Cur Deus homo
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10606 Cudeho
3.1.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT PRIMUM.
3.1.1
Quod homo a Deo factus sit justus, ut Deo fruendo beatus esset.
3.1.2
Rationalem naturam a Deo factam esse justam ut illo fruendo beata esset, dubitati non debet. Ideo namque rationalis est, ut discernat inter justum et injustum, inter bonum et malum, inter majus bonum et minus bonum; alioquin frustra facta esset rationalis. Sed Deus non fecit eam rationalem frustra. Quare ad hoc eam factam esse rationalem dubium non est. Simili ratione probatur quia ad hoc accepit potestatem discernendi, ut odisset et vitaret malum, ac amaret et eligeret bonum, atque majus bonum magis diligeret et eligeret. Aliter namque frustra illi Deus dedisset potestatem illam discernendi: quia in 87 vanum discerneret, si secundum discretionem non amaret et vitaret. Sed non convenit ut Deus tantam potestatem frustra dederit. Ad hoc itaque factam esse rationalem naturam certum est, ut summum bonum super omnia amaret et eligeret, non propter aliud, sed propter ipsum; si enim propter aliud, non ipsum, sed aliud amat. At hoc nisi justa facere nequit. Ut igitur frustra non sit rationalis, simul ad hoc rationalis et justa facta est. Quod si ad summum bonum eligendum et amandum justa facta est; aut talis ad hoc facta est, ut aliquando assequeretur quod amaret et eligeret, aut non. Sed si non ad hoc justa est facta, ut quod sic amat et eligit assequatur, frustra facta est talis, ut sic illud amet et eligat; nec ulla ratio erit cur illud assequi debeat aliquando. Quandiu ergo amando et eligendo summum bonum, justa faciet ad quod facta est, misera erit; quia indigens erit contra voluntatem, non habendo quod desiderat: quod nimis absurdum est. Quapropter rationalis natura justa est facta, ut summo bono, id est Deo, fruendo beata esset: homo ergo, qui rationalis natura est, factus est justus ad hoc, ut Deo fruendo beatus esset.
3.2.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT II.
3.2.1
Quod homo non moreretur, si non peccasset.
3.2.2
ANS. Quod autem talis factus sit, ut necessitate non moreretur, hinc facile probatur; quia, ut jam diximus, sapientiae et justitiae Dei repugnat, ut cogeret hominem mortem pati sine culpa, quem justum fecit ad aeternam beatitudinem. Sequitur ergo quia si nunquam peccasset, nunquam moreretur.
3.3.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT III.
3.3.1
Quod cum corpore, in quo vivit in hac vita, homo resurget.
3.3.2
ANS. Unde aperte quandoque futura mortuorum resurrectio probatur. Quippe si homo perfecte restaurandus est; talis debet restitui, qualis futurus erat, si non peccasset. BOS. Aliter esse non potest. ANS. Quemadmodum igitur si non peccasset homo, cum eodem quod gerebat corpore in incorruptibilitatem transmutandus erat; ita oportet ut cum restaurabitur, cum suo, in quo vivit in hac vita, corpore restauretur. BOS. Quid respondebimus, si quis dicat quia hoc fieri oportet de illis, in quibus humanum genus restaurabitur; de reprobis vero non est necesse? ANS. Nihil justius aut convenientius intelligitur, quam ut sicut homo, si perseverasset in justitia, totus, id est anima et corpore, aeterne beatus esset; ita, si perseverat in injustitia, totus similiter aeterne miser sit. BOS. Breviter mihi de his satisfecisti.
3.4.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT IV.
3.4.1
Quod de humana natura perficiet Deus quod incoepit.
3.4.2
ANS. Ex his est facile cognoscere quoniam aut hoc de humana natura perficiet Deus quod incoepit; aut in vanum fecit tam sublimem naturam ad tantum bonum. At si nihil pretiosius agnoscitur Deus fecisse, quam rationalem naturam ad gaudendum de se; valde alienum est ab eo, ut ullam rationalem naturam penitus perire sinat. BOS. Non potest aliter putare cor rationale. ANS. Necesse est ergo ut de humana natura perficiat quod incoepit; hoc autem fieri, sicut diximus, nequit, nisi per integram peccati satisfactionem, quam nullus peccator facere potest. BOS. Intelligo jam necesse esse, ut Deus perficiat quod incoepit; ne aliter quam deceat a suo incoepto videatur deficere.
3.5.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT V.
3.5.1
Quod quamvis hoc necesse sit fieri, tamen hoc non faciet cogente necessitate: et quae sit necessitas, quae aufert gratiam aut minuit; et quae necessitas augeat
3.5.2
BOS. Sed si ita est, videtur quasi cogi Deus necessitate vitandi indecentiam, ut salutem procuret humanam. Quomodo ergo negari poterit plus hoc propter se facere, quam propter nos? At si ita est, quam gratiam illi debemus, pro eo quod facit propter se? Quomodo etiam nostram imputabimus salutem ejus gratiae, si nos salvat necessitate? ANS. Est necessitas, quae benefacienti gratiam aufert aut minuit; et est necessitas, qua major beneficio gratia debetur. Cum enim aliquis ea necessitate, cui subjacet invitus, benefacit, aut nulla, aut minor illi gratia debetur. Cum vero ipse se sponte necessitati benefaciendi subdit, nec invitus eam sustinet, tunc utique beneficii gratiam meretur majorem. Non enim haec est dicenda necessitas, sed gratia; quia nullo cogente illam suscepit aut servat, sed gratis. Nam si quod hodie sponte promittis te cras daturum eadem cras voluntate das, quamvis necesse sit te cras reddere promissum, si potes, aut mentiri; non tamen minus tibi debet ille pro impenso beneficio, cui das, quam si non promisisses: quoniam te debitorem ante tempus dationis illi facere non es coactus. Tale est cum quis sanctae conversationis sponte vovet propositum. Quamvis namque servare illud ex necessitate post votum debeat, ne apostatae damnationem incurrat; et licet cogi possit servare, si nolit: si tamen non invitus servat quod vovit, non minus, sed magis gratus est Deo quam si non vovisset: quoniam non solum communem vitam, sed etiam ejus licentiam sibi propter Deum abnegavit; nec sancte vivere dicendus est necessitate, sed eadem qua vovit libertate. Quare multo magis si Deus facit bonum homini quod incoepit, licet non deceat eum a bono incoepto deficere, totum gratiae debemus imputare: quia hoc propter nos, non propter se nullius egens incoepit. Non enim illum latuit quid homo facturus erat, cum illum fecit: et tamen bonitate sua illum creando, sponte se ut perficeret incoeptum bonum quasi obligavit. Denique Deus nihil facit necessitate, quia nullo modo cogitur, aut prohibetur aliquid facere. Et cum dicimus Deum aliquid facere quasi necessitate vitandi inhonestatem, quam utique non timet; potius intelligendum est quia hoc facit necessitate servandae honestatis: quae scilicet necessitas non est aliud quam immutabilitas honestatis ejus, quam a seipso, et non ab alio habet; et idcirco improprie dicitur necessitas. Dicamus tamen quia necesse est ut bonitas Dei propter immutabilitatem suam perficiat de homine quod incoepit; quamvis totum sit gratia bonum quod facit. BOS. Concedo.
3.6.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT VI.
3.6.1
Quod satisfactionem, per quam salvatur homo, non possit facere nisi Deus homo.
3.6.2
ANS. Hoc autem fieri nequit, nisi sit qui solvat Deo pro peccato hominis aliquid majus quam omne quod praeter Deum est. BOS. Ita constat. ANS. Illum quoque, qui de suo poterit Deo dare aliquid, quod superet omne quod sub Deo est, majorem esse necesse est quam omne quod non est Deus. BOS. Nequeo 88 negare. ANS. Nihil autem est supra omne quod Deus non est, nisi Deus. BOS. Verum est. ANS. Non ergo potest hanc satisfactionem facere, nisi Deus. BOS. Sic sequitur. ANS. Sed nec facere illam debet, nisi homo; alioquin non satisfacit homo. BOS. Non videtur aliquid justius. ANS. Si ergo, sicut constat, necesse est ut de hominibus perficiatur illa superna civitas; nec hoc esse valet, nisi fiat praedicta satisfactio, quam nec potest facere nisi Deus, nec debet nisi homo; necesse est ut eam faciat Deus homo. BOS. Benedictus Deus: jam magnum quiddam invenimus de hoc quod quaerimus: prosequere igitur ut incoepisti. Spero enim quia Deus nos adjuvabit. ANS. Investigandum est nunc quomodo possit fieri Deus homo.
3.7.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT VII.
3.7.1
Quod necesse sit eumdem ipsum esse perfectum Deum, et perfectum hominem.
