Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De fide trinitatis
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis"> —
⋯
More
Original / primary: 10610 Defitr
1.1
41 PRAEFATIO.
1.1
Quamvis post apostolos, sancti Patres et doctores nostri multi tot et tanta de fidei nostrae ratione dicant ad confutandam insipientiam et frangendam duritiam infidelium, et ad pascendum eos qui, jam corde fide mundato, ejusdem fidei ratione( quam post ejus certitudinem debemus esurire) delectantur, ut nec nostris nec futuris temporibus ullum illis parem in veritatis contemplatione speremus; nullum tamen reprehendendum arbitror, si fide stabilitus, in rationis ejus indagine se voluerit exercere. Nam et illi, quia breves dies sunt, non omnia quae possent, si diutius vixissent, dicere potuerunt: et veritatis ratio tam ampla, tamque profunda est ut a mortalibus nequeat exhauriri; et Dominus in Ecclesia sua, cum qua se esse usque ad consummationem saeculi promittit, gratiae suae dona non desinit impertiri. Et, ut alia taceam, quibus sacra pagina nos ad investigandam rationem invitat, ubi dicit: Nisi credideritis, non intelligetis, aperte nos monet intentionem ad intellectum extendere; cum docet qualiter ad illum debeamus proficere. Denique quoniam inter fidem et speciem intellectum, quem in hac vita capimus, esse medium intelligo, quanto aliquis ad illum proficit, tanto eum propinquare speciei( ad quam omnes anhelamus) existimo. Hac igitur ergo consideratione, licet sim homo parvae nimis scientiae, confortatus, ad eorum quae credimus, rationem intuendam, quantum superna gratia mihi dare dignatur, aliquando conor assurgere, et cum aliquid quod prius non videbam reperio, id aliis libenter aperio; quatenus quid secure tenere debeam, alieno discam judicio. Quapropter, mi pater et domine, Christianis omnibus cum reverentia amande, et cum amore reverende, papa Urbane, quem Dei providentia in sua Ecclesia summum constituit pontificem, quoniam nulli rectius possum, vestrae sanctitatis praesento conspectui subditum opusculum, ut ejus auctoritate, quae ibi suscipienda sunt, approbentur, et quae corrigenda sunt emendentur.
1.2
Domino et Patri universae Ecclesiae in terra peregrinantis, summo pontifici URBANO, frater ANSELMUS vita peccator, habitu monachus, sive jubente sive permittente Deo, Cantuariae metropolis vocatus episcopus, debitam subjectionem, cum humili servitio, et devotis orationibus.
1.3
Quoniam divina providentia vestram elegit sanctitatem, cui vitam et fidem Christianam custodiendam, et Ecclesiam suam regendam committeret; ad nullum alium rectius refertur, si quid contra catholicam fidem oritur in Ecclesia, ut ejus auctoritate corrigatur; nec ulli alii tutius, si quid contra errorem respondetur, ostenditur, ut ejus prudentia examinetur. Quapropter, sicut nulli dignius possum, ita nulli libentius praesentem epistolam, quam vestrae destino sapientiae; quatenus si quid in ea corrigendum est, vestra censura castigetur, et quod regulam veritatis tenet, vestra auctoritate roboretur.
1.1.1
41 PRAEFATIO. CAPUT PRIMUM.
1.1.1
Scribendi occasio, et status quaestionis.
