aufert, utitur ad suum honorem, per hoc, quia aufert. Auferendo enim, peccatorem, et quae illius sunt, subjecta sibi esse probat.
2.15.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XV.
2.15.1
Si Deus vel ad modicum patiatur honorem suum violari.
2.15.2
BOS. Placet quod dicis. Sed est et aliud, ad quod tuam responsionem postulo: nam si Deus ita, sicut probas, suum debet honorem servare, cur vel ad modicum patitur illum violari? Quod enim aliquo modo laedi sinitur, non integre nec perfecte custoditur. ANS. Dei honori nequit aliquid, quantum ad illum pertinet, addi vel minui. Idem namque ipse sibi honor est incorruptibilis, et nullo modo mutabilis. Verum quando unaquaeque creatura suum, et quasi sibi praeceptum ordinem, sive naturaliter, sive rationabiliter servat, Deo obedire, et eum dicitur honorare: et hoc maxime rationalis natura, cui datum est intelligere quid debeat. Quae cum vult quod debet, Deum honorat; non quia illi aliquid confert, sed quia sponte se ejus voluntati et dispositioni subdit, et in rerum universitate ordinem suum, et ejusdem universitatis pulchritudinem, quantum in ipsa est, servat. Cum vero non vult quod debet, Deum, quantum ad illam pertinet, inhonorat; quoniam non subdit se sponte illius dispositioni, et universitatis ordinem et pulchritudinem, quantum in se est, perturbat, licet potestatem aut dignitatem Dei nullatenus laedat aut decoloret. Si enim ea, quae coeli ambitu continentur, vellent non esse sub coelo aut elongari a coelo, nullatenus possent nisi sub coelo esse, nec fugere coelum nisi appropinquando coelo. Nam et unde, et quo, et qua irent, sub coelo essent, et quanto magis a qualibet parte coeli elongarentur, tanto magis oppositae parti appropinquarent. Ita, quamvis homo, vel malus angelus divinae voluntati et ordinationi subjacere nolit, non tamen eam fugere valet; quia si vult fugere de sub voluntate jubente, currit sub voluntatem punientem. Et si quaeris qua transit, nonnisi sub voluntate permittente: et hoc ipsum, quod perverse vult aut agit, in universitatis praefatae ordinem et pulchritudinem summa sapientia convertit. Ipsa namque perversitatis spontanea satisfactio, vel a non satisfaciente poenae exactio( excepto hoc quod Deus de malis multimodis bona facit) in eadem universitate locum tenent suum et ordinis pulchritudinem. Quas si divina sapientia, ubi perversitas rectum ordinem perturbare nititur, non adderet, fieret in ipsa universitate, quam Deus debet ordinare, quaedam ex violata ordinis pulchritudine deformitas, et Deus in sua dispositione videretur deficere. 81 Quae duo quoniam sicut sunt inconvenientia, ita sunt impossibilia; necesse est ut omne peccatum satisfactio aut poena sequatur. BOS. Satisfecisti objectioni meae. ANS. Palam est ergo quia Deum, quantum in ipso est, nullus potest honorare, vel exhonorare: sed quantum in se est hoc aliquis facere videtur; cum voluntatem suam voluntati ejus subjicit, aut subtrahit. BOS. Nescio quid contra queam dicere. ANS. Adhuc addam aliquid. BOS. Tandiu dic donec me taedeat audire.
2.16.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XVI.
2.16.1
Ratio cur numerus angelorum, qui ceciderunt restituendus sit de hominibus.
2.16.2
ANS. Deum constat proposuisse ut de humana natura, quam fecit sine peccato, numerum angelorum qui ceciderant, restitueret. BOS. Hoc credimus, sed vellem aliquam hujus rei rationem habere. ANS. Fallis me: non enim proposuimus tractare, nisi de Incarnatione Dei; et tu mihi alias interseris quaestiones. BOS. Ne irascaris, hilarem enim datorem diligit Deus: nam nemo probat magis se hilariter dare quod promittit, quam qui plus dat quam promittit: dic ergo libenter quod quaero. ANS. Rationalem naturam, quae Dei contemplatione beata vel est, vel futura est, in quodam rationabili et perfecto numero praescitam esse a Deo; ita ut nec majorem, nec minorem illum esse deceat, non est dubitandum. Aut enim nescit Deus in quo numero melius eam deceat constitui, quod falsum est: aut si scit, in eo illam constituet, quem ad hoc decentiorem intelliget. Quapropter aut angeli illi qui ceciderunt, facti erant ad hoc ut essent intra illum numerum: aut quia extra illum numerum permanere non potuerunt, ex necessitate ceciderunt: quod absurdum est opinari. BOS. Veritas est aperta quod dicis. ANS. Quoniam ergo de illo numero esse debuerunt, aut restaurandus est ex necessitate numerus eorum; aut in imperfecto numero remanebit rationalis natura, quae in numero perfecto praescita est: quod esse non potest. BOS. Restaurandi procul dubio sunt. ANS. Necesse est ergo eos de humana natura, quoniam non est alia, de qua possint restaurari.
2.17.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XVII.
2.17.1
Quod alii angeli pro illis, non possint restitui.
2.17.2
BOS. Cur non ipsi aut, alii angeli pro illis possint restitui? ANS. Cum videbis nostrae restaurationis difficultatem intelliges eorum reconciliationis impossibilitatem. Alii autem angeli pro illis restitui non possunt, ideo( ut taceam quomodo hoc repugnare videatur primae creationis perfectioni) quia non debent; nisi tales esse possint, quales illi fuissent, si non peccassent; cum illi nulla visa vindicta peccati perseverassent: quod post illorum casum aliis, qui pro illis restituerentur, esset impossibile. Non enim pariter laudabiles sunt, si stans in veritate, et qui nullam novit peccati poenam, et qui eam semper aspicit aeternam. Nam nequaquam putandum est bonos angelos esse confirmatos casu malorum, sed suo merito. Sicut namque, si boni cum malis peccassent, simul damnati essent: ita injusti, si cum justis stetissent, pariter conformati fuissent. Quippe si aliqui eorum, nonnisi casu aliorum, confirmandi erant, aut nullus unquam confirmaretur, aut necesse erat aliquem casurum, qui ad alios confirmandos puniretur: quae utraque absurda sunt. Illo itaque modo confirmati sunt illi, qui steterunt, quo pariter confirmati essent omnes, si stetissent: quem modum ostendi, sicut potui, ubi tractavi cur Deus diabolo perseverantiam non dedit. BOS. Probasti malos angelos de humana natura restaurandos: et patet ex hac ratione quia non in minori numero erunt electi homines, quam sunt angeli reprobi. Sed utrum plures futuri sint, si potes, ostende.
