Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De conceptu virginali et originali peccato
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis"> —
⋯
More
Original / primary: 10608 Decovie3
1.1
97 PROLOGUS.
1.1
Cum in omnibus religiosae tuae voluntati velim, si possim, obsequi, et frater et fili charissime Boso, tunc utique maxime debitorem me judico, cum eam a me in te excitari intelligo. Certus autem sum cum in libro: Cur Deus Homo( quem ut ederem tu maxime inter alios me impulisti, in quo te mecum disputantem assumpsi) legis aliam prae illam quam ibi posui, posse videri rationem, quomodo Deus accepit hominem de massa peccatrice humani generis sine peccato: quia studiosa mens tua ad quaerendum quaenam sit illa non parum provocatur. Quapropter injustus tibi videri timeo; si quid inde mihi videtur, dilectioni tuae abscondo. Dicam igitur sic breviter de hoc quod sentio, ut nullius de eadem re fidelem improbem sententiam: nec meam( si veritati repugnare rationabiliter poterit ostendi) pervicaciter defendam. Illam tamen ejusdem rei rationem, quam in eodem opusculo posui, omnino ratam et sufficientem( si bene consideretur) existimo: nihil enim prohibet ejusdem rei rationes plures esse, quarum unaquaeque sola potest sufficere.
1.1
97 PROLOGUS. CAPUT PRIMUM. Quae sit originalis, et quae personalis justitia vel injustitia.
1.1
Ad videndum igitur qualiter Deus hominem assumpsit de generis humani massa peccatrice sine peccato, primum de originali peccato necesse est investigare, quia de hoc solo nascitur haec quaestio. Nam si videtur quomodo Christus huic subjacere non potuit, et qualiter assumptio sive conceptio illius hominis ab omni peccato libera fuit, palam erit. Originale quidem ab origine denominari dubium non est. Si ergo originale peccatum non est nisi in homine, videtur dici aut ab originale humanae naturae, quod est ab ejus initio originale, eo quod ab ipsa humanae naturae origine trahatur; aut ab origine, hoc est, ab initio uniuscujusque personae, quoniam in ipsa ejus trahitur origine. Sed quod ab initio humanae naturae descendat, non videtur; quoniam origo illius justa fuit, quando primi parentes justi facti sunt sine omni peccato. Videtur itaque dici originale ab ipsa origine uniuscujusque personae humanae: quamvis si quis dicat peccatum vocari originale, eo quod ab illis descendat in singulos, a quibus habent originem naturae, non contradicam: si tamen non negetur originale peccatum cum ipsa uniuscujusque personae trahi origine. Licet enim in uno quoque homine simul sint et natura, qua est homo sicut omnes alii, et persona, qua discernitur ab aliis; ut cum dicitur ille, vel iste: sive proprio nomine, ut Adam et Abel; et uniuscujusque peccatum sit in natura et persona: fuit enim peccatum Adae in homine, quod est in natura; et in illo qui vocatus est Adam, quod est in persona. Est tamen peccatum, quod quisque trahit cum natura in ipsa sui origine: et est peccatum quod non trahit cum ipsa natura: sed ipse facit illud, post quam jam est persona discreta ab aliis personis. Illud quidem quod trahitur in ipsa origine, vocatur originale; quod potest etiam dici naturale, non quod sit ex essentia naturae, sed quoniam propter ejus corruptionem cum illa assumitur. Peccatum autem quod quisque facit, postquam persona est, personale potest nominari, quia vitio personae fit. Simili ratione potest dici originalis, et personalis justitia. Siquidem Adam et Eva originaliter, hoc est, in ipso sui initio, mox ut homines exstiterunt, sine intervallo justi simul fuerunt. Personalis autem dici potest justitia, cum injustus accipit justitiam, quam ab origine non habuit.
1.2.1
97 PROLOGUS. CAPUT II [ al. I].
1.2.1
Qualiter humana natura corrupta est.
1.2.2
Ergo Adam et Eva si justitiam servassent originalem, qui de illis nascerentur originaliter, sicut illi, justi essent. Quoniam autem personaliter peccaverunt, cum originaliter fortes et incorrupti haberent potestatem semper servandi sine difficultate justitiam; totum, quod erant, infirmatum et corruptum est. Corpus quidem, quia tale post peccatum 98 fuit, qualia sunt brutorum animalium corruptioni et carnalibus appetitibus subjacentia: anima vero, quia ex corruptione corporis et eisdem appetitibus, atque ex indigentia bonorum quae perdidit, carnalibus affectibus infecta est; et quia tota natura humana in illis erat, et extra illos de illa nihil erat, tota infirmata et corrupta est. Remansit igitur in ea debitum justitiae integrae sine omni injustitia, quam accepit; et debitum satisfaciendi, quia eam deseruit; cum ipsa corruptione, quam propter peccatum incurrit. Sicut itaque, si non peccasset, qualis facta est a Deo, talis propagaretur: ita post peccatum, qualem se fecit peccando, talis propagatur. Quoniam igitur per se nec satisfacere pro peccato, nec justitiam derelictam recuperare valet, et corpus, quod corrumpitur, aggravat animam: et tunc maxime, quando infirmius est; ut in infantia, et in utero matris, ut nec intelligere justitiam possit: videtur esse necesse eam in infantibus nasci cum debito satisfaciendi pro primo peccato, quod semper cavere potuit, et cum debito habendi originalem justitiam, quam semper servare valuit. Nec impotentia excusat eam in ipsis infantibus, quia in illis non solvit quod debet, quoniam ipsa sibi facit eam, deserendo justitiam in primis parentibus, in quibus tota erat: et semper debitrix est habere potestatem, quam ad servandam semper justitiam accipit: hoc esse videri potest in infantibus originale peccatum. Addamus etiam peccata proximorum parentum, quae redduntur in tertiam et quartam generationem. Quamvis enim quaeri possit utrum haec omnia intelligenda sint in originali peccato, an non: tamen, ne propter hoc quod quaero videar levigare illud, ponam istud esse tale, ut a nullo gravius ostendi possit.
1.3
97 PROLOGUS. CAPUT III. Quod non sit peccatum nisi in voluntate rationali.
1.3
Verum sive hoc totum sit originale peccatum, sive aliquid minus: puto nullatenus illud posse asseri esse in infante antequam habeat animam rationalem; sicut nec in Adam fuisse justitiam, priusquam fieret homo rationalis. Nam si Adam et Eva generassent sine praecedenti peccato, non tamen esset in semine justitia, nec esse posset priusquam formarentur in viventem hominem. Si ergo semen hominis non est susceptibile justitiae, priusquam fiat homo, non potest suscipere originale peccatum antequam homo sit. Nempe originale peccatum esse injustitiam dubitari non debet. Nam si omne peccatum est injustitia, et originale peccatum est peccatum; utique est et injustitia. Sed si dicit aliquis: Non est omne peccatum injustitia, dicat posse simul in aliquo et esse aliquod peccatum, et nullam esse injustitiam: quod videtur incredibile. Si vero dicitur originale peccatum non esse absolute dicendum peccatum, sed cum additamento, originale peccatum; sicut pictus homo non vere est homo, sed vere est homo pictus; profecto sequitur quia infans, qui nullum habet peccatum nisi originale, mundus est a peccato: nec fuit solus inter homines filius Virginis in utero matris, et nascens de matre, sine peccato: et aut non damnatur infans qui moritur sine baptismo, nullum habens peccatum praeter originale; aut sine peccato damnatur. Sed nihil horum accipimus. Quare omne peccatum est injustitia, et originale peccatum est absolute peccatum: unde sequitur quia est injustitia. Item si Deus non damnat nisi propter injustitiam, damnat autem aliquem propter originale peccatum: ergo non est aliud originale peccatum quam injustitia. Quod si ita est, et injustitia non est aliud quam absentia debitae justitiae: non enim videtur esse injustitia, nisi in natura, quae, cum debet habere, justitiam non habet; utique originale peccatum clauditur sub eadem definitione injustitiae. At si justitia est rectitudo voluntatis propter se servata, nec ista rectitudo potest esse nisi in rationali natura: ergo non est nulla natura debitrix justitiae, nisi rationalis; sicut ulla natura susceptibilis est justitiae, praeter rationalem. Quare quoniam injustitia non potest esse nisi ubi justitia debet esse, originale peccatum, quod est injustitia, non est nisi in natura rationali. Rationalis autem natura non est nisi Deus, et angelus, et anima hominis per quam homo dicitur rationalis, et sine qua non est homo. Quoniam ergo non est originale peccatum nec in Deo nec in angelo, non est nisi in hominis anima rationali. Sciendum quoque est quia justitia non potest esse nisi in voluntate, si justitia est rectitudo voluntatis propter se servata: quare nec injustitia. Non enim vocatur absentia justitiae, injustitia; nisi ubi debet esse justitia. Nihil itaque praeter ipsam justitiam vel injustitiam dicitur justum vel injustum, nisi voluntas, aut propter voluntatem justam vel injustam. Per hanc dicimus justum vel injustum hominem, vel angelum; justam vel injustam animam, sive actionem.