3.7.2
Divina enim natura et humana non possunt in invicem mutari, ut divina fiat humana, vel humana divina; nec ita misceri, ut quaedam tertia sit ex duabus, quae nec divina sit omnino, nec humana. Denique si fieri posset ut altera in alteram converteretur, aut esset tantum Deus, et non homo; aut solum homo et non Deus: aut si miscerentur ita ut ex duabus corruptis fieret quaedam tertia( quemadmodum de duobus individuis animalibus diversarum specierum masculo et femina nascitur tertium, quod nec patris integram, nec matris servat naturam, sed ex utraque tertiam mistam), nec homo esset, nec Deus. Non igitur potest fieri homo Deus, quem quaerimus, ex divina et humana natura, aut conversione alterius in alteram, aut corruptiva commistione utriusque in tertiam, quia haec fieri nequeunt; aut si fieri valerent, nihil ad hoc quod quaerimus valerent. Si autem quolibet modo ita conjungi dicuntur hae duae naturae integrae, ut tamen alius sit homo, alius sit Deus, et non idem sit Deus qui et homo; impossibile est ut ambo faciant quod fieri necesse est. Nam Deus non faciet, quia non debebit; et homo non faciet, quia non poterit: ut ergo hoc faciat Deus homo, necesse est eumdem ipsum esse perfectum Deum, et perfectum hominem, qui hanc satisfactionem facturus est: quoniam eam facere non potest, nisi verus Deus; nec debet, nisi verus homo. Quoniam ergo, servata integritate utriusque naturae, necesse est inveniri Deum hominem; non minus necesse est has duas naturas integras convenire in unam personam, quemadmodum corpus et anima rationalis conveniunt in unum hominem: quoniam aliter fieri nequit ut idem ipse sit perfectus Deus et perfectus homo. BOS. Totum mihi placet quod dicis.
3.8.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT VIII.
3.8.1
Quod ex genere Adae, et de virgine femina Deum oporteat assumere hominem.
3.8.2
ANS. Restat nunc quaerere unde et quomodo assumet Deus humanam naturam. Aut enim assumet eam de Adam, aut faciet novum hominem, quemadmodum fecit Adam de nullo alio homine. Sed si novum hominem facit non ex Adae genere, non pertinebit ad genus humanum, quod natum est de Adam: quare non debebit satisfacere pro eo, quia non erit de eo. Sicut enim rectum est ut pro culpa hominis homo satisfaciat; ita necesse est ut satisfaciens idem sit qui peccator aut ejusdem generis: aliter namque nec Adam, nec genus ejus satisfaceret pro se. Ergo sicut Adam et Eva peccatum in omnes homines propagatum est; ita nullus, nisi vel ipsi, vel qui de illis nascitur, pro peccato hominum satisfacere debet. Quoniam ergo illi nequeunt, necesse est ut de illis sit qui hoc faciet. Amplius: sicut Adam, et totum genus ejus, per se stetisset sine sustentatione alterius creaturae, si non peccasset: ita oportet ut si idem genus resurgit post casum, per se resurgat et relevetur. Nam per quemcunque in statum suum restituatur, per illum, utique stabit, per quem statum suum recuperabit. Deus etiam, quando humanam naturam primitus fecit in solo Adam, nec feminam, ut de utroque sexu multiplicarentur homines, facere voluit nisi de ipso, aperte monstravit se nonnisi de Adam voluisse facere quod de humana natura facturus erat. Quapropter si genus Adae per aliquem relevatur hominem, qui non sit de eodem genere; non in illam dignitatem quam habiturum erat, si non peccasset Adam, et ideo non integre restaurabitur, et Dei propositum deficere videbitur, quae duo inconvenientia sunt: ergo necesse est ut de Adam assumatur homo, per quem restauretur genus Adae. BOS. Si rationem sequimur, sicut proposuimus, hoc inevitabiliter oportet esse. ANS. Investigemus nunc utrum assumenda sit a Deo natura hominis de patre et de matre, sicut alii sunt homines; aut de viro sine femina, aut de femina sine viro. Nam quocunque modo ex his tribus modis sit, de Adam et Eva erit, de quibus est omnis homo utriusque sexus; nec aliquis modus ex tribus his facilior est Deo quam alii, ut eo modo potius debeat assumi. BOS. Bene procedis. ANS. Verum non est opus multo labore, ut ostendatur quia mundius et honestius procreabitur homo ille de solo viro vel femina, quam de commistione utriusque, sicut omnes alii filii hominum. BOS. Sufficit. ANS. Aut ergo de solo viro, aut de sola femina assumendus est. BOS. Aliunde non potest. ANS. Quatuor modis potest Deus facere hominem; videlicet aut de viro et de femina, sicut assiduus usus monstrat; aut nec de viro nec de femina, sicut creavit Adam; aut de viro sine femina, sicut fecit Evam; aut de femina sine viro, quod nondum fecit. Ut igitur hunc quoque modum probet suae subjacere potestati, et ad hoc ipsum opus dilatum esse; nihil convenientius quam ut de femina sine viro assumat illum hominem quem quaerimus. Utrum autem de virgine, aut de non virgine dignius hoc fiat, non est opus disputare; sed sine omni dubitatione asserendum est quia de virgine Deum hominem nasci oportet. BOS. Secundum placitum cordis mei loqueris. ANS. Estne solidum hoc quod diximus; aut vanum aliquid, sicut nubes: quod dixisti nobis infideles objicere? BOS. Nihil solidius. ANS. Pinge igitur non super fictam vanitatem, sed super solidam veritatem, et dic quia valde convenit ut quemadmodum hominis peccatum et causa nostrae damnationis initium sumpsit a femina; ita medicina peccati, et causa nostrae salvationis nascatur de femina: ac ne mulieres desperent se pertinere ad sortem beatorum, quoniam de femina tantum malum processit, oportet ut ad reformandam spem earum, de muliere tantum bonum procedat. Pinge et hoc: Si virgo erat, quae causa fuit humano generi totius mali; multo magis decet ut virgo sit, quae causa erit totius boni. Hoc quoque pinge: Si mulier, quam fecit Deus de viro sine femina, facta est de virgine; convenit valde ut vir quoque, qui fiet de femina, sine viro fiat de virgine. Sed de picturis, quae possunt pingi super hoc, quia Deus homo de virgine muliere nasci debet, ista nunc sufficiant. BOS. Valde pulchrae et rationabiles sunt istae picturae. 89
3.9.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT IX.
3.9.1
Quod necesse sit Verbum solum, et hominem in unam convenire personam.
3.9.2
ANS. Nunc quoque quaerendum est in qua persona Deus, qui est tres personae, hominem assumat. Plures enim personae nequeunt unum eumdemque hominem assumere in unitatem personae. Quare in una persona tantum hoc fieri necesse est. Sed de hac unitate personae Dei et hominis et in qua persona Dei hoc magis fieri oporteat, in[ V, al. IV] epistola de Incarnatione Verbi ad dominum papam Urbanum directa, quantum ad praesentem investigationem sufficere puto, locutus sum. BOS. Breviter tamen hic tange cur potius persona Filii debeat incarnari, quam Patris aut Spiritus sancti? ANS. Si quaelibet alia persona incarnetur, erunt duo filii in Trinitate, Filius scilicet Dei, qui et ante incarnationem Filius est; et ille, qui per incarnationem filius erit Virginis: et erit in personis, quae semper aequales esse debent, inaequalitas secundum dignitatem nativitatum. Digniorem namque nativitatem habebit natus ex Deo, quam natus ex Virgine. Item: si Pater fuerit incarnatus, erunt duo nepotes in Trinitate; quia Pater erit nepos parentum Virginis per hominem assumptum; et Verbum, cum nihil habeat de homine, nepos tamen erit Virginis, quia filii ejus erit filius: quae omnia inconvenientia sunt, nec in incarnatione Verbi contingunt. Est et aliud cur magis conveniat incarnari Filio, quam aliis personis: quia convenientius sonat Filium supplicare Patri, quam aliam personam alii. Item: Homo, pro quo erat oraturus; diabolus, quem erat expugnaturus; ambo falsam similitudinem Dei per propriam voluntatem praesumpserant. Unde quasi specialius adversus personam Filii peccaverunt, qui vera Patris similitudo creditur. Illi itaque, cui specialius fit injuria, convenientius attribuitur culpae vindicta, aut indulgentia. Quapropter, cum ratio nos inevitabilis perduxerit ad hoc, ut necesse sit divinam et humanam naturam in unam convenire personam: nec hoc fieri possit in pluribus personis Dei, et hoc convenientius fieri pateat in persona Verbi, quam in aliis, necesse est Verbum Deum et hominem in unam convenire personam. BOS. Sic est via, qua me ducis, undique munita ratione, ut neque ad dexteram, neque ad sinistram videam me ab illa posse declinare. ANS. Non ego te duco; sed ille, de quo loquimur, sine quo nihil possumus, nos ducit ubicunque viam veritatis tenemus.
3.10.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT X.
3.10.1
Quod idem homo non ex debito moriatur: et quomodo possit vel non possit peccare: et cur ille, vel angelus de sua justitia laudandus sit; cum peccare non possint.