2.18.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XVIII.
2.18.1
Utrum plures futuri sint sancti homines, quam sint mali angeli.
2.18.2
ANS. Si angeli, antequam quidam illorum caderent, erant in illo profecto, de quo diximus, numero; non sunt homines facti, nisi pro restauratione angelorum perditorum; et palam est quia non erunt plures illis. Si autem ille numerus non erat in illis omnibus angelis, complendum est de hominibus, et quod periit, et quod prius deerat; erunt electi homines plures reprobis angelis: et sic dicemus quia non fuerunt homines facti tantum ad restaurandum numerum imminutum, sed etiam ad perficiendum nondum perfectum. BOS. Quid potius tenendum est: an quod angeli prius facti sint in numero perfecto, an non? ANS. Quod mihi videtur, dicam. BOS. Non possum a te plus exigere. ANS. Si homo factus est post casum malorum angelorum, sicut quidam intelligunt in Genesi; non video posse me per hoc probare alterum horum determinate. Potest enim( ut puto) esse quod angeli prius fuerint in numero perfecto, et postea factus sit homo propter restaurandum imminutum eorum numerum: et potest esse quod non fuerint in numero perfecto; quia differebat Deus, sicut adhuc differt, illum implere numerum, facturus humanam naturam suo tempore. Unde, aut solummodo numerum nondum integrum perficeret; aut, etiam si minueretur, restitueret. Si autem tota creatura simul facta est; et dies illi, in quibus Moyses istum mundum non simul factum esse videtur dicere, aliter sunt intelligendi, quam sicut videmus istos dies, in quibus vivimus: intelligere nequeo quomodo facti sint angeli in illo perfecto numero. Quippe si ita esset, videtur mihi quia ex necessitate, aut aliqui homines vel angeli casuri erant; aut plures essent in illa coelesti civitate, quam illa perfecti numeri convenientia exigeret. Si ergo omnia simul facta sunt; sic videntur angeli, et duo primi homines in numero imperfecto fuisse; ut hominibus, si nullus caderet angelus, quod deerat solum perficeretur, et si aliquis periret, hoc quoque, quod caderet, restitueretur: et hominis natura, quae infirmior erat, quasi Deum excusaret, atque diabolum confunderet; si ille suum casum infirmitati suae imputaret, cum ipsa infirmior staret: ac, si et eadem ipsa caderet, multo magis Deum defenderet contra diabolum, et contra seipsam: cum ipsa facta valde infirmior et mortis, in electis de tanta infirmitate tanto altius ascenderet quam unde diabolus cecidisset; quanto boni angeli quorum aequalitas ei debetur, profecerunt post ruinam malorum, quia perseveraverunt. Ex his rationibus potius mihi videtur quia in angelis non fuit ille perfectus numerus, quo civitas illa superna perficeretur: quoniam si homo simul cum angelis factus non est; sic possibile est esse, et si simul facti sunt, quo magis putant multi, quoniam legitur: Qui vivit in aeternum, creavit omnia simul: videtur necesse esse. Sed et si perfectio mundanae creaturae non tantum est intelligenda in numero individuorum, quantum in numero naturarum, necesse est humanam naturam aut ad complementum ejusdem perfectionis esse factam, aut illi superabundare: quod de minimi vermiculi natura dicere non audemus. Quare pro seipsa ibi facta est, et non solum pro restaurandis individuis alterius 82 naturae. Unde palam est quia etiamsi angelus nullus periisset, homines tamen in coelesti civitate suum locum habuissent. Sequitur itaque quia in angelis, antequam quidam illorum caderent, non erat ille perfectus numerus: alioquin necesse erat ut aut homines, aut angeli aliqui caderent: quoniam extra numerum perfectum ibi nullus manere poterat. BOS. Nonnihil effecisti. ANS. Est et alia ratio, ut mihi videtur, quae non parum suffragatur illi sententiae, quae angelos non esse factos in perfecto numero existimat. BOS. Dic illam. ANS. Si angeli in illo perfecto numero facti sunt, et nullatenus facti sunt homines, nisi pro restauratione perditorum angelorum, palam est quia, nisi angeli, ab illa beattiudine cecidissent, homines ad illam non ascenderent. BOS. Hoc constat. ANS. Si quis vero dixerit quia tantum laetabuntur electi homines de angelorum perditione, quantum gaudebunt de sua assumptione, quoniam absque dubio haec non esset, nisi illa fuisset, quomodo poterunt ab hac perversa gratulatione defendi? Aut quomodo dicemus angelos, qui ceciderunt, ex hominibus restauratos; si illi sine hoc vitio permansuri erant, si non cecidissent, id est sine gratulatione de casu aliorum; isti vero sine illo esse non poterunt? Imo qualiter cum hoc vitio beati esse debebunt? Deinde qua audacia dicemus Deum non velle, aut non posse, hanc restaurationem sine hoc vitio facere? BOS. Nonne similiter est in gentibus, quae ad fidem vocatae sunt, quia illam Judaei repulerunt? ANS. Non; nam si omnes Judaei credidissent, Gentes tamen vocarentur: quia in omni gente qui timet Deum et operatur justitiam acceptus est illi. Sed quoniam Judaei apostolos contempserunt, ea tunc fuit occasio ut ad Gentes illi converterentur. BOS. Nullo modo video quid contra haec dicere possim. ANS. Unde