De concordia praescientiae et praedestinationis
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10609 Decopre
2.1
123 QUAESTIO I. DE CONCORDIA PRAESCIENTIAE DEI CUM LIBERO ARBITRIO. CAP. I.-- Non repugnat Dei praescientia libertati arbitrii; quia Deus praescit esse libere futurum, quod aliunde non est ex necessitate futurum.
2.1
Videntur quidem praescientia Dei et liberum arbitrium repugnare; quoniam ea quae Deus praescit, necesse est esse futura, et quae per liberum arbitrium fiunt, nulla necessitate proveniunt; sed si repugnant, impossibile est simul et praescientiam Dei esse, quae omnia praevidet, et aliquid per libertatem arbitrii fieri. Quae impossibilitas si abesse intelligitur; repugnantia, quae videtur inesse, penitus removetur. Ponamus itaque simul esse et praescientiam Dei, quam sequi necessitas futurarum rerum videtur; et libertatem arbitrii per quam multa sine ulla necessitate fieri creduntur, et videamus utrum impossibile sit haec duo simul esse. Quod si est impossibile, oritur inde aliud impossibibile: impossibile siquidem est, quo posito aliud impossibile sequitur. Sed si aliquid est futurum sine necessitate, hoc ipsum praescit Deus, qui praescit omnia futura; quod autem praescit Deus, necessitate futurum est, sicut praescitur: necesse est itaque aliquid esse futurum sine necessitate. Nequaquam ergo recte intelligenti hic repugnare videntur praescientia quam sequitur necessitas, et libertas arbitrii a qua removetur necessitas: quoniam et necesse est quod Deus praescit futurum esse, et Deus praescit aliquid esse futurum sine omni necessitate. Sed dices mihi: Non removet tamen a me necessitatem peccandi, vel non peccandi; quoniam Deus praescit me peccaturum, vel non peccaturum: et ideo necesse est me peccare, si pecco; vel non peccare, si non pecco. Ad quod ego: Non debes dicere, Praescit me Deus peccaturum tantum, vel non peccaturum; sed, praescit me Deus peccaturum sine necessitate, vel non peccaturum: et ita sequitur quia sive peccaveris, sive non peccaveris, utrumque sine necessitate erit; quia praescit Deus futurum esse sine necessitate hoc quod erit. Vides igitur non esse impossibile simul esse praescientiam Dei, per quam futura, quae praescit, dicuntur esse ex necessitate; et libertatem arbitrii, per quam multa fiunt sine necessitate. Si enim est impossibile, sequitur aliquid impossibile, sed nulla nascitur ex hoc impossibilitas. Forsitan dicis: Nondum aufers a corde meo vim necessitatis, cum dicis quia necesse est me peccaturum esse, vel non peccaturum sine necessitate, quia hoc praescit Deus: necessitas enim videtur sonare coactionem vel prohibitionem. Quare si necesse est me peccare ex voluntate, intelligo me cogi aliqua occulta vi ad voluntatem peccandi; et si non pecco, a peccandi voluntate prohiberi. Quapropter necessitate videor mihi peccare, si pecco; vel non peccare, si non pecco.
2.2
123 QUAESTIO I. DE CONCORDIA PRAESCIENTIAE DEI CUM LIBERO ARBITRIO. CAP. II.-- Quomodo necesse sit rem esse futuram quando Deus praescit eam esse futuram; et tamen voluntatem liberam manere: et de duplici necessitate.