1.1.2
Cum adhuc in Becci monasterio essem abbas, praesumpta est a quodam clerico in Francia talis assertio: Si in Deo, inquit, tres personae sunt una tantum res; et non sunt tres res unaquaeque per se separatim, sicut tres angeli, aut tres animae: ita tamen ut potentia et voluntate omnino sint idem: ergo Pater et Spiritus sanctus cum Filio est incarnatus. Quod cum ad me perlatum esset, incoepi contra hunc errorem quamdam epistolam, quam, parte quadam edita, perficere contempsi credens non ea opus esse; quoniam et ille, contra quem fiebat, in consilio a venerabili Remensi archiepiscopo Raynaldo collecto, errorem 42 suum abjuraverat et nullus videbatur qui eum errare ignoraret; partem tamen illam quam feceram quidam fratres, me nesciente, transcripserunt, atque aliis lugendam tradiderunt; quod idcirco dico ut, si in alicujus manus pars illa venerit, quanquam ibi nihil falsum sit, tamen tanquam imperfecta et non exquisita relinquatur; et hic quod illic incoepi, diligentius inceptum et perfectum requiratur. Postquam enim in Anglia ad episcopatum, nescio qua Dei dispositione, captus et retentus sum; audivi praefatae novitatis auctorem in sua perseverantem sententia dicere se non ob aliud abjurasse quod dicebat, nisi quia a populo interfici timebat. Hac igitur causa quidam fratres precibus suis me coegerunt ut solverem quaestionem, qua ipse sic irretitus erat, ut nullomodo se expediri ab ea posse crederet; nisi aut incarnatione Dei Patris et Spiritus sancti, aut deorum multitudine se impediret. Quod rogo ne quis putet praesumpsisse me quasi fortitudinem fidei Christianae, meae existimem indigere defensionis auxilio. Quippe si ego contemptibilis homuncio, tot sanctis et sapientibus ubique existentibus, ad confirmandum fidei Christianae firmamentum, quasi mea indigeat defensione, aliquid scribere tentarem; praesumptor utique judicari, et deodandus possem videri. Si enim me viderent homines alii onustum paxillis, et funibus, et aliis rebus, quibus nutantia ligari et stabiliri solent elaborare circa montem Olympum, ad confirmandum eum, ne alicujus impulsu nutaret aut subverteretur; mirum, si se a risu et derisu contineant; quanto magis cum lapis, qui abcissus de monte sine manibus, percussit et comminuit statuam, quam vidit in somnio Nabuchodonosor; jam factus mons magnus impleverit universam terram, si eum meis rationibus fulcire et quasi nutantem stabilire nitar; tot sancti et sapientes, qui super ejus aeternam firmitatem se stabilitos esse gaudent, indignari mihi possunt; et hoc imputate, non studiosae gravitati, sed jactantiae levitati? Si quid ergo de firmitate fidei nostrae in hac epistola disputavero, non est ad confirmandam illam, sed ad fratrum hoc exigentium precibus satisfaciendum. Sed si ille qui praefatam protulit sententiam, Deo corrigente, ad veritatem rediit, nullatenus putet me in hac epistola contra se loqui; quia jam non est quod fuit. Si enim fuit aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino; non sunt arguendae tenebrae quae jam non sunt, sed lux approbanda quae lucet. Verumtamen sive adhuc ad lucem redierit, sive non; quoniam sentio laborare plures in eadem quaestione, etiamsi fides in illis superet rationem, quae illis fidei videtur repugnare, non mihi videtur superfluum repugnantiam istam dissolvere.
1.2.1
41 PRAEFATIO. CAPUT II.
1.2.1
Quod sacrae fidei quaestiones, quas disputamus, aut rimamur, non quilibet dialectici, sed in Scripturis sacris experti suscipere humiliter debent.
