Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De azymo et fermentato
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis"> —
⋯
More
Original / primary: 10607 Deazetf
1.1
135 ANSELMUS, servus Ecclesiae Cantuariensis, WALERANNO Newenburgensi episcopo.
1.1
Scienti breviter loquor. Si certus essem prudentiam vestram non favere successori Julii Caesaris, et Neronis, et Juliani apostatae, contra successorem et vicarium Petri Apostoli, libentissime vos ut amicissimum et reverendum episcopum salutarem. Quoniam autem ad defensionem veritatis, quam contra Graecos, qui ad vos venerunt, quaeritis, secundum posse nulli deesse debemus: opusculum vobis misi, quod de Spiritus sancti processione contra illos edidi.
1.1
135 ANSELMUS, servus Ecclesiae Cantuariensis, WALERANNO Newenburgensi episcopo. CAPUT PRIMUM. Salva Sacramenti veritate, azymum aut fermentatum panem assumi.
1.1
De sacrificio vero, in quo iidem Graeci nobiscum non sentiunt, multis rationibus catholicis videtur, quia quod agunt non est contra fidem Christianam. Nam et azynum et fermentatum sacrificans panem, sacrificat. Et cum legitur de Domino, quando corpus suum de pane fecit, quia accepit panem, et benedixit; non additur, azymum, vel fermentatum. Certum tamen est quia azymum benedixit; forsitan non quia res, quae fiebat, hoc exigebat; sed quoniam coena, in qua hoc factum, hoc exigebat. Et cum alibi se, et carnem suam, panem vocavit, quia, sicut isto pane vivit homo temporaliter, ita illo vivit in aeternum, ait, azymum vel fermentatum; quia uterque pariter panis est. Non enim differunt azymus et fermentatus substantialiter( ut quidam putant) sicut homo novus ante peccatum, et inveteratus fermento peccati nequaquam substantialiter differunt. Propter hoc ergo solum videtur se et carnem suam panem vocasse, et de pane corpus suum fecisse: quia sicut iste panis azymus, sive fermentatus, dat vitam transitoriam; ita corpus ejus aeternam: non quia fermentatus est, vel azymus. Quamvis in Lege, ubi fere omnia in figura fiebant, praeceptum sit azymum in Pascha panem manducare; ut ostenderetur quod Christus, quem exspectabant, sincerus et mundus futurus esset; nos, qui manducaturi eramus corpus ejus, similiter mundi esse moneremur ab omni fermento nequitiae et malitiae. Jam vero, postquam de veteri figura ad novam veritatem venimus, et azymam Christi carnem comedimus, non est nobis necessaria vetus illa figura in pane, de quo carnem ipsam conficimus.
1.2
135 ANSELMUS, servus Ecclesiae Cantuariensis, WALERANNO Newenburgensi episcopo. CAPUT II. Aptius in azymo confici Sacramentum, quam in fermentato.
1.2
Apertissimum tamen est quia melius sacrificatur de azymo quam de fermentato, tum quia valde aptius et prius et diligentius fit, tum quia Dominus hoc fecit. Unde illud non est tacendum quia, cum Graeci anathematizant azymitas( sic enim nos vocant), anathematizant Christum. Si autem dicunt quia judaizamus; dicant similiter Christum judaizasse. Et si audent asserere Christum propter Judaismum, ut praeceptum de azymo datum servaret, de azymo corpus suum fecisse, absurdissime errant: cum illum tam sinceram novitatem infecisse fermento vetustatis existimant. Patet igitur quia, cum usus est azymo ad illud opus, non hoc fecit ut praeceptum de azymo servaret, sed ut fermentarios, quos praevidebat, reprobans azymitas approbaret; aut certe ut, si etiam fermentarii approbarentur, azymitas quoque approbaret.
1.3
135 ANSELMUS, servus Ecclesiae Cantuariensis, WALERANNO Newenburgensi episcopo. CAPUT III. Latinos in azymo conficientes non Judaizare.
1.3
Quod aiunt nos judaizare, non est verum: quia non sacrificamus de azymo, ut legem veterem servemus: sed ut hoc diligentius fiat, et Dominum, qui hoc non judaizando fecit, imitemur. Cum enim facimus aliquid, quod Judaei, ut Judaismum servarent, faciebant, non judaizamus, si non propter Judaismum, sed propter aliam causam, hoc agimus. Si enim in diebus Paschae azymum panem aliquis comedat, sive quia non habet alium, sive quia illo magis delectatur quam fermentato; aut si quis propter infirmitatem, praeputium circumcidere cogitur; aut si bovi suo quis trituranti, ne esuriat, os non obturat, nullus nisi insipiens haec agentem judaizare judicabit. Cum ergo nos panem azymum sacrificamus, non ut per azymi figuram talem Dominum Jesum futurum significemus, sed ut ipsum panem in corpus ejus, divina virtute operante, sicut ipse fecit, sacrificemus: nequaquam in hoc Legis vetustatem servamus, sed Evangelii veritatem celebramus. Denique quando idem ipse hoc fecit, 136 et ait discipulis suis: Hoc facite in meam commemorationem; si noluisset ut nos, quibus hoc in apostolis praecepit, hoc de azymo faceremus, praemonuisset nos in eis; et dixisset: Ne faciatis hoc de azymo. Quare cum dicens, Hoc facite, azymum non excepit, quis est cujus intellectus audet excipere quod ipse fecit, et hoc prohibere quod ipse non solum nullo sermone prohibuit, sed etiam opere praecepit? Quis, inquam, nisi plus sapiens quam oportet sapere, tantum confidat de sapientia sua, ut praesumat vel proferre, quia, cum dixit Dominus: Hoc facite, sicut competenter subintelligimus, quod ego: sic indubitanter sit subaudiendum, sed non de hoc, unde ego. Item si divina per ea, quae digniora cognoscimus, exsequi debemus; cum sacrificium, de quo agitur, de panis sive azymi, sive fermentati, substantia constet esse celebrandum, quem panem digniorem aestimamus ad faciendam Dominici corporis veritatem, nisi illum quem et vetus lex elegit ad significandam, et Evangelium ad exhibendam eamdem veritatem? Si ergo respondemus Graecis nos hoc de azymo, non propter figuram, sed propter praedictas causas facere, nihil hic intelligi valet, cur nos Graeci anathematizandos, aut saltem reprehendendos recte judicent.
1.4
135 ANSELMUS, servus Ecclesiae Cantuariensis, WALERANNO Newenburgensi episcopo. CAPUT IV. Retorquetur in Graecos argumentatio, qua probant Latinos in azymo conficientes judaizare.
1.4
At si dicunt nos non hoc agere posse de azymo sine intellectu figurae; per quod judaizare probamur: ergo nec illi similiter queunt ad hoc ipsum uti fermentato sine figura; quia et vetus Scriptura per fermentum designat peccatum, cum exsecratur in Pascha suo comedere fermentatum; et nova, dum monet nos in Pascha nostro epulari non in fermento veteri, neque in fermento malitiae et nequitiae. Dicimus etiam quia nos non judaizamus, si figuram tenemus in azymo: quoniam non significamus Christum sine fermento peccati venturum, tanquam Judaei; sed monstramus eum talem venisse, sicut Christiani: et per hoc monemur tales nosmetipsos exhibere, quale Pascha nostrum est quod manducamus. Illi autem nec Judaeos, nec Christianos in hoc se profitentur, quia Deum in fermenti sui figura, nec venturum, ut Judaei; nec venisse, ut Christiani, sine peccato significant: sed potius paganis favere videntur, qui illum, sicut alios homines, peccato fermentatum existimant. Si vero aiunt Christianos non debere uti figuris, quia vetera transierunt, in quibus erant necessariae: negent( ut alia taceam) baptismum esse figuram cujusdam mortis et sepulturae, contra Apostolum dicentem: Quicunque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus. Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem. Aut si concedunt nos uti figuris, sed non in eisdem rebus, quibus in figura lex vetus utebatur, et ideo non esse panem azymum assumendum ad ullam figuram, quia ad hoc in eadem lege accipitur: non baptizent in aqua, quoniam Patres nostri omnes in Moyse baptizati sunt in nube, et in mari; quod negari nequit in figura fuisse: ne videantur baptizare baptismo Joannis, qui baptizavit in aqua. Si ergo irreprehensibiliter figurate baptizamus in aqua: licet illud baptisma vetus, quod fuit hujus novi figura, in aqua fuerit: quaenam est in ista Graecorum sapientia, quae propter hoc, quia vetus Pascha, per quod nostrum figuratum est, celebratum est in azymis, detestatur nos sacrificare corpus Christi, qui est Pascha nostrum, de azymo in figura, sive ad commemorandum quia talis fuit ille, cujus corpus sacrificamus, scilicet sine peccati infectione; sive ad commonendum nos, quia corpus ejus comedimus, tales debere esse, secundum Apostolum dicentem: Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi. Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus. Itaque epulemur non in fermento veteri, neque in fermento malitiae et nequitiae; sed in azymis sinceritatis et veritatis.
1.5
135 ANSELMUS, servus Ecclesiae Cantuariensis, WALERANNO Newenburgensi episcopo. CAPUT V. Loca Scripturae quibus Graeci contra Latinos in controversia de fermentato abutebantur, congrue exposita, ac primum tractatur illud: Littera occidit.
1.5
Sive itaque in figura sacrificemus azymum panem, sive sine omni figura, nullatenus nos Graeci reprehensibiles valent ostendere; sed aut soli nos bene agimus, illi non bene; aut nos melius et diligentius, si illi bene. Nempe satis ostendunt se nullam habere rationem ad suam partem confirmandam, nostram infirmandam: cum hoc contra nos proferunt, quod nullo modo aut contra nos, aut cum illis esse cognoscitur. Objiciunt enim nobis, sicut in vestra legi epistola, quod dicit Apostolus: Littera enim occidit; spiritus autem vivificat; et quod Amos propheta: Sacrificate, inquit, de fermentato laudem. Unde nituntur ostendere quia littera, quae vetus Pascha celebrari jubet in azymis, nos occidit; cum eam servamus, azymum sacrificando, non bene Apostoli verba intelligentes. Littera enim tunc dicitur occidere, quando illa jubens a peccato declinare, peccatum ostendit: quoniam, nisi adjuvet gratia, ut fiat quod jubetur, inobedientem et praevaricatorem facit. Quod in Epistola ad Romanos idem aperte monstrat Apostolus, dicens: Peccatum non cognovi nisi per legem. Nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret: Non concupices. Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Sine lege enim peccatum mortuum erat. Ego autem vivebam sine lege aliquando. Sed cum venisset mandatum, peccatum revixit. Ego autem mortuus sum, et inventum est mihi mandatum, quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem. Nam peccatum, occasione accepta per mandatum, seduxit me, et per illud occidit. Sic littera sine adjuvante gratia occidit, Spiritus autem vivificat; sicut ait idem Apostolus ad Titum: Cum autem benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei, non ex operibus justitiae, quae fecimus nos; sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus sancti, quem effudit in nos abunde per Jesum Christum Salvatorem nostrum, ut justificati gratia ipsius haeredes simus secundum spem vitae aeternae. Ideo cum dixisset: Sufficientia nostra ex Deo est, qui et idoneos nos fecit ministros Novi Testamenti, non littera, sed spiritu, ait: littera enim occidit: spiritus autem vivificat. Ac si dicat: Fecit nos Deus ministros Novi Testamenti, quod non est in littera occidente, sicut Vetus; sed in spiritu vivificante. Ad utrumque vero, ad occisionem scilicet litterae et vivificationem spiritus, pertinet quod subjunxit: Quod si ministratio mortis, litteris deformata in lapidibus, fuit in gloria; ita ut non possent intendere filii Israel in faciem Moysi propter gloriam vultus ejus, quae evacuatur: quomodo non magis ministratio spiritus erit in gloria? Nam si ministratio damnationis gloria est, multo magis abundat ministerium justitiae in gloria. Nam nec glorificatum est, quod claruit in hac parte, propter excellentem gloriam. Si enim quod evacuatur, per gloriam est: multo magis quod manet, in gloria est. Habentes igitur talem spem, multa fiducia utimur: et non sicut Moyses ponebat velamen super faciem suam, ut non intenderent filii Israel in faciem ejus, quod evacuatur; sed obtusi sunt sensus eorum: usque in hodiernum enim diem idipsum 137 velamen in lectione Veteris Testamenti manet non revelatum; quoniam in Christo evacuatur. Sed usque in hodiernum diem, cum legitur Moyses, velamen est positum super cor eorum. Cum autem conversus fuerit ad Dominum, auferetur velamen. Dominus autem spiritus est; ubi autem spiritus Domini, ibi libertas. Nos vero omnes revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tanquam a Domini spiritu. Ideo habentes administrationem, juxta quam misericordiam consecuti sumus, non deficimus De occisione litterae, et vivificatione spiritus, superfluum mihi videtur super haec aliquid addere. Satis igitur patet quia nec Graecis prodest, nec nobis obest, quod de occidente littera objiciunt.
1.6
135 ANSELMUS, servus Ecclesiae Cantuariensis, WALERANNO Newenburgensi episcopo. CAPUT VI. Quomodo propheta jubeat sacrificari de fermentato laudem.
1.6
Quod autem assumunt de propheta: Venite in Galgala, et impie agite: et sacrificate de fermentato laudem; intelligendum est esse dictum aut approbando tale sacrificium, aut reprobando. Sed si hoc praecipit propheta, ut secundum eos loquar, illos occidit littera, qui litteram servando, de fermentato sacrificant. At si hoc exprobrando dictum est, qua fronte sacrificant quod propheta in sacrificium exsecratur: aut qua ratione hoc in auctoritatem sibi assumunt? Quod autem hoc propheta non jubendo, sed reprehendendo dixerit, dubium non est; cum hoc impiae actioni associaverit. Dixerat enim: Venite ad Bethel, et impie agite. Et paulo post, continuata increpatione ait: Et sacrificate de fermentato laudem. Aut ergo tanta ratione partem suam fermentarii defendant, quanta suam roborant azymitae: aut rejiciant suum fermentum, et fiant azymitae: aut si nec illud valent, nec istud volunt, saltem non reprehendunt azymitas.
1.7
135 ANSELMUS, servus Ecclesiae Cantuariensis, WALERANNO Newenburgensi episcopo. CAPUT VII. Connubia Latinorum de eadem cognatione in certis gradibus dissitis, male a Graecis reprobata.
1.7
In tertia quaestione, sicut intelligo, mandatis quia Graeci detestantur nostra connubia, ubi cognati cognatis de alia cognatione copulantur. Quod cur faciant, nullam video auctoritatem aut rationem. Nam si hoc in suis prohibent fieri connubiis, aut non extendunt cognationes usque ad septimam generationem, sicut nos; aut impossibile videtur servari, quod praecipiunt. Sunt enim saepe in una cognatione plusquam centum viri et mulieres egentes conjugio. Totidem igitur cognationes invenire necesse est, de quibus singulis singuli eligantur viri et mulieres, quibus illi de una cognatione singuli singulis copulentur. Aut itaque detestabilia sunt indubitanter eorum connubia, si intra septem generationes sunt; nec debent reprehendere nostra, quando cognati conjunguntur cognatis de alia cognatione, quod nulla prohibet auctoritas vel ratio; aut impossibile est, ut dixi, servare quod praecipiunt; ut scilicet, tot cognationes exquirantur ad unius cognationis connubia, quot sunt in illa viri et mulieres petentes conjugia. Quod autem sine omni auctoritate et ratione fit contra rationem, absque dubio rationabiliter repudiandum judicatur.

Intertext edge

Open linked passage

Note