2.2
Ergo sciendum est quia saepe dicimus necesse esse quod nulla vi esse cogitur, et necesse non esse quod nulla prohibitione removetur. Nam dicimus, necesse est Deum immortalem esse, et necesse est Deum non esse injustum; non quod vis aliqua cogat eum esse immortalem, aut prohibeat esse injustum, sed quoniam nulla res potest facere ut non sit immortalis, aut ut sit injustus. Sic itaque si dico, necesse est esse te peccaturum, vel non peccaturum sola voluntate, sicut Deus praescit, non est intelligendum quod aliquid prohibeat voluntatem quae non erit, aut cogat illam esse quae erit: hoc ipsum namque praescit Deus, qui praevidet aliquid futurum ex sola voluntate, quod voluntas non cogitur, aut prohibetur ulla alia re; et sic ex libertate fit, quod fit ex voluntate. Si igitur haec diligenter intelliguntur, puto quia et praescientiam Dei et libertatem arbitrii simul esse nulla prohibet inconvenientia. Denique si quis intellectum verbi proprie considerat, hoc ipso quod praesciri aliquid dicitur, futurum esse pronuntiatur: non enim nisi quod futurum est praescitur, quia scientia non est nisi veritatis. Quare cum dico quia si praescit Deus aliquid, 124 necesse est illud esse futurum; idem est, ac si dicam: Si erit, ex necessitate erit; sed haec necessitas non cogit, nec prohibet aliquid esse, aut non esse. Ideo enim quia ponitur res esse, dicitur ex necessitate esse; aut quia ponitur non esse, affirmatur non esse ex necessitate; non quia necessitas cogat aut prohibeat rem esse, aut non esse. Nam cum dico: Si erit, necessitate erit; hic sequitur necessitas rei positionem, non praecedit. Idem valet, si sic pronuntietur: Quod erit, ex necessitate erit. Non enim aliud significat haec necessitas, nisi quia quod erit non poterit simul non esse. Pariter autem verum est quia fuit, et est, et erit aliquid, non ex necessitate, et quia necesse est fuisse omne quod fuit, et esse quod est et futurum esse quod erit. Quippe non est idem rem esse praeteritam, et rem praeteritam esse praeteritam; aut rem esse praesentem, et rem praesentem esse praesentem; aut rem esse futuram, et rem futuram esse futuram, sicut non est idem rem esse albam, et rem albam esse albam. Lignum enim non est semper necessitate album, quia aliquando priusquam fierit album, potuit non fieri album; et postquam est album potest fieri non album: lignum vero album, semper necesse est esse album; quia nec antequam sit, nec postquam est album, fieri potest ut album simul sit non album. Similiter res non necessitate est praesens; quoniam antequam esset praesens, potuit fieri ut praesens non esset; et postquam est praesens, potest fieri non praesens. Rem autem praesentem necesse est esse praesentem semper; quia nec prius quam sit, nec postquam est praesens, potest praesens simul esse non praesens. Eodem modo res aliqua, ut quaedam actio, non necessitate futura est; quia, priusquam sit, fieri potest ut non sit futura: rem vero futuram necesse est esse futuram; quoniam futurum nequit esse simul non futurum. De praeterito autem similiter verum est quia res aliqua non est necessitate praeterita; quoniam, antequam esset, potuit fieri ut non esset: et quia praeteritum semper necesse est esse praeteritum; quoniam non potest simul non esse praeteritum. Sed in re praeterita est quiddam, quod non est in re praesenti vel futura. Nunquam enim fieri potest ut res, quae praeterita est, fiat non praeterita: sicut res quaedam, quae praesens est, potest fieri non praesens; et aliqua res, quae non necessitate futura est, potest fieri ut non sit futura. Itaque, cum dicitur futurum de futuro, necesse est esse quod dicitur; quia futurum nunquam est non futurum: sicut quoties idem dicimus de eodem. Cum enim dicimus quia omnis homo est homo, aut si est homo homo est; aut omne album est album, et si est album album est: necesse est esse quod dicitur, quia non potest aliquid simul esse et non esse. Quippe si non est necesse omne futurum esse futurum; quoddam futurum non est futurum: quod est impossibile. Necessitate ergo omne futurum, futurum est; et si est futurum, futurum est, cum futurum dicitur de futuro: sed necessitate sequente, quae nihil esse cogit.
2.3
123 QUAESTIO I. DE CONCORDIA PRAESCIENTIAE DEI CUM LIBERO ARBITRIO. CAP. III.-- Quod libere futura, non sint necessaria necessitate praecedente, sed sequente.
