De concordia praescientiae et praedestinationis
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10609 Decopre
5.1
QUAESTIO III. DE CONCORDIA GRATIAE ET LIBERI ARBITRII.
5.1
Restat nunc ut de gratia et eodem libero arbitrio, eadem gratia adjuvante, consideremus.
5.1
QUAESTIO III. DE CONCORDIA GRATIAE ET LIBERI ARBITRII. CAP. I [ al. XI].-- Proponitur difficultas ex Scripturis circa gratiae et libertatis concordiam.
5.1
Quaestio ista inde nascitur, quia divina Scriptura ita loquitur aliquando ut nihil videatur liberum arbitrium prodesse ad salutem, sed sola gratia; aliquando vero ita, velut tota nostra salus in libera nostra consistat voluntate. De gratia siquidem dicit Dominus: Sine me nihil potestis facere; et: Et nemo venit ad me, nisi Pater meus traxerit eum. Et Paulus apostolus: Quid autem habes quod non accepisti? Et de Deo: Cujus vult miseretur, et quem vult indurat; et: Neque volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei. Multa quoque alia leguntur, quae soli gratiae sine libero arbitrio bona nostra opera et salutem nostram videntur attribuere. Plures etiam asserunt experimento se probare quod homo nequaquam ullo libero fulciatur arbitrio; quoniam multos absque numero, immenso mentis et corporis conatu niti sentiunt: qui quadam difficultate, imo impossibilitate aggravati nihi proficiunt, aut post magnum profectum repente irreparabiliter deficiunt. Liberum autem arbitrium monstrat eadem Scriptura nos habere hoc modo. Dicit Deus per Isaiam: Si volueritis, et audieritis me, bona terrae comedetis. Et David: Quis est homo, qui vult vitam; diligit dies videre bonos? Prohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum. Diverte a malo, et fac bonum. Et Dominus in Evangelio: Venite ad me, omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis: sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris. Plura etiam alia et innumerabilia sunt, quae videntur liberum arbitrium ad bene operandum excitare; et quia monita contemnit, exprobrare: quod auctoritas divina nequaquam faceret, si voluntatis libertatem nullam in homine cognosceret. Sed nec ullo modo esset, cur Deus bonis vel malis pro meritis singulorum juste retribueret, si per liberum arbitrium nullus bonum vel malum faceret. Quoniam ergo in sacra Scriptura quaedam invenimus, quae soli gratiae favere videntur; et quaedam, quae solum liberum arbitrium statuere sine gratia putantur, fuerunt quidam superbi, qui totam virtutum efficaciam in sola libertate arbitrii consistere sunt arbitrati: et sunt nostro tempore multi, qui liberum arbitrium esse aliquid penitus desperant. In hac itaque quaestione haec erit nostra intentio, ut liberum arbitrium simul esse cum gratia, et cum ea operari in multis monstremus: sicut illud cum praescientia atque praedestinatione concordare reperimus.
5.2
QUAESTIO III. DE CONCORDIA GRATIAE ET LIBERI ARBITRII. CAP. II [ al. XII].-- De libertate arbitrii, sine qua salutem nemo meretur; et de gratia, sine qua nullus salvatur homo, hic agitur.
5.2
Sciendum est quia sicut non de alio libero arbitrio fit haec, ut supra dixi, quaestio nisi de illo sine quo salutem nemo meretur, postquam intelligibilem habet aetatem; ita non de alia gratia quam de illa sine qua nullus salvatur homo. Omnis enim creatura gratia existit, quia gratis facta est; et multa bona dat Deus per gratiam in hac vita, sine quibus homo salvari potest. In infantibus quidem, qui baptizati moriuntur antequam suo possint uti libero arbitrio, non apparet concordia quam quaerimus; quoniam in illis gratia sola operatur salutem, sine illorum libero arbitrio. Nam hoc quoque gratia est quia datur aliis voluntas ut illis sua fide subveniant. In habentibus itaque intelligibilem aetatem monstrandum est quod investigamus; quia de his solum versatur haec quaestio. Quicunque autem ex his salvantur, per justitiam salvari dubium non est. Justis enim promittitur vita aeterna; quia justi in perpetuum vivent, et apud Dominum est merces eorum. Quod autem justitia sit rectitudo voluntatis, sacra saepe monstrat auctoritas. Qua de re sufficit unum exemplum proponere: cum enim dixisset David: Non repellet Dominus plebem suam, et haereditatem suam non derelinquet, quoadusque justitia convertatur in judicium, ut doceret nos quid esset justitia, interrogando ait: Et qui juxta illam? Ad quod ipse sibi respondens ait: Omnes qui recto sunt corde, hoc est, qui recta sunt voluntate. Quamvis enim corde credamus et intelligamus, sicut corde volumus, non tamen judicat Spiritus sanctus illum rectum habere cor qui recte credit et intelligit, et non recte vult; quia non utitur rectitudine fidei et intellectus ad recte volendum, propter quod datum est rationali creaturae recte credere et intelligere. Nam neque rectum intellectum dicendus est habere, qui secundum illum non recte vult; neque dicitur facere fidem, nisi mortuam, qui secundum fidem non recte vult operari; propter quod fides dicitur, et datur. Recte igitur intelligimus David dixisse rectos corde, rectos voluntate. Sed, ne quis existimet auctoritate divina dici justum illum vel rectum, qui nonnisi propter aliud tenet rectitudinem voluntatis, dicimus justitiam rectitudinem esse voluntatis propter se servatam: qui enim solum propter aliud illam servat, non eam diligit; sed illud propter quod illam servat; et ideo non est dicendus justus, nec talis rectitudo nominanda est justitia. Quando de praescientia et libero arbitrio tractabamus, exemplo quodam monstravimus esse posse simul rectitudinem hanc, quam voco justitiam, et liberum arbitrium: per quod planum est intelligere in aliis multis similiter esse. Si ergo possumus ostendere nullam creaturam hanc adipisci posse rectitudinem nisi per gratiam, manifesta erit inter gratiam et liberum arbitrium, ad salvandum hominem, concordia quam quaerimus.
5.3
QUAESTIO III. DE CONCORDIA GRATIAE ET LIBERI ARBITRII. CAP. III [ al. XIII].-- Rectitudo, qua salutem consequimur, nonnisi per gratiam obtinetur.