1.2.2
Sed priusquam de quaestione disseram, aliquid praemittam ad compescendam eorum praesumptionem, qui nefanda temeritate audent disputare contra aliquid eorum, quae fides Christiana confitetur, quoniam id intellectu capere nequeunt: et potius insipienti superbia judicant nullatenus posse esse, quod nequeunt intelligere; quam humili sapientia fateantur esse multa posse, qua ipsi non valeant comprehendere. Nullus quippe Christianus debet disputare quomodo quod catholica Ecclesia corde credit, et ore confitetur, non sit; sed semper eamdem fidem indubitanter tenendo, amando, et secundum illam vivendo, humiliter quantum potest, quaerere rationem quomodo sit. Si potest intelligere, Deo gratias agat; si non potest, non immittat cornua ad ventilandum, sed submittat caput ad venerandum. Citius enim potest in se confidens humana sapientia impingendo cornua sibi evellere, quam vi nitendo petram hanc evellere. Solent enim quidam, cum coeperint quasi cornua confidentis sibi scientiae producere, nescientes quod si quis aestimat se scire aliquid, nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire, antequam habeant per soliditatem fidei alas spiritales, praesumendo in altissimas de fide quaestiones assurgere. Unde fit ut, dum ad illa, quae prius fidei scalam exigunt, sicut scriptum est: Nisi credideritis, non intelligetis, praepostere prius per intellectum conantur ascendere, multimodos errores per intellectus defectum cognantur descendere. Palam namque est quia illi non habent fidei firmitatem, qui, quoniam quod credunt intelligere non possunt, disputant contra ejusdem fidei a sanctis Patribus confirmatam veritatem; velut si vespertiliones et noctuae nonnisi in nocte coelum videntes, de meridianis solis radiis disceptent contra aquilas solem ipsum irreverberato visu intuentes. Prius ergo fide mundandum est cor, sicut dicitur de Deo: Fide mundans corda eorum; et prius per praeceptorum Domini custodiam illuminandi sunt oculi, quia praeceptum Domini lucidum illuminans oculos; et prius per humilem obedientiam testimoniorum Dei debemus fieri parvuli, ut discamus sapientiam, quam dat testimonium Domini fidele, sapientiam praestans parvulis. Unde Dominus: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Prius, inquam, ea quae carnis sunt postponentes, secundum spiritum vivamus quam profunda fidei dijudicando discutiamus: nam qui secundum carnem vivit, carnalis sive animalis est, de quo dicitur: Animalis homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei. Qui vero spiritu facta carnis mortificat, spiritualis efficitur; de quo legitur quia spiritualis omnia judicat, et ipse a nemine judicatur. Verum enim est quia quanto opulentius nutrimur in sacra Scriptura ex his quae per obedientiam pascunt, tanto sublimius provehimur ad ea quae per intellectum satiant: frustra quippe conatur dicere: Super omnes docentes me intellexi, qui proferre non audet; quia testimonia tua meditatio mea est. Et mendaciter pronuntiat: Super senes intellexi, cui non est familiare quod sequitur: Quia mandata tua quaesivi. Nimirum hoc ipsum quod dico, qui non crediderit, non intelliget. Nam qui non crediderit, non experietur; et qui expertus non fuerit, non intelliget. Nam quantum rei auditum superat experientia, tantum vincit audientis cognitionem experientis scientia: et non solum ad intelligendum altiora prohibetur mens ascendere sine fide et mandatorum Dei obedientia, sed etiam aliquando datus intellectus subtrahitur, et fides ipsa subvertitur, neglecta bona conscientia. Ait enim de quibusdam Apostolus: Cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt; sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum. Et cum praeciperet Timotheo militare militiam bonam, ait habens fidem, et bonam conscientiam, quam quidam repellentes, circa fidem naufragaverunt. Nemo ergo se temere immergat in condensa divinarum quaestionum, nisi prius in soliditate fidei, conquisita morum et sapientiae gravitate ne per multiplicia sophismatum diverticula incauta levitate discurrens, aliqua tenaci illaqueatur falsitate. Cumque omnes, ut cautissime ad sacrae paginae quaestiones accedant, sint commonendi; illi utique nostri temporis dialectici( imo dialectice haeretici, qui non nisi flatum vocis putant esse universales substantias, et qui colorem non aliud queunt intelligere quam corpus, nec sapientiam hominis aliud quam animam) prorsus a spiritualium quaestionum disputatione sunt exsufflandi. In 43 eorum quippe animabus ratio, quae et princeps et judex omnium debet esse quae sunt in homine, sic est in imaginationibus corporalibus obvoluta, ut ex eis se non possit evolvere, nec ab ipsis ea, quae ipsa sola et pura comtemplari debet, valeat discernere. Qui enim nondum intelligit quomodo plures homines in specie sint unus homo; qualiter in illa secretissima et altissima natura comprehendet quomodo plures personae, quarum singula quaeque est perfectus Deus, sint unus Deus? Et cujus mens obscura est ad discernendum inter equum suum et colorem ejus; qualiter discernet inter unum Deum et plures relationes ejus? Denique qui non potest intelligere aliquid esse hominem, nisi individuum; nullatenus intelliget hominem, nisi humanam personam. Omnis enim individuus homo, persona est. Quomodo ergo iste intelliget hominem assumptum esse a Verbo, non personam, id est aliam naturam, non aliam personam esse assumptam? Haec dixi, ne quis antequam sit idoneus, altissimas de fide quaestiones praesumat discutere; aut, si praesumpserit, nulla difficultas aut impossibilitas intelligendi valeat illum a veritate, cui per fidem adhaesit, excutere. Jam veniendum est ad id propter quod incoepimus.