2.3
Cum autem futurum dicitur de re, non semper res necessitate est, quamvis sit futura. Nam si dico: Cras seditio futura est in populo, non tamen necessitate erit seditio. Potest enim fieri, antequam sit, ut non fiat, etiamsi est futura. Aliquando vero est, ut res sit ex necessitate quae dicitur futura, ut si dico cras esse futurum ortum solis. Si ergo cum necessitate futurum pronuntio de re futura hoc modo, seditio cras futura, necessitate futura est; aut, ortus solis cras futurus, necessitate futurus est: seditio quidem, quae non erit ex necessitate, sola sequenti necessitate futura asseritur; quia futura de futura dicitur: si enim cras futura est, necessitate futura est: ortus vero solis duabus necessitatibus futurus intelligitur, scilicet et praecedenti quae facit rem esse, ideo enim erit quia necesse est ut sit; et sequenti, quae nihil cogit esse, quoniam idcirco necessitate futurus est, quia futurus est. Quapropter, cum dicimus quia quod Deus praescit futurum, necesse est esse futurum, non asserimus semper rem esse necessitate futuram; sed rem futuram, necessitate esse futuram. Non enim potest futurum simul non esse futurum. Idem sensus est, si sic dicitur: Si Deus praescit aliquid, non addendo futurum; quoniam in praescire intelligitur futurum. Nam non est aliud praescire quam scire futurum; et ideo si praescit Deus aliquid, necesse est illud esse futurum. Non ergo semper sequitur praescientiam Dei, rem necessitate futuram esse; quoniam, quamvis omnia futura praesciat, non tamen praescit cuncta futura necessitate, sed quaedam praescit ex libera rationalis creaturae voluntate futura. Notandum quippe est quia, sicut necesse non est Deum velle quod vult; ita necesse est in multis velle hominem quod vult; et, sicut necesse est esse, quidquid Deus vult; ita necesse est esse, quod vult homo in his, quae Deus ita subdit humanae voluntati, ut si vult fiant, si non vult non fiant. Quoniam enim quod Deus vult, non potest non esse; cum vult hominis voluntatem nulla cogi vel prohiberi necessitate ad volendum; vel ad non volendum, et vult effectum sequi voluntatem; tunc necesse est voluntatem esse liberam, et esse quod vult. In hujusmodi ergo verum est quia necessitate sit opus peccati, quod vult homo facere; quamvis non necessitate velit. Quod si quaeritur de peccato ipsius voluntatis, cum peccat volendo, utrum sit necessitate, respondendum est quia sicut non vult necessitate, ita non est peccatum voluntatis necessitate. Nec necessitate. operatur eadem voluntas; quia si non vellet sponte, non operaretur, quamvis quod facit, necesse sit fieri, ut supra dixi. Nam, quoniam non est aliud ibi peccare, quam velle quod non debet; ita non est peccatum voluntatis necessarium, sicut velle non est necessarium: tamen verum est quia si vult homo peccare, necesse est eum peccare; sed ea necessitate quam supra dixi nihil cogere aut prohibere. Itaque quod vult libera voluntas, et potest et non potest non velle, et necesse est eam velle. Potest namque non velle antequam velit, quia libera est; et cum jam vult, non potest non velle, sed eam velle necesse est; quoniam impossibile ille est idipsum simul et velle et non velle. Opus vero voluntatis, cui datum est ut quod vult sit, et quod non vult non sit, voluntarium sive spontaneum est; quoniam spontanea voluntate fit: et bifariam est necessarium, quia et voluntate cogitur fieri, et quod fit non potest simul non fieri. Sed has necessitates facit voluntatis libertas, quae, priusquam sint, eas cavere potest. Haec omnia Deus, qui scit omnem veritatem et nonnisi veritatem, sicut sunt spontanea vel necessaria, videt, et sicut videt, ita sunt. Hac ergo consideratione palam est quia sine omni repugnantia, et Deus praescit omnia, et multa fiunt ex libera voluntate, quae, antequam sint, fieri potest ut nunquam sint; et tamen quodammodo sunt necessitate: quae necessitas, ut dixi, descendit de libera voluntate.
2.4
123 QUAESTIO I. DE CONCORDIA PRAESCIENTIAE DEI CUM LIBERO ARBITRIO. CAP. IV.-- Si praescientia Dei necessitatem ingerit rebus quas praescit; ipse nihil facit ex libertate, sed omnia ex necessitate.