5.3
Dubium utique non est quia voluntas non vult recte, nisi quia recta est. Sicut namque non est acutus visus quia videt acute, sed ideo videt acute quia acutus est: ita voluntas non est recta quia vult recte; sed recte vult quoniam est recta. Cum autem vult hanc rectitudinem, procul dubio recte vult; non ergo vult rectitudinem, nisi quia recta est: idem autem 129 est voluntati rectam esse, et rectitudinem habere. Palam igitur est quia non vult rectitudinem, nisi quia rectitudinem habet. Non nego voluntatem rectam velle rectitudinem quam nondum habet, quando vult majorem quam habeat; sed dico nullam eam posse velle rectitudinem, si non habet rectitudinem qua illam velit. Consideremus nunc utrum aliquis hanc rectitudinem non habens, eam aliquo modo a se habere possit. Utique a se illam habere nequit, nisi aut volendo aut non volendo. Volendo quidem nullus valet eam per se adipisci; quia nequit eam velle, nisi illam habeat. Quod autem aliquis non habens rectitudinem voluntatis, illam valeat per se non volendo assequi, mens nullius accipit. Nullo igitur modo potest eam creatura habere a se. Sed neque creatura valet eam habere ab alia creatura. Sicut namque creatura nequit creaturam salvare; ita non potest illi dare per quod debeat salvari. Sequitur itaque quia nulla creatura rectitudinem habet, quam dixi voluntatis, nisi per gratiam. Hanc autem rectitudinem per liberum arbitrium servari posse, sicut supra dixi, monstravimus. Deo igitur largiente, invenimus gratiam ejus, ad salvandum hominem, cum libero arbitrio concordare; ita ut gratia sola possit hominem salvare, nihil ejus libero arbitrio agente( sicut fit in infantibus), et in inintelligentibus ipsa semper adjuvet liberum arbitrium naturale, quod sine illa nihil valet ad salutem, dando voluntati rectitudinem quam servet per liberum arbitrium. Et quamvis non omnibus det, quoniam cui vult miseretur et quem vult indurat; nulli tamen dat pro aliquo praecedenti merito, quoniam quis prior Deo dedit, et retribuetur ei? Si autem voluntas, per liberum servando arbitrium quod accepit, meretur aut augmentum acceptae justitiae, aut etiam potestatem pro bona voluntate, aut praemium aliquod: haec omnia fructus sunt primae gratiae, et gratia pro gratia; et ideo totum imputandum est gratiae, quia neque volentis est, quod vult, neque currentis est, quod currit; sed miserentis est Dei. Omnibus enim, excepto solo Deo, dicitur: Quid habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis?
5.4
QUAESTIO III. DE CONCORDIA GRATIAE ET LIBERI ARBITRII. CAP. IV [ al. XIV].-- Eadem rectitudo nonnisi per gratiam conservatur.
5.4
Quomodo quidem libertas voluntatis tenentis acceptam rectitudinem, nulla necessitate ut illam deserat, expugnetur, sed difficultate impugnetur, nec eidem difficultati invita, sed volens cedat: in tractatu de libertate arbitrii puto me ostendisse. Quibus autem modis, post eamdem rectitudinem acceptam, liberum arbitrium gratia adjuvet ut servet quod accepit: quamvis non omnes valeam enumerare, multifariam enim hoc facit; tamen non erit inutile aliquid inde dicere. Nemo certe servat rectitudinem hanc acceptam, nisi volendo; velle autem illam aliquis nequit, nisi habendo: habere vero illam nullatenus valet, nisi per gratiam. Sicut ergo illam nullus accipit, nisi gratia praeveniente; ita nullus eam servat, nisi eadem gratia subsequente. Nempe, quamvis illa servetur per liberum arbitrium, non tamen est tantum imputandum libero arbitrio, quantum gratiae, cum haec rectitudo servatur; quoniam illam liberum arbitrium nonnisi per gratiam praevenientem et subsequentem habet et servat. Sic autem gratia subsequitur donum suum, ut nunquam sive parvum sive magnum sit, illud dare deficiat, nisi liberum arbitrium volendo aliud, rectitudinem quam accepit, deserat. Nunquam enim separatur haec rectitudo a voluntate, nisi quando aliud vult, quod huic rectitudini non concordat; sicut, cum quis accipit rectitudinem volendi sobrietatem, et rejicit eam volendo immoderatam bibendi voluptatem. Quod cum facit sua voluntate, et ideo sua culpa perdit gratiam quam accepit. Adjuvat etiam gratia liberum arbitrium, quando ut deserat rectitudinem acceptam impugnatur, mitigando aut penitus removendo vim tentationis impugnantis, aut augendo affectum ejusdem rectitudinis. Denique, cum omnia subjaceant dispositioni Dei, quidquid contingit homini, quod adjuvet liberum arbitrium ad accipiendum aut ad servandum hanc, de qua loquor, rectitudinem, totum gratiae imputandum est. Dixi omnem justitiam esse rectitudinem voluntatis propter se servatam. Unde sequitur omnem habentem hanc rectitudinem habere justitiam, et esse justum; quoniam omnis habens justitiam justus est. Non tamen sentio justis omnibus promissam esse vitam perpetuam, sed illis tantum qui sunt justi sine omni injustitia. Illi enim proprie et absolute dicuntur justi et recti corde. Est enim aliquis secundum aliquid justus, et secundum aliquid injustus, ut qui castus est et invidus. Talibus non promittitur beatitudo justorum; quoniam, sicut vera beatitudo est sine omni indigentia, ita nulli datur nisi justo sine omni injustitia. Nam, quoniam beatitudo quae justis promittitur, erit similitudo angelorum Dei: sicut in angelis bonis nulla est injustitia, ita nullus illis sociabatur cum aliqua injustitia. Quomodo autem fiat homo sine omni injustitia, non est hujus nostri propositi ostendere. Scimus tamen hoc per sancta studia Christiano, et per gratiam Dei esse possibile.
5.5
QUAESTIO III. DE CONCORDIA GRATIAE ET LIBERI ARBITRII. CAP. V [ al. XV].-- Elucidantur Scripturae, quae soli gratiae, et quae soli libertati salutem tribuere videntur.
