Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De concordia praescientiae et praedestinationis
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis"> —
⋯
More
Original / primary: 10609 Decopre
4.1
QUAESTIO II. DE CONCORDIA PRAEDESTINATIONIS CUM LIBERO ARBITRIO.
4.1
Nunc ergo in eo sperantes, qui huc usque nos perduxit, discordiam quae inter praedestinationem et liberum arbitrium videtur esse, aggrediamur dissolvere. Ad quod per ea quae supra disseruimus, sicut in sequentibus patebit, non parum profecimus.
4.1
QUAESTIO II. DE CONCORDIA PRAEDESTINATIONIS CUM LIBERO ARBITRIO. CAP. I [ al. VIII].-- Ratio dubitandi circa libertatis et praedestinationis concordiam.
4.1
Praedestinatio videtur idem esse quod praeordinatio, sive praestitutio: et ideo quod Deus praedestinare dicitur, intelligitur praeordinare: quod est statuere futurum esse. Quod autem Deus statuit futurum esse, necessitate videtur futurum esse; quare quidquid Deus praedestinat, necesse est futurum esse. Si ergo Deus praedestinat bona et mala quae fiunt, nihil fit per liberum arbitrium; sed omnia ex necessitate. At, si tantum bona praedestinat, sola bona sunt ex necessitate, nec est liberum arbitrium nisi ad mala: quod nimis est absurdum. Non ergo sola bona praedestinat Deus. Si autem bona quaedam opera facit liberum arbitrium, per quae fiunt justi absque praedestinatione, non praedestinat Deus omnia bona opera, quae justos faciunt, quare nec illos justos, qui sunt per opera liberi arbitrii. Non ergo praescivit Deus eos; quia quos praescivit hos et praedestinavit. Sed falsum est Deum non praescire aliqua bona opera, aut aliquos justos. Non igitur quaedam solius liberi arbitrii opera bona justificant, sed illa sola quae Deus praedestinat. Si ergo Deus praedestinat omnia, et praedestinata sunt ex necessitate, cum nihil per liberum arbitrium necessitate fiat, sequi videtur nihil esse liberum arbitrium, manente praedestinatione; aut si statuimus in aliquibus liberum arbitrium, perire in illis praedestinationem.
4.2
QUAESTIO II. DE CONCORDIA PRAEDESTINATIONIS CUM LIBERO ARBITRIO. CAP. II [ al. IX].-- Praedestinatio non solum bonorum est, sed et malorum potest dici.
4.2
In primis itaque ante quaestionis responsionem, videndum est quia praedestinatio non solum bonorum est, sed et malorum potest dici: quemadmodum Deus mala quae non facit, dicitur facere, quia permittit. Nam, dicitur hominem indurare cum non emollit, ac inducere in tentationem cum non liberat. Non est ergo inconveniens si hoc modo dicimus Deum praedestinare malos, et eorum mala opera, quando eos et eorum mala opera non corrigit. Sed bona specialius praescire, et praedestinare dicitur, quia in illis facit quod sunt, et quod bona sunt; in malis autem nonnisi quod sunt essentialiter, non quod mala sunt; ut supra dictum est. Sciendum quoque est quia sicut praescientia non in Deo dicitur proprie; ita nec praedestinatio, quia illi nec ante, nec post aliquid est, sed omnia sunt illi simul praesentia.
4.3
QUAESTIO II. DE CONCORDIA PRAEDESTINATIONIS CUM LIBERO ARBITRIO. CAP. III. [ al. X].-- Praedestinatio cum libertate conciliatur eodem modo quo praescientia.
4.3
Consideremus nunc an aliqua possint praedestinari, per liberum arbitrium futura. Dubitari utique non debet quia ejus praedestinatio, et praescientia non discordat; sed sicut praescit, ita quoque praedestinat. In quaestione de praescientia cognovimus aperte aliqua praesciri futura per liberum arbitrium, sine omni repugnantia. Unde veritas quoque evidens, et ratio docet praedestinari similiter per liberum arbitrium quaedam futura, absque omni inconvenientia. Nam neque praescit Deus, neque praedestinat quemquam justum futurum ex necessitate. Non enim habet justitiam, qui eam non servat libera voluntate. Pariter igitur, quamvis necesse sit fieri quae praesciuntur et quae praedestinantur, quaedam tamen praescita et praedestinata non eveniunt ea necessitate quae praecedit rem et facit, sed ea quae rem sequitur, sicut supra diximus. Non enim ea Deus, quamvis praedestinet, facit voluntatem cogendo aut voluntati resistendo, sed in sua illam potestate dimittendo. Quamvis tamen sua voluntas utatur potestate, nihil tamen facit quod Deus non faciat in bonis sua gratia, in malis non sua, sed ejusdem voluntatis culpa; quod, sicut promisimus, clarius, cum de gratia loquemur, apparebit. Et, sicut praescientia quae non fallitur, non praescit nisi verum sicut erit, aut necessarium, aut spontaneum; ita praedestinatio quae non mutatur, non praedestinat nisi sicut est in praescientia. Et, quemadmodum quod praescitur, licet in aeternitate sit immutabile, tamen in tempore aliquando antequam sit, mutari potest; ita est per omnia de praedestinatione. Patet igitur ex his quae dicta sunt, si bene considerentur, quia nec praedestinatio excludit liberum arbitrium, nec liberum arbitrium adversatur praedestinationi. Siquidem omnia illa, quibus supra monstravimus liberum arbitrium praescientiae non repugnare, pariter ostendunt illud praedestinationi concordare. Non ergo rationabiliter, 128 quoties aliquid contingit, operante spontanea voluntate, velut cum homo homini facit injuriam unde ab illo occiditur, quidam clamant dicentes: Sic praescitum et praedestinatum erat a Deo; et ideo necessitate factum est, nec aliter fieri potuit. Quippe nec qui alium injuria irritavit, nec qui se vindicavit, hoc fecit necessitate, sed sola voluntate; quia si non sponte voluisset, neuter quod fecit fecisset.

Intertext edge

Open linked passage

Note