2.4
Cognosci potest etiam non omnia quae praescit Deus esse ex necessitate, sed quaedam fieri ex libertate voluntatis; quia, cum vult aut facit Deus aliquid, sive secundum aeternitatis dicatur immutabilem praesentiam, in qua nihil est praeteritum aut 125 futurum, sed omnia simul sunt sine omni motu; ut, si dicimus quia non voluit aut volet, nec fecit aut faciet aliquid, sed tantum vult et facit; sive secundum tempus velut cum proferimus quia volet aut faciet quod nondum factum esse cognoscimus: negari nequit scire quae vult et facit, et praescire quae volet atque faciet. Quare si scire atque praescire Dei necessitatem ingerit omnibus, quae scit aut praescit; nihil secundum aeternitatem aut secundum ullum tempus, vult aut faciet ipse ex libertate, sed omnia ex necessitate: quod si absurdum est vel opinari, non necessitate est aut non est, omne quod scit Deus aut praescit esse vel non esse. Ergo nihil prohibet aliquid sciri vel praesciri ab illo in nostris voluntatibus et actionibus fieri, aut futurum esse per liberum arbitrium: ut, quamvis necesse sit esse quod scit aut praescit, tamen multa fiant nulla necessitate, sed libera voluntate, quemadmodum supra monstravi. Nempe quid mirum, si hoc modo aliquid est ex libertate et ex necessitate, cum multa sint quae recipiunt opposita diversa ratione? Quae namque magis opposita sunt, quam adire et abire? Videmus tamen, cum transit aliquis de loco ad locum, quia idem ire, est adire et abire. Abit enim de loco, et adit ad locum. Item: si consideremus solem sub aliqua parte coeli, cum semper coelum lustrando ad eamdem partem festinet, videmus quia idem locus est a quo recedit et ad quem accedit, et indesinenter ei eodem tempore appropinquat, a quo elongatur. Patet etiam cursum ejus non ignorantibus, quia si coelum consideremus, semper transit ab occidentali parte ad orientalem. Si vero terram attendimus, nunquam nisi ab orientali ad occidentalem, et sic semper contra firmamentum vadit, et licet tardius, cum firmamento: quod ipsum in omnibus planetis cernitur. Ita ergo nulla oritur repugnantia, si secundum praedictas rationes asserimus idem aliquid esse necessitate futurum, quia est futurum; et nulla cogi necessitate esse futurum, nisi ea necessitate, quam supra dixi fieri a libera voluntate.
2.5
123 QUAESTIO I. DE CONCORDIA PRAESCIENTIAE DEI CUM LIBERO ARBITRIO. CAP. V.-- Quod multa in Scripturis dicuntur necessaria et immutabilia, per comparationem ad aeternitatem; quae in tempore sunt libera, et possent non esse.
2.5
Si vero per hoc, quod de homine dicit Job Deo: Constituisti terminos ejus, qui praeteriri non poterunt, vult aliquis ostendere quia nullus potuit accelerare vel differre diem in qua moritur, quamvis aliquando nobis videatur aliquis facere ex libera voluntate unde moritur, non est quod objicitur contra hoc quod supra diximus. Nam, quoniam Deus non fallitur, nec videt nisi veritatem sive ex libertate sive ex necessitate eveniat, dicitur constituisse apud se immutabiliter quod apud hominem priusquam fiat mutari potest Tale etiam est quod Paulus apostolus de his, qui secundum propositum vocati sunt sancti, dicit: Quos praescit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Quos autem praedestinavit, hos et vocavit; et quos vocavit, hos et justificavit; quos autem justificavit, illos et magnificavit. Hoc quippe propositum, secundum quod vocati sunt sancti, in aeternitate, in qua non est praeteritum vel futurum, sed tantum praesens, immutabile est; sed in ipsis hominibus ex libertate arbitrii aliquando est mutabile. Sicut enim quamvis in aeternitate non fuit aut erit aliquid, sed tantum est, et tamen in tempore fuit et erit aliquid sine repugnantia; ita quod in aeternitate mutari nequit, in tempore aliquando per liberam voluntatem antequam