5.5
Si bene considerentur quae dicta sunt, aperte cognoscitur quia cum aliquid dicit sacra Scriptura pro gratia, non amovet omnino liberum arbitrium; neque cum loquitur pro libero arbitrio, excludit gratiam: quasi sola gratia, aut liberum arbitrium solum sufficiat ad salvandum hominem, sicut videtur illis qui hanc faciunt quaestionem. Ita quippe intelligenda sunt dicta divina; ut, hoc excepto quod dixi de infantibus, nec sola gratia, nec solum liberum arbitrium salutem hominis operetur. Quippe cum dicit Dominus: Sine me nihil potestis facere, non ait: Nihil valet vobis vestrum liberum arbitrium; sed nihil potest sine mea gratia. Et cum legitur: Neque volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei: non negatur in volente, et in currente aliquid prodesse liberum arbitrium; sed significatur non esse imputandum libero arbitrio quod vult et quod currit, sed gratiae. Nam cum ait: Neque volentis, neque currentis est, subaudiendum est, quod vult et quod currit: velut cum aliquis nudo, cui nihil debet, et qui nullum a se potest indumentum habere, dat vestem; non tamen, quamvis ipse habeat potestatem utendi et non utendi accepta veste, si ea utitur, imputandum est induto quia indutus est, sed danti vestem. Quapropter ita dici potest: Non est induti quod est indutus, sed miserentis; id est vestem dantis. Multo vero magis hoc diceretur, si ille qui dedit vestem, dedisset etiam potestatem servandi eam et utendi: sicut Deus homini, cum dat rectitudinem saepefatam, dat etiam potestatem servandi et utendi; quia dedit prius liberum arbitrium ad servandum illam et utendum. Si vero nudo cui nihil deberetur, non daretur vestis; aut si ipse acceptam projiceret, nulli nisi ipsi imputaretur ejus nuditas. Ita, cum Deus alicui concepto et nato in peccato, cui nihil nisi poenam debet, dat velle et currere; non est volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei: et qui eamdem gratiam non accipit aut acceptam rejicit, ejus est, non Dei, quod in sua duritia et iniquitate permanet. Idem intellectus habendus est in aliis, in quibus Scriptura loquitur pro gratia, 130 ut scilicet liberum non excludatur arbitrium. Similiter quando ita loquuntur divina dicta, ut libero arbitrio soli videantur salutem hominis attribuere, nullo intellectu gratia separanda est. Sicut ergo, quamvis naturalis usus non procreet prolem sine patre, nec nisi per matrem, non tamen removet ullus intellectus aut patrem, aut matrem a generatione prolis; ita gratia et liberum arbitrium non discordant, sed conveniunt ad justificandum et salvandum hominem.
5.6
QUAESTIO III. DE CONCORDIA GRATIAE ET LIBERI ARBITRII. CAP. VI [ al. XVI].-- Quomodo non sit supervacaneum homines ad fidem, et ad ea quae fides exigit, invitare.
5.6
In his tamen, in quibus videtur Scriptura liberum arbitrium ad recte volendum et operandum invitare, difficultas est. Quaeritur cur hominem invitat ad recte volendum, et quare arguit non obedientem, cum ipsam rectitudinem nemo possit, nisi gratia dante, habere vel accipere? Sciendum quia, sicut terra innumerabiles herbas et arbores, sine quibus humana natura alitur, aut etiam quibus perimitur, sine omni hominis cura profert; illas vero, quae nobis ad vitam nutriendam maxime sunt necessariae,, non sine magno labore atque cultore, nec absque seminibus: ita corda humana sine doctrina sive studio sponte quasi germinant cogitationes et voluntates nihil utiles saluti, aut etiam noxias; illas vero, sine quibus ad salutem animae non proficimus, nequaquam sine generis sui semine et laboriosa cultura concipiunt et germinant. Unde illos homines, quibus talis cultura impenditur, agriculturam Dei vocat Apostolus. Est autem semen hujus agriculturae verbum Dei; imo non verbum, sed sensus qui percipitur per verbum: vox namque sine sensu nihil constituit in corde. Nec solum sensus verbi, sed omnis sensus vel intellectus rectitudinis, quem mens humana sive per auditum, sive per lectionem, sive per rationem, sive quolibet alio modo concipit, semen est recte volendi. Nullus namque velle potest, quod prius corde non concipit; velle autem credere quod est credendum, est recte velle. Nemo ergo potest hoc velle, si nescit quod credendum est. Cum enim praemisisset Apostolus: Omnis quicunque invocaverit nomen Domini, salvus erit, subjunxit: Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt? Aut quomodo credent ei, quem non audierunt? Quomodo autem audient sine praedicante? Quomodo vero praedicabunt, nisi mittantur? Et paulo post: Ergo fides ex auditu; auditus vero per verbum Christi. Quod autem dicit fidem esse ex auditu, intelligendum est quia fides est ex hoc quod concipit mens per auditum; neque ita ut sola conceptio mentis faciat fidem in homine, sed quia fides esse nequit sine conceptione. Addita namque rectitudine volendi conceptioni per gratiam, fit fides; quia credit quod audit. Auditus autem est per verbum Christi, hoc est per verbum praedicantium Christum. Praedicantes vero non sunt nisi mittantur; sed quod mittuntur, gratia est. Quapropter et praedicatio gratia est; quia gratia est quod descendit ex gratia, et auditus est gratia, et intellectus ex auditu gratia, et rectitudo volendi gratia est. Verum missio, praedicatio, auditus, intellectus nihil sunt, nisi voluntas velit quod mens intelligit: quod voluntas facere nequit, nisi accepta rectitudine: recte namque vult, cum vult quod debet. Ita quod mens ex auditu verbi concipit, est semen praedicantis; et rectitudo est incrementum quod Deus dat, sine quo neque qui plantat, neque qui rigat, est aliquid; sed qui incrementum dat, Deus. Sicut ergo Deus in principio per miraculum fecit frumentum, et alia de terra nascentia ad alimentum hominum sine cultore et seminibus; ita, sine humana doctrina mirabiliter fecit corda prophetarum, et apostolorum, nec non et evangelistarum, fecunda salutaribus seminibus: unde accipimus quidquid salubriter in agricultura Dei ad alimentum animarum seminamus; sicut nonnisi de primis terrae seminibus habemus, quod ad nutrimentum corporum propagamus. Siquidem nihil utiliter ad salutem