tibi videtur accidere singularis illa laetitia de alieno casu? BOS. Unde, nisi quia certus erit unusquisque, quoniam ubi erit nullatenus esset, nisi alius inde cecidisset? ANS. Si ergo hanc certitudinem nullus haberet, non esset unde ullus de alieno damno gauderet. BOS. Ita videtur. ANS. Putasne aliquem illorum habiturum hanc certitudinem; si multo plures erunt, quam qui ceciderunt? BOS. Nequaquam possum opinari quod eam habeat, aut habere debeat. Quomodo namque quis poterit scire utrum pro restaurando quod imminutum erat, aut pro complendo quod nondum perfectum erat de illo numero constituendae civitatis, sit factus: sed omnes certi erunt se factos esse ad perficiendam illam civitatem? ANS. Ergo si plures erunt quam reprobi angeli nullus poterit aut debebit scire se non esse ibi assumptum, nisi pro alieno casu. BOS. Verum est. ANS. Non igitur habebit aliquis cur gaudere debeat de alterius perditione. BOS. Ita sequitur. ANS. Cum itaque videamus quia si plures erunt homines electi quam sint reprobi Angeli, illa non sequatur inconvenientia quam sequi necesse est, si plures non erunt: et cum impossibile sit ullum in illa civitate futurum inconveniens, videtur necesse esse ut angeli non sint facti illo perfecto numero, et plures futuri sint beati homines, quam sint miseri angeli. BOS. Non video qua ratione hoc negari queat. ANS. Aliam adhuc ejusdem sententiae posse dici puto rationem. BOS. Hanc quoque proferre debes. ANS. Credimus hanc mundi molem corpoream in melius renovandam; nec hoc futurum esse, donec impleatur numerus electorum hominum, et illa beata perficiatur civitas; nec post ejus perfectionem differendum. Unde colligi potest, Deum ab initio proposuisse ut utrumque simul perficeret; quatenus et minor, quae Deum non sentiret, natura ante majorem, quae Deo frui deberet, nequaquam perficeretur; et in majoris perfectione, mutata in melius, suo quodam modo quasi congratularetur; imo omnis creatura de tam gloriosa et tam admirabili sui consummatione ipsi Creatori, et sibi invicem, quaeque suo modo aeterne congaudendo jucundaretur; quatenus quod voluntas in rationali natura sponte facit, hoc et jam insensibilis creatura per Dei dispositionem naturaliter exhiberet. Solemus namque in majorem nostrorum exaltatione congaudere: ut cum in natalitiis sanctorum exsultatione festiva jucundamur de gloria eorum laetantes. Quam sententiam illud adjuvare videtur: quia si Adam non peccasset, differret tamen Deus illam civitatem perficere, donec, completo ex hominibus, quem exspectabat, numero, ipsi quoque homines in corporum, ut ita dicam, immortalem transmutarentur immortalitatem. Habebant enim in paradiso quamdam immortalitatem, id est, potestatem non moriendi: sed non erat immortalis haec potestas, quia poterat mori, ut, scilicet, ipsi non possent mori. Sed si ita est, ut, videlicet, rationem illam et beatam civitatem, et hanc mundanam insensibilemque naturam Deus ab initio proposuerit simul perficere: videtur quia aut illa civitas non erat completa in numero angelorum ante malorum ruinam; sed exspectabat Deus ut eam de hominibus compleret, quando corpoream mundi naturam in melius mutaret: aut si perfecta erat in numero, non perfecta erat in confirmatione; et differenda erat ejus confirmatio, etiam si nullus in ea pecasset, usque ad eam mundi, quam exspectamus, renovationem: aut si non diutius illa confirmatio differenda erat, acceleranda erat mundana renovatio, ut cum eadem confirmatione fieret. Sed quod mundum noviter factum statim Deus renovare, et eas res, quae post renovationem illam non erunt, in ipso initio, antequam appareret cur factae essent destruere instituerit, omni caret ratione. Sequitur ergo quia angeli non ita fuerunt in numero perfecto, ut eorum confirmatio non diu differetur propterea quia mundi novi renovationem mox oporteret fieri: quod non convenit. Quod autem eamdem confirmationem usque ad mundi futuram renovationem differre Deus voluerit, inconveniens videtur, praesertim cum illam in aliquibus tam cito perfecerit; et cum intelligi possit quia in primis hominibus quando peccaverunt, illam fecisset, si non peccassent, sicut fecit in perseverantibus angelis. Quamvis enim nondum proveherentur ad illam aequalitatem angelorum, ad quam perventuri erant homines, cum perfectus esset numerus de illis assumendus. In illa tamen justitia, in qua erant, videtur quod si vicissent ut non peccarent tentati; ita confirmarentur cum omni propagine sua, ut ultra peccare non possent: quemadmodum quia victi peccaverunt, sic infirmati sunt, ut, quantum in ipsis est, sine peccato esse non possint. Quis enim audeat dicere plus valere injustitiam ad alligandum in servitute hominem in prima suasione sibi consentientem, quam valeret justitia ad confirmandum eum in libertate, sibi in eadem prima tentatione adhaerentem? Nam quemadmodum quoniam humana natura tota erat in parentibus primis, tota in illis victa est ut peccaret( excepto illo solo homine, quem Deus sicut scivit sine viri semine de Virgine facere, sic scivit a peccato Adae secernere); ita