1.3.1
41 PRAEFATIO. CAPUT III.
1.3.1
Quod non sunt tres dii: et quanquam sint tres res personales; una tamen est res essentialis.
1.3.2
Dicit( sicut audio) ille, qui tres personas dicitur asserere esse velut tres angelos, aut tres animas. Pagani defendunt legem suam: Judaei defendunt legem suam: ergo et nos Christiani debemus defendere fidem nostram. Audiamus quomodo iste Christianus defendat fidem suam. Si, inquit, tres personae sunt una tantum res, et non sunt tres res, unaquaeque per se separatim, sicut tres angeli aut tres animae; ita tamen ut voluntate et potentia omnino sint idem: ergo Pater et Spiritus sanctus cum Filio incarnatus est. Videte quid dicat iste homo; quomodo defendat iste Christianus fidem suam. Certe aut vult confiteri tres deos, aut non intelligit quod dicit. Sed si tres deos confitetur, non est Christianus; si autem affirmat quod non intelligit, non illi credendum est. Huic homini non est respondendum auctoritate sacrae Scripturae; quia aut ei non credit, aut eam perverso sensu interpretatur. Quid enim apertius dicit Scriptura sacra, quam quod Deus unus et solus est? Ratione igitur, qua se defendere nititur, ejus error demonstrandus est. Ut autem facilius et brevius hoc faciam, loquar tantum de Patre et Filio; quoniam hae duae personae suis propriis vocibus aliae ab invicem aperte designantur. Nam nomen Spiritus sancti non est alienum a Patre et Filio, quia uterque est et Spiritus, et sanctus. Quod autem in Patre et Filio de unitate substantiae, vel pluralitate personarum inveniemus, hoc in tribus absque dubio cognoscemus. Dicat ergo: Si duae personae, Pater et Filius, non sunt duae res. Quaeramus primum quid velit hic dicere duas res. Nam unamquamque personam credimus esse hoc, quod commune est ambobus; et esse hoc, quod proprium est sibi. Persona enim Patris, et Deus est, quod commune est illi cum Filio; et Pater est, quod ei proprium est. Similiter persona Filii, et Deus est, quod commune est illi cum Patre; et Filius est, quod nonnisi de hac sola persona dicitur. In his igitur duabus personis unum est commune, id est Deus: et duo propria, quae sunt Pater et Filius. Quaecunque enim illis sunt communia, ut omnipotens, aeternus, in hoc solo communi intelliguntur. Et quae sunt singulis propria, ut est Patri genitor, vel gignens; et Filio Verbum, vel genitus; his duobus nominibus, Patris scilicet et Filii significantur. Cum igitur dicit has duas personas esse duas res, quaero quid dicat ibi esse duas res: an id quod commune est illis? an ea quae propria sunt singula singulis? Sed si duas res esse dicit duo propria, id est Patrem et Filium; ut tamen id, quod commune est, non sit plures res, sed una et sola res: superflue hoc dicit; quia nemo Christianus confitetur Patrem et Filium, secundum haec duo propria, unam rem esse, sed duas. Solemus enim usu dicere rem, quidquid aliquo modo dicimus esse aliquid. Qui autem dicit de Deo Patrem aut Filium, aliquid de eo dicit; et omnes sciunt in Deo Patrem non esse Filium, et Filium non esse Patrem; quamvis in uno homine pater sit filius, et filius sit pater, si idem homo est pater et filius: quod ideo fit, quia in Deo dicuntur opposite; in uno vero homine non ad invicem; sed ad alium filium pater, et ad alium patrem filius dicitur. Hoc ergo modo nihil prohibet dicere duas personas, Patrem et Filium esse duas res; si tamen intelligatur cujusmodi sint res. Non enim sic sunt Pater et Filius duae res, ut in his duabus rebus intelligatur eorum substantia, sed eorum relationes; quamvis ille per ea, quae subjungit, aperte ostendat se non intelligere hoc modo duas personas esse duas res. Nam cum dicit: Si tres personae