spiritualem praedicamus, quod sacra Scriptura Spiritus sancti miraculo fecundata non protulerit, aut intra se non contineat. Nam, si quid ratione dicamus aliquando, quod in dictis ejus aperte monstrare aut ex ipsis probare nequimus, hoc modo per illam cognoscimus utrum sit accipiendum aut respuendum. Si enim aperta ratione colligitur, et illa ex nulla parte contradicit; quoniam ipsa sicut nulli adversatur veritati, ita nulli favet falsitati: hoc ipso quia non negat quod ratione dicitur, ejus auctoritate suscipitur. At, si ipsa nostro sensui indubitanter repugnat; quamvis nobis ratio nostra videatur inexpugnabilis, nulla tamen veritate fulciri credenda est. Sic itaque sacra Scriptura omnis veritatis, quam ratio colligit, auctoritatem continet, cum illam aut aperte affirmat, aut nullatenus negat. Videamus nunc in exemplis quomodo verbum sit semen. Cum audiunt quibus dicitur: Si volueritis, et audieritis me, intelligunt et cogitant quod dicitur velle et audire, hoc est obedire: qui enim audit et non obedit, dicitur non audire. Sed obedire nequeunt, nisi velint; velle autem obedire, est recte velle: recte vero velle nemo potest, nisi habeat rectitudinem voluntatis, quam nullus habet homo, nisi per gratiam. Verum rectitudo volendi aliquid nulli datur, nisi intelligenti velle, et quod velle debet. Videmus itaque quod dictum est: Si volueritis et audieritis me, semen esse nequaquam per se ad aliquem fructum germinans sine adjectione rectitudinis; nec ipsam rectitudinem dari, nisi seminibus. Similiter cum dicit Deus: Convertimini ad me, semen est sine germine, quandiu hominis voluntatem non convertit Deus ad volendum conversionem, quam cogitat, cum audit, convertimini, sine quo semine nullus potest velle converti. Dicitur etiam conversis, convertimini? aut ut magis convertantur, aut ut servent quod conversi sunt. Qui vero dicunt: Converte nos, Deus, jam aliquatenus conversi sunt; quia rectam voluntatem habent, cum volent converti; sed orant per hoc quod jam acceperint, ut augeatur eorum conversio, sicut illi qui credentes, Auge nobis fidem dixerunt. Ac si dicerent illi et isti: Auge in nobis quod dedisti; perfice quod coepisti. Quod de his ostendi, similibus quoque intelligendum est. Sicut igitur terra non germinat naturaliter ea quae maxime necessaria sunt saluti corporis nostri sine seminibus, et licet Deus non det incrementum omni semini, non tamen cessant agricolae nostri seminare in spe messis aliquantulae; ita terra cordis humani non profert fructum fidei et justitiae sine congruis seminibus: et quamvis Deus non faciat cuncta hujusmodi semina germinare, tamen praecipit agricolis suis in spe instantissime verbum suum seminare. Ostendimus, ut puto, quomodo non sit supervacaneum homines ad fidem Christi, et ad ea quae fides haec exigit invitare, quamvis non omnes hanc invitationem suscipiant.
5.7
QUAESTIO III. DE CONCORDIA GRATIAE ET LIBERI ARBITRII. CAP. VII [ al. XVII].-- Quod juste arguantur qui invitati reluctantur; quamvis sequi invitationem nequeant absque gratia.
5.7
Dixi etiam posse quaeri cur arguantur illi qui verbum Dei non suscipiunt, cum hoc facere nequeant nisi gratia eorum voluntates dirigente. Dicit enim 131 Dominus de Spiritu sancto: Ille arguet mundum de peccato, quia non crediderunt in me. Ad quod licet forsitan difficile sit respondere; quod tamen Deo dante possum, tacere non debeo. Notandum est quia impotentia quae descendit ex culpa non excusat impotentem, culpa manente. Unde in infantibus, in quibus exigit Deus a natura humana justitiam, quam accepit in primis parentibus cum potestate servandi illam in omnem prolem suam, non excusat eam impotentia habendi justitiam; quoniam propter culpam in hanc corruit impotentiam: hoc ipsum namque, quia non habet quod per se resumere nequit, est illi habendi impotentia; in quam ideo cecidit, quia sponte deseruit quod servare potuit. Quoniam ergo peccando deseruit justitiam, ad peccatum illi imputatur impotentia, quam ipsa peccando sibi fecit. Nec solum impotentia justitiam habendi, sed etiam impotentia illam intelligendi, similiter in non baptizatis imputatur ad peccatum; quoniam pariter descendit a peccato. Possumus etiam rationabiliter asserere quia quod a prima conditionis humanae dignitate, ac fortitudine, atque pulchritudine, minorata et corrupta est, illi ad culpam imputatur. Per hoc namque minoravit, quantum in ipsa fuit, honorem et laudem Dei. Quippe secundum dignitatem operis laudatur et praedicatur sapientia artificis. Quanto igitur natura humana pretiosum opus Dei, unde ipse glorificandus erat, in se minoravit atque foedavit; tanto sua culpa Deum exhonoravit. Quod illi ad tantum statuitur peccatum, ut non nisi per mortem Dei deleatur. Siquidem ipsos motus, sive appetitus, quibus propter peccatum Adae, sicut bruta animalia, subjacemus( quos Apostolus vocat carnem et concupiscentiam, quam invitum se tolerare manifestat, cum dicit: Quod odi illud facio[ Rom. VII, 15], id est nolens concupisco), satis ostendit sacra auctoritas imputari ad peccatum. Quippe cum de solo motu irae, sine opere vel voce, dicit Dominus: Qui irascitur fratri suo, reus erit judicio: aperte monstrat culpam non esse levem, quam tam gravis, scilicet mortis, sequitur damnatio. Ac si dicat: Qui facit, quod homo non debet facere, nec faceret, si non peccasset; auferri debet ex hominibus. Et cum Paulus de illis qui carnem, id est concupiscentias, sentiunt nolentes, ait: Nihil damnationis est his, qui sunt in Christo Jesu, qui non secundum carnem ambulant, hoc est, non voluntate consentiunt: sine dubio significat eos, qui non sunt in Christo, sequi damnationem, quoties sentiunt carnem, etiam si non secundum illam ambulant. Quoniam sic factus est homo, ut eam sentire, sicut de ira dixi, non deberet. Si quis igitur quae dixi diligenter considerat, nullatenus eos, qui propter culpam suam verbum Dei suscipere nequeunt, recte arguendos dubitat.
5.8
QUAESTIO III. DE CONCORDIA GRATIAE ET LIBERI ARBITRII. CAP. VIII [ al. XVIII].-- Quod omnis culpa et culpabilis impotentia in renatis per baptismum deleantur.
5.8
Quibus autem datur gratia fidei Christianae, sicut illis in baptismo dimittitur orginalis injustitia, cum qua nascuntur: ita omnis culpa impotentiae et totius corruptionis, quam propter peccatum primi parentis incurrerunt, et per quam inhonoratur Deus, ignoscitur. De nulla namque culpa, quae ante baptismum in illis erat, post baptismum arguuntur; quamvis ipsa corruptio et appetitus, quae sunt poena peccati, non statim in baptismo deleantur: nec ullum illis imputantur delictum post baptismum, nisi quod sua voluntate fecerint. Unde apparet quia corruptio, et mala quae fuerunt poena peccati, et post baptismum remanent, non sunt per se peccata. Sola namque injustitia est per se peccatum; et illa quae sequuntur injustitiam, propter causam suam judicantur peccata, donec ipsa remittatur. Nam si peccata essent, in baptismo delerentur, in quo omnia peccata Christi sanguine lavantur. Item: si proprie peccata dicerentur, essent in brutis animalibus peccata, ad quorum similitudinem illa propter peccata nostra sustinet natura. Est et aliud quod valde timendum est, quod in primo peccato humanae naturae cognosci potest. Quoniam enim homo est spiritus vadens, et non rediens; postquam sponte cadit( ut de voluntariis peccatis tantum nunc loquar, nullo modo potest resurgere, nisi gratia relevetur; sed merito suo de peccato in peccatum, usque in abyssum peccatorum sine fundo, hoc est, profundam sine aestimatione, demergitur, nisi misericordia retineatur; ita ut etiam illi bonum vertatur in odium, et sit ei in mortem. Unde dicit Dominus apostolis: Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit. Et Apostolus: Bonus odor sumus Deo, aliis quidem odor mortis in mortem, aliis autem odor vitae in vitam, propter quod dicitur de Deo, quia cui vult miseretur, et quem vult indurat. Verum quorum miseretur, non omnium aequaliter miseretur; neque quos indurat, omnes aequaliter indurat.
5.9
QUAESTIO III. DE CONCORDIA GRATIAE ET LIBERI ARBITRII. CAP. IX [ al. XIX].-- Cur peccato deleto, effectus ejus remaneat: et cur baptizati, atque martyres, non statim incorruptibiles fiant
5.9
Cur autem in hac vita perseveret in nobis poena peccati, deleto peccato, alia quaestio est. De qua licet nunc tractare non proposuerimus, breviter tamen dico quia si in incorruptionem statim in baptismo vel in martyrio mutarentur fideles, periret meritum, et homines, nisi illi qui primi sine exemplo crederent, nullo merito salvarentur. Nempe deficerent fides et spes, sine quibus nullus homo habens intellectum regnum Dei mereri potest: fides namque et spes sunt earum rerum quae non videntur. Cum enim viderent homines eos qui ad Christum converterentur, statim transire ad incorruptibilitatem: nullus esset qui saltem velle posset se subtrahere a tanta beatitudine, quam videret. Ut ergo gloriosius per fidei atque spei meritum beatitudinem, quam desideramus, adispiscamur: manemus, quandiu in hac vita sumus, in hoc quod jam non imputatur ad peccatum, quamvis evenerit propter peccatum. Denique non promittitur nobis per baptismum et fidem Christianam beatitudo, quam habebat Adam ante peccatum in paradiso, sed quam habiturus erat, quando completus esset numerus hominum, qui assumendi erant ad perficiendum civitatem supernam, quae et de angelis et de hominibus est complenda: ubi non generabunt homines, sicut facerent in paradiso. Si ergo conversi ad Christum mox transirent in illam incorruptibilitatem, non essent homines de quibus colligi posset ille numerus: quoniam ad beatitudinem, quam viderent, nullus posset non festinare. Hoc puto esse quod dicit Apostolus de illis: Qui per fidem operati sunt justitiam, et hi, inquit, omnes testimonio fidei probati, non acceperunt repromissionem, Deo pro nobis melius aliquid providente, ne sine nobis consummarentur. Si enim quaeritur quod nobis melius providerit ex hoc, quia illi non acceperunt repromissionem, nihil convenientius responderi posse video, quam quod supra dixi: quia, scilicet, si illis probatis, non differretur promissa justis beatitudo, periret meritum in illis, qui non per fidem hoc, sed per experimentum cognoscerent: propagatio etiam hominum, de qua nos nati sumus, deficeret; quoniam omnes ad incorruptibilitatem, quam praesentem viderent, currerent. Magnum itaque bonum 132 nobis providit Deus, cum sanctis testimonio fidei probatis distulit acceptionem repromissionis; ut et nos propagaremur, et maneret fides, per quam cum illis repromissionem promereremur; et simul cum illis consummaremur. Alia quoque ratio est cur baptizati, atque martyres, non statim fiunt incorruptibiles. Nempe si quis servum suum, quem proposuerat magnis aliquando ditare honoribus, graviter verberet pro culpa, pro qua nullo modo per se queat satisfacere, post hanc verberationem constituto tempore detrusurus eum in horrendum carcerem, ubi gravissimis torqueatur suppliciis; et sit aliquis potens apud dominum, qui pro illo satisfaciens eum reconciliet: utique plagae, quas reus ante satisfactionem, dum erat in culpa, merito suscepit, non delentur; sed majora tormenta, in quae nondum intrusus fuerat, reconciliatione praeveniente avertuntur; honores quoque, quos suo tempore accepturus erat si non peccasset, et quibus cariturus erat post culpam, si non reconciliatur, propter perfectam satisfactionem, sicut prius statutum fuerat, sine omni immutatione traduntur. Quippe si ante reconciliationem exhaeredatus esset illis honoribus, quemadmodum exhaeredandus erat post culpam irrecuperabiliter, si non reconciliaretur; non haberet locum subveniendi ulla reconciliatio. Sed quoniam non potuit exhaeredari honore, quem nondum habebat, nec habere debebat, hanc exhaeredationem praevenire potest reconciliatio, et eam avertere. Si tamen servus ille, dum jacet in aegritudine vapulationis donec ipsa transeat, corde et ore domino suo fidelitatem et correctionem vovet et solvit: ita est inter Deum et hominem. Quippe quando humana natura primum peccavit, hac poena flagellata est, ut nunquam prolem naturaliter nisi talem, quales videmus infantes nasci, generaret; ac post hanc vitam in inferno, a regno Dei, ad quod facta erat, in perpetuum exsularet, nisi aliquis illam, quod ipsa sola per se facere non poterat, reconciliaret. A quo autem reconciliari queat, non est nisi Christus. In omnibus igitur infantibus naturaliter genitis, cum peccato, et flagellata nascitur: quae cum ad reconciliationem accedit, flagellatio merito remanet, quam ante reconciliationem suscepit. Quae autem in in inferno tormenta passura erat, in illis quos Christus redemit, remittuntur; et regno Dei, quod post conversationem paradisi terreni suo tempore acceptura erat, donatur: si tamen in fide, quam promittant in baptismo, usque in finem perseverent.
5.10
QUAESTIO III. DE CONCORDIA GRATIAE ET LIBERI ARBITRII. CAP. X [ al. XX].-- Quod si qui nitentes non proficiunt aut deficiunt, hoc non ex impossibilitate fiat.
5.10
Quod autem quidam experimento existimant probari nihil valere liberum arbitrium, quia multi immenso conatu nituntur ut bene vivant, et quadam, ut aiunt, impossibilitate obstante, nihil proficiunt, aut post profectum irreparabiliter deficiunt: non destruit quod rationabiliter monstratum est, liberum scilicet arbitrium cum gratia valere. Ut autem nitentes non proficiant, aut post profectum deficiant; non impossibilitate, sed aliquando gravi, aliquando facile superabili difficultate fieri existimo. Saepissime namque asserere solemus impossibile nobis esse, quod sine difficultate perficere non valemus. Si enim diligenter unusquisque motus voluntatis suae consideret, intelliget se nunquam rectitudinem voluntatis acceptam per gratiam, nisi aliud volendo quod simul velle nequit, deserere. Quod certe non facit deficiente potestate servandi eamdem rectitudinem, quae potestas est ipsa libertas arbitrii: sed deficiente voluntate servandi, quae per se non deficit, sed alia voluntate illam, ut dixi, expellente.
5.11
QUAESTIO III. DE CONCORDIA GRATIAE ET LIBERI ARBITRII. CAP. XI [ al. XXI].-- Quo sensu in homine justo vel injusto sit voluntas recte vivendi.
5.11
Quoniam autem ista consideratio maxime versatur in voluntate, aliquid altius de voluntate, quod, ut puto, non erit inutile, dicendum existimo. Sicut habemus in corpore membra, et quinque sensus, singula ad suos usus apta, quibus quasi instrumentis utimur; ut sunt manus aptae ad capiendum, pedes ad ambulandum, lingua ad loquendum, visus ad videndum: ita et anima habet in se quasdam vires, quibus utitur velut instrumentis ad usus congruos. Est namque ratio in anima, qua sicut suo instrumento utitur ad ratiocinandum: et voluntas, qua utitur ad volendum. Non enim est ratio vel voluntas tota anima; sed est unaquaeque aliquid in anima. Quoniam ergo singula instrumenta habent et hoc quod sunt et aptitudines suas, et suos usus: discernamus in voluntate( propter quam ista dicimus) instrumentum, et aptitudines ejus, et usum ejus: quas aptitudines in voluntate possumus nominare affectiones. Affectum quippe est instrumentum volendi aptitudinibus suis. Unde dicitur hominis anima, cum vehementer vult aliquid, affecta esse ad volendum illud, vel affectuose velle. Voluntas itaque dici videtur aequivoce tripliciter. Aliud enim est instrumentum volendi, aliud affectio instrumenti, aliud usus ejusdem instrumenti. Instrumentum volendi est vis illa animae, qua utimur ad volendum: sicuti est ratio instrumentum ratiocinandi quo utimur cum ratiocinamur; et visus instrumentum videndi, quo utimur cum videmus. Affectio hujus instrumenti est, qua sic afficitur ipsum instrumentum ad volendum aliquid, etiam quando illud quod vult non cogitat: ut si venerit in memoriam; aut statim, aut suo tempore illud velit. Nam sic est instrumentum volendi affectum ad volendum salutem, etiam quando illam non cogitat; ut mox, cum venerit in memoriam, statim eam velit: et sic est affectum ad volendum somnum, etiam quando illum non cogitat; ut cum venit in mentem, velit illum suo tempore. Nunquam enim ita est affectum, ut aliquando velit aegritudinem, aut ut velit nunquam dormire. In justo quoque homine similiter est affectum idem instrumentum ad volendum justitiam, etiam cum dormit; ut, cum eam cogitat, statim eam velit. Usus vero ejusdem instrumenti est, quem non habemus, nisi cum cogitamus rem quam volumus. Dicitur autem voluntas, et instrumentum volendi, et affectio ejus, et usus ejus. Instrumentum quidem voluntatem vocamus, quando dicimus nos convertere ad diversa voluntatem, modo scilicet ad volendum ambulare, modo ad volendum sedere, modo ad volendum aliud et aliud. Hoc instrumentum semper habet homo, quamvis non semper illo utatur: sicut habet visum, qui est instrumentum videndi, etiam quando illo non utitur, ut cum dormit; et cum eo utitur, convertit illum modo ad videndum coelum, modo ad videndum terram, modo ad videndum aliquid aliud. Et sic semper habemus instrumentum ratiocinandi, hoc est rationem, qua non semper utimur, et quam ratiocinando ad diversa convertimus. Affectio vero instrumenti volendi, dicitur voluntas; quando dicimus hominem semper habere volunlatem ut bene sibi sit: vocamus namque hic voluntatem, affectionem illam ejusdem instrumenti, qua vult homo bene sibi esse. Eodem modo sanctus homo asseritur, etiam cum dormiret non cogitat, indesinenter habere voluntatem juste vivendi. Et, cum hanc voluntatem asserimus alium alio majorem habere; non aliud dicimus voluntatem, quam illam affectionem ipsius 133 instrumenti, qua vult juste vivere. Instrumentum enim non est in alio majus, et in alio minus. Usus autem hujus instrumenti, voluntas nominatur: ut cum dicit aliquis: Modo habeo voluntatem legendi, id est, Modo volo legere; aut, Modo habeo voluntatem scribendi, hoc est, Modo volo scribere. Sicut enim videre, est uti visu, qui est instrumentum videndi; et usus ejus est visio, vel visus, quando visus significat idem quod visio( significat enim etiam visus instrumentum ipsum): ita velle, est uti voluntate, quae est instrumentum volendi, et usus ejus est voluntas, quae non est nisi quando cogitamus quod volumus. Voluntas igitur, quae instrumentum est, una sola est, id est, instrumentum volendi unum solum est in homine; sicut una sola est ratio, id est, unum solum instrumentum ratiocinandi. Voluntas vero, qua instrumentum illud afficitur, duplex est. Nam sicut visus plures habet aptitudines; scilicet, ad vivendum lucem, et per lucem ad videndum figuras, ad videndum colores; ita instrumentum volendi duas habet aptitudines, quas voco affectiones: quarum una est ad volendum commoditatem; altera ad volendum rectitudinem. Nempe nihil vult voluntas, quae est instrumentum, nisi aut commoditatem aut rectitudinem. Quidquid enim aliud vult, aut propter commoditatem, aut propter rectitudinem vult; et ad has, etiam si fallatur, putat se referre quod vult. Per affectionem quidem quae est ad volendum commoditatem, semper vult homo beatitudinem et beatus esse: per illam vero quae est ad volendum rectitudinem, rectitudinem vult, et rectus, id est justus, esse. Propter commoditatem autem vult aliquid: ut cum vult arare vel laborare, ut habeat unde tueatur vitam et salutem, quae commoda judicat esse. Propter rectitudinem vero: ut cum vult cum labore discere, ut sciat recte, id est juste, vivere. Voluntas vero, quae est usus saepedicti instrumenti, non est nisi cum cogitat aliquis quod vult, ut dictum est. Hujus voluntatis multiplex est divisio: de qua non modo, sed forsitan alias dicemus. Velle autem aequivocum est, sicut videre: quemadmodum namque dicitur videre, qui utitur visu; et qui non utitur, sed qui habet aptitudinem videndi: ita asseritur velle, et qui utitur instrumento volendi cogitando quod vult; et qui non utitur, quoniam affectionem, hoc est aptitudinem, habet volendi. Per hoc etiam cognosci potest aliam esse voluntatem instrumentum volendi, aliam ejus affectionem, aliam usum ejusdem instrumenti: quia si dicitur justus homo, etiam cum dormit et nihil cogitat, habere voluntatem juste vivendi; et injustus homo negatur habere, cum dormit, voluntatem juste videndi: eadem voluntas negatur de injusto, quae asseritur de justo. Palam autem est quia cum dicimus non esse in injusto dormiente voluntatem juste vivendi, non negatur in eo esse voluntas, quam dixi instrumentum: quoniam eam semper habet omnis homo dormiens et vigilans. Quapropter quoniam non alia voluntas pronuntiatur hoc modo in bono esse homine, quam illa quae removetur a malo: non significatur in bono esse voluntas, quae instrumentum; sed illa, qua afficitur instrumentum. Quod autem in dormiente, nisi somniet, non sit voluntas quae est usus, dubium non est: quare, cum dicitur in dormiente justo voluntas juste vivendi, non ibi intelligitur voluntas usus. Non est igitur voluntas affectio, voluntas instrumentum, aut voluntas usus; voluntatem quoque instrumentum non esse voluntatem usum nullus ignorat; quoniam cum dico me non habere voluntatem scribendi, nemo intelligit me non habere instrumentum volendi. Alia est ergo voluntas instrumentum, alia voluntas affectio, alia voluntas usus. Voluntas quidem instrumentum movet omnia alia instrumenta, quibus sponte utimur, et quae sunt in nobis, ut manus, lingua, visus; et quae sunt extra nos, ut stylus, et securis; et facit omnes voluntarios motus: ipsa vero se suis affectionibus movet: unde dici potest instrumentum seipsum movens. Dico voluntatem instrumentum omnes voluntarios motus facere: sed si diligenter consideramus, ille verius dicitur facere omne quod facit natura aut voluntas, qui facit naturam et instrumentum volendi cum affectionibus suis, sine quibus idem instrumentum nihil facit.
5.12
QUAESTIO III. DE CONCORDIA GRATIAE ET LIBERI ARBITRII. CAP. XII [ al. XXII].-- Quod ex voluntate rectitudinis aut commodi procedat omne meritum hominis, sive ad salutem, sive ad damnationem.
5.12
Ex his duabus affectionibus, quas etiam voluntates dicimus, descendit omne meritum hominis, sive bonum, sive malum. Quae duae voluntates etiam in hoc differunt quia illa, quae est ad volendum commodum, inseparabilis est; illa vero quae est ad volendum rectitudinem, separabilis fuit, ut supra dixi, in principio in angelis, et in primis nostris parentibus; et est adhuc in hac vita manentibus. In hoc quoque differunt quia illa, quae est ad volendum commodum, non est hoc quod ipsa vult: illa vero quae est ad volendum rectitudinem, rectitudo est. Nullus quippe rectitudinem vult, nisi rectitudinem habens: neque potest aliquis rectitudinem velle, nisi rectitudine. Palam autem est ejus voluntatis, quae est instrumentum, istam esse rectitudinem. Hanc pronuntiamus, cum justitia designatur rectitudo voluntatis propter se servata. Haec est etiam veritas illa voluntatis, in qua arguitur a Domino diabolus non stetisse: quod dixi in tractatu de veritate. Nunc considerandum est quomodo ex his duabus voluntatibus, quas voco aptitudines sive affectiones, procedant, sicut dixi, merita hominum, sive ad salutem, sive ad damnationem. Rectitudo quidem, quantum in ipsa est, nullius mali causa est, et omnis meriti boni mater est, haec enim favet spiritui concupiscenti adversus carnem et condelectatur legi Dei secundum interiorem hominem, id est secundum eumdem spiritum. Si autem ex illa malum aliquando sequi videtur, non ex ipsa, sed ex alio. Per rectitudinem quippe apostoli erant bonus odor Deo: sed quod quibusdam erant odor mortis in mortem; non procedebat ex apostolorum justitia, sed ex malivolorum nequitia. Illa vero voluntas, quae est ad volendum commodum, non semper mala est; sed quando consentit carni concupiscenti adversus spiritum.
5.13
QUAESTIO III. DE CONCORDIA GRATIAE ET LIBERI ARBITRII. CAP. XIII [ al. XXIII].-- Unde est tam vitiosa et tam prona ad malum voluntas.
5.13
Sed ut hoc planius intelligatur, investigandum est unde tam vitiosa et tam prona sit ad malum ista voluntas. Non enim credendum est talem illam Deum fecisse in primis nostris parentibus. Cum enim protuli naturam humanam propter peccatum incurrisse corruptionem et appetitus ad similitudinem brutorum animalium, non dixi quomodo talis voluntas orta sit in homine. Aliud namque sunt appetitus vitiosi: aliud vitiosa voluntas appetitibus consentiens. De tali ergo voluntate quaerendum puto unde homini acciderit. Sed si primam rationalis naturae conditionem consideremus, facile nobis hujus talis voluntatis causa patebit. Intentio namque Dei fuit ut justam faceret atque beatam naturam rationalem ad fruendum se: sed neque justa neque beata esse potuit sine voluntate justitiae et beatitudinis. Voluntas quidem justitiae est ipsa justitia; voluntas vero beatitudinis non est beatitudo: quia non omnis habet beatitudinem, qui habet ejus voluntatem. In beatitudine autem, secundum omnium 134 sensum, est sufficientia competentia commodorum sine omni indigentia: sive angelica intelligatur beatitudo, sive illa quam habebat Adam in paradiso. Quamvis enim major sit beatitudo angelorum quam illa quae erat hominis in paradiso, non tamen ideo negari potest Adam beatitudinem habuisse. Sicut namque calor magnus est sine omni frigore, et tamen potest esse alius major calor: et quemadmodum frigus est sine omni calore, cum tamen majus valeat frigus esse; ita nihil prohibet Adam beatum fuisse in paradiso sine omni indigentia, licet major esset angelica beatitudo. Nempe aliquid minus alio habere, non semper est indigere; sed aliqua re, cum eam haberi oporteat, carere( quod non erat in Adam) est indigere. Ubi vero est indigentia, ibi est miseria: non autem fecit Deus, sine praecedente culpa, rationalem naturam miseram, quam ad intelligendum et amandum se creavit: fecit igitur Deus hominem beatum sine omni indigentia. Simul ergo accepit rationalis natura et beatitudinis voluntatem, et beatitudinem, et voluntatem justitiae, id est rectitudinem, quae est ipsa justitia, et liberum arbitrium, sine quo justitiam servare non potuit. Sic autem Deus ordinavit has duas voluntates, sive affectiones; ut voluntas, quae est instrumentum, uteretur ea, quae est justitia, ad imperium et regimen, docente spiritu qui et mens et ratio dicitur; et altera uteretur ad obediendum, sine omni incommoditate. Beatitudinem quidem dedit homini( ut de angelis taceam) ad commodum ejus; justitiam vero ad honorem suum: sed justitiam, ita ut illam posset deserere; quatenus cum illam non desereret, sed perseveranter servaret, provehi mereretur ad consortium angelorum: quod si illam desereret, nullatenus eam per se deinceps resumere posset; et beatitudinem angelorum non adipisceretur, et illa quam habebat privaretur et in similitudinem brutorum animalium cadens, cum illis corruptioni et saepefatis appetitibus subjaceret; voluntas tamen beatitudinis maneret: ut per indigentiam bonorum quae perdidisset, gravi miseria juste puniretur. Quoniam ergo deseruit justitiam, perdidit beatitudinem; et voluntas, quam bonam et ad bonum suum accepit, fervens desiderio commodorum quae non velle nequit, quia vera commoda rationali naturae convenientia, quae perdidit, habere non valet, ad falsa, et brutorum animalium commoda, quae bestiales appetitus suggerunt, se convertit: et ita cum ea vult inordinate, rectitudinem aut ne accipiatur oblata, repellit; aut acceptam expellit: cum vero ea licite vult, non hoc facit. Hoc igitur modo voluntas instrumentum, creata bona, in quantum habet esse, et justa et fortis ad servandum acceptam justitiam; per liberum arbitrium facta est mala, non in quantum est, sed in quantum injusta facta est per absentiam sponte desertae justitiae, quam semper habere deberet. Infirma quoque modo facta est ad volendum justitiam desertam: non enim per liberum arbitrium ita potest eam velle, cum illam non habet; quemadmodum valet eam servare, cum habet. Voluntas etiam commodi, condita bona, in quantum est aliquid; mala, id est injusta, facta est, quia non est subdita justitiae, sine qua nihil velle debet. Voluntas ergo instrumentum, cum sponte facta sit injusta, post desertam justitiam manet, quantum in ipsa est, necessitate injusta, et ancilla injustitiae: quia per se redire nequit ad justitiam, sine qua nunquam libera est, quia naturalis libertas arbitrii sine illa otiosa est. Ancilla etiam facta est suae affectionis, quae ad commodum est: quia, remota justitia, nihil potest velle nisi quod illa vult. Dico autem et instrumentum, et affectionem ejus, velle: quia et instrumentum est voluntas, et affectio voluntas. Nec incongrue utraque voluntas velle dicitur: quia illa vult quae affectione sua vult; et affectio vult, per quam illa vult: sicut videre dicitur et homo, qui visu videt, et ipse visus quo videt. Unde non absurde possumus dicere affectiones ejus voluntatis, quam instrumentum dixi animae, quasi instrumenta ejusdem instrumenti esse: quia nihil ipsa nisi istis operatur. Perdito igitur instrumento volendi justitiam, id est, rectitudinem; nullo modo, nisi per gratiam reddatur, potest voluntas instrumentum velle justitiam. Quapropter quoniam nihil velle debet, nisi juste: quidquid vult sine rectitudine, vult injuste. Appetitus vero, quos omnes vocat Apostolus carnem et concupiscentiam, in quantum sunt, non sunt mali, vel injusti; sed quia sunt in rationali creatura ubi non debent esse, dicuntur injusti. In brutis siquidem animalibus non sunt mali, vel injusti, quia ibi debent esse.
5.14
QUAESTIO III. DE CONCORDIA GRATIAE ET LIBERI ARBITRII. CAP. XIV [ al. XXIV].-- Recapitulatio, et conclusio operis.
5.14
Jam ex his, quae dicta sunt, cognosci potest hominem ideo non habere semper justitiam, quam sine intermissione debet habere; quia nullo modo potest illam per se adipisci, vel recuperare. Palam etiam est quia Deus bona facit opera sua sola bonitate: quoniam ipse creat voluntatem cum libero arbitrio, et dat illi justitiam per quam operatur. Mala vero facit sola culpa hominum; quia ea non faceret, si homo illa facere non vellet: facit tamen hoc quod sunt; quoniam condidit in homine voluntatem, qua sine justitia utitur: et ideo sola culpa hominis mala sunt, quae operatur. Non enim est culpa Dei, qui creavit in eo cum libertate arbitrii voluntatem, et contulit ei justitiam, ut nihil nisi juste vellet; sed culpa hominis, qui justitiam deseruit, quam servare potuit. Deus igitur habet in bonis quidem, quod bona sunt per essentiam; et quod bona sunt per justitiam: in malis vero solummodo quod bona sunt per essentiam; non quod mala sunt per absentiam debitae justitiae, quae non est aliquid. Homo autem habet in bonis, quod mala non sunt; quia cum posset deserere justitiam et mala facere, non deseruit; sed servavit per liberum arbitrium, dante et subsequente gratia; in malis vero hoc solum quod mala sunt: quia ea sola propria, id est injusta voluntate facit. Puto me jam congrue posse finem ponere tractatui de tribus difficilibus quaestionibus, quem in spe auxilii Dei incoepi, in quo si qui dixi quod quaerenti cuilibet sufficere debeat, non mihi imputo; quia non ego, sed gratia Dei mecum. Hoc autem dico quia si quis mihi quaerenti de quaestionibus eisdem, quando in eis mens mea rationem quaerendo fluctuabat, ea quae scripsi, respondisset; gratias egissem quia mihi satisfecisset. Quoniam ergo quod inde, manifestante Deo, cognovi, mihi valde placuit; intelligens quia similiter quibusdam placeret, si hoc scriberem: quod gratis accepi, gratis volui petentibus imperdere.