in eisdem tota vicisset, si non peccassent. Restat ergo ut non completa in illo primo numero angelorum superna civitas, sed de hominibus complenda fuisse dicatur. Quae si rata sunt, plures erunt electi homines, quam sint reprobi angeli. BOS. Rationabilia mihi valde videntur quae dicis: sed quid dicemus; quia legitur de Deo: Constituit terminos populorum juxta numerum filiorum Israel? Quod quidam, quia pro filiorum Israel invenitur angelorum Dei, sic exponunt; ut secundum numerum bonum angelorum, assumendus intelligatur numerus electorum hominum. ANS. Hoc non repugnat praedictae sententiae, si certum non est quod totidem angeli cecidissent, quot remanserunt. Nam si plures sint Angeli electi, quam reprobi; 83 et necesse est ut reprobos electi homines restaurent; et potest fieri ut beatorum numero coaequentur; et sic plures erunt homines justi quam angeli injusti. Sed memento quo pacto incoepi tuae respondere quaestioni: ut, videlicet, si quid dixero quod major non confirmet auctoritas, quamvis illud ratione probare videar, non alia certitudine accipiatur, nisi quia interim mihi ita videtur, donec mihi Deus melius aliquo modo revelet. Certus enim sum, si quid dico quod sacrae Scripturae absque dubio contradicat, quia falsum est: nec illud tenere volo, si cognovero. Sed si in illis rebus de quibus diversa sentiri possunt sine periculo, sicut est illud unde nunc agimus: si enim nescimus utrum plures homines eligendi sint quam sint angeli perditi, an non, et alterum horum aestimamus magis quam alterum, nullum puto esse animae periculum: si, inquam, in hujusmodi rebus sic exponimus divina dicta, ut diversis sententiis favere videantur, nec alicubi invenitur, ubi quid indubitanter tenendum sit determinent, non arbitror reprehendi debere. Illud autem quod dixisti: Constituit terminos populorum, seu gentium, juxta numerum angelorum Dei, quod in alia translatione legitur, juxta numerum filiorum Israel: quoniam ambae translationes aut idem significant, aut diversa sine repugnantia, ita intelligendum est, ut et per angelos Dei, et per filios Israel, angeli boni significentur tantummodo, aut soli homines electi, aut simul angeli et electi homines, tota, scilicet, illa civitas superna. Aut per angelos Dei, sancti angeli tantum; et per filios Israel, soli homines justi. Aut soli angeli per filios Israel, et justi homines per angelos Dei. Si boni angeli tantum designantur per utrumque, idem est quod si solum per angelos Dei; si vero tota coelestis civitas, hic est sensus, quia tandiu assumentur populi, id est, multitudines electorum hominum, aut tandiu erunt populi in hoc saeculo; donec de hominibus praedestinatus numerus illius civitatis nondum perfectus compleatur. Sed non video nunc quomodo soli angeli, aut simul angeli et homines sancti per filios Israel intelligantur: sanctos autem homines filios Israel, sicut filios Abrahae vocari non est alienum. Qui angeli quoque Dei per hoc recte possunt vocari, quia vitam angelicam imitantur, atque similitudo et aequalitas angelorum illis promittitur in coelo, et quia omnes juste viventes angeli Dei sunt. Unde et ipsi confessores, aut martyres dicuntur: qui enim confitetur et testatur veritatem, Dei nuntius, id est, angelus ejus est. Et si malus homo dicitur diabolus, sicut de Juda dicit Dominus propter similitudinem malitiae, cur non etiam bonus homo dicetur angelus, propter imitationem justitiae? Quare possumus, ut puto, dicere Deum constituisse terminos populorum, juxta numerum electorum hominum: quia tandiu erunt populi, et erit in hoc mundo hominum procreatio, donec numerus eorumdem electorum hominum compleatur; et eo completo cessabit hominum generatio, quae fit in hac vita. At si per angelos Dei, intelligimus sanctos angelos tantum, et per filios Israel, tantummodo justos homines, duobus modis intelligi potest quia constituit Deus terminos populorum juxta numerum angelorum Dei; aut quia tantus populus, id est, tot homines assumentur, quot sunt sancti angeli Dei, aut quia tandiu erunt populi, donec numerus angelorum Dei compleatur ex hominibus? Et hoc uno solo modo exponi posse video: Constituit terminos populorum, juxta numerum filiorum Israel, id est, quia( sicut supra dictum est) tandiu erunt populi in hoc saeculo, donec numerus sanctorum hominum assumatur. Et colligitur ex utraque translatione quia tot homines assumentur, quot remanserunt angeli. Unde tamen non sequitur, quamvis perditi angeli ex hominibus restaurandi sint, tot angelos cecidisse quot perseveraverunt. Quod tamen si dicitur, inveniendum erit quomodo ratae non sint supra positae rationes, quae videntur ostendere non fuisse in angelis, priusquam illorum quidam caderent, illum perfectum numerum, quem supra dixi; et plures homines electos futuros, quam sint mali angeli. BOS. Non me poenitet quia coegi te ut de angelis haec diceres; nam non frustra factum est: nunc redi ad id unde digressi sumus.
2.19.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XIX [ al., XVIII].
2.19.1
Quod homo non possit salvari sine peccati satisfactione.
2.19.2
ANS. Constat Deum proposuisse ut de hominibus angelos, qui ceciderant, restauraret. BOS. Certum est. ANS. Tales ergo oportet esse homines in illa civitate superna, qui pro angelis in illam assumentur, quales illi futuri ibi erant, pro quibus ibidem erunt, id est, quales nunc sunt boni angeli; alioquin non erunt restaurati qui ceciderunt: et sequetur quia Deus aut non poterit perficere bonum quod incoepit, aut poenitebit eum tantum bonum incoepisse: quae duo absurda sunt. BOS. Vere oportet ut aequales sint homines bonis angelis. ANS. Boni angeli unquamne peccaverunt? BOS. Non. ANS. Potesne cogitare quod homo, qui aliquando peccavit, nec unquam Deo pro peccato suo satisfecit, sed tantum impunitus dimittitur, aequalis sit angelo, qui nunquam peccavit? BOS. Verba ista cogitare et dicere possum; sed sensum eorum ita cogitare nequeo; sicut falsitatem non possum intelligere veritatem esse. ANS. Non decet ergo Deum, hominem peccantem sine satisfactione ad restaurationem angelorum assumere perditorum, quoniam non patitur veritas, eum levari ad aequalitatem bonorum. BOS. Sic ostendit ratio. ANS. Considera etiam in solo homine, sine eo quia debet angelis aequari, utrum eum taliter Deus ad beatitudinem ullam, vel talem qualem habebat antequam peccaret, debeat provehere. BOS. Dic tu quod cogitas; et ego considerabo prout potero. ANS. Ponamus divitem aliquem in manu tenere margaritam pretiosam, quam nunquam pollutio ulla tetigit, quamque nullus alius possit amovere de manu ejus, nisi ipso permittente: et eam disponat recondere in thesaurum suum, ubi sunt charissima et pretiosissima quae possidet. BOS. Cogito hoc, velut ante nos. ANS. Quid, si ipse permittat eamdem margaritam ab aliquo invido excuti de manu sua in coenum cum prohibere posset, ac postea eam de coeno sumens, pollutam et non lotam in aliquem locum suum mundum et charum, deinceps illam sic servaturus, recondat: putabisne illum sapientem? BOS. Quomodo hoc possum? nam nonne esset satis melius, ut margaritam suam mundam teneret et servaret quam pollutam? ANSEL. Nonne similiter faceret Deus, qui hominem angelis sociandum sine peccato, quasi in manu sua, tenebat in paradiso; et permisit ut accensus invidia diabolus eum in lutum peccati, quamvis consentientem, dejiceret? Si enim prohibere vellet diabolum, non posset tentare hominem. Nonne, inquam, similiter faceret, si hominem peccati sorde maculatum, sine omni levatione, id est, absque omni satisfactione, talem semper mansurum, saltem in paradisum, de quo ejectus fuerat, reduceret? BOS. Similitudinem, si Deus hoc faceret, negare non audeo; et idcirco eum hoc facere posse non annuo. Videretur enim aut quod proposuerat peragere non potuisse, aut boni propositi eum poenituisse: quae in Deum cadere nequeunt. Tene igitur certissime quia sine satisfactione, id est, sine debiti solutione spontanea, nec Deus potest peccatum impunitum dimittere, nec peccator ad beatitudinem vel talem, qualem habebat antequam peccaret, pervenire: 84 non enim hoc modo repararetur homo vel talis, qualis fuerat ante peccatum. BOS. Rationibus tuis omnino contradicere non possum. Sed quid est, quod dicimus Deo: Dimitte nobis debita nostra: et omnis gens orat Deum, quem credit, ut dimittat sibi peccata? Si enim solvimus quod debemus, cur oramus ut dimittat. Nunquid Deus injustus est, ut iterum exigat quod solutum est? Si autem non solvimus, cur frustra oramus ut faciat quod, quia non convenit, facere non potest? ANS. Qui non solvit, frustra dicit: Dimitte; qui autem solvit, supplicat; quoniam hoc ipsum pertinet ad solutionem, ut supplicet: nam Deus nulli quidquam debet, sed omnis creatura illi debet: et ideo non expedit homini ut agat cum Deo, quemadmodum par cum pari. Sed de hoc non est opus nunc tibi respondere. Cum enim cognosces cur Christus mortuus est, forsitan per te videbis quod quaeris. BOS. Sufficit ergo mihi nunc, quod de hac quaestione respondes. Quod autem nullus homo ad beatitudinem pervenire queat cum peccato, aut solvi a peccato, nisi solvat quod rapuit peccando, sic aperte monstrasti, ut, etiam si velim, non possim dubitare.
2.20.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XX.
2.20.1
Quod secundum mensuram peccati oporteat esse satisfactionem; nec eam homo per se facere possit.
2.20.2
ANS. Hoc quoque non dubitabis, ut puto, quia secundum mensuram peccati oportet satisfactionem esse. BOS. Aliter aliquatenus inordinatum maneret peccatum: quod esse non potest, si Deus nihil relinquit inordinatum in regno suo. Sed hoc est praestitutum quia quamlibet parvum inconveniens in Deo impossibile est. ANS. Dic ergo quid solves Deo pro peccato tuo? BOS. Poenitentiam, cor contritum et humilitatem, abstinentias, et multimodos labores corporis, et misericordiam dandi et dimittendi et obedientiam. ANS. Quid in his omnibus das Deo? BOS. An non honoro Deum, quando, propter timorem ejus et amorem, in cordis contritione laetitiam temporalem abjicio, in abstinentiis et laboribus delectationes et quietem ejus vitae calco, in dando et dimittendo quae mea sunt largior, in obedientia meipsum illi subjicio? ANS. Cum reddis aliquid quod debes Deo, etiamsi non peccasti, non debes computare hoc pro debito quod debes pro peccato. Omnia autem ista debes Deo, quae dicis. Tantus namque debet esse in hac mortali vita amor; et, ad quod pertinet oratio, desiderium perveniendi ad id ad quod factus es; et dolor, quia nondum ibi es; et timor, ne non pervenias; ut nullam laetitiam sentire debeas, nisi de his quae tibi aut auxilium, aut spem dant perveniendi. Non enim mereris habere quod non secundum quod est, amas et desideras; et de quo, quia nondum habes, et adhuc utrum habiturus sis an non, in tanto es periculo, non doles. Ad quod etiam pertinet quietem, et delectationes mundanas, quae animum ab illa vera quiete et delectatione revocant, fugere: nisi quantum ad intentionem illuc perveniendi cognoscis sufficere. Dationem vero ita debes considerare te facere ex debito; sicut intelligis quia quod das a te non habes; sed ab illo, cujus servus es tu, et ille cui das: et natura te docet ut converso tuo, id est homo homini facias, quod tibi ab illo vis fieri; et quia qui non vult dare quod habet, non debet accipere quod non habet. De dimissione vero breviter dico quia nullatenus pertineret ad te vindicta, sicut supra diximus, quoniam nec tu tuus es; nec ille tuus aut suus, qui tibi fecit injuriam, sed unius Domini servi facti, ab illo de nihilo estis: et si de conservo tuo te vindicas; judicium, quod proprium Domini et judicis omnium est, super illum superbe praesumis. In obedientia vero quid das Deo, quod non debes: cui jubenti, totum quod es, et quod habes et quod potes, debes? BOS. Nihil jam audeo in his omnibus dicere me dare Deo, quod debeo. ANS. Quid ergo solves Deo pro peccato tuo? BOS. Si meipsum, et quidquid possum, etiam quando non pecco, illi debeo, ne peccem; nihil habeo quod pro peccato illi reddam. ANS. Quid ergo erit de te? quomodo poteris salvus esse? BOS. Si rationes tuas considero, non video quomodo. Si autem ad fidem meam recurro; in fide Christiana, quae per dilectionem operatur, spero me posse salvari, et quia legimus, si injustus conversus fuerit ab injustitia sua, et fecerit justitiam, omnes injustitias ejus tradi oblivioni. ANS. Hoc non dicitur nisi illi, qui aut exspectaverunt Christum, antequam veniret; aut credunt in eum, postquam venit. Sed Christum et Christianam fidem, quasi nunquam fuissent, posuimus; quando sola ratione, utrum adventus ejus ad salvationem hominum esse necessarius, quaerere proposuimus. BOS. Ita fecimus. ANS. Sola igitur ratione procedamus. BOS. Quamvis in angustias quasdam me ducas, desidero tamen multum ut sicut incoepisti progrediaris.
2.21.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XXI.
2.21.1
Quanti ponderis sit peccatum.
2.21.2
ANS. Ponamus omnia illa, quae modo posuisti, te pro peccato posse solvere, te non debere; et videamus utrum possint sufficere ad satisfactionem unius tam parvi peccati, sicuti est unus aspectus contra voluntatem Dei. BOS. Nisi quia audio te hoc ponere in quaestionem, putare me hoc peccatum una sola compunctione delere. ANS. Nondum considerasti quanti ponderis sit peccatum. BOS. Nunc ostende mihi. ANS. Si videres te in conspectu Dei, et aliquis tibi diceret. Aspice illuc; et Deus econtra: Nullatenus volo ut aspicias; quaere tu ipse in corde tuo, quid sit, in omnibus quae sunt, pro quo deberes contra voluntatem Dei illum aspectum facere. BOS. Nihil invenio propter quod hoc debeam, nisi forte sim in ea necessitate positus, ut sit necesse me aut hoc aut majus peccatum facere. ANS. Remove hanc necessitatem: et de solo hoc peccato considera, si possis illud facere pro teipso redimendo. BOS. Aperte video quia non possum. ANS. Ne te diutius protraham: quid, si necesse esset aut totum mundum, et quidquid Deus non est, perire et nihilum redigi; aut te facere tam parvam rem contra voluntatem Dei? BOS. Cum considero actionem ipsam, levissimum quiddam video esse; sed cum intueor quid sit contra voluntatem Dei, gravissimum quiddam, et nulli damno comparabile intelligo: sed solemus aliquando facere contra voluntatem alicujus non reprehensibiliter, ut res ejus serventur; quod postea illi placet, contra voluntatem facimus. ANS. Hoc fit homini, qui aliquando non intelligit quid sit sibi utile, aut non potest restaurare quod perdidit; sed Deus nullo indiget, et omnia, si perirent, posset, sicut ea fecit, restituere. BOS. Fateri me necesse est quia pro conservanda tota creatura nihil deberem facere contra volontatem Dei. ANS. Quid, si plures essent mundi pleni creaturis, sicut iste est? BOS. Si infinito numero multiplicarentur, et similiter mihi ostenderentur, idipsum responderem. ANS. Nihil rectius potes: sed considera etiam, si contingeret ut contra voluntatem Dei illum aspectum faceres, quid posses pro hoc peccato solvere? BOS. Non habeo aliquid majus, quam quod supra dixi. ANS. Sic graviter peccamus, quotiescunque scienter aliquid quamlibet parvum contra voluntatem Dei facimus: quoniam semper sumus in conspectu ejus, et semper ipse praecepit nobis ne 85 peccemus. BOS. Ut audio, nimis periculose vivimus. ANS. Patet quia secundum quantitatem exigit Deus satisfactionem. BOS. Non possum negare. ANS. Non ergo satisfacis, si non reddis aliquid majus, quam sit id pro quo peccatum facere non debueras. BOS. Et rationem video sic exigere, et omnino esse impossibile. ANS. Nec Deus ullum obligatum aliquatenus debito peccati assumere potest ad beatitudinem, quia non debet. BOS. Nimis est gravis haec sententia. ANS. Audi adhuc aliud, cur non minus sit difficile hominem reconciliari Deo. BOS. Nisi fides me consolaretur, hoc solum cogeret me desperare. ANS. Audi tamen. BOS. Dic.
2.22.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XXII.
2.22.1
Quam contumeliam fecit Deo homo, cum se permisit a diabolo vinci; pro qua satisfacere non potest.
2.22.2
ANS. Homo in paradiso sine peccato factus, quasi positus est pro Deo inter Deum et diabolum, ut vinceret diabolum non consentiendo suadenti peccatum ad excusationem et honorem Dei, et ad confusionem diaboli; cum ille infirmior in terra non peccaret, eodem diabolo suadente, qui fortior peccavit in coelo, nullo suadente: et, cum hoc homo facile posset efficere, nulla vi coactus, sola suasione sponte se vinci permisit ad voluntatem diaboli, et contra voluntatem et honorem Dei. BOS. Ad quid vis tendere? ANS. Judica, tu ipse, si non est contra honorem Dei, ut homo reconcilietur illi cum calumnia hujus contumeliae Deo irrogatae, nisi prius honoraverit Deum vincendo diabolum; sicut inhonoravit illum victus a diabolo. Victoria vero talis esse debet, ut sicut fortis ac potestate immortalis consensit facile diabolo ut peccaret, unde juste incurrit poenam mortalitatis: ita infirmus et mortalis, qualem se fecit ipse, per mortis difficultatem vincat diabolum, ut nullo modo peccet; quod facere non potest, quandiu ex vulnere primi peccati concipitur et nascitur in peccato. BOS. Iterum dico quia et ratio probat quod dicis; et impossibile est. ANS. Adhuc accipe unum, sine quo juste non reconciliatur homo: nec minus impossibile est. BOS. Tot jam proposuisti nobis, quae facere debemus, ut quidquid superaddas, non me magis terrere possit. ANS. Audi tamen. BOS. Audio.
2.23.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XXIII.
2.23.1
Quid abstulit Deo cum peccavit, quod reddere nequit.
2.23.2
ANS. Quid abstulit homo Deo, cum vinci se permisit a diabolo? BOS. Dic tu, ut incoepisti; quia ego nescio quid, super haec mala quae ostendisti, potuit addere. ANS. Nonne abstulit Deo quidquid de humana natura facere proposuerat? BOS. Non potest negari. ANS. Intende in districtam justitiam; et judica secundum illam, utrum ad aequalitatem peccati homo satisfaciat Deo; nisi idipsum quod, permittendo se vinci a diabolo, Deo abstulit, diabolum vincendo restituat: ut quemadmodum per hoc quod victus est, rapuit diabolus quod Dei erat, et Deus perdidit; ita, per hoc quod vincat, perdat diabolus, et Deus recuperet. BOS. Nec districtius nec justius aliquid potest cogitari. ANS. Putasne summam justitiam, hanc justitiam posse violare? BOS. Non audeo cogitare. ANS. Nullatenus ergo debet aut potest accipere homo a Deo, quod Deus illi dare proposuit; si non reddit Deo totum quod illi abstulit: ut sicut per illum Deus perdidit, ita per illum Deus recuperet. Quod non aliter fieri valet, nisi ut, quemadmodum per victum tota humana natura corrupta et quasi fermentata est peccato, cum quo nullum Deus assumit ad perficiendam illam civitatem coelestem: ita per vincentem justificentur a peccato tot homines, quot illum numerum completuri erant, ad quem complendum factus est homo. Sed hoc facere nullatenus potest homo peccator; quia peccator peccatorem justificare nequit. BOS. Et nihil justius, et nihil impossibilius: sed ex his omnibus videtur misericordia Dei et spes hominis perire, quantum ad beatitudinem spectat, ad quam factus est homo. ANS. Exspecta adhuc parum. BOS. Quid habes amplius?
2.24.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XXIV.
2.24.1
Quod quandiu homo non reddit Deo quod debet, non possit esse beatus: nec excusetur impotentia.
2.24.2
ANS. Si homo dicitur injustus, qui homini non reddit quod debet, multo magis injustus est, qui Deo quod debet non reddit. BOS. Si potest, et non reddit, vere injustus est. Si vero non potest, quomodo injustus est? ANS. Forsitan si nulla in illo est impotentiae causa, aliquatenus excusari potest. Sed si in ipsa impotentia est culpa, sicut non levigat peccatum, ita non excusat non reddentem debitum. Nam si quis injungat aliquod opus servo suo, et praecipiat illi ne dejiciat se in foveam, quam illi demonstrat, unde nullatenus exire possit: et servus ille contemnens mandatum et monitionem domini sui, sponte se in praemonstratam mittat foveam, ut nullatenus possit injunctum opus efficere: putasne illi aliquatenus impotentiam istam ad excusationem valere, cur opus injunctum non faciat? BOS. Nullo modo, sed ad augmentum potius culpae; quoniam ipse impotentiam illam sibi fecit. Dupliciter namque peccavit, quia et quod jussus est facere, non fecit; et quod praeceptum est ne faceret, fecit. ANS. Ita homo, qui se sponte obligavit illo debito, quod solvere non potest; et sua culpa dejecit se in hanc impotentiam, ut nec illud possit solvere, quod debebat ante peccatum, id est ne peccaret; nec hoc quod debet quia peccavit: inexcusabilis est. Ipsa namque impotentia culpa est; quia non debet eam habere, imo debet eam non habere: nam, sicut culpa est non habere quod debet habere, ita culpa est habere quod debet non habere. Sicut ergo culpa est homini non habere potestatem illam, quam accepit ut posset cavere peccatum: sic culpa est illi habere impotentiam, qua nec injustitiam tenere, et peccatum cavere; nec quod pro peccato debet reddere potest. Sponte namque fecit, unde perdidit illam potestatem, et devenit in hanc impotentiam. Idem enim est non habere potestatem, quam debet habere; et habere impotentiam, quam debet non habere. Quapropter impotentia reddendi Deo quod debet, quae facit ut non reddat, non excusat hominem, si non reddit: quoniam effectum peccati non excusat peccatum quod facit. BOS. Et grave nimis est, et ita esse necesse est. ANS. Injustus ergo homo est, qui non reddit Deo quod debet. BOS. Nimis est verum; nam injustus est quia non reddit: et injustus est, quia reddere nequit. ANS. Nullus autem injustus admittetur ad beatitudinem; quoniam quemadmodum beatitudo est sufficientia, in qua nulla est indigentia: sic nulli convenit, nisi in quo ita pura est justitia, ut nulla in eo sit injustitia. BOS. Non audeo aliter credere. ANS. Qui ergo non solvit Deo, quod debet, non poterit esse beatus. BOS. Nec hoc consequi negare possum. ANS. Quod si vis dicere quia misericors Deus dimittit supplicanti quod debet, idcirco quia reddere nequit; non potest dici dimittere, nisi aut hoc, quod homo sponte reddere debet, nec potest, id est quod recompensari possit peccato quod fieri non deberet 86 pro conversatione omnis rei, quae Deus non est: aut hoc, quod puniendo erat ablaturus invito, sicut supra dixi, id est beatitudinem: sed si dimittit quod sponte reddere debet homo, ideo quia reddere non potest; quid est aliud, quam dimittit Deus quod habere non potest? Sed derisio est, ut talis misericordia Deo attribuatur. At si dimittit quod invito erat ablaturus, propter impotentiam reddendi quod sponte reddere debet, relaxat Deus poenam, et facit beatum hominem propter peccatum, quia habet quod debet non habere. Nam ipsam impotentiam debet non habere, et idcirco quandiu illam habet sine satisfactione peccatum est illi: verum hujusmodi misericordia Dei nimis est contraria justitiae illius, quae nonnisi poenam permittit reddi propter peccatum. Quapropter, quemadmodum Deum sibi esse contrarium, ita hoc modo illum esse misericordem est impossibile. BOS. Aliam Dei misericordiam video esse quaerendam, quam istam. ANS. Verum esto: dimittit Deus ei, qui non solvit quod debet, idcirco quoniam non potest. BOS. Ita vellem. ANS. At quandiu non reddet, aut volet reddere, aut non volet. Sed si volet quod non poterit, indigens erit: si vero non volet, injustus erit. BOS. Hoc nihil clarius. ANS. Sive autem indigens, sive injustus sit, beatus non erit. BOS. Et hoc apertum. ANS. Quandiu ergo non reddet, beatus esse non poterit. BOS. Si rationem sequatur Deus justitiae, non est qua evadat miser homuncio; et misericordia Dei perire videtur. ANS. Rationem postulasti, rationem accipe; misericordem Deum esse non nego, qui homines et jumenta salvat, quemadmodum multiplicavit misericordiam suam. Nos autem loquimur de illa ultima misericordia, qua post hanc vitam beatum facit hominem: hanc beatitudinem nulli dari debere, nisi illi, cui penitus dimissa sunt peccata; nec hanc dimissionem fieri, nisi debito reddito, quod debetur, pro peccato secundum magnitudinem peccati, supra positis rationibus puto me sufficienter ostendisse. Quibus si quid tibi videtur posse rationibus objici, dicere debes. BOS. Ego utique nullam tuarum rationum aliquatenus infirmari posse video. ANS. Neque ego, si bene considerentur, existimo: verumtamen si vel una de omnibus, quas posui, inexpugnabili veritate roboratur, sufficere debet. Sive namque uno, sive pluribus argumentis veritas inexpugnabiliter monstretur, aequaliter ab omni dubitatione defenditur. BOS. Ecce ita est. Quomodo ergo salvus erit homo, si ipse nec solvit quod debet; nec salvari, si non solvit, debet? aut qua fronte asseremus Deum in misericordia divitem supra humanum intellectum, hanc misericordiam facere non posse? ANS. Hoc debes nunc ab illis exigere( qui Christum non esse credunt necessarium ad illam salutem hominis) quorum vice loqueris; ut dicant qualiter homo salvari sine Christo possit. Quod si non possunt ullo modo; desinant nos irridere, et accedant, et jungant se nobis, qui non dubitamus hominem salvari posse per Christum aut desperent hoc ullo modo posse fieri: quod si horrent, credant nobiscum in Christum ut possint salvari. BOS. A te quaeram, sicut incoepi, ut ostendas mihi qua ratione salvetur homo per Christum.
2.25.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XXV.
2.25.1
Quod ex necessitate per Christum salvetur homo.
2.25.2
ANS. Nonne sufficienter probatur per Christum hominem posse salvari; cum etiam infideles non negent hominem ullo modo posse fieri beatum, et satis ostensum sit quia si ponimus Christum non esse, nullo modo potest inveniri salus hominis? Aut enim per Christum, aut alio aliquo, aut nullo modo poterit homo salvus esse: quapropter si falsum est quia nullo, aut aliquo alio modo potest hoc esse, necesse est fieri per Christum. BOS. Si quis, videns rationem quia alio modo non potest esse, et non intelligens qua ratione per Christum esse valeat, asserere velit quia nec per Christum, nec ullo modo queat hoc esse: quid huic respondebimus? ANS. Quid respondendum est illi, qui idcirco astruit esse impossibile quod necesse est esse, quia nescit quomodo sit? BOS. Quia insipiens est. ANS. Contemnemdum est ergo quod dicit. BOS. Verum est; sed hoc ipsum illi ostendendum est qua ratione sit, quod putat impossibile. ANS. An non intelligis ex his quae supra diximus, quia necesse est aliquos homines ad beatitudinem pervenire? Nam si Deo est inconveniens hominem cum aliqua macula perducere ad hoc, ad quod illum sine omni macula fecit; ne aut boni incoepti poenitere, aut propositum implere non posse videatur: multo magis propter eamdem inconvenientiam impossibile est nullum hominem ad hoc provehi, ad quod factus est. Quapropter aut extra fidem Christianam invenienda est peccati satisfactio, qualem supra esse debere ostendimus; quod nulla ratio potest ostendere, aut indubitanter in illa esse credenda est. Quod enim necessaria ratione veraciter esse colligitur, id in nullam debet deduci dubietatem, etiam si ratio, quomodo sit, non percipitur. BOS. Verum est quod dicis. ANS. Quid ergo quaeris amplius? BOS. Non ad hoc veni, ut auferas mihi fidei dubitationem; sed ut ostendas mihi certitudinis meae rationem: quapropter sicut me rationabiliter deduxisti ad hoc, ut videam hominem peccatorem hoc debere Deo pro peccato, quod et reddere nequit; et nisi reddiderit salvari non valet, ita volo me perducas illuc, ut rationabili necessitate intelligam esse oportere omnia illa, quae nobis fides catholica de Christo credere praecipit, si volumus salvari; et quid valeant ad salutem hominis; et qualiter Deus misericordia salvet hominem, cum non dimittat illi peccatum, nisi reddiderit quod propter illud debet: et ut certiores sint argumentationes tuae, sic a longe incipe, ut eas supra firmum fundamentum constituas. ANS. Adjuvet me nunc Deus, quia tu nullatenus mihi parcis, nec consideras imbecillitatem scientiae meae, cui tam magnum opus injungis. Tentabo tamen, quandoquidem incoepi, non in me, sed in Deo confidens; et faciam quod, ipso adjuvante, potero. Sed ne fastidium haec volenti legere nimis longa continuatione generetur, a dictis dicenda alio exordio distinguamus.