1.4
97 PROLOGUS. CAPUT IV. Quod nihil per se sit justum aut injustum, nisi ipsa justitia, vel injustitia, et quod nihil puniatur nisi voluntas.
1.4
Nihil enim, sive substantia, sive actio, sive aliquid aliud per se consideratum, est justum, nisi justitia; aut injustum, vel peccatum, nisi injustititia; nec ipsa voluntas, in qua est justitia, sive injustitia. Aliud enim est vis illa animae qua ipsa anima vult aliquid: quae vis, instrumentum volendi potest dici( sicut visus instrumentum videndi) quam voluntatem nominamus: et aliud est justitia: quam habendo, justa voluntas; et qua carendo, injusta vocatur: dicuntur etiam voluntates ejusdem instrumenti, affectiones et usus: quod hic longum est inserere. Nec ipsi appetitus, quos Apostolus carnem vocat, quae concupiscit adversus spiritum; et legem peccati, quae est in membris, repugnantem legi mentis justi vel injusti sunt, per se considerati. Non enim hominem justum faciunt, vel injustum, sentientem; sed injustum, tantum voluntate, cum non debet, consentientem. Dicit enim Apostolus, nihil damnationis esse his qui sunt in Christo Jesu, qui non secundum carnem ambulant, id est, qui non carnis voluntate consentiunt. Nam si sentientem sine consensu, injustum facerent, sequeretur damnatio. Quare non eos sentire, sed eis consentire, peccatum est. Si enim per se injusti essent, quoties illis consentiretur, injustum facerent. Sed quando bruta animalia illis consentiunt, non dicuntur injusta. Item: si peccata essent, auferrentur in baptismo, cum omne peccatum abstergitur: quod nequaquam fieri palam est. Quare non est in eorum essentia ulla injustitia; sed in voluntate rationali illos inordinate sequente. Cum enim illis resistit voluntas, condelectando legi Dei secundum interiorem hominem; tunc est justa voluntas. Justitiam enim, quam lex jubet, et legem Dei dicit, quia a Deo est; et legem mentis, quia per mentem intelligitur: sicut lex vetus lex Dei dicitur, quia a Deo est; et lex Moysi, quia per Moysen ministrata est. Quod quidem dixi nullam actionem per se injustam dici, sed propter injustam voluntatem; in illis planum est, quae non injuste possunt fieri aliquando: ut est, hominem occidere, sicut fecit Phinees: et utriusque sexus commistio, ut in conjugio: sive in brutis animalibus. In illis vero quae nunquam nisi injuste possunt esse, ut est perjurium, et quaedam alia, quae nec sunt nominanda, non ita facile intelligitur. Sed si aliqua actio, qua fit aliquid: quae non est, nisi dum fit aliquid et peracto eo transit, ut 99 jam non sit; aut opus, quod sit et remanet( verbi gratia: cum in scribendo quod scribi non debet, transit scriptio, qua fiunt scripturae quae remanet) esset peccatum transeunte actione, ut jam non sit; transiret similiter peccatum, nec jam esset; aut quandiu remaneret quod fit, nunquam deleretur peccatum: sed videmus peccata saepe et non deleri, actione delata; et deleri opere non deleto. Quare nec actio, quae transit; nec opus, quod remanet, est aliquando peccatum. Denique si de actionibus voluntariis quae injuste fiunt, arguuentur membra et sensus quibus fiunt; respondere possunt: Deus nos, et potestatem quae in nobis est, subjecit voluntati; ut ad imperium ejus non possimus non movere nos, et facere quod vult; imo illa movet nos, velut instrumenta sua, et facit opera quae videmur facere; nec nos possumus illi per nos resistere; nec opera, quae facit, possunt non fieri; dominae, quam Deus nobis dedit, nec possumus, nec debemus non obedire; quando illi obedimus, Deo qui hanc legem nobis dedit, obedimus. Ergo quid peccant membra, vel sensus, vel opera, quae Deus sic subjecit voluntatis, si servant quod Deus illis ordinavit? Quidquid igitur faciunt, totum imputandum est voluntati. Quod cum ita sit, miratur forsitan quis cur pro culpa voluntatis membra puniantur et sensus. Verum non ita est, non enim punitur nisi voluntas. Nam nihil est alicui poena, nisi quod est contra voluntatem; et nulla res poenam sentit, nisi quae habet voluntatem: membra autem et sensus per se nihil volunt. Sicut igitur voluntas in membris et sensibus operatur; ita in illis ipsa torquetur aut delectatur. Quod si quis non accipit; sciat in sensibus et membris non nisi animam, in qua est voluntas, sentire et operari; et ideo in illis torqueri aut delectari: habet tamen usus ut actiones, quas facit injusta voluntas, vocemus peccata; quia in voluntate, qua fiunt, est peccatum. Dantur etiam quibusdam nomina, quibus significatur eas injuste fieri, ut fornicatio, mendacium. Sed aliud intelligitur, cum ipsa actio, vel prolatio; aliud, cum utrum, juste vel injuste fiat, consideratur.
1.5
97 PROLOGUS. CAPUT V. Quod malum, quod est peccatum sive injustitia, nihil sit.
1.5
Denique omnis essentia est a Deo, a quo nihil est injustum. Quare nulla essentia est injusta per se. Injustitia autem omnino nihil est, sicut caecitas. Non enim aliud est caecitas, quam absentia visus ubi debet esse; quae non magis est aliquid in oculo ubi debet esse visus, quam in ligno ubi non debet esse. Non enim est injustitia talis res qua inficiatur et corrumpatur anima, velut corpus veneno; et quae faciat aliquid, sicut videtur quando malitiosus homo mala facit opera. Nam quemadmodum cum indomita fera ruptis vinculis discurrendo saevit: et cum navis, si gubernator dimisso gubernaculo dimittat eam, ventis et montibus maris vagatur, et invehitur in quaelibet pericula; dicimus quia hoc facit absentia catenae, vel gubernaculi: non quod absentia eorum aliquid sit, aut quidquam faciat; sed quoniam si adessent, facerent ne saeviret fera, aut periret navis: ita cum malus homo saevit, et in quaelibet animae suae pericula, quae sunt mala opera, impellitur; clamamus quia haec operatur injustitia: non quod ipsa ulla essentia sit, aut faciat aliquid; sed quoniam voluntas( cui subditi sunt omnes voluntarii motus totius hominis) absente justitia diversis appetitibus impulsa, se et omnia sibi subdita in multimoda mala levis et effrenata et sine rectore praecipitat: quod totum justitia, si adesset, prohibet ne fieret. Ex his ergo facile cognoscitur quia injustitia nullam habet essentiam; quamvis injustae voluntatis affectus et actus, qui per se considerati aliquid sunt, usus injustitiam vocet. Hac ipsa ratione intelligimus malam nihil esse. Sicut enim injustitia non est aliud quam absentia debitae justitiae, ita malum non est aliud quam absentia debiti boni. Nulla autem essentia( quamvis mala dicatur) est nihil, nec malam esse, est ulli esse aliquid. Nulli enim essentiae est aliud malam esse, quam deesse illi bonum quod debet habere, deesse vero bonum quod debet adesse, non est aliquid esse. Quare malam esse, non est ulli essentiae aliquid esse. Haec breviter de malo, quod semper est nihil, indubitanter quod est injustitia, dixi. Incommoditas enim est malum( unde incommoda, mala dicuntur) quae aliquando nihil est ut surditas et caecitas; aliquando videtur esse aliquid; ut dolor, et tristitia. Quod autem justitia sit rectitudo voluntatis propter se servata: et injustitia non sit aliud quam absentia debitae justitiae, et nullam habeat essentiam: quod etiam omnis essentia sit a Deo, et nihil sit a Deo nisi bonum, sufficienter me puto ostendisse in eo tractatu quem fecit De casu diaboli. Sed de justitia plenius in illo quem edidi de veritate.