sint una tantum res, et non tres res, subjungit, per se separatim. Quippe talem videtur pronuntiare separationem, quae prohibeat esse simul in eodem homine patrem et filium. Per hanc namque solam putat se posse liberare Patrem a communione incarnationis cum Filio. Nam per illam separationem, qua aliud est esse Patrem, et aliud esse Filium( quoniam aliae sunt ab invicem paternitas et filiatio) si credit unum et solum esse Deum, qui est Pater et Filius, non videt Patrem et Filium posse separari, quin sint in eodem homine simul. Aut ergo aliam separationem personarum Patris et Filii loquitur, quam illam, qua, secundum propria, alii sunt ab invicem Pater et Filius; quia per hanc non intelligit incarnationem alienam esse a Patre; imo si simul sunt Pater et Filius, opinatur consequi Patrem esse participem incarnationis cum Filio. Aut si illam dicit, frustra laborat, sicut jam dixi, quia Christiana fides hoc modo intelligit Patrem et Filium esse duas res. Sed cum ait: Sicut sunt tres angeli, aut tres animae, aperte monstrat se non de pluralitate vel separatione illa loqui, quae in illis est personis secundum propria. Nempe de nulla nna eademque numero re duo angeli dicuntur, aut duae animae; nec unum aliquid numero de duobus angelis dicitur, aut de duabus animabus; sicut Patrem et Filium dicimus de Deo uno numero, et unum numero Deum de Patre et Filio. Credimus enim et dicimus quia Deus est Pater, et Deus est Filius; et conversim, Pater est Deus, et Filius est Deus: et tamen nec credimus nec dicimus plures esse deos; sed ita unum esse Deum numero, sicut natura, quamvis Pater et Filius non sint unus, sed duo. Angelum enim et animam secundum substantiam dicimus, non secundum relationem. Nam, licet angeli nomen ab officio sumptum sit quia angelus nuntius dicitur; tamen, sicut anima pro specie substantiae accipitur, ita et angelus. Quod ipse intelligere se monstrat, cum pariter dicit: Sicut sunt tres angeli, aut tres animae. Talem itaque significat pluralitatem et separationem, qualem habent plures angeli aut animae, id est qualem habent plures substantiae. Quod adhuc aperte monstrare videtur, cum subdit: Ita tamen ut voluntate et potestate omnino sint idem. Sic enim intelligit voluntatem et potestatem in illis pluribus rebus, quemadmodum in pluribus angelis aut animabus: quod intelligi non potest, si illae plures res putantur secundum proprietates personarum esse, non secundum hoc quod communiter dicuntur 44. Nullatenus namque Patris et Filii, secundum ipsas proprietates, id est secundum paternitatem et filiationem ulla voluntas aut potentia est; sed secundum divinitatis substantiam, quae communis est illis. Quare si dicit tres personas esse tres res, secundum ipsa propria; palam est quam superflue hoc dicat, quam etiam inconvenienter, cum addit: Sicut sunt tres angeli, aut tres animae. At si dicit easdem personas duas esse res, secundum hoc quod commune est illis, id est secundum quod singula quaeque, et plures simul, unus perfectus Deus est. Primum quaero an sit Christianus. Respondebit, ut aestimo, se hoc esse. Ergo credit unum esse Deum, et ipsum esse tres personas, id est Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum; et Filii personam solam incarnatam, aliis tamen duabus cooperantibus. Qui autem ita credit, affirmat eum non esse Christianum, qui aliquid vult asserere contra aliquid horum. Si ergo iste ita credit, negat eum esse Christianum, qui contra haec disputat. Utrum autem hanc fidem subvertere ipse nitatur, videamus. Cum igitur dicit, ut de duabus personis dicam, sicut incoepi, quod de tribus intelligatur; cum, inquam, dicit, si duae personae sunt una res, et