3.10.2
ANS. Utrum autem homo ille sit moriturus ex debito, sicut omnes alii homines ex debito moriuntur, non investigare debemus: sed si Adam moriturus non erat, si non peccasset, multo magis iste mortem pati non debebit, in quo peccatum esse non poterit, quia Deus erit. BOS. In hoc volo te aliquantulum morari; sive enim dicatur posse, sive non posse peccare, in utroque mihi non parva nascitur quaestio. Nam si non posse peccare dicitur, difficile credi debere videtur: ut enim aliquantulum loquar non quasi de illo, qui nunquam fuerit, sicut hactenus fecimus, sed velut de eo, quem et cujus facta novimus, quis neget illum multa potuisse facere, quae peccata dicimus? Quippe, ut alia taceam, quomodo dicemus eum non potuisse mentiri: quod semper peccatum est? Cum enim dicat Judaeis de Patre: Si dixero quia non scio eum, ero similis vobis mendax: et inter haec verba dicat: non scio eum: quis eum dicat easdem tres nequivisse proferre dictiones, sive aliis verbis, ut sic diceret, non scio eum? Quod si faceret, ut ipse ait, esset mendax, quod est esse peccatorem. Quare, quoniam hoc potuit, peccare potuit. ANS. Et hoc dicere potuit; et peccare non potuit. BOS. Hoc ostende. ANS. Omnis potestas sequitur voluntatem. Cum enim dico quia possum loqui vel ambulare, subauditur, si volo. Si enim non subintelligitur voluntas, non est potestas, sed necessitas. Nam cum dico quia nolens possum trahi aut vinci, non est haec mea potestas, sed necessitas, et potestas alterius. Quippe non est aliud, possum trahi vel vinci, quam, alius me trahere vel vincere potest. Possumus itaque dicere de Christo, quia potuit mentiri, si subaudiatur, si vellet: et quoniam mentiri non potuit nolens, nec potuit velle mentiri; non minus dici potest nequivisse mentiri. Sic itaque potuit, et non potuit mentiri. BOS. Nunc redeamus ad investigandum de illo quasi nondum sit, sicut incoepimus. Dico igitur, si peccare non poterit, quia sicut dicis, non poterit velle; ex necessitate servabit justitiam: quare non ex libertate arbitrii justus erit. Quae igitur gratia illi pro justitia sua debebitur? Solemus namque dicere Deum idcirco fecisse angelum et hominem tales qui peccare possent; quatenus cum possent deserere justitiam, et ex libertate arbitrii servarent, gratiam et laudem mererentur, quae illis, si necessitato justi essent, non deberentur. ANS. Nonne angeli, qui modo peccare nequeunt, laudandi sunt. BOS. Sunt utique; quia hoc, quod modo non possunt, meruerunt per hoc quod potuerunt et noluerunt. ANS. Quid dicis de Deo, qui peccare non potest: nec hoc meruit per potestatem peccandi, qua non peccavit: nonne laudandus est pro justitia sua? BOS. Hic volo ut respondeas pro me: nam si dico eum non esse laudandum, scio me mentiri. Si autem dico laudandum, timeo infirmare rationem, quam dixi de angelis. ANS. Angeli non sunt laudandi de justitia sua, quia peccare potuerunt; sed quia per hoc quodammodo a se habent quod peccare nequeunt: in quo aliquatenus similes sunt Deo, qui a se habet quidquid habet. Dicitur enim dare aliquid, qui non aufert quando potest; et facere esse aliquid, qui cum possit idipsum facere non esse, non facit. Sic itaque cum angelus potuit auferre sibi justitiam, et non abstulit; et facere se non esse justum, et non fecit; recte asseritur ipse sibi dedisse justitiam, et seipsum justum fecisse. Hoc igitur modo habet a se justitiam( quia creatura eam aliter a se habere nequit): et idcirco laudandus est de sua justitia, nec necessitate, sed libertate justus est: quia improprie dicitur necessitas, ubi nec coactio ulla est, nec prohibitio. Quapropter quoniam Deus perfecte habet a se quidquid habet; ille maxime laudandus est de bonis quae habet et servat, non ulla necessitate; sed, sicut supra dixi, propria et aeterna immutabilitate. Sic ergo homo ille, qui idem ipse Deus erit, quoniam omne bonum quod ipse habebit, a se habebit, non necessitate, sed libertate, et a seipso justus, et idcirco laudandus erit. Quamvis enim humana natura a divina habeat quod habebit, idem tamen ipse a seipso( quoniam duae naturae una persona erunt) habebit. BOS. Satisfecisti mihi ex hoc; et aperte video quia et peccare non poterit; et tamen laudandus erit de justitia sua. Sed nunc quaerendum aestimo; cum Deus talem posset facere hominem, cur non tales fecit angelos et duos primos homines, ut similiter et peccare non possent, et de justitia sua laudandi essent? ANS. Intelligis quae dicis? BOS. Videor mihi intelligere, et idcirco quaero cur eos tales non fecit? ANS. Quoniam nec potuit, nec debuit fieri ut 90 unusquisque eorum esset idem ipse qui Deus, sicut de homine isto dicimus: et si quaeris cur non de tot quot sunt personae Dei, vel saltem de uno hoc fecit, respondeo: quia ratio tunc fieri nullatenus hoc exigebat, sed omnino( quia Deus nihil sine ratione facit) prohibebat. BOS. Erubesco quia hoc quaesivi: dic quae dicturus eras. ANS. Dicamus ergo quia mori non debebit, quoniam non erit peccator. BOS. Concedere me oportet.
3.11.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XI.
3.11.1
Quod moriatur ex sua potestate: et quod mortalitas non pertineat ad puram hominis naturam.
3.11.2
ANS. Nunc autem restat indagare utrum possit mori secundum humanam naturam: nam secundum divinam incorruptibilis semper erit. BOS. De hoc cur dubitare debemus; cum ipse vetus homo futurus sit, et omnis homo naturaliter mortalis sit? ANS. Non puto mortalitatem ad puram, sed ad corruptam hominis naturam pertinere. Quippe si nunquam peccasset homo, et immortalitas ipsius immutabiliter firmata esset; non tamen minus homo esset verus: et quando mortales in incorruptibilitate resurgent, non minus erunt veri homines: nam si pertineret ad veritatem humanae naturae mortalitas, nequaquam posset esse homo, qui esset immortalis: non ergo pertinet ad sinceritatem humanae naturae corruptibilitas, sive incorruptibilitas: quoniam neutra facit aut destruit hominem; sed altera valet ad ejus miseriam, altera ad beatitudinem. Sed, quoniam nullus homo est, qui non moriatur: idcirco mortale ponitur in hominis diffinitione a philosophis, qui non crediderunt totum hominem aliquando potuisse aut posse esse immortalem. Quare non sufficit, ad demonstrandum illum hominem debere mortalem esse, hoc quia verus homo erit. BOS. Quaere ergo tu aliam rationem, quia ego illam nescio si tu nescis, qua ille probetur posse mori. ANS. Dubium non est quia sicut Deus erit, ita omnipotens erit. BOS. Verum est. ANS. Si ergo volet, poterit animam suam ponere, et iterum sumere. BOS. Si hoc non potest, non videtur quod sit omnipotens. ANS. Poterit igitur nunquam mori, si volet; et poterit mori et resurgere. Sive autem animam suam ponat nullo alio faciente, sive alius hoc faciat ut eam ponat ipso permittente; quantum ad potestatem nihil differt. BOS. Non est dubium. ANS. Si igitur voluerit permittere, poterit occidi: et, si noluerit, non poterit. BOS. Ad hoc nos indeclinabiliter perducit ratio. ANS. Ratio quoque nos docuit quia oportet eum majus aliquid habere, quam quidquid sub Deo est; quod sponte det, et non ex debito, Deo. BOS. Ita est. ANS. Hoc autem nec sub illo, nec extra illum inveniri potest. BOS. Verum est. ANS. In ipso igitur inveniendum est. BOS. Sic sequitur. ANS. Aut igitur seipsum, aut aliquid de se dabit. BOS. Non possum aliter intelligere. ANS. Quaerendum est nunc cujusmodi haec datio debebit esse. Dare namque se non poterit Deo, aut aliquid de se quasi non habenti, ut suus sit: quoniam omnis creatura Dei est. BOS. Sic est. ANS. Sic ergo intelligenda est haec datio: Quia aliquo modo ponet se ad honorem Dei, aut aliquid de se quo modo debitor non erit. BOS. Ita sequitur ex supradictis. ANS. Si dicimus quia dabit seipsum ad obediendum Deo, ut perseveranter servando justitiam subdat se ejus voluntati; non erit hoc dare, quod Deus ab illo non exigat ex debito. Omnis enim rationalis creatura debet hanc obedientiam Deo. BOS. Hoc negari nequit. ANS. Alio itaque modo oportet ut det se ipsum Deo, aut aliquid de se. BOS. Ad hoc nos impellit ratio. ANS. Videamus si forte hoc sit vitam suam dare, sive ponere animam suam, sive tradere seipsum morti ad honorem Dei. Hoc enim ex debito Deus non exiget ab illo: quoniam namque non erit peccatum in illo, non debebit mori, ut diximus. BOS. Aliter nequeo intelligere. ANS. Consideremus adhuc utrum sic rationabiliter conveniat. BOS. Dic tu; et ego libenter audiam. ANS. Si homo per suavitatem peccavit, an non convenit ut per asperitatem satisfaciat? Et si tam facile victus est a diabolo, ut Deum peccando exhonoraret, ut facilius non posset, nonne justum est ut homo satisfaciens Deo pro peccato, tanta difficultate vincat diabolum ad honorem Dei, ut majori non possit? An non est dignum quatenus, qui se sic abstulit Deo peccando, ut se plus auferre non posset, sic se det Deo satisfaciendo, ut magis se non possit dare? BOS. Non est aliquid rationabilius. ANS. Nihil autem asperius aut difficilius potest homo ad honorem Dei sponte et non ex debito pati, quam mortem: et nullatenus seipsum potest homo magis dare Deo, quam cum se morti tradit ad honorem illius. BOS. Vera sunt omnia haec. ANS. Talem ergo oportet eum esse, qui pro peccato hominis satisfacere volet, ut mori possit, si velit. BOS. Video hominem illum plane, quem quaerimus, talem esse oportere, qui nec ex necessitate moriatur, quoniam erit omnipotens; nec ex debito, quia nunquam peccator erit; et mori possit ex libera voluntate, quia necessarium erit. ANS. Sunt et alia multa, cur eum valde conveniat hominum similitudinem et conversationem absque peccato habere; quae facilius et clarius per se patent in ejus vita et operibus, quam velut ante experimentum sola ratione monstrari possint. Quis enim explicet, quam neccessarie, quam sapienter factum est, ut ille, qui homines erat redempturus, et de via mortis et perditionis ad viam vitae et beatitudinis aeternae docendo reducturus, cum hominibus conversaretur; et in ipsa conversatione, cum eos doceret verbo qualiter vivere deberent, seipsum exemplum praeberet? Exemplum autem seipsum quomodo daret infirmis et mortalibus, ut propter injurias, aut contumelias, aut dolores, aut mortem, a justitia non recederent; si ipsum haec omnia sentire non agnoscerent?
