De concordia praescientiae et praedestinationis
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10609 Decopre
3.1
126 CAP. VI.-- De libertate ad ea quae sunt salutis hic quaeritur ubi, et quae sit.
3.1
Sed quoniam non in omnibus liberum habemus arbitrium, videndum est ubi, et quae sit illa libertas arbitrii quam semper habere creditur homo, et quid sit illud arbitrium. Non enim idem est arbitrium et libertas qua dicitur liberum. In multis dicitur libertas et arbitrium; ut cum aliquem dicimus libertatem habere loquendi, aut tacendi, et in ejus arbitrio esse quid horum velit. In pluribus quoque aliis similiter dicitur libertas et arbitrium, quae non semper adsunt, aut ad salutem animae nobis necessaria sunt. Pro illo autem arbitrio tantum, et pro illa libertate ista ventilatur quaestio; sine quibus homo salvari nequit, postquam potest illis uti. Nam ideo conqueruntur multi quia putant ad salutem vel damnationem nihil valere liberum arbitrium; sed solam necessitatem propter Dei praescientiam. Quoniam ergo non salvatur homo, postquam ad intelligibilem pervenit aetatem, sine sua justitia: ibi est investigandum hoc arbitrium, et haec libertas unde agitur, ubi sedes et justitiae. Primum itaque ostendenda est justitia; deinde ista libertas et istud arbitrium. Est quidem justitia quaelibet, magna vel parva, rectitudo voluntatis propter se servata. Libertas autem ista est potestas servandi rectitudinem voluntatis propter ipsam rectitudinem. Quas definitiones puto me apertis rationibus monstrasse: priorem quidem in tractatu, quem feci de veritate; alterum vero in eo, quem edidi de hac ipsa libertate; in quo etiam ostensum est quomodo naturaliter et inseparabiliter sit in homine haec libertas, quamvis non ea semper utatur; et quod sit ita fortis, ut nulla res homini rectitudinem praedictam, id est justitiam, quam habet, valeat, quandiu hac libertate voluerit uti, auferre. Justa vero non est naturalis, sed fuit separabilis in principio et angelis in coelo, et hominibus in paradiso, et est adhuc in hac vita; non tamen necessitate, sed habentium illam propria voluntate. Sed quoniam justitiam, qua justus est aliquis, constat esse rectitudinem voluntatis, quam dixi: quae rectitudo tunc tantum est in aliquo, cum ipse vult quod Deus vult cum velle: patet quia Deus eamdem rectitudinem non potest invito auferre; quoniam non potest hoc velle. Sed neque velle potest ut eam habens, nolens ulla necessitate eam deserat, quippe vellet illum non velle, quod vult eum velle: quod esse nequit. Sequitur ergo Deum velle hoc modo rectam voluntatem ad volendum recte et ad servandum eamdem rectitudinem esse liberam; quae quando potest quod vult, libere facit quod facit. Unde quoque apertissime cognosci potest aliquam esse liberam voluntatem cum actione sua, non repugnante Dei praescientia, sicut supra monstratum est. Ponamus nunc exemplum aliquod, in quo appareat et recta, id est justa voluntas et libertas arbitrii, et ipsum arbitrium; et quomodo recta voluntas impugnetur, ut deserat rectitudinem, et qualiter eam libero servet arbitrio. Habet aliquis in corde ut veritatem teneat, quia intelligit rectum esse amare veritatem. Hic utique rectam jam habet voluntatem et rectitudinem voluntatis. Aliud autem est voluntas; et aliud rectitudo, qua recta est. Accedit alius; et, nisi mentiatur, minatur illi mortem. Videmus nunc in ejus esse arbitrio an deserat vitam pro rectitudine voluntatis; an rectitudinem, pro vita. Hoc arbitrium, quod et judicium dici potest, liberum est; quoniam ratio, qua intelligitur rectitudo, docet rectitudinem illam ejusdem rectitudinis amore semper esse servandam; et quidquid obtenditur ut deseratur esse contemnendum; atque voluntatis est ut ipsa quoque reprobet ac eligat, quemadmodum rationis intellectus monstrat: ad hoc enim maxime datae sunt rationali creaturae voluntas et ratio. Quapropter idem voluntatis arbitrium, ut eamdem rectitudinem deserat, nulla cogitur necestitate, quamvis mortis impugnetur difficultate. Licet enim necesse sit aut vitam aut rectitudinem relinquere, nulla tamen necessitas determinat quam servet aut deserat. Nempe sola voluntas determinat ibi quid teneat, nec aliquid facit vis necessitatis, ubi operatur electio sola voluntatis. At cui non est deserendi rectitudinem voluntatis, quam habet, necessitas; palam est quia non deest servandi potestas sive libertas. Semper enim haec potestas libera est. Haec est enim libertas, quam esse dixi potestatem servandi rectitudinem voluntatis, propter ipsam rectitudinem. Hac ipsa libertate rationalis naturae, et arbitrium liberum et voluntas libera dicitur.
3.1
126 CAP. VI.-- De libertate ad ea quae sunt salutis hic quaeritur ubi, et quae sit. CAP. VII.-- An Dei praescientia sit a rebus: et an res sint ab ejus scientia. Et quomodo mala sint a Deo.
3.1
Restat nunc ut consideremus, cum Deus omnia praescire sive scire credatur, utrum ejus scientia sit a rebus, an res habeant esse ab ejus scientia. Nam, si Deus a rebus habet scientiam, sequitur quod illae prius sint quam ejus scientia, et sic a Deo non sint, a quo nequeunt esse nisi per ejus scientiam. Si vero quaecunque sunt, a scientia Dei sumunt essentiam: Deus factor est auctor est malorum operum, et ideo non juste punit malos: quod non suscipimus. Haec autem quaestio facile solvi potest, si prius cognoscitur bonum, quod est justitia, vere aliquid esse; malum vero, quod est injustitia, omni carere existentia. Quod in tractatu de casu diaboli, et in libello quem de conceptu virginali et peccato originali titulavi, apertissime monstravi. Non est enim injustitia qualitas, aut actio, aut aliqua essentia, sed tantum absentia debitae justitiae; nec est nisi in voluntate, ubi debet esse justitia. Per quam voluntatem justam vel injustam dicitur omnis rationalis natura, et quaelibet ejus actio justa vel injusta. Omnis quippe qualitas, et omnis actio, et quidquid aliquam habet essentiam, a Deo est, a quo est omnis justitia et nulla injustitia: facit igitur Deus omnia quae justa vel injusta voluntate fiunt, id est bona opera et mala. In bonis quidem facit quod sunt, et quod bona sunt; in malis vero facit quod sunt, sed non quod mala sunt. Nam omni rei esse justam vel bonam, est aliquid esse; nulli vero rei est esse aliquid, injustam vel malam esse. Siquidem bonum vel justum esse, est justitiam habere: quod est aliquid. Malum vero esse vel injustum, est non habere justitiam quam debet habere: quod non est aliquid. Justitia namque aliquid est; injustitia vero nihil, sicut dixi. Est autem aliud bonum, quod dicitur commodum, cujus contrarium est malum, quod est incommodum. Hoc malum aliquando nihil est, ut caecitas; aliquando est aliquid, ut dolor. Sed hoc malum, cum aliquid est, Deum facere non negamus; quia ipse est, sicut legitur, faciens pacem et creans malum. Ipse namque creat incommoda, quibus exercet et purgat justos, et punit injustos. Itaque de illo tantum malo, quod est injustitia, per quam dicitur injustum, certum est quia nunquam est aliquid; nec alicui rei est esse aliquid, injustam esse. Et, sicut Deus non facit injustitiam, ita non facit aliquid injustum esse: qui tamen facit omnes actiones et omnes motus, quia ipse facit res a quibus, et ex quibus, et per quas, et in quibus fiunt; et nulla res habet ullam potestatem volendi aut faciendi, nisi illo dante. Ipsum quoque velle, quod aliquando justum est, aliquando injustum, nec est aliud quam uti potestate volendi et voluntate, quas Deus dat, inquantum est, 127 bonum est, et a Deo est. Quod tunc quidem quando recte est, bonum et justum est; quando vero non recte, hoc solo quia non recte est, malum est et injustum. Est autem aliquid recte esse, et hoc est a Deo; non esse vero recte, non est aliquid, nec est a Deo. Nam, sicut cum aliquis utitur gladio, aut lingua, aut potestate loquendi, non est aliud gladius, aut lingua, sive potestas cum rectus est eorum usus, aliud, cum non est rectus; ita voluntas qua utimur ad volendum, sicut ratione utimur ad ratiocinandum, non est aliud quando quis illa recte utitur, et aliud quando non recte; nec magis nec minus est hoc quod est essentialiter, cum est justa, quam cum injusta est voluntas, per quam dicitur aut substantia aut actio justa vel injusta. Sic, itaque facit Deus in omnibus voluntatibus et operibus bonis, et quod essentialiter sunt, et quod bona sunt; in malis vero non quod mala sunt, sed tantum quod per essentiam sunt. Quemadmodum enim non est essentia rerum, nisi a Deo; ita non est recta, nisi ab ipso. Hujus vero rectitudinis, de qua loquor, absentia, quae est injustitia, non est nisi in volu tate rationalis creaturae, quae semper debet habere justitiam. Cur autem non habeat, quam semper debet habere: et quomodo Deus bona faciat, sola sua bonitate, et mala sola culpa hominis vel diaboli; et qualiter homo bona faciat per liberum arbitrium, praesulante gratia, et malum sola sua operante propria voluntate; et quid habeat Deus in malis, sine culpa sua, et bomo in honis, cum laude sua; ut tamen bona hominis videantur aperte imputanda Deo, et mala homini: cum de gratia et libero arbitrio tractabimus, ut puto Deo donante, apertius patebit. Nunc autem tantum dico quod malus angelus ideo justitiam non habet, quia eam deseruit, nec postea recepit; homo vero idcirco illa caret, quia in primis parentibus eam abjecit, postea aut non illam recepit, aut receptam rejecit. Puto quia, gratia Dei adjuvante, monstravimus quod praescientiam Dei et liberum arbitrium simul esse, si diligenter considerentur quae diximus, non sit impossibile, neque possit aliquid objici quod non sit dissolubile.