1.6
97 PROLOGUS. CAPUT VI. Quod cum punit Deus pro peccato, non puniat pro nihilo.
1.6
Quidam cum audiunt peccatum nihil esse, solent dicere: Si peccatum nihil est, cur punit Deus hominem pro peccato, cum pro nihilo puniri nemo debeat? Quibus, quamvis humilis sit quaestio, tamen quia quod quaerunt ignorant, aliquid breviter respondendum est. Licet pariter nihil sit absentia justitiae, et ubi debet esse justitia, et ubi non debet esse; punit tamen Deus recte peccatores non pro nihilo, sed propter aliquid, quia( ut in praefato libro dixi) et debitum sibi honorem, quem sponte reddere noluerunt, ab invitis exigit; et ne quid inordinatum sit in regno ejus, eos separatim a justis ordine competenti disponit. Creaturas autem in quibus justitia non debet esse, non punit pro absentia justitiae hoc est pro nihilo: quia non est aliquid, quod ab illis exigat; nec ordo congruus universitatis rerum hoc postulat. Sic itaque cum punit Deus pro peccato, quod est absentia debitae justitiae, quae nihil est; non omnino punit pro nihilo: et verum est quia nisi sit aliquid, propter quod punire debeat, omnino non punit pro nihilo. Jam peccatum et injustitiam nihil esse: et haec non esse nisi in rationali voluntate, nec ullam essentiam proprie dici injustam nisi voluntatem: ex his quae dicta sunt, apertum esse existimo.
1.7
97 PROLOGUS. CAPUT VII. Quomodo semen hominis dicatur immundum, et concipit in peccatis, quamvis in eo non sit peccatum.
1.7
Videtur itaque sequi quod aut infans statim ab ipsa conceptione animam habet rationalem, sine qua voluntatem rationalem nequit habere; aut in eo non est originale peccatum, mox cum conceptus est. Quod autem mox ab ipsa conceptione rationalem animam habeat, nullus humanus suscipit sensus. Sequitur enim ut quoties susceptum semen humanum, etiam ab ipso momento susceptionis perit antequam perveniat ad humanam figuram; toties damnetur in illo anima humana; quoniam non reconciliatur per Christum: quod est nimis absurdum. Haec igitur pars hujus divisionis penitus relinquenda est, sed si non statim infans ab ipsa conceptione habet peccatum; quid est, quod dicit Job Deo: Quis potest facere mundum, de immundo conceptum semine: nonne tu qui solus 100 es? Et quomodo verum est, quod dicit David: In iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea. Quaeram igitur, si possum, quomodo, quamvis non statim ab ipsa conceptione sit in infantibus peccatum, immundo tamen semine in iniquitatibus et in peccatis concipi dicantur. Saepe utique divina Scriptura asserit aliquid esse, quod modo non est, idcirco quia tamen est futurum esse. Sic quippe Deus Adae de ligno vetito dicit: In quacunque die comederis ex eo, morte morieris; non quod ea die mortuus sit corpore, sed quoniam die illa necessitatem accepit aliquando moriendi. Et Paulus similiter ob necessitatem moriendi aliquando, ait: Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus vero vivit propter justificationem. Non enim corpora eorum, quibus loquebatur, mortua erant; sed moritura propter peccatum: quia per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors. Sicut in Adam omnes peccavimus, quando ille peccavit: non quia tunc peccavimus ipsi qui nondum eramus, sed quia de illo futuri eramus: et tunc facta est illa necessitas ut cum essemus peccaremus: quoniam per unius inobedientiam peccatores constituti sunt multi. Simili modo de immundo semine in iniquitatibus et in peccatis concipi potest homo intelligi; non quod in semine sit immunditia peccati, aut peccatum sive iniquitas; sed quia ab ipso semine et ipsa conceptione, ex qua incipit homo esse, accipit necessitatem ut, cum habebit animam rationalem, habeat peccati immunditiam, quae non est aliud quam peccatum et iniquitas. Nam etsi vitiosa concupiscentia generetur infans; non tamen magis est in semine culpa, quam est in sputo vel in sanguine, si quis mala voluntate exspuit, aut de sanguine suo aliquid emittit: non enim sputum aut sanguis, sed mala voluntas arguitur. Patet igitur quomodo et in infantibus non statim ab ipsa conceptione sit peccatum; et vera sint quae de divina Scriptura opposui. Quippe non est illis peccatum, quia non habent( sine qua non inest peccatum) voluntatem: et tamen dicitur inesse, quoniam in semine trahunt peccandi,( cum homines jam erunt) necessitatem. Si ergo haec, ut puto, vera sunt; quod assumitur de parente ad prolem, quia nullam habet voluntatem, nullum est in eo peccatum.
1.8
97 PROLOGUS. CAPUT VIII. Quod in semine sumpto de Virgine non sit peccatum neque necessitas futuri peccati.
1.8
Itaque perspicuum est quoniam in eo quod Filius Dei in personam suam assumpsit de Virgine, nulla potuit esse peccati macula. Sed dictum est quia semen a pareatibus trahitur cum necessitate peccati futuri, cum fuerit animatum anima rationali: hoc utique non est propter aliud, nisi quia humana natura nascitur in infantibus( ut dixi) cum debito satisfaciendi pro peccato Adae, et, secundum quod posui, proximorum parentum( quod nequaquam facere potest: et quandiu non facit, peccat); et quia sola per se non valet justitiam habere quam deseruit; et anima, quae aggravatur corpore quod corrumpitur, nequit eam saltem intelligere, quae nec servari potest nec haberi non intellecta. Quapropter si ab his necessitatibus semen assumptum de Virgine liberum ostendi poterit, palam erit quia nullam peccati necessitatem traxit. Quod illa quidem necessitas, qua humana natura sola per se justitiam recuperare nequit, et illa qua corpus quod corrumpitur aggravat animam, ut eamdem justitiam nec acceptam in aetate perfecta sine auxilio gratiae servare, nec in infantibus saltem intelligere queat, ab illo semine sint alienae facile monstrari valet per unitatem personalem assumentis et assumptae naturae: si prius necessitas illa repellitur, qua ad satisfactionem pro peccatis primorum et proximorum parentum astringi videtur. Sed quod illud nullum sequatur a proximis parentibus debitum, dubium non erit; si a debito primorum parentum liberum intelligi poterit. Hoc igitur, adjuvante Deo, conabor primum quomodo cognosci possit, investigare: quatenus hoc demonstrato, in aliis non sit necesse multum laborare.
1.9
97 PROLOGUS. CAPUT IX. Cur peccatum quo damnatur humanum genus, magis imputetur Adae quam Evae; cum ille post et per illam peccaverit.
1.9
Ad quod mihi videtur quaerendum in primis, cur saepius et specialius peccatum, quo damnatum est humanum genus, magis imputetur Adae quam Evae: cum illa prior peccaverit, et Adam post et per illam. Dicit enim Apostolus: Sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen, etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae. Multa quoque alia leguntur, quae magis Adam quam Evam criminari videntur. Quod ideo fieri existimo quia illa duorum copula tota intelligitur in nomine principalis partis; sicut saepe per partem totum solet significari: aut quoniam Adam cum costa sua, quamvis in mulierem aedificata, dici poterat Adam, sicut legitur: quia Deus Masculum et feminam fecit eos, et benedixit eis. Et vocavit nomen eorum Adam in die quo creati sunt: aut idcirco, quia si non Adam, sed sola Eva peccasset; non necesse erat totum humanum genus perire, sed solam Evam. Poterat namque Deus de Adam, in quo semen omnium hominum creaverat, aliam facere mulierem, per quam de Adam propositum Dei perficeretur. Eisdem rationibus significabo per nomen Adae eos ambos, nisi cum necesse erit eos discernere.
1.10
97 PROLOGUS. CAPUT X. Cur graventur peccato Adae, qui ejus conscii non fuerunt.
1.10
Est quidem unusquisque filius Adae et homo per creationem, et Adam per propagationem, et persona per individuitatem, qua discernitur ab aliis. Non enim habet esse homo ab Adam, sed per Adam. Nam sicut Adam non se fecit hominem; ita non fecit in se naturam propagandi: sed Deus qui eum creavit hominem, fecit in eo hanc naturam; ut de illo propagarentur homines. Dubium autem non est, unde unusquisque alligetur debito, de quo agitur: non enim unde, quia homo est, nec quia persona est. Nam si idcirco unusquisque hujus debiti reus est, quia est homo, aut persona; necesse erat Adam, priusquam peccasset, hoc debito astrictum esse, quia erat homo et persona: quod est absurdissimum. Restat igitur ut per hoc tantum sit debitor, quia est Adam; sed non simpliciter, quia est Adam; sed quia est peccator Adam. Nempe sequeretur quia si nunquam peccasset Adam; tamen qui de illo propagarentur, cum hoc debito nascerentur: quod impium est. Non incongruum est hic repetere, quod jam supra dictum est: cur, scilicet, unusquisque peccato vel debito Adae gravetur, idcirco quia de illo propagatur; cum ejusdem peccati conscius non fuerit. Cum fecit Deus Adam fecit in eo naturam propagandi: quam subjecit ejus potestati, ut ea uteretur pro sua voluntate, quandiu ipse vellet subditus esse Deo: nam non illa uteretur bestiali et irrationali voluptate, sed humana et rationali voluntate. Sicut enim est bestiarum nihil velle cum ratione; ita hominum esset nihil velle sine ratione: quod semper debent, quia potestatem hanc accepit Adam et eam semper servare potuit. Dedit etiam illi 101 Deus hanc gratiam, ut sicut quando illum condidit nulla propagandi operante natura, aut voluntate creaturae, simul fecit eum et rationalem et justum: ita simul cum rationalem haberent animam, justi essent, quos generaret operante natura et voluntate, si non peccaret. Eadem quippe ratione, qua monstratur rationalem naturam justam esse creatam, quod in saepe fato fecit opusculo, probatur etiam quod qui ex humana natura propagarentur non praecedente peccato, ex necessitate justitiam pariter haberent cum rationalitate. Siquidem qui creavit primum hominem sine parentum generatione, creat etiam eos qui per creatam ab illo fiunt propagandi naturam. Omnis igitur homo, si peccatum non praecessisset, simul esset sicut Adam, et justus et rationalis. Quoniam vero Adam subditus noluit esse Dei voluntati; ipsa natura propagandi quamvis remaneret, non fuit subdita ejus voluntati, sicut esset, si non peccasset: et gratiam, quam de se propagandis servare poterat, perdidit: atque omnes, qui operante natura quam acceperat, propagantur, ejus astricti debito nascuntur. Quamobrem quoniam humana natura( quae sic erat in Adam tota, ut nihil de illa extra illum esset,) peccando sine omni necessitate, Deum exhonoravit, unde per se satisfacere non potuit; gratiam, quam acceptam propagandis de se semper potuit servare, perdidit: et peccatum, secum comitante poena peccati, quantumcunque per datam propagandi naturam propagetur, trahit.
1.11
97 PROLOGUS. CAPUT XI. Quod propagatio de Virgine non subjaceat legi et meritis naturalis propagationis; et quod tres sint cursus rerum.
1.11
Nunc diligenter considerandum est utrum haec quasi haereditas peccati, et poenae peccati ad hominem per virginem de Adam propagatum juste pertranseat. Certum quidem est quod Adam non accepit naturam propagandi, nisi per virum simul et mulierem. Siquidem humana natura non habet, et impossibile cognoscitur, ut solus vir, aut sola mulier hominem generaret, natura tantum et voluntate propria operante. Sicut namque limus terrae non acceperat naturam aut voluntatem, qua operante vir primus de illo fieret; quamvis esset de quo a Deo fieri posset: sic non est facta mulier de costa viri, aut vir de sola muliere, operante natura aut voluntate hominis. Sed Deus propria voluntate et potestate fecit virum de limo unum, et alterum de sola femina, et feminam de solo viro: licet enim nihil fiat, nisi voluntate Dei faciente aut permittente; quaedam tamen sola potestas et voluntas ejus facit; quaedam, creata natura; quaedam, voluntas creaturae. Sed sicut creata natura nihil per se facere potest, nisi quod a voluntate Dei accepit: ita voluntas creaturae nequit per se quidquam operari, nisi quod natura adjuvat aut concedit. Sola Dei voluntas fecit in principio rerum naturas, dans quibusdam competentes singulis voluntates; ut naturae et voluntates secundum ordinem sibi traditum, suum opus in rerum cursu persolverent: et adhuc multa facit, cum de eisdem naturis et voluntatibus operatur, quod illae secundum suum usum et propositum nequaquam facerent. Solius quippe voluntatis Dei est opus, cum mare siccum iter intra se populo praebet; cum mortui resurgunt; cum aqua subito in vinum convertitur; cum et Spiritu sancto corda hominum ea quae nec per se, nec per aliam creaturam sciunt, docentur; cum noxiae voluntates a suo impetu, sola gratia regente, ad hoc quod prodest convertuntur; cum alia multa fiunt, quae nec creatura, nec ejus voluntas per usitatum cursum suum operaretur. Natura levia sursum, gravia deorsum trahit: terram, aliquando prius voluntate colente et seminante, aliquanto nullo voluntatis opere praecedente, herbas et arbores innumeras producere et eas fructificare facit; et alia multa, quae facilius usu quam doctrina agnoscimus. Voluntati imputantur illa, quae sunt hujusmodi, iter facere, aedificare, scribere, loqui, et similia quae non nisi voluntas facit. Cum igitur omnia quae fiunt, si diligenter considerentur, fiant aut sola voluntate Dei, aut natura secundum vim a Deo illi inditam, aut voluntate creaturae: et ea quae nec natura creata, nec voluntas creaturae, sed solus Deus facit, semper miranda sint; apparet quia tres sunt cursus rerum, scilicet, mirabilis, naturalis, voluntarius: et mirabilis quidem aliis aut eorum legi nullatenus subditus est; sed libere dominatur: neque illis facit injuriam, quando eis obviare videtur; quia nihil habent, nisi quod ab illo acceperunt, nec ille dedit eis aliquid nisi sub se. Quoniam ergo propagatio viri de sola virgine, ita non est naturalis, aut voluntaria; sed mirabilis, sicut illa quae mulierem protulit de solo viro, et sicut creatio viri de limo; palam est quia nequaquam subjacet legibus et meritis illius propagationis, quam et voluntas et natura, quamvis discrete, operantur; aliud enim ibi facit voluntas, aliud natura: pariter tamen verus est homo et Adam de non homine, et Jesu de sola muliere, et Eva de solo viro; sicut est verus homo, quilibet vir aut mulier de viro et muliere. Omnis autem homo aut Adam est, aut de Adam: sed Eva de solo Adam est, et omnes alii de Adam et Eva. Quoniam namque Maria, de qua sola est Jesu, de Adam et Eva est; non potest ipse de eisdem non esse. Sic namque expediebat ut qui redempturus erat genus humanum, esset et nasceretur de patre et matre omnium.
1.12
97 PROLOGUS. CAPUT XII. Quod mala Adae nulla rectitudine ad illum hominem transeant.
1.12
Quomodo autem filius Virginis non subjaceat peccato, aut debito Adae, sic quoque difficile non est intelligere. Si quidem Adam factus est justus et liber a peccato et debito saepefato, et a poena peccati, et beatus pote s servare semper acceptam justitiam; et per justitiam eam, quam dixi, libertatem et beatitudinem. Quoniam ergo Adam, cum haec bona sine omni difficultate posset semper servare sibi, non servavit; ea sibi ipse abstulit, et horum se contrariis subjecit. Factus est itaque servus peccati, sive injustitiae, et debiti, quod reddere nequit, et miseriae, de qua est impotentia bona perdita recuperandi. Sicut igitur aliter nequivit sibi auferre bona quae habebat, et attrahere mala quae non habebat, quam non servando sibi bona, cum potuit: ita nulli alii valuit eadem bona auferre, atque mala inferre, nisi non servando bona cui servare quivit. Servare autem nulli potuit ea bona, nisi illis quorum generationis potestatem voluntati subditam accepit. Nulli ergo personae quamvis de se propagatae transmittere mala praedicta potuit in cujus generatione nec natura illi data est propagandi, nec voluntas ejus quidquam operata est, aut operari valuit. Quare Adae mala praedicta nulla ratione aut rectitudine ad hominem conceptum de Virgine pertranseunt. 102
1.13
97 PROLOGUS. CAPUT XIII. Quod etsi non esset Deus, sed purus homo, necesse tamen esset illum talem esse, qualis primus homo factus est.
1.13
Item: si diligenter puro rationis intuitu sapientem Dei speculamur justitiam; nimis absurdum intelligitur ut per illud semen, non creata natura, nec voluntas creaturae, non ulli data potestas producit aut seminat; sed solus Dei voluntas propria ad procreandum hominem, nova virtute mundum a peccato de Virgine segregat, alieni peccati seu debiti sive poenae ad eumdem hominem necessitas ulla pertranseat; etiamsi non assumatur in personam Dei, sed ut purus homo fiat. Nam eadem ipsa ratione, qua non debuit Deus Adam facere nisi justum, nec aliquo debito sive incommodo gravatum, aperte mens rationalis cognoscit eum, quem similiter propria voluntate et virtute procreat, alicui malo subditum fieri non debere: quoniam nimis inconveniens est omnipotenti et sapienti Dei bonitati, talem facere rationalem naturam sola propria voluntate de materia, in qua nullum est peccatum. Quod qui non intelligit, non cognoscit quid Deo non conveniat. Quapropter etiam si purum hominem sic faceret Deus, ut dictum est; necesse esset eum non minori praeditum esse justitia et beatitudine, quam fuit Adam, cum primum factus fuit.
1.14
97 PROLOGUS. CAPUT XIV. Quod propositae rationi non refragetur quod scriptum est: hominem de immundo semine et in iniquitatibus conceptum; etiamsi de aliquibus proprie dictum sit.
1.14
Nam si alicujus mens non capit quod de semine hominis dixi, scilicet, non esse in illo peccatum ante animam rationalem, sed immundum dici peccato et iniquitate, propter futuram immunditiam, cum jam erit homo: atque putat illum immundum esse in ipsa conceptione propterea quia, sicut ipse mihi opposui, legitur: Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? Et: In iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea: non hic laboro, quia non indigeo, ut quod non potest capere, capiat; sed peto ut quod breviter dicam, attendat. Illi utique qui haec dixerunt, aut voluerunt ea intelligi de omni hominis semine; aut tantum de illo quod cum sensu seminatur voluptatis, quae non esset nisi brutorum animalium, si homo non peccasset. At si de omni hoc senserunt; ergo semen de sola Virgine sumptum immundum tanti viri asseruerunt: quod impium est credere. Non itaque hoc de illo scripserunt. Sed si de aliquo hominis semine hoc juxta hunc sensum protulerunt, non nisi de illo, quod cum praedicta voluptate concipitur, intelligi voluerunt. Hoc autem nullatenus refragatur nostrae rationi, quae semen de Virgine sumptum asserit esse mundum, quamvis sit de massa peccatrice.
1.15
97 PROLOGUS. CAPUT XV. Quomodo massa peccatrix non sit tota peccatrix.
1.15
Nam quemadmodum caecitas non est in aliqua parte hominis, quamvis homo dicatur caecus, nisi in oculo ubi debet esse visus; non enim est in manu, vel in pede: nec surditas est nisi in aure, cum homo dicitur surdus; ita licet massa generis humani peccatrix nominetur, non tamen in ulla parte ejus est peccatum, nisi, ut dixi, in voluntate, quam in nulla hominis conceptione semen habere cognoscitur. Quamobrem nulla ratione vera aut verisimili contradicente, si considerentur quae supra dicta sunt, jam libere possumus concludere quia nulla ratio, nulla veritas, nullus intellectus permittit ad hominem ex sola Virgine conceptum de peccato massae peccatricis, quamvis de illa sit assumptus, aliquid potuisse aut debuisse accedere, etiamsi non esset Deus.
1.16
97 PROLOGUS. CAPUT XVI. Cur Joannes, et alii qui similiter concepti sunt per miraculum, non sint per se liberi a peccato.
1.16
Quod si objiciuntar mihi Joannes Baptista et alii qui de sterilibus, et in quibus, prae senectute, natura generandi jam erat emortua, propagati sunt, et quasi per similem rationem putantur debuisse nasci sine peccato et poena peccati, quia per miraculum concepti sunt; valde utique intelligenda est ab istis aliena, ratio illa quae virginalem conceptionem liberam ab omni peccati monstrat necessitate. Aliud est enim aliquid inauditum et inopinabile atque naturae incognitum facere: et aliud naturam aut aetate aut aliquo vitio debilitatam sanare, et ad suum opus revocare. Nam si Adam non peccasset, sicut ipse nulla senectute, nulla causa infirmaretur: sic natura propagandi creata in illo et ad utendum, ut jam dictum est, ejus potestati subdita, nullo casu a suo cursu impediretur. Non ergo in Joanne, et similibus, est aliquid novum naturae Adae, sicut est in filio Virginis, datum; sed quod suis causis infirmatum erat, cognoscitur esse reparatum. Quare quoniam illi per propagationem naturalem datam Adae sunt generati, nequaquam possunt aut debent ei de quo agimus, in conceptionis assimilari miraculo, ut ab originalis vinculo peccati absoluti possint ostendi.
1.17
97 PROLOGUS. CAPUT XVII. Cur Deus incarnatus, cum de Adam posset facere homines non deos sine peccato tot, quot sufficerent.
1.17
Forsitan dicet aliquis: Si purus homo, qui Deus non esset, potuit fieri de Adam sine omni peccati contagione, sicut dicis, cur necesse fuit Deum incarnari; cum aut per unum talem, qui esset sine omni peccato, posset peccatores Deus redimere: aut tot, quot necessarii erant ad perficiendam supernam civitatem, homines simili miraculo facere? Ad quod breviter respondeo. Ideo Deus factus est homo, quia non sufficeret ad redimendos alios, sicut in saepefato opusculo monstratum est, homo non Deus. Idcirco etiam non fecit tot homines tales, quot necessarii erant: ne si nullus de propagatione naturali salvaretur, frustra naturam illam in Adam condidisse, et quasi non fecisset, correxisse videretur: quod summae sapientiae non convenit de aliqua natura facere. Non longe supra investigare proposui, quomodo semen sumptum de Virgine, in quo monstratum erat nullum esse peccatum, liberum a necessitatibus praedictis, in quibus omnes alios homines concipi posueram, posset intelligi: et de illa quidem necessitate, qua recuperare justitiam, quam deseruit humana natura, per se nequit; et de illa, qua corpus, quod corrumpitur, aggravat animam, et maxime in infantibus, illud liberari posse, quia homo ille Deus esset, confidebam; si prius ab illo necessitas peccati et debiti Adae et proximorum parentum rationabiliter alienaretur. Incoepi itaque quaerere quomodo valeret hoc intelligi de necessitate peccati et debiti Adae; ut de aliis postea facilius quod quaerebam inveniretur: et abundante gratia illius de cujus conceptionis agitur, munditia factum est, ut non modo ab omni peccato, et debito, et necessitatibus 103 praefatis liberum cognosceretur; sed insuper hominem ita conceptum esse debere praeditum non minori justitia, vel beatitudine, quam in qua factus est Adam, intelligibili ratione, etiam si non Deus sed purus homo esset, probaretur. Siquidem pariter irrationabile videbatur, et peccatum aut poenam peccati ab ullis parentibus ad illum per talem propagationem descendere; et Deum sponte rationabilem naturam injustam, aut, nulla ejus promevente injustitia, miseram facere.
1.18
97 PROLOGUS. CAPUT XVIII. Quod de Virgine justa Deus conceptus sit, non necessitate, quasi de peccatrice nasci non posset, sed quia sic decebat.
1.18
Quamvis ergo de mundissima Virgine Filius Dei verissime conceptus sit, non tamen hoc ea necessitate factum est, quasi de peccatrice parente justa proles rationabiliter generari per hujusmodi propagationem nequiret: sed quia decebat ut illius hominis conceptio de matre purissima fieret. Nempe decens erat, ut ea puritate, qua major sub Deo nequit intelligi, Virgo illa niteret, cui Deus Pater unicum Filium suum, quem de corde suo aequalem sibi genitum, tanquam seipsum diligebat, ita dare disponebat, ut naturaliter esset unus idemque communis Dei Patris et Virginis Filius: et quam ipse Filius substantialiter facere sibi matrem eligebat; et de qua Spiritus sanctus volebat, et operaturus erat, ut conciperetur et nasceretur ille de quo ipse procedebat. Qualiter autem Virgo eadem per fidem ante ipsam conceptionem mundata sit, dixi; ubi aliam rationem de hoc ipso, unde agitur hic, reddidi.
1.19
97 PROLOGUS. CAPUT XIX. Quomodo ista ratio, et altera alibi data concordent et differant.
1.19
Quae duae rationes intellectui meo videntur ad quaestionem unaquaeque per se sufficere; sed ambae simul animo vim rationis et decorem actionis quaerenti copiose satisfacere. Et quamvis ad idem tendant, in hoc tamen differunt, quod ista quidem, quam hic protuli, monstrat Deum etiam de peccatricis Virginis substantia, quoniam nusquam est in hominis natura praeter voluntatem peccatum, prolem debere justam, imo non nisi justam, nulla ratione repugnante, tali propagatione producere. Illa vero probat quod etiam si in tota Virginis essentia peccatum esset, tamen ad hujusmodi conceptionis munditiam, per fidem munda fieri posset. Atque in ista omnis mortis necessitas, et cujuslibet corruptionis sive laboris ab illo homine aperte excluditur: in illa autem quaestio oriri de hoc ipso videtur; sed sufficienti ratione, si diligenter perspecta fuerit, dissolvitur. Quapropter ex utraque palam est quia nihil nisi pia voluntate Dominus noster et redemptor sustinuit in omnibus, quae passus est.
1.20
97 PROLOGUS. CAPUT XX. Quod natus de Virgine, pro originali peccato habuerit originalem justitiam.
1.20
Ut mihi videtur, de peccato quidem originali, sicut proposui, sufficienter ostensum est quomodo ad hominem de Virgine conceptum nulla ratione descendere a parentibus potuit; sed potius justus, et beatus fieri, ratione exigente, debuit. Quamobrem, quoniam de justo Patre secundum divinam, et de justa matre secundum humanam naturam, justus ab ipsa origine, ut ita dictum sit, natus est; non incongrue pro originali injustitia, quam omnes alii filii Adae habent, a sua origine justitiam originalem habere dicendus est.
1.21
97 PROLOGUS. CAPUT XXI [ al. XX]. Quare non potuit habere personalem injustitiam.
1.21
At de personali injustitia superfluum est disputare, quod ad illum non attigerit; quoniam humana natura nunquam in illo sine divina fuit, nec illius anima unquam aggravata contra voluntatem, aut ullo modo impedita est corpore corruptibili. Quae anima, quoniam ipsa, imo totus ille homo et Verbum Dei Deus, una persona semper exstitit, nunquam sine perfecta justitia, et sapientia, et potestate fuit, quam semper a seipso ille secundum personam, sicut Deus, habuit; licet in naturis humana a divina, quod habuit; acceperit: altiorem autem aliam rationem, quomodo Deus assumpsit hominem de massa peccatrice sine peccato, velut azymum de fermentato, praeter istam, quam hic; et illam quam alibi posui esse non nego: quam, si mihi ostensa fuerit, libenter accipio; et meas, si( quod non arbitror) contra veritatem esse potuerint ostendi, non teneo.
1.22
97 PROLOGUS. CAPUT XXII [ al. XXI]. De quantitate originalis peccati.
1.22
Porro peccatum originale nec majus potest esse quam dixi, nec minus: quia cum infans jam rationalis est, humana natura non habet in illo justitiam quam accepit in Adam, et quam semper debet habere: neque eam excusat impotentia quia non habet, ut supra jam dictum est. Illud tamen non per omnia tam grave, sicut supra posui, existimo. Nam quoniam ad hominem de Virgine conceptum ostendere volebam illud non pertinere; tale illud constitui, cui aliquid non posset addi: ne, sicut dixi, propter hoc quod investigabam, viderer pondus ejus minorare. De quo quid mihi videatur, breviter nunc aperiam. Peccatum Adae ita in infantes descendere, ut sic puniri pro eo debeant, ac si ipsi singuli illud fecissent personaliter, sicut Adam, non puto, quamvis propter illud factum sit, ut eorum nullus possit nasci sine peccato, quod sequitur damnatio. Cum enim dicit Apostolus quia mors regnavit ab Adam usque ad Moysen, etiam in eos, qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae: aperte videtur significare quod non illis personaliter imputetur ipsa Adae praevaricatio, aut aliquid tam magnum; quamvis omnes filios Adae excepto Virginis filio, peccatores et filios irae in scriptis suis pronuntiet. Nam cum ait, etiam in eos, qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae: potest sic intelligi, ac si dicat, et iam in eos, qui non tantum peccaverunt, quantum Adam peccavit praevaricando. Et cum ait: lex autem subintravit, ut abundaret delictum, aut intelligimus peccatum ante legem in illis, qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae, minus quam Adae peccatum: aut si minus non erat; abundavit in eis peccatum post legem ultra peccatum Adae: quod intelligere nequeo, cum illud considero, de cujus pondere et satisfactione in Cur Deus homo, quod mihi visum est, sicut jam legisti, exposui. Verum est tamen quod nullus ad hoc ad quod homo factus est, et propagatio illi data est, restituitur; nec a malis, in quae incidit humana natura, eruitur; nisi per satisfactionem illius peccati, per quod in eadem mala ipsa se praecipitavit. Dicet aliquis: Si non habent singuli peccatum Adae, quomodo asseris nullum salvari sine satisfactione peccati Adae? Nam qualiter justus Deus exigit ab illis satisfactionem 104 peccati, quod non habent? Ad quod dico: Deus non exigit ab ullo peccatore plus quam debet. Sed quoniam nullus potest reddere quantum debet; solus Christus reddit pro omnibus qui salvantur plusquam debent: sicut jam in praefato opusculo dixi.
1.23
97 PROLOGUS. CAPUT XXIII [ al. XXI]. Cur et quomodo peccatum descendat in infantes.
1.23
Adhuc alio quoque modo videndum est qua ratione peccatum minus sit in infantibus, quam in Adam; cum ab illo in omnes descendat. Per unum enim hominem, quod est per Adam, peccatum intravit in hunc mundum; et per peccatum, mors. Cur autem minus sit, non cognoscitur; si cur, et quomodo insit, non intelligatur. Quod quamvis supradictum sit, quantum opus erat ad hoc quod quaerebatur; tamen non erit superfluum, si hic breviter repetitur. Equidem negari nequit infantes in Adam fuisse, cum peccavit: sed in illo causaliter, sive materialiter, velut in semine fuerunt; in seipsis personaliter sunt, quia in illo fuerunt ipsum semen, in se singuli sunt diversae personae, in illo non alii ab illo, in se alii quam ille. In illo fuerunt ille, in se sunt ipsi: fuerunt igitur in illo, sed non ipsi; quoniam nondum erant ipsi. Forsitan dicet aliquis: istud esse quo alii homines in Adam fuisse dicuntur, quasi nihil et inane quoddam est, nec est nominandum esse. Dicat ergo illud esse, fuisse nihil aut falsum sive vanum, quo fuit Christus secundum semen in Abraham, in David et in aliis Patribus; et quo omnia; quae sunt ex semine, fuerunt in seminibus ipsis; et nihil fecisse Deum, cum omnia quae procreantur ex semine, ipsi fecit prius in seminibus; et dicat nihil, vel vanum aliquid esse hoc, quod si vere non esset, haec quae videmus esse non essent. Si enim verum non est ea, quae natura procreat ex seminibus, in illis prius aliquid fuisse, nullo modo ex ipsis essent. Quod si hoc dicere stultissimum est; non falsum vel vanum, sed verum et solidum esse fuit, quo fuerunt omnes alii homines in Adam: nec fecit Deus inane aliquid, cum eos in illo fecit esse; sed sicut dictum est, in illo fuerunt non alii ab illo, et ideo longe aliter, quam sunt in seipsis. Verum quamvis constet eos omnes in illo fuisse; solus tamen Filius Virginis valde diverso modo ab aliis in illo fuit. Omnes quippe alii sic fuerunt in illo, ut per naturam propagandi, quae potestati et voluntati ejus subdita erat, de illo essent: solus vero iste non sic in eo fuit, ut per naturam aut voluntatem ejus de illo fieret( id est quantum ad alios), de aliis enim acceperat. Adam, quando peccavit, ut esset hoc de quo illi futuri erant, et ut de illo essent( id est quantum ad istum): de isto vero, ut esset hoc, unde futurus erat; non autem ut de illo esset, quia non erat in ejus potestate, ut de illo propagaretur. Sed nec in potestate ejus erat ut de alia essentia, aut de nihilo fieret. Quare non erat in eo, ut hic aliquo modo esset. Nam nec in potestate naturae, nec in potestate voluntatis ejus erat, ut esset quoquo modo. Erat tamen in eo natura, de qua propagandus erat, non ejus, sed Dei potestate. Nam etsi usque ad Virginem matrem in parentibus et voluntas seminavit, et natura germinavit, ut ipsa Virgo partim naturali, partim voluntario cursu ad suum esse ab Adam produceretur, sicut omnes alii, in illa tamen nec voluntas creaturae prolem seminavit, ne natura germinavit; sed Spiritus sanctus et virtus Altissimi de Virgine muliere virum mirabiliter procreavit. De aliis ergo erat in Adam, id est in ejus potestate, ut de illo essent; de isto vero non erat in illo, ut aliquo modo esset: sicut non erat in limo, unde vir primus factus est, ut de illo esset mirabiliter; neque in viro, ut Eva de illo, quemadmodum facta est, esset. Sed nec in aliquo eorum, in quibus fuit ab Adam usque ad Mariam, erat, ut esset; fuit tamen in illis, quia erat in eis, unde ipse assumendus erat; quemadmodum erat in limo, unde primus homo factus est, et in eo unde Eva facta est, non voluntate creaturae aut potestate, sed sola divina virtute: sed iste tanto mirabilius et majori gratia; quanto illi puri homines, hic homo Deus factus est. Valde itaque diverso modo iste erat in Adam, quando peccavit; quam erant illi, qui voluntario et naturali cursu procreantur. Illos ergo quodammodo facit Adam, quos per acceptam potestatem humana voluntas seminando, et natura germinando procreant. Istum vero nonnisi Deus fecit, quamvis de Adam: quia non per Adam, sed per se, velut de suo. Quid ergo convenientius ad ostendendum magnitudinem bonitatis Dei, et ad plenitudinem gratiae quam Adae concedebat; quam ut quorum esse in illius potestate sic erat, ut quod ille naturaliter erat, hoc illi per illum essent: ita quoque in ejus esset arbitrii libertate, ut qualis erat ipse justitia et felicitate, tales eos propagaret? Hoc igitur illi datum est. Quoniam itaque in tantae gratiae celsitudine positus bona, quae sibi et illis servanda acceperat, sponte deseruit: idcirco filii perdiderunt quod pater illis cum servando dare posset, non servando abstulit. Haec mihi sufficere videtur ratio, cur ad infantes peccatum et mala descendant Adae; si diligenter, remota nostra voluntate, quae saepe et multum impedit mentem ab intellectu rectitudinis, ipsa plura justitia consideretur. Qualiter autem peccatum idem mihi videatur ad eos descendere, paucis expediam. Est peccatum a natura, ut dixi: et est peccatum a persona. Itaque quod est a persona, potest dici personale; quod autem a natura, naturale, quod dicitur originale: et sicut personale transit ad naturam; ita naturale ad personam hoc modo. Quod Adam comedebat, hoc natura exigebat; quia ut hoc ex geret, sic creata erat. Quod vero de ligno vetito comedit, non hoc voluntas naturalis sed personalis, hoc est propria fecit: quod tamen egit persona, non fecit sine natura. Persona enim erat, quod dicebatur Adam; natura, quod homo: fecit igitur persona peccatricem naturam, quia cum Adam peccavit, homo peccavit. Siquidem non quia homo erat, ut vetitum praesumeret impulsus est: sed propria voluntate, quam non exigit natura, sed persona concepit, attractus est. Similiter fit in infantibus econverso. Nempe, quod in illis non est justitia, quam debent habere, non hoc fecit illorum voluntas personalis, sicut in Adam; sed egestas naturalis, quam ipsa natura accepit ab Adam. In Adam namque, extra quem de illa nihil erat, est nudata justitia quam habebat: et ea semper nisi adjuta caret hac ratione, quia natura subsistit in personis et personae non sunt sine natura, facit natura personas infantium peccatrices. Sic spoliavit persona naturam bono justitiae in Adam: et natura egens facta omnes personas, quas ipsa de se procreat, eadem egestate peccatrices et injustas facit. Hoc modo transit peccatum Adae personale in omnes qui de illo naturaliter propagantur, et est in illis originale sive naturale. Unde patet magnam esse distantiam inter peccatum Adae et peccatum eorum, quia ille peccavit propria voluntate; illi naturali peccant necessitate, quam propria et personalis meruit illius voluntas. Sed cum nemo dubitet quia par poena non sequatur imparia peccata, in hoc tamen similis est et personalis et originalis peccati damnatio, quia nullus admittitur ad regnum Dei, ad quod factus est homo, nisi per mortem Christi, sine qua non redditur quod pro Adae peccato debetur, quamvis non omnes pariter in inferno torqueri mereantur. Nam post diem judicii nullus erit angelus aut homo, nisi aut in regno Dei, aut in inferno. Ita igitur et peccatum 105 infantium minus est quam peccatum Adae; et nullus tamen sine illa universali satisfactione salvatur, per quam et magnum et parvum dimittitur peccatum. Cur autem non sit sine illa morte, et quomodo per illam sit salus hominum, in praefato libro, sicut Deus mihi dedit, quaesivi et dixi.
1.24
97 PROLOGUS. CAPUT XXIV [ al., XXIII]. Quod peccata parentum post Adam non computentur in originali peccato filiorum.
1.24
Parentum vero proximorum peccata ad originale peccatum non aestimo pertinere: quippe si Adam nequivisset ad eos, quos generaturus erat, justitiam suam perducere, nequaquam posset eis suam injustitiam transmittere. Quare, quoniam nullus post Adam filiis suis quivit justitiam suam servare, nullam video rationem cur proximorum parentum peccata filiorum debeant animabus imputari. Denique nulli dubium est quod infantes nullam servant rectitudinem voluntatis propter ipsam rectitudinem. In hoc ergo sunt omnes pariter injusti, quia nullam habent, quam omnis homo habere debet, justitiam. Haec nuditas justitiae descendit ad omnes ab Adam, in quo humana natura se spoliavit eadem justitia. Nam et si in Adam( hoc est naturae humanae) illi remansit aliqua justitia, ut in rebus aliquibus rectam servaret voluntatem: sic tamen privata est illo dono quo sibi justitiam custodire poterat in posteros; ut in nullo eorum ipsa cum aliqua justitia se propagare queat. Plus itaque in infantibus auferre sibi non valuit, quam omnem justitiam et beatitudinem, quae nulli datur aliqua carenti debita justitia. Quod autem proximorum parentum injustitia possit hanc augere justitiae nuditatem, qua non valet in infantes ab Adae peccator major descendere, non videtur possibile. Nam ubi nulla est justitia, nulla potest auferri justitia. Unde autem nulla potest absentari justitia, ibi addi nulla valet injustitia. Nullam ergo infantibus suis addere queunt injusti parentes injustitiam, super praedictam nuditatem justitiae. At ubi nulla est justitia, nihil prohibet aliquam poni justitiam. Verisimilius igitur et possibilius videtur, si parentes injusti aliquam suis infantibus addere dicuntur injustitiam, quod justi suis aliquam dare possint justitiam. Quod si fit, habent infantes justorum aliquam justitiam. Si vero hoc est, levius damnatur, quam infantes justorum, si moriuntur sine baptismo; aut si salventur, cum aliquo suo praecedenti merito eliguntur. Quod Paulus apostolus negat, ubi per Jacob et Esau probat nullum, nisi omnium merita preveniente gratia, salvari. Quoniam itaque nullam dant justi parentes ante baptismum infantibus suis justitiam, nullam utique addunt injusti suis injustitiam. Quod si dicitur Non addunt injusti parentes suis infantibus aliquam injustitiam, quibus auferre nequeunt ullam justitiam; sed originalem, quam habent ab Adam, faciunt in eis graviorem, ergo et justi in suis reddunt eam leviorem. Quare si minus sunt injusti infantes justorum quam injustorum, minus debent reprobari quam illi. Quod dicat, qui audet et ostendere potest. Ego vero non audeo, cum mistim videam et justorum et injustorum infantes ad baptismi gratiam eligi et ab illa reprobari. Sed et hoc si quis dicit, non valet ostendere. Quippe sicut, hoc modo, non est justo justior, nisi qui voluntate magis aut appetit, aut vitat quod debet; ita non est injusto injustior, nisi qui plus amat aut contemnit quod non debet. Si igitur infantes nequeant ostendi, mox ut animam habent, alius alio magis vel minus velle quod debent, aut quod non debent; nemo potest probare quod in infantibus alius alio nascatur justior vel injustior. Pariter ergo nec justi sua justitia reddere videntur in suis infantibus originalem injustitiam leviorem, nec injusti in suis sua injustitia graviorem. Quapropter si parentes injusti nec numero, nec magnitudine queant originale peccatum suis infantibus suo peccato augere, videtur mihi peccata parentum, post Adam, in infantum merita bona parentum, filiis multa et magna beneficia corporis et animae impendi, et propter peccata parentum filios et nepotes usque in tertiam et quartam generationem, et forsitan ultra, diversis tribulationibus in hac vita flagellari, et ea perdere bona etiam in anima, quae forsitan per illos consequerentur, si justi essent; quorum exempla nimis longum est hic inserere. Sed dico peccatum originale in omnibus infantibus conceptis naturaliter aequale esse: sicut peccatum Adae, quod est causa cur nascantur in illo, ad omnes pertinet aequaliter.
1.25
97 PROLOGUS. CAPUT XXV [ al., XXIV]. Quomodo peccata parentum noceant animabus filiorum.
1.25
Si autem peccata parentum aliquando nocent animabus filiorum, hoc modo potius fieri existimo, non quod ea illis Deus imputet, aut quod eos in aliqua delicta propter parentes inducat, sed quoniam sicut saepe meritis parentum, filios justorum a peccatis eruit, ita filios justorum eorum meritis, in suis aliquando derelinquit. Quoniam enim nemo liber est a peccato, nisi Deo liberante, cum non liberat, dicitur inducere, et cum non emollit, indurare. Namque satis videtur susceptibilius, quod Deus animam peccatricem, cui nihil praeter poenam debet, propter parentum peccata in suis dimittat peccatis, ut pro ipsis puniatur, quam quod eam alienis oneret, ut pro eis torqueatur. Ita igitur sine repugnantia et originale peccatum est idem in omnibus, et filius non portabit iniquitatem patris, et unusquisque onus suum portabit et recipiet, prout gessit in corpore sive bonum, sive malum, et reddit Deus peccata parentum filiis in tertiam et quartam generationem, etiam si hoc sit in anima; et quidquid aliud legitur, quod animabus filiorum peccata parentum nocere significare videtur. Quippe non moritur anima filii peccato patris, sed suo; nec portat quis iniquitatem patris, cum in sua relinquitur, sed suam; nec onus alienum, sed suum; nec recipit prout pater, sed prout ipse gessit in corpore. Sed quoniam, propter peccata parentum, a suis malis non est liberatus, ea quae portat eisdem peccatis parentum imputantur.
1.26
97 PROLOGUS. CAPUT XXVI [ al., XXV]. Quomodo tamen nullus portet peccatum patris, sed suum.
1.26
At si objicitur quia omnes qui non salvantur per fidem, quae est in Christum, portant iniquitatem et onus Adae, ut per hoc velit probare infantes, aut aliorum quoque parentum iniquitates similiter debere portare, aut illius non debere, consideret diligenter quia non portant infantes peccatum Adae, sed suum. Nam aliud fuit peccatum Adae, aliud est peccatum infantum; quia differunt, ut dictum est: illud enim fuit causa, istud est effectus; Adam caruit debita justitia, non quia alius, sed quia ipse deseruit. Infantes carent ea, non quoniam ipsi, sed quoniam alius dereliquit. Non est ergo idem peccatum Adae et infantum. Et cum dicit apostolus quod supra posui: Quia mors regnavit ab Adam usque ad Moysen, etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae, sicut significat infantium minus esse quam Adae peccatum: ita aperte monstrat aliud esse. Quapropter cum damnatur infans pro peccato originali, damnatur 106 non pro peccato Adae, sed pro suo. Nam si ipse non haberet suum peccatum, non damnaretur. Ita ergo non portat iniquitatem Adae, sed suam, quamvis ideo dicatur portare, quia iniquitas illius peccati, istius causa fuit. Haec autem causa, quae fuit in Adam, ut infantes in peccato nascantur, non est in aliis parentibus, quia non habet in eis humana natura potestatem, quemadmodum dixi, ut filii justi propagentur. Quare non ita sequitur ut pro peccato illorum sit in infantibus peccatum, sicut pro peccato Adae.
1.27
97 PROLOGUS. CAPUT XXVII [ al., XXVI]. Quid sit originale peccatum, et quod in omnibus sit aequale.
1.27
Originale igitur peccatum non aliud intelligo, quam quod est in infante, mox ut animam habet rationalem; quidquid prius in corpore nondum sic animato factum sit( ut aliqua membrorum corruptio) vel post sive in anima, sive in corpore, futurum sit. Quod propter praedictas aestimo rationes in omnibus infantibus naturaliter propagatis esse aequale, et omnes qui in illo solo moriuntur aequaliter damnari. Siquidem quidquid peccati super illud additur in homine, personale est: et sicut persona, propter naturam, peccatrix nascitur, ita natura per personam magis peccatrix redditur, quia cum peccat persona quaelibet, peccat homo. Hoc peccatum, quod originale dico, aliud intelligere nequeo in eisdem infantibus, nisi ipsam quam supra posui, factam per inobedientiam Adae justitiae debitae nuditatem, per quam omnes filii sunt irae, quoniam et naturam accusat spontanea, quam fecit in Adam, justitiae desertio; nec personas excusat, ut dictum est, recuperandi impotentia, quam comitatur beatitudinis quoque nuditas, ut sicut sunt sine omni justitia, ita sint absque omni beatitudine: per quas duas nuditates in hujus vitae exsilio expositi sunt, et patentes peccatis et miseriis incessanter ubique occurrentibus, et undique irruentibus, nisi quantum divina defenduntur dispositione.
1.28
97 PROLOGUS. CAPUT XXVIII [ al., XXVII]. Contra illos qui non putant infantes debere damnari.
1.28
Sunt quorum animus infantes debere damnari, qui sine baptismo moriuntur, ob solam injustitiam quam dixi, non vult accipere: quoniam nullus homo judicat eos reprehendendos de peccato alienae personae, et quia nondum sunt justi et intelligentes in tali aetate, nec putant Deum districtius innocentes debere judicare, quam judicent homines. Quibus dicendum est quod aliter Deus erga infantes exigit quid debeant agere, aliter homo. Nam homo non debet exigere a natura quod ipse non dedit, et quod sibi non debetur. Nec juste redarguit homo hominem cum culpa nasci, sine qua ipse non nascitur, et de qua non nisi per alium sanatur. Deus vero recte exigit a natura quod dedit ei, et quod sibi juste debetur. Sed et hoc judicium, quo infantes damnantur, non est alienum multum, si consideretur, ab hominum judicio. Si quis enim vir et uxor ejus, ad magnam quamdam dignitatem et possessionem nullo suo merito, sed gratia sola provecti, simul crimen grave inexcusabiliter committunt, et pro eo juste dejiciuntur, et in servitutem rediguntur, quis dicet filios, quos post damnationem generant, eidem non debere subjacere servituti, sed potius ad bona quae parentes juste perdiderunt, gratis oportere restitui? Tales sunt primi parentes, et filii eorum, quos juste pro culpa sua de beatitudine in miseriam damnati, in eodem generant exsilio. De similibus itaque simile debet esse judicium, sed de illis tanto districtius quanto delictum eorum probari potest improbabilius. Denique omnis homo, aut salvatur, aut damnatur: omnis autem homo qui salvatur, ad regnum coelorum admittitur, et omnis qui damnatur, ab eo excluditur. Qui vero admittitur, provehitur ad similitudinem angelorum, in quibus nullum unquam fuit aut erit peccatum, quod fieri nequit, quandiu est in eo aliqua macula peccati. Impossibile itaque est aliquem hominem cum aliquo, quamvis parvo, peccato, salvari. Quare si, quod dixi, originale peccatum est aliquod peccatum, necesse est omnem hominem in eo natum, illo non dimisso, damnari.
1.29
97 PROLOGUS. CAPUT XXIX [ al., XXVIII]. Quomodo impotentia habendi justitiam excuset eos post baptismum.
1.29
Dixi impotentiam habendi justitiam non excusare injustitiam infantium. Quaeret ergo aliquis forsitan dicens: si in infante peccatum, id est injustitia, est ante baptismum; nec excusatur impotentia habendi justitiam, sicut dicis, et in baptismo non remittitur peccatum, nisi quod prius erat: cum post baptismum sit sine justitia, quandiu infans est, nec intelligere potest justitiam quam servet( siquidem justitia est rectitudo voluntatis propter se servata); quomodo non est injustus, etiam postquam baptizatus est? Si ergo baptizatus moritur in infantia, non statim post baptisma, cum poenitere nondum scit, quoniam non habet debitam justitiam nec excusatur impotentia, injustus transit de hac vita, sicut faceret ante baptismum, nec ad regnum admittitur: quod catholica non tenet Ecclesia. Quod si in baptismo peccatum in infantia futurum remittitur infantibus, cur non et illa quae in sequenti fiunt aetate? Ad quod respondeo quod in baptismo peccata penitus quae ante baptismum erant deleantur. Quapropter originalis impotentia justitiam habendi, jam baptizatis non imputatur ad peccatum, sicut prius. Quemadmodum igitur impotentia habendi justitiam prius excusare non poterat absentiam justitiae, quoniam ipsa erat in culpa: sic post baptismum illum omnino excusat, quia remanet sine omni culpa. Unde fit ut justitia quae ante baptismum debebatur ab infantibus sine omni excusatione post baptismum ab illis non exigatur, quasi ex debito. Quandiu ergo sola originali impotentia non habent justitiam, non sunt injusti, quoniam non est in eis absentia debitae justitiae. Non enim est debitum quod sine omni culpa est impossibile. Quare si sic moriuntur qui non sunt injusti, non damnantur, sed et justitia Christi qui se dedit pro illis, et justitia fidei matris Ecclesiae quae pro illis credit, quasi justi salvantur. Haec breviter de originali peccato, pro capacitate intellectus mei, non tamen affirmando quam conjectando dixi, donec mihi Deus melius aliquo modo revelet. Si cui vero aliter visum fuerit, nullius respuo sententiam, si vera probari poterit.

Intertext edge

Open linked passage

Note