sit, esse mutabile probatur absque inconvenientia: quamvis autem ibi nihil sit nisi praesens, non est tamen illud praesens temporale, sicut nostrum; sed aeternum, in quo tempora cuncta continentur. Siquidem, quemadmodum praesens tempus continet omnem locum et quae in quolibet loco sunt; ita aeterno praesenti simul clauditur omne tempus et quae sunt in quolibet tempore. Cum ergo ait Apostolus quia Deus praescit sanctos suos, praedestinavit, vocavit, justificavit, magnificavit, nihil horum prius aut posterius apud Deum est; sed omnia simul aeterno praesenti sunt intelligenda. Habet enim aeternitas suum simul, in quo sunt omnia quae simul sunt loco vel tempore, et quae sunt diversis in locis vel temporibus. Ut autem ostenderet idem Apostolus non illa verba se pro temporali significatione posuisse; illa etiam, quae futura sunt, praeteriti temporis verbo pronuntiavit. Nondum enim quos praescivit adhuc nascituros, jam temporaliter vocavit, justificavit, magnificavit. Unde cognosci potest eum, propter indigentiam verbi significantis aeternam praesentiam, usum esse verbis praeteritae significationis; quoniam quae tempore praeterita sunt, ad similitudinem aeterni praesentis omnino immutabilia sunt. In hoc siquidem magis similia sunt aeterno praesenti, temporaliter praeterita quam praesentia; quoniam quae ibi sunt, nunquam possunt non esse praesentia, sicut tempore praeterita non valent unquam praeterita non esse: praesentia vero tempore omnia quae transeunt, fiunt non praesentia. Hoc ergo modo quidquid de his, quae libero fiunt arbitrio, velut necessarium sacra Scriptura pronuntiat; secundum aeternitatem loquitur, in qua praesens est omne verum et nonnisi verum, immutabiliter, non secundum tempus, in quo non semper sunt voluntates et actiones nostrae: et, sicut dum non sunt, non est necesse eas esse; ita saepe non est necesse ut aliquando sint. Nam, non semper scribo aut volo scribere: et, sicut, dum non scribo aut non volo scribere, non est necesse me scribere aut velle scribere; ita necesse non est ut aliquando scribam, vel velim scribere. Cum autem res tam aliter esse cognoscatur in tempore quam in aeternitate: ut aliquando verum sit quoniam aliquid non est in tempore, quod est in aeternitate; et quod fuit in tempore, quod ibi non fuit; et erit temporaliter, quod ibi non erit: nulla ratione negari videtur similiter posse aliquid in tempore esse mutabile, quod ibi est immutabile. Quippe non magis opposita sunt, mutabile in tempore, et immutabile in aeternitate; quam non esse in aliquo tempore, et esse semper in aeternitate: et fuisse, vel futurum esse secundum tempus, atque non fuisse, vel non futurum esse in aeternitate. Siquidem non dico aliquid nunquam esse in tempore, quod semper est in aeternitate; sed tantum in aliquo tempore non esse. Non enim dico actionem meam crastinam nullo tempore esse; sed hodie tantum nego eam esse, quae tamen semper est in aeternitate. Et quando negamus fuisse vel futurum ibi esse aliquid, quod in tempore fuit aut erit, non asserimus id quod fuit aut erit nullo modo ibi esse; sed tantum praeterito vel futuro modo dicimus non ibi esse, quod ibi indesinenter est, suo praesenti modo: in his vero nulla videtur adversari contrarietas. Sic utique sine ulla repugnantia dicitur aliquid esse mutabile in tempore antequam sit, quod in aeternitate manet immutabiliter, non antequam sit, vel postquam est; sed indesinenter, quia nihil est ibi secundum tempus. Nam hoc ipsum ibi est aeternaliter, quia temporaliter aliquid et est, et, antequam sit, potest non esse, sicut jam dixi. Sufficienter ex his, quae dicta sunt, puto patere quia praescientia Dei et liberum arbitrium nequaquam invicem repugnant: quod facit vis aeternitatis, quae claudit omne tempus et quae sunt in quolibet tempore.