3.12.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XII.
3.12.1
Quod quamvis incommodorum nostrorum particeps sit, miser tamen non sit.
3.12.2
BOS. Omnia haec patenter ostendunt eum mortalem, et incommodorum nostrorum participem esse oportere. Sed haec omnia miseriae nostrae sunt: nunquid ergo miser erit? ANS. Nequaquam: nam sicut ad beatitudinem non pertinet commodum, quod habet quis contra voluntatem; ita non est miseria apprehendere sapienter nulla necessitate aliquod incommodum secundum voluntatem. BOS. Concedendum est.
3.13.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XIII.
3.13.1
Quod cum aliis infirmitatibus nostris ignorantiam non habeat.
3.13.2
BOS. Verum in hac similitudine, quam habere debet cum hominibus, dic utrum ignorantiam quoque, sicut alias infirmitates nostras, habiturus sit? ANS. Quid dubitas de Deo, utrum sit omnia sciens? BOS. Quia quamvis sit immortalis futurus ex divina natura, mortalis tamen erit ex humana. Nam cur non similiter poterit illis homo esse vere ignorans, sicut vere mortalis erit? ANS. Illa hominis assumptio in unitatem 91 personae Dei non nisi sapienter a summa sapientia fiet; et ideo non assumet in homine quod nullo modo utile, sed valde noxium est ad opus quod idem homo facturus est. Ignorantia namque ad nihilum illi utilis esset, sed ad multa noxia: quomodo enim tot et tanta opera, quae facturus est, faciet sine summa sapientia, aut quomodo illi homines credent, si eum scient nescium? Si autem nesciunt, ad quid erit ei utilis ignorantia illa? Deinde, si nihil amatur nisi quod cognoscitur: sicut nihil erit boni quod non amet, ita nullum bonum erit quod ignoret. Bonum autem nemo perfecte novit, nisi qui illud a malo scit discernere: hanc quoque discretionem nullus scit facere, qui malum ignorat. Sicut igitur ille, de quo loquimur, omne perfecte sciet bonum: ita nullum ignorabit malum. Omnem igitur habebit scientiam, quamvis eam publice in hominum conversatione non ostendat. BOS. Hoc in majori aetate ita videtur, sicut dicis: sed in infantia, sicut non erit tempus congruum, ut in illo appareat sapientia, ita non erit opus, et ideo nec congruum ut illam habeat. ANS. Nonne dixi quia sapienter fiet illa incarnatio? Sapienter namque assumet Deus mortalitatem; qua sapienter, quia valde utiliter, utetur. Ignorantiam vero non poterit assumere sapienter: quia nunquam est utilis, sed semper noxia: nisi forte cum per eam mala voluntas, quae nunquam in illo erit, ab effectu restringitur. Nam, etsi aliquando ad aliud non nocet, hoc solo tamen nocet, quia scientiae bonum aufert: et ut breviter absolvam quod quaeris: ex quo homo ille erit, plenus Deo semper, ut seipso erit, unde nunquam erit sine ejus potentia, et fortitudine, et sapientia. BOS. Quamvis hoc in Christo semper fuisse non dubitarem, ideo tamen quaesivi ut de hoc quoque rationem audirem. Saepe namque aliquid esse certi sumus; et tamen hoc ratione probare nescimus.
3.14.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XIV.
3.14.1
Quomodo mors ejus praevaleat numero et magnitudini peccatorum omnium.
3.14.2
Nunc rogo ut doceas me quomodo mors ejus praevaleat numero et magnitudini peccatorum omnium; cum unum( quod putamus levissimum) peccatum tam infinitum monstres, ut si numerus obtendatur infinitus mundorum, qui sic pleni sint creaturis, sicut iste est, nec possint servari quin redigantur in nihilum, nisi faciat aliquis aspectum unum contra voluntatem Dei, non tamen fieri debeat. ANS. Si praesens esset homo ille, et quis esset scires, et diceretur tibi: Nisi occideris hominem illum, peribit mundus iste totus, et quidquid Deus non est: faceres hoc pro conservanda omni alia creatura? BOS. Non facerem; etiamsi mihi infinitus numerus mundorum obtenderetur. ANS. Qui, si iterum tibi diceretur: Aut eum occidas, aut omnia peccata mundi venient super te? BOS. Responderem me potius alia omnia peccata velle suscipere, non solum hujus mundi, quae fuerunt et quae futura sunt, sed et quaecunque super haec cogitari possunt, quam istud solum. Quod non solum de occisione ejus, sed et de qualibet parva laesione quae illum tangeret, respondere me existimo debere. ANS. Recte existimas: sed dic mihi cur ita cor tuum judicat, ut plus horreat unum peccatum in laesione hujus hominis, quam alia omnia quae cogitari possunt: cum omnia quaecunque fiunt peccata, contra illum sint? BOS. Quoniam peccatum quod in persona ejus fit, incomparabiliter superat omnia illa, quae extra personam illius cogitari possunt. ANS. Quid dices ad hoc, quia saepe libenter aliquis patitur quasdam in sua persona molestias, ne majores patiatur in rebus suis? BOS. Quia Deus non eget hac patientia, cujus potestati omnia subjacent, sicut tu supra cuidam meae interrogationi respondisti. ANS. Bene respondes; videmus ergo quia violationi vitae corporalis hujus hominis nulla immensitas vel multitudo peccatorum extra personam Dei comparari valet. BOS. Apertissimum est. ANS. Quantum bonum tibi videtur, cujus interemptio tam mala est? BOS. Si esse ejus tam bonum est, quam mala est ejus destructio, plus est bonum incomparabiliter, quam sint ea peccata mala, quae sine aestimatione superat ejus interemptio. ANS. Verum dicis. Cogita etiam quia peccata tantum sunt odibilia, quantum sunt mala: et vita ista tantum amabilis est, quantum est bona. Unde sequitur quia vita ista plus est amabilis quam sint peccata odibilia. BOS. Non possum hoc non intelligere. ANS. Putasne tantum bonum tam amabile posse sufficere ad solvendum quod debetur pro peccatis totius mundi? BOS. Imo plus potest in infinitum. ANS. Vides igitur quomodo vita haec vincat omnia peccata, si pro illis detur. BOS. Aperte. ANS. Si ergo dare vitam, est mortem accipere: sicut datio hujus vitae praevalet omnibus hominum peccatis, ita et acceptio mortis.
3.15.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XV.
3.15.1
Quomodo deleat mors eadem etiam peccata cum perimentium.
3.15.2
BOS. Ita esse de omnibus peccatis, quae personam Dei non tangunt, constat. Sed nunc video aliud quaerendum. Nam si tam malum est eum occidere quam bona est vita ejus, quomodo potest mors ejus superare et delere peccata eorum qui eum occiderunt? Aut si alicujus eorum peccatum delet, quomodo non potest aliorum quoque hominum aliquod delere? Credimus enim quia et multi ex illis salvati sunt, et innumerabiles alii non salvantur. ANS. Hanc quaestionem solvit Apostolus, qui dixit: quia si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent. Tantum namque differunt scienter factum peccatum, et quod per ignorantiam fit: ut malum, quod nunquam facere possent pro nimietate sua, si cognosceretur, veniale sit, quia ignoranter factum est. Deum enim occidere nullus homo unquam, scienter saltem, velle posset: et ideo qui illum occiderunt ignoranter, non in illud infinitum peccatum, cui nulla alia comparari possunt peccata, proruerunt. Nam non consideravimus ejus magnitudinem ad videndum quam bona esset vita illa, secundum hoc quod ignoranter factum est; sed quasi scienter fieret quod nec unquam fecit aliquis, nec facere potuit. BOS. Rationabiliter interemptores Christi ad veniam peccati sui pertingere potuisse monstrasti. ANS. Quid jam quaeris amplius? Ecce jam dives quomodo rationabilis necessitas ostendat ex hominibus perficiendam esse supernam civitatem, nec hoc posse fieri nisi per remissionem peccatorum, quam homo nullus habere potest nisi per hominem, qui idem ipse sit Deus, atque sua morte homines peccatores Deo reconciliet. Aperte igitur invenimus Christum, quem Deum et hominem confitemur, esse mortuum propter nos: hoc autem absque omni dubietate cognito; cuncta quae ipse dicit, certa esse, quoniam Deus mentiri nequit, et sapienter esse facta quae fecit, dubitandum non est, quamvis eorum ratio non intelligatur a nobis. BOS. Verum est quod dicis: nec aliquatenus quod dixit, esse verum; aut quod fecit, rationabiliter esse factum, dubito. Sed hoc postulo, ut quod quasi non debere: aut non posse fieri videtur infidelibus; in fide Christiana hoc mihi qua ratione fieri debeat, aut possit, aperias: non ut me in fide confirmes, sed ut confirmatum veritatis ipsius intellectu laetifices. 92
3.16.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XVI.
3.16.1
Qualiter Deus de massa peccatrice assumpsit hominem sine peccato; et de salvatione Adae et Evae.
3.16.2
Quapropter sicut eorum, quae supra dicta sunt, rationem aperuisti: sic peto ut eorum, quae sum adhuc quaesiturus, rationem ostendas. Primum, scilicet, qualiter de massa peccatrice, id est de humano genere, quod totum infectum erat peccato, hominem sine peccato, quasi azymum de sermentato, Deus assumpsit. Nam licet ipsa hominis ejusdem conceptio sit munda, et absque carnalis delectationis peccato; Virgo tamen ipsa, unde assumptus est, est in iniquitatibus concepta, et in peccatis concepit eam mater ejus, et cum originali peccato nata est, quoniam et ipsa in Adam peccavit, in quo omnes peccaverunt. ANS. Postquam constat hominem illum esse Deum, et peccatorum reconciliatorem, dubium non est eum omnino sine peccato esse: hoc autem esse non valet, nisi absque peccato de massa peccatrice sit assumptus. Qua vero ratione sapientia Dei hoc fecit, si non possumus intelligere, non debemus mirari; sed cum veneratione tolerare aliquid esse in secretis tantae rei quod ignoremus. Quippe mirabilius Deus restauravit humanam naturam quam instauravit: aequaliter enim utrumque Deo facile est; sed homo antequam esset non peccavit, ut fieri non deberet. Postquam vero factus est, peccando meruit ut quod et ad quod factus erat perderet: quamvis non perdiderit omnino quod factus erat, ut esset qui puniretur, aut cui Deus misereretur: neutrum enim horum fieri posset, si in nihilum redactus esset. Tanto ergo mirabilius Deus illum restituit quam instituit: quanto hoc de peccatore contra meritum; illud non de peccatore, nec contra meritum fecit. Quantum etiam est Deum et hominem sic in unum convenire, ut, servata integritate utriusque naturae, idem sit homo qui Deus. Quis ergo praesumat vel cogitare quod humanus intellectus valeat penetrare quam sapienter, quam mirabiliter tam inscrutabile opus factus sit? BOS. Assentior quia nullus homo potest in hac vita tantum secretum penitus aperire: nec peto ut facias, quod nullus homo facere potest; sed tantum, quantum potes. Plus enim persuadebis altiores in hac re rationes latere, si aliquam te monstraveris videre, quam si te nullam in ea rationem intelligere, nihil dicendo, probaveris. ANS. Video me ab importunitate tua non posse liberari: sed si aliquatenus potero quod postulas ostendere, gratias agamus Deo. Si vero non potero, sufficiant ea quae supra probata sunt. Cum enim constat Deum hominem fieri oportere, dubium non est sapientiam et potentiam illi non deesse, ut hoc sine peccato fiat. BOS. Sic libenter accipio. ANS. Oportuit utique ut illa redemptio, quam Christus fecit, prodesset non solum illis qui eo tempore fuerunt, sed et aliis. Sit enim rex aliquis, cui totus populus suae cujusdam civitatis sic peccavit, excepto uno solo, qui tamen est de illorum genere; ut nullum eorum facere possit unde mortis damnationem evadat: ille autem, qui solus est innocens, tantam apud regem habeat gratiam, ut possit; et tantam dilectionem erga reos, ut velit omnes, qui credent suo consilio, reconciliare quodam servitio ipsi regi valde placituro, quod facturus est die secundum voluntatem regis statuto. Et quoniam non omnes possunt, qui reconciliandi sunt, ad diem illam convenire, concedit rex, propter magnitudinem servitii illius, ut quicunque vel ante, vel post diem illam, confessi fuerint, se velle per illud opus, quod ea die fiet, veniam impetrare, et ad pactum ibi constitutum accedere, ab omni culpa sint absoluti praeterita: et si contigerit ut post hanc veniam iterum peccent, si digne satisfacere et corrigi deinceps voluerint, per ejusdem pacti efficaciam iterum veniam recipiant: sic tamen, ut nullus palatium ejus ingrediatur; donec factum sit hoc unde culpae relaxentur. Secundum hanc similitudinem, quoniam non potuerunt omnes homines qui salvandi erant, praesentes esse, quando redemptionem illam Christus fecit; tanta fuit vis in ejus morte, ut etiam in absentes vel loco, vel tempore, ejus protendatur effectus. Quo autem non solum praesentibus prodesse debeat, hinc facile cognoscitur; quia non tot praesentes esse ejus morti potuerunt, quot ad supernae civitatis constructionem necessarii sunt; etiamsi omnes, qui ejusdem mortis tempore ubicunque erant, ad illam redemptionem admitterentur. Plures enim sunt daemones, quam, de quibus restaurandus est numerus eorum, ea die viverent homines. Nec credendum est, ex quo factus est homo, ulium tempus fuisse, quo mundus iste cum creaturis quae factae sunt ad usus hominum, sic vacuus fuisset, ut nullus esset in illo ex humano genere ad hoc pertinens, propter quod factus est homo. Videtur enim inconveniens quod Deus vel uno momento permiserit humanum genus, et ea quae fecit propter usum eorum, de quibus superna civitas perficienda est, quasi frustra exstitisse. Nam aliquatenus in vanum esse viderentur, quandiu non ad hoc, propter quod maxime facta essent, viderentur subsistere. BOS. Congruenti ratione, et cui nihil repugnare videtur, monstras nullum unquam tempus fuisse, ex quo factus est homo, absque aliquo, qui ad eam pertineret( sine qua factus esset vane omnis homo) reconciliationem: quod non solum conveniens, sed etiam necessarium esse possumus concludere. Si enim convenientius et rationabilius est hoc, quam aliquando nullum fuisse, de quo intentio Dei, qua hominem fecit, perficeretur; nec est aliquid quod huic obviet rationi: necesse est semper aliquem ad praedictam reconciliationem pertinentem fuisse. Unde Adam et Evam ad illam pertinuisse redemptionem dubitandum non est, quamvis hoc auctoritas divina aperte non pronuntiet. ANS. Incredibile quoque videtur, quando Deus illos fecit, et proposuit immutabiliter facere de illis omnes homines, quos ad coelestem civitatem assumpturus erat; quod illos duos ab hoc excluserit proposito. BOS. Imo illos maxime ad hoc fecisse credi debet, ut essent de illis, propter quos facti sunt. ANS. Bene consideras. Nulla tamen anima ante mortem Christi, paradisum coelestem ingredi potuit; sicut supra dixi de regis palatio. BOS. Sic tenemus. ANS. Virgo autem illa, de qua ille homo assumptus est de quo loquimur, fuit de illis, qui ante nativitatem ejus per eum mundati sunt a peccatis; et in ejus ipsa munditia de illa assumptus est. BOS. Placeret mihi multum quod dicis; nisi cum ipse debeat a seipso habere munditiam a peccato, videtur eam habere a matre, et non per se mundus esse, sed per illam. ANS. Non ita est. Sed quoniam matris munditia, per quam mundus est, non fuit nisi ab illo; ipse quoque per seipsum et a se mundus fuit.
3.17.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XVII [ al. XVI].
3.17.1
Quomodo non necessitate mortuus est, qui non potuit esse nisi quia erat moriturus.
3.17.2
BOS. Bene est de hoc. Verum adhuc mihi aliud videtur quaerendum. Diximus enim supra quia non necessitate moriturus erat, et nunc videmus quia mater ejus per ejus mortem futuram munda fuit, quod nisi illa fuisset, ipse de illa esse non potuisset. Quomodo ergo non necessitate mortuus est, qui non nisi quia moriturus erat, potuit esse? Nam si moriturus non esset, Virgo, de qua assumptus est, munda non fuisset: quoniam hoc nequaquam valuit esse, nisi veram ejus 93 mortem credendo; nec ille de illa potuit aliter assumi. Quare, si non mortuus est ex necessitate, postquam assumptus est de Virgine, potuit non esse assumptus de Virgine, postquam est assumptus: quod non est possibile. ANS. Si bene, quae supra dicta sunt, considerasses, sane quaestionem in illis, ut puto, solutam intellexisses. BOS. Non video quomodo. ANS. Nonne, quando quaesivimus utrum ille mentiri potuerit, monstravimus in mentiendo duas esse potestates; unam, videlicet, volendi mentiri, alteram mentiendi: et quoniam, cum mentiendi potestatem haberet, hoc a seipso habuit ut non posset velle mentiri; idcirco de sua justitia, qua veritatem servavit, cum esse laudandum? BOS. Ita est. ANS. Similiter est, in servando vitam, potestas volendi servare, et potestas servandi. Cum ergo quaeritur utrum idem Deus homo potuerit servare vitam suam, ut nunquam moreretur, dubitandum non est quia semper habuerit potestatem servandi, quamvis nequiverit velle servare, ut nunquam moreretur: et quoniam hoc a seipso habuit, ut, scilicet, velle non posset, non necessitate, sed libera potestate animam suam posuit. BOS. Non omnino similes fuerunt in illo istae potestates, mentiendi, scilicet, et servandi vitam. Ibi enim sequitur quia, si vellet, posset mentiri: hic autem videtur quia, si non vellet, non magis hoc posset, quam posset non esse quod erat. Nam ad hoc erat homo ut moreretur; et propter hujus futurae mortis fidem de Virgine potuit assumi, sicut supra dixisti. ANS. Quemadmodum putas illum non potuisse non mori aut necessitate mortuum esse; quia non potuit non esse quod erat: ita potes asserere illum non potuisse velle non mori, aut necessitate mori voluisse; quoniam quod erat, non esse non potuit: non enim magis ipse factus est homo ad hoc ut moreretur, quam ut vellet mori. Quapropter sicut non debes dicere quia non potuit non velle mori, aut necessitate voluit mori: sic non est dicendum quia non potuit non mori, aut necessitate mortuus est. BOS. imo quoniam eidem subjacent rationi, scilicet, et mori, et velle mori; utrumque videtur in illo necessitate fuisse. ANS. Quis se sponte voluit hominem facere, ut eadem immutabili voluntate moreretur, et per hujus fidem certitudinis virgo munda fieret, de qua homo ille assumeretur? BOS. Deus Filius Dei. ANS. Nonne monstratum est supra quod Dei voluntas nulla cogitur necessitate; sed ipsa se spontanea sua servat immutabilitate, quando dicitur aliquid necessitate facere? BOS. Vere monstratum est. Sed videmus econtra quia quod Deus immutabiliter vult, non potest non esse, sed necesse est esse. Quapropter, si Deus voluit ut ille homo moreretur, non potuit non mori. ANS. Ex eo quia Filius Dei assumpsit hominem ea voluntate ut moreretur, probas eumdem hominem non potuisse non mori. BOS. Ita intelligo. ANS. An non similiter apparuit ex his quae dicta sunt, Filium Dei et assumptum hominem unam esse personam, ut idem sit Deus et homo, Filius Dei et Virginis filius? BOS. Sic est. ANS. Idem igitur homo sua voluntate non potuit non mori, et mortuus est. BOS. Negare nequeo. ANS. Quoniam ergo voluntas Dei nulla necessitate facit aliquid, sed sua potestate et, voluntas illius fuit voluntas Dei, nulla necessitate mortuus est, sed sola sua potestate. BOS. Argumentationibus tuis obviare nequeo: nam nec propositiones quas praemittis, nec consequentias quas infers, ullatenus infirmare valeo. Sed tamen hoc mihi semper occurrit, quod dixi: quia si vellet non mori, non magis hoc posset, quam non esse quod erat; vere namque moriturus erat: quoniam si vere non fuisset moriturus, non fuisset vera fides futurae mortis ejus, per quam et illa Virgo de qua natus est, et alii multi mundati sunt a peccato. Nam si vera non fuisset, nihil prodesse potuisset. Quapropter si potuit non mori, potuit facere non esse verum quod verum erat. ANS. Quare verum erat, antequam moreretur, quia moriturus erat? BOS. Quoniam hoc ipse sponte voluit et immutabili voluntate. ANS. Si ergo, sicut dicis, idcirco non potuit non mori, quia vere moriturus erat: et ideo vere erat moriturus, quia hoc ipse sponte et immutabiliter voluit: sequitur illum non ob aliud non potuisse non mori, nisi quia immutabili voluntate voluit mori. BOS. Ita est: sed quaecunque fuerit causa, verum est tamen quia non potuit non mori et necesse fuit illum mori. ANS. Nimis haeres in nihilo: et( ut dici solet) quaeris nodum in scirpo. BOS. An es oblitus quid objecerim excusationibus tuis in hujus disputationis nostrae principio: quia, videlicet, quod postulabam, non faceres doctis; sed mihi, et hoc ipsum mecum petentibus? Sustine igitur, ut pro tarditate et hebetudine nostri ingenii quaeram, quatenus mihi et illis etiam in puerilibus quaestionibus, sicut incoepisti, satisfacias.
3.18.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XVIII [ al. XVII].
3.18.1
Quid in Deo non sit necessitas, vel impossibilitas: et quid sit necessitas cogens, et necessitas non cogens.
3.18.2
ANS. Jam diximus quia Deus improprie dicitur aliquid non posse, aut necessitate facere. Omnis quippe necessitas, et impossibilitas, ejus subjacet voluntati; illius autem voluntas nulli subditur necessitati aut impossibilitati. Nihil enim est necessarium aut impossibile, nisi quia ipse ita vult: ipsum vero aut velle aut nolle aliquid propter necessitatem aut impossibilitatem, alienum est a veritate. Quare, quoniam omnia quae vult, et non nisi quae vult, facit: sicut nulla necessitas, sive impossibilitas, praecedit ejus velle aut nolle; ita nec ejus facere aut non facere: quamvis multa velit immutabiliter, et faciat. Et, sicut cum Deus facit aliquid, postquam factum est, jam non potest non esse factum, sed semper verum est factum esse, nec tamen recte dicitur impossibile Deo esse ut faciat quod praeteritum est non esse praeteritum: nihil enim ibi operatur necessitas non faciendi, aut impossibilitas faciendi; sed Dei sola voluntas, qui veritatem semper( quia ipse veritas est) immutabilem, sicut est, esse vult: ita si proponit se aliquid immutabiliter facturum; quamvis quod proponit, antequam fiat, non possit non esse futurum; non tamen ulla est in eo faciendi necessitas, aut non faciendi impossibilitas: quia sola operatur in eo voluntas. Quoties namque dicitur Deus non posse, nulla negatur in eo potestas; sed insuperabilis significatur potentia et fortitudo. Non enim aliud intelligitur, nisi quia nulla res potest efficere ut agat ille quod negatur posse. Nam multum usitata est hujusmodi locutio, ut dicatur res aliqua posse; non quia in illa, sed quoniam in alia re est potestas: et non posse; non quoniam in illa, sed quia in alia re est impotentia. Dicimus namque: Iste homo potest vinci, pro, Aliquis potest eum vincere: et, Ille non potest vinci; pro, Nullus eum vincere potest. Non enim potestas est posse vinci, sed impotentia: nec vinci non posse impotentia est, sed potestas. Nec dicimus Deum necessitate facere aliquid, eo quod in illo sit ulla necessitas; sed quoniam est in alio: sicut dixi de impotentia, quando dicitur non posse. Omnis quippe necessitas est aut coactio, aut prohibitio: quae duae necessitates convertuntur invicem contrarie; sicut necesse, et impossibile. Quidquid namque cogitur esse, prohibetur non esse; et quod cogitur non esse, prohibetur esse: quemadmodum quod necesse est esse, impossibile est non esse? et quod necesse est non esse, 94 impossibile est esse; et conversim. Cum autem dicimus aliquid necesse esse aut non esse in Deo, non intelligitur quod sit in illo necessitas aut cogens aut prohibens: sed significatur quod in omnibus aliis rebus est necessitas prohibens eas facere, et cogens non facere: contra hoc quod de Deo dicitur. Nam, cum dicimus quod necesse est Deum semper verum dicere, et necesse est eum nunquam mentiri, non dicitur aliud, nisi quia tanta est in illo constantia servandi veritatem, ut necesse sit nullam rem facere posse, ut verum non dicat, aut ut mentiatur[ al. cap. XVIII]. Quapropter cum dicimus quia homo ille, qui secundum unitatem personae( sicut supra dictum est) idem ipse est qui Filius Dei Deus, non potuit non mori, aut velle non mori, postquam de Virgine natus est: non significatur in illo ulla impotentia servandi, aut volendi servare vitam suam immortalem; sed immutabilitas voluntatis ejus, qua se sponte fecit hominem ad hoc, ut in eadem voluntate perseverans moreretur; et quia nulla res potuit illam voluntatem mutare. Plus enim esset impotentia quam potentia, si posset velle mentiri, aut fallere, aut mutare voluntatem, quam prius immutabilem esse voluit. Et si( quemadmodum supra dixi) cum aliquis sponte se proponit facturum bonum aliquod, et eadem voluntate postea perficit quod proposuit; quamvis cogi possit, si nolit promissum solvere; non tamen dicendus est necessitate facere quod facit; sed ea, qua proposuit, libera voluntate. Non enim necessitate aut impotentia fieri, vel non fieri dici debet aliquid, ubi neque necessitas, neque impotentia quidquam operantur, sed voluntas: si, inquam, ita est in homine, multo magis necessitas, aut impotentia nequaquam nominandae sunt in Deo, qui nihil, nisi quod vult, facit; et cujus voluntatem nulla vis cogere, aut prohibere valet. Ad hoc enim valuit in Christo diversitas naturarum et unitas personae, ut, quod opus erat fieri ad hominum restaurationem, si humana non posset natura, faceret divina; et si divinae minime conveniret, exhiberet humana; et non alius atque alius, sed idem ipse esset, qui utrumque existens perfecte per humanam solveret, quod illa debebat; et per divinam posset, quod expediebat. Denique Virgo, quae per fidem munda facta est, ut de illa posset assumi, nequaquam credidit illum esse moriturum, nisi quia vellet: quemadmodum per prophetam, qui de illo dixit: Oblatus est, quia ipse voluit, didicerat. Quapropter quoniam vera fuit fides ejus, necesse erat ita futurum esse, sicut credidit. Quod si te iterum perturbat, quia dico, necesse erat: memento quia veritas fidei Virginis non fuit causa, ut ille sponte moreretur: sed quia hoc futurum erat, vera fuit fides. Quamobrem si dicitur, necesse erat ut voluntate sola moreretur; quia vera fuit fides, sive prophetia, quae de hoc praecesserant; non est aliud, quam si dicas necesse fuisse ita futurum esse, quoniam sic futurum erat: hujusmodi autem necessitas non cogit rem esse; sed esse rei facit necessitatem esse. Est namque necessitas praecedens, quae causa est ut sit res: et est necessitas sequens, quam res facit. Praecedens et efficiens necessitas est, cum dicitur coelum volvi; quia necesse est, ut volvatur. Sequens vero, et quae nihil efficit, sed fit, est cum dico te ex necessitate loqui, quia loqueris. Cum enim hoc dico, significo nihil facere posse, ut, dum loqueris non loquaris, non quod alius te cogat ad loquendum. Nam violentia naturalis conditionis cogit coelum volvi; te vero nulla necessitas facit loqui. Sed ubicunque est praecedens necessitas, est et sequens; non autem ubi sequens, ibi statim et praecedens. Possumus namque dicere, necesse est coelum volvi, quia volvitur: sed non similiter est verum, idcirco te loqui, quia necesse est ut loquaris. Ista sequens necessitas currit per omnia tempora, hoc modo: Quidquid fuit, necesse est fuisse. Quidquid est necesse est esse. Quidquid futurum est, necesse est futurum fuisse. Haec est illa necessitas, quae( ubi tractat Aristoteles de propositionibus singularibus et futuris) videtur utrumlibet destruere, et omnia esse ex necessitate astruere. Hac sequenti et nihil efficienti necessitate, quoniam vera fuit fides, vel prophetia de Christo, quia ex voluntate, non ex necessitate moriturus erat, necesse fuit, ut sic esset: hac homo factus est: hac fecit, et passus est, quidquid fecit et passus est: hac voluit, quaecunque voluit. Ideo enim necessitate fuerunt, quia futura erant: et futura erant, quia fuerunt: et fuerunt, quia fuerunt: et si vis omnium, quae fecit et quae passus est, veram scire necessitatem; scito omnia ex necessitate fuisse, quia ipse voluit. Voluntatem vero ejus nulla praecessit necessitas. Quare, si non fuerunt nisi quia ipse voluit; si non voluisset, non fuissent. Sic itaque nemo tulit animam ejus ab illo; sed ipse posuit eam, et iterum sumpsit eam: quia potestatem habuit ponendi animam suam, et iterum sumendi eam, sicut ipse dixit. BOS. Satisfecisti mihi illum non posse probari ulla necessitate mortem subiisse; nec me poenitet, ut hoc faceres, importunum tibi exstitisse. ANS. Ostendimus, ut puto, certam rationem, quomodo Deus assumpserit hominem sine peccato de massa peccatrice; sed nequaquam negandum aestimo aliam esse praeter istam, quam diximus; excepto hoc, quia Deus facere potest quod hominis ratio comprehendere non potest. Verum quoniam et ista mihi videtur posse sufficere; et, si aliam nunc inquirere vellem, necesse esset investigare quid sit originale peccatum, et quomodo a primis parentibus in universum genus humanum, praeter illum, de quo agimus, hominem diffundatur, et incidere in quasdam alias quaestiones, quae suum postulant tractatum: ea, quam diximus, ratione contenti, quae de incoepto restant opere prosequamur. BOS. Ut vis: sed eo pacto, ut tu aliquando, auxiliante Deo, illam aliam rationem, quam nunc inquirere vitas, quasi debitum exsolvas. ANS. Quoniam voluntatem hanc scio me gerere, quod petis non denego: sed quia de futuris incertus sum, promittere non audeo; sed Dei dispositioni committo. Sed dic nunc quid tibi de quaestione, quam in principio proposuisti, propter quam aliae multae se ingesserunt, persolvendum videatur. BOS. Summa quaestionis fuit, cur Deus homo factus sit, ut per mortem suam salvaret hominem; cum hoc alio modo potuisse facere videatur. Ad quam tu multis et necessariis rationibus respondens, ostendisti restaurationem humanae naturae non debuisse remanere; nec potuisse fieri, nisi solveret homo quod pro peccato Deo debebat: quod debitum tantum erat, ut illud eum non deberet solvere, nisi homo; non posset, nisi Deus: ita ut idem esset homo qui et Deus. Unde necesse erat ut Deus assumeret hominem in unitatem personae: quatenus qui in natura solvere debebat, et non poterat; in persona esset, quae posset. Deinque quia de Virgine, et a persona Filii Dei esset assumendus homo ille qui Deus esset: et quomodo sine peccato, de massa peccatrice assumi potuerit, monstrasti. Vitam autem hujus hominis tam sublimem, tam pretiosam, apertissime probasti; ut sufficere possit ad solvendum quod pro peccatis totius mundi debetur, et plus in infinitum. Restat ergo nunc ostendere quomodo illa solvatur Deo pro peccatis hominum. 95
3.19.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XIX [ al. XVIII].
3.19.1
Quomodo vita Christi solvatur Deo pro peccatis hominum: et quomodo Christus debuit et non debuit pati.
3.19.2
ANS. Si propter justitiam se permisit occidi, nonne ad honorem Dei vitam suam dedit? BOS. Si possum intelligere quod non dubito: quamvis non videam quomodo rationabiliter hoc fecerit; et cum et justitiam indeclinabiliter, et vitam suam aeternaliter servare potuerit; fatebor illum tale quid sponte dedisse Deo ad honorem illius cui quidquid quod Deus non est, comparari non potest, et quod pro omnibus omnium hominum debitis recompensari potest. ANS. An non intelligis quia cum injurias, et contumelias, et mortem crucis cum latronibus sibi( sicut, supra diximus) propter justitiam, quam obedienter servabat, illatas benigna patientia sustinuit; exemplum dedit hominibus, quatenus propter nulla incommoda, quae sentire possunt, a justitia quam Deo debent declinent; quod minime dedisset si secundum potentiam suam mortem pro tali causa illatam declinasset? BOS. Videtur quod ipse nulla hoc exemplum necessitate dederit: quoniam multi ante adventum ejus, et Joannes Baptista post adventum ante mortem ejus, fortiter mortem pro veritate sustinentes, illud sufficienter dedisse noscuntur. ANS. Nullus unquam homo praeter illum moriendo, Deo dedit, quod aliquando necessitate perditurus non erat; aut solvit, quod non debebat. Ille vero sponte Patri obtulit, quod nulla necessitate unquam amissurus erat; et solvit pro peccatoribus, quod pro se non debebat. Quapropter ille multo magis dedit exemplum, ut unusquisque, quod aliquando incunctanter amissurus est, pro seipso reddere Deo, cum ratio postulat, non dubitet: qui cum nullatenus aut pro se indigeret, aut cogeretur pro aliis quibus nihil nisi poenam debebat; tam pretiosam vitam, imo seipsum, tantam scilicet personam, tanta velunt te dedit. BOS. Multum propinquas desiderio meo; sed sustine ut quiddam quaeram, quod quamvis fatuum forsitan putes quaerere non tamen in promptu mihi est quid respondeam, si a me quaeratur. Dicis quia quando mortuus est, dedit quod non debebat. Sed nemo negabit illum melius fecisse quando hoc exemplum taliter dedit; et magis hoc placere Deo, quam si non hoc fecisset: aut dicet eum non debuisse facere, quod melius esse, et quod magis placere Deo intellexit. Quomodo ergo asseremus eum non debuisse Deo quod fecit, id est quod melius esse et magis placere Deo intellexit: praesertim cum creatura debeat Deo totum quod est, et quod scit, et quod potest? ANS. Quamvis creatura nihil habeat a se; quando tamen illi Deus concedit aliquid licite facere et non facere; dat illi ita suum esse utrumque, ut licet alterum sit melius, neutrum tamen exigatur determinate: sed sive faciat quod melius est, sive alterum, debere facere dicatur quod facit: et si facit quod melius est, praemium habeat quia sponte dat quod suum est. Nam cum virginitas melior sit conjugio, neutrum tamen ab homine determinate exigitur: sed et qui conjugio uti, et qui virginitatem servare mavult; quod facit, debere facere dicitur. Nemo enim virginitatem, sive conjugium, dicit eligi non debere; sed dicimus quia quod mavult homo, antequam aliquid horum statuat, hoc debet facere: et si virginitatem servat, pro spontaneo munere quod offert Deo, praemium exspectat. Cum ergo creaturam dicis, Deo debere quod melius scit et potest; si intelligis ex debito, et non subaudis, si Deus jubet; non est semper verum. Si quidem, ut dixi, non debet homo virginitatem ex debito; sed si mavult, debet uti conjugio. Quod si te movet verbum, quod est, debere; nec potes illud intelligere sine aliquo debito: scito quia sicut contingit posse et non posse, et necessitatem aliquando dici, non quia sunt in rebus ubi dicuntur, sed quoniam sunt in alio; ita et debere. Quippe cum dicimus debere pauperes a divitibus eleemosynam accipere, non est aliud quam divites debere pauperibus eleemosynam impendere: hoc namque debitum non est exigendum a paupere, sed a divite. Deus quoque dicitur omnibus debere praeesse, non quia ille in hoc aliquo modo sit debitor; sed quoniam omnia debent illi subesse: et debere facere quod vult; quoniam quod vult, debet esse. Ita quando vult aliqua creatura facere quod suum est facere et non facere, dicitur debere facere; quia quod ipsa vult, debet esse. Dominus itaque Jesus, cum mortem( sicut diximus) sustinere voluit, quoniam suum erat, et pati et non pati, debuit facere quod fecit, quia quod voluit fieri debuit; et non debuit facere, quia non ex debito. Nempe quoniam ipse idem est Deus et homo; secundum humanam quidem naturam, ex quo fuit homo sic accepit a divina natura, quae alia est ab humana esse suum quidquid habebat; ut nihil deberet dare, nisi quod volebat: secundum personam vero, sic a seipso habebat quidquid habebat, et sic perfecte sibi sufficiens erat, ut nec alii quidquem retribuere deberet; nec, ut sibi retribueretur, dare indigeret. BOS. Aperte nunc video quia nulla ratione seipsum morti ex debito, sicut ratio mea videbatur monstrare, dedit ad honorem Dei; et tamen facere debuit quod fecit. ANS. Honor utique ille totius est Trinitatis: quare, quoniam idem ipse est Deus Filius Dei, ad honorem suum seipsum sibi, sicut Patri et Spiritui sancto obtulit, id est humanitatem suam Divinitati suae, quae una eadem trium personarum est. Ut tamen in eadem ipsa veritatem manentes apertius loquamur quod volumus, dicamus, sicut usus habet, quia Filius sponte seipsum Patri obtulit: hoc namque modo apertissime dicitur, quia et in una persona totus Deus, cui secundum hominem se obtulit, intelligitur; et per nomen Patris et Filii immensa quaedam in cordibus audientiam, cum Patrem Filius hoc modo postulare pro nobis dicitur, pietas sentitur. BOS. Hoc libentissime accipio.
3.20.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XX [ al. pars cap. XIX].
3.20.1
Qua ratione de morte ejus sequatur humana salvatio.
3.20.2
ANS. Intueamur nunc, prout possumus, quanta inde ratione sequatur humana salvatio. BOS. Ad hoc tendit cor meum. Nam quamvis hoc mihi videar intelligere, ipsam tamen rationis contextionem a te volo fieri. ANS. Quantum autem sit quod Filius sponte dedit, non est opus exponere. BOS. Sufficienter patet. ANS. Eum autem, qui tantum donum sponte dat Deo sine retributione debere esse non judicabis. BOS. Imo necesse esse video ut Pater Filio retribuat: alioquin aut injustus esse videtur, si nollet, aut impotens, si non posset, quae aliena sunt a Deo. ANS. Qui retribuit alicui, aut dat, quod ille non habet: aut dimittit, quod ab illo potest exigi. Prius autem quam tantam rem Filius faceret, omnia quae Patris erant, sua erant, nec unquam debuit quod illi dimitti possit. Quid ergo retribuetur nullius rei egenti, et cui non est, quod dari aut dimitti possit? BOS. Ex una parte video retribuendi necessitatem, et ex altera impossibilitatem: quia et necesse est Deum reddere quod debet, et non est cui reddat. ANS. Si tanta et tam debita merces, nec illi, nec alii redditur; in vanum Filius 96 tantam rem fecisse videbitur. BOS. Hoc nefas est aestimare. ANS. Necesse est ergo ut alicui alii reddatur; quia illi non potest. BOS. Inevitabiliter sequitur. ANS. Si voluerit Filius, quod sibi debetur alii dare; poteritne Pater jure illum prohibere; aut alii cui dabit negare? BOS. Imo et justum et necessarium intelligo, ut cui voluerit dare Filius a Patre reddatur: quia et Filio quod suum est dare licet, et Pater quod debet non nisi alii reddere potest. ANS. Quibus convenientius fructum et retributionem suae mortis attribueret, quam illis, propter quos salvandos( sicut ratio veritatis nos docuit) hominem se fecit, et quibus( ut diximus) moriendo exemplum moriendi propter justitiam dedit: frustra quippe imitatores ejus erunt, si meriti ejus participes non erunt? Aut quos justius faciet haeredes debiti, quo ipse non eget, et exundantiae suae plenitudinis, quam parentes suos et fratres, quos aspicit tot et tantis debitis obligatos egestate tabescere in profundo miseriarum; ut eis dimittatur quod pro peccatis debent, et detur quo propter peccata carent? BOS. Nihil rationabilius, nihil dulcius, nihil desiderabilius mundus audire potest. Ego quippe tantam fiduciam ex hoc concipio, ut jam dicere non possim quanto gaudio exsultet cor meum. Videtur enim mihi quod nullum hominem rejiciat Deus ad se sub hoc nomine accedentem. ANS. Ita est, si accedit sicut oportet. Quemadmodum autem sit ad tantae gratiae participationem accedendum, et quomodo sub illa vivendum, nos ubique sacra Scriptura docet, quae super solidam veritatem, quam adjuvante Deo aliquatenus perspeximus, velut super firmum fundamentum fundata est. BOS. Vere quidquid super fundamentum hoc aedificat, super firmam petram fundatur. ANS. Puto me aliquantulum jam tuae satisfecisse quaestioni, quamvis hoc melius me facere plenius possit; et majores atque plures, quam meum, aut mortale ingenium comprehendere valeat, hujus rei sint rationes. Palam etiam est quia Deus ut hoc faceret, quod diximus, nullatenus indigebat: sed ita veritas immutabilis exigebat: licet enim hoc, quod homo ille fecit Deus dicatur fecisse propter unitatem personae: Deus tamen non egebat ut de coelo descenderet ad vincendum diabolum, neque ut per justitiam ageret contra illum ad liberandum hominem; sed ab homine Deus exigebat, ut diabolum vinceret, et qui per peccatum Deum offenderat, per justitiam satisfaceret. Siquidem diabolo nec Deus aliquid debebat, nisi poenam; nec homo, nisi vicem, ut ab illo victus, illum revinceret: sed quidquid ab illo exigebatur, hoc Deo debebat, non diabolo.
3.21.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XXI.
3.21.1
Quam magna, et quam justa sit misericordia Dei.
3.21.2
Misericordiam vero Dei, quae tibi perire videbatur, cum justitiam Dei et peccatum hominis considerabamus, tam magnam tamque concordem justitiae invenimus; ut nec major, nec justior cogitari possit. Nempe quid misericordius intelligi valet, quam cum peccatori tormentis aeternis damnato, et unde se redimat non habenti, Deus Pater dicit: Accipe Unigenitum meum, et da pro te; et ipse Filius: Tolle me, et redime te? Quasi enim hoc dicunt, quando nos ad Christianam fidem vocant, et trahunt. Quid etiam justius, quam ut ille, cui datur pretium majus omni debito, si debito datur affectu, dimittat omne debitum?
3.22.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XXII.
3.22.1
Quod impossibile sit diabolum reconciliari.
3.22.2
Diaboli vero reconciliationem, de qua quaesivisti, impossibilem intelliges, si diligenter humanam consideres. Sicut enim homo non potuit reconciliari, nisi per hominem Deum, qui mori posset, per cujus justitiam Deo restitueretur quod per peccatum hominis perdiderat: ita angeli damnati non possunt salvari, nisi per Angelum Deum, qui mori possit, et qui per justitiam suam Deo reparet quod aliorum peccata abstulerunt. Et sicut homo per alium hominem, qui non esset ejusdem generis, quamvis ejusdem esset naturae, non debuit relevari, ita nullus angelus per alium angelum salvari debet; quamvis omnes sint unius naturae: quoniam non sunt ejusdem generis, sicut homines. Non enim sic sunt omnes angeli de uno angelo; quemadmodum omnes homines de uno homine. Hoc quoque removet eorum restaurationem: quia sicut ceciderunt, nullo alio nocente ut caderent; illa nullo alio adjuvante resurgere debent: quod est illis impossibile. Aliter enim in dignitatem quam habituri erant non possunt restitui, quoniam sine alieno auxilio per potestatem suam quam acceperant stetissent in veritate, si non peccassent. Quapropter si quis opinatur Salvatoris nostri redemptionem usque ad illos aliquando debere extendi, rationabiliter convincitur quia rationabiliter decipitur. Quod non dico, quasi pretium mortis ejus omnibus hominum et angelorum peccatis sua magnitudine non praevaleat; sed quoniam perditorum angelorum relevationi immutabilis ratio repugnat.
3.23.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XXIII.
3.23.1
Quod in his quae dicta sunt, veritas Veteris et Novi Testamenti probata sit.
3.23.2
BOS. Rationabilia, et quibus nihil contradici possit, quae dicis omnia mihi videntur; et per unius quaestionis, quam proposuimus, solutionem, quidquid in Novo Veterique Testamento continetur, probatum intelligo. Cum enim sic probes Deum fieri hominem ex necessitate; ut etiam si removeantur pauca, quae de nostris libris posuisti( ut quod de tribus personis Dei, et de Adam tetigisti) non solum Judaeis, sed etiam paganis sola ratione satisfacias: et ipse idem Deus homo Novum condat Testamentum, et Vetus approbet, sicut ipsum veracem esse necesse est confiteri, ita nihil quod in illis continetur verum esse potest aliquis diffiteri. ANS. Si quid diximus quod corrigendum sit; non renuo correctionem, si rationabiliter fit. Si autem testimonio veritatis roboratur quod nos rationabiliter invenisse existimamus; Deo, non nobis attribuere debemus, qui est benedictus in saecula. Amen.