non duae sicut sunt duo angeli aut duae animae, consequi Patrem quoque esse incarnatum, si Filius est incarnatus: puto quia sic ratiocinatur secum: Si una et eadem numero res Deus est, et ipsa eadem est Pater, et Filius; cum Filius sit incarnatus, quomodo non et Pater est incarnatus? De una quippe et eadem re non est vera simul affirmatio, et ejus negatio; sed de alia re affirmare aliquid, et de alia idem ipsum negare simul nihil prohibet. Non enim idem Petrus apostolus est, et non est apostolus. Sed et si alio nomine idem ipse affirmetur apostolus, et alio negetur: ut, Petrus est apostolus, et Simon non est apostolus; non est utraque vera enuntiatio, sed una harum falsa. Petrum autem esse apostolum, et Stephanum non esse apostolum; quoniam alius est Petrus, et alius est Stephanus, possibile est verum esse. Si ergo eadem numero et non alia res est Pater quam Filius, non est verum affirmari debere aliquid de Filio, et negari de Patre; aut affirmari debere de Patre, et de Filio negari. Quidquid igitur est Pater, est et Filius; et quod dicitur de Filio, non debet negari de Patre. Est autem incarnatus Filius; est ergo incarnatus quoque Pater. Sed haec ratiocinatio si vera et rata est, vera est haeresis Sabellii. Si enim quidquid dicitur de una persona, dicitur et de altera, idcirco quoniam una res duae sunt personae; ergo sicut de Filio dicitur Filius, et Verbum, et genitus; ita haec dicentur de Patre: et quemadmodum Pater est et Pater, et genitor, et ingenitus; sic haec de Filio dicenda sunt. At, si ita est; non est alius Pater quam Filius; nec Filius alius a Patre. Quare non sunt duae personae, sed una persona; ideo namque dicuntur personae duae, quia alii creduntur ab invicem Pater et Filius: si tamen Deus erit Pater et Filius. Nam semper Pater est alicujus Pater et Filius alicujus Filius; nec unquam Pater suimet ipsius est Pater, aut Filius suimet ipsius Filius est; sed alius est pater, et alius cujus est pater, et similiter alius est filius, et alius cujus est filius. Quare si in Deo non est alius Pater, et alius cujus est Pater, nec Filius alius est, et alius cujus est Filius; falso dicitur Deus Pater aut Filius. Si enim in Deo non est alius a Patre cujus Pater sit, non potest esse Pater; et similiter si non est in eo alius a Filio, cujus sit Filius, non valet esse Filius. Quapropter non erit unde illae duae personae dicantur in Deo; quae ideo dicuntur, quia Deus est Pater, et Deus est Filius, et semper alius est Pater, alius est Filius. Videtis ergo quomodo destruatur fides nostra secundum sensum ejus, qui putat consequi Patrem esse cum Filio incarnatum; si una, et non plures sunt res in Deo personae plures. Si enim vera est haec ejus consequentia, non solum hoc quod de Patre et Filio, sed in omnibus tribus personis tanta sequetur confusio, ut quidquid de singulis proprie dicitur, de omnibus dicendum communiter sit. Quamobrem non erit unde Pater, et Filius, et Spiritus sanctus procedens a Patre et Filio, sint alii ab invicem, sicut ostendi in Patre et Filio. Quare nec ulla erit ibi relatio, quae nullatenus ibi est, nisi secundum hoc, secundum quod alii sunt ab invicem. Ergo nec plures erunt personae. Posito namque unam rem esse tres personas; aut illud non consequetur quod dicit; aut omnia illa simul, quae dixi, consequentur: similis namque est in omnibus vis consequentiae. Cur ergo pergit ad incarnationem, quasi ipsa sola faciat quaestionem; et non potius dicit, si tres personae sunt una res, non sunt tres personae? Nam non minus ante incarnationem, quam post facere hanc quaestionem potest. Si autem hoc omnino vult asserere, tres scilicet personas, secundum quod unaquaeque Deus est, non esse unam rem, sed tres res, unamquamque per se, sicut sunt tres angeli; apertissimum est quia tres deos constituit. Sed forsitan ipse non dicit: Sicut sunt tres animae, aut tres angeli, sed ille, qui mihi ejus mandavit quaestionem, hanc ex suo posuit similitudinem; sed solummodo tres personas affirmat esse tres res, sine additamento alicujus similitudinis. Cur ergo fallitur aut fallit sub nomine rei, cum idipsum significetur sub nomine Dei? Nempe aut Deum esse rem illam negabit, in qua tres personas, imo quam tres fatemur esse personas. Aut si hoc non negat, consequens est ut, sicut ipse asserit, personas tres non unam, sed tres esse res; ita quoque affirmet easdem personas non unum, sed tres deos esse. Quae quam impia sint, judicent Christiani. Sed dicet, non cogit quod dico tres res fateri tres deos; quoniam tres illae res simul sunt unus Deus. Et nos dicimus: Ergo singula quaeque res de tribus illis, id est singula quaeque persona, non est Deus; sed ex tribus rebus conficitur Deus: Pater igitur non est Deus, Filius non est Deus, Spiritus sanctus non est Deus; quoniam nec de singulis, nec de duobus, sed solum de tribus simul nominatis dicendus est Deus: quod similiter est impium. Nam, si ita est, non est simplex natura sed partibus composita. Sed si simplicem habet intellectum, et non multiplicitate phantasmatum obrutum; intelligit simplicia praestare compositis, quantum ad simplicitatem et compositionem attinet; quoniam omne compositum necesse est aut actu, aut intellectu posse disjungi, quod de simplicibus intelligi nequit: cujus enim partes cogitari non possunt, id in partes nullus intellectus dissolvere potest. Si ergo Deus tribus ex rebus compositus est, aut nulla natura simplex est, aut aliqua natura est alia, quae in aliquo est praestantior natura Dei: quae utraque quam falsa sint, non est obscurum. Quod si iste de illis dialecticis modernis est, qui nihil esse credunt, nisi quod imaginationibus comprehendere possunt, nec putat aliquid esse, in quo partes nullae sunt; vel non negabit intelligere se quia si esset aliquid, quod nec actu, nec intellectu dissolvi posset; majus esset, quam quod vel intellectu est dissolubile. Itaque si omne compositum saltem cogitatione dissolvi potest, cum dicit Deum esse compositum, dicit Deo aliquid majus se posse intelligere: transit itaque ejus intellectus ultra Deum: quod nullus facere potest intellectus. Sed videamus quid addat quasi ad inconvenientiam repellendam, quae videtur nasci, si tres illae personae sunt tres res. Sic tamen, inquit, ut una trium earum rerum sit voluntas et potestas. Hic quaerendum est an illae tres res secundum hoc, quod separatim ab invicem intelliguntur; an secundum communem voluntatem et potestatem; an neque secundum illud solum, quod separatim habent, neque secundum hoc quod commune est illis; sed 45 secundum utrumque simul sint divinae naturae. Quippe si secundum illud, quod sunt separatim, habent divinitatem, erunt tres dii; et idem intelligi poterunt sine voluntate et potestate. Semper enim propria discrete intelliguntur a communibus, et communia a discretis. Sed divina natura sine voluntate et potestate nullatenus intelligi valet. Quod si secundum unam et communem voluntatem et potestatem sunt et singulae, et binae, et tres simul, Deus; quid ibi faciunt illae tres discordes res, quae nec nisi per aliud in unitatem concordare possunt Deitatis, nec ad perfectionem, nec ad auxilium aliquod, ut Deus sit, valent? Nam si una sufficit voluntas et potestas ad perfectionem Dei: quae sunt illae tres res, quibus indiget Deus, aut ad quid illis eget? Credimus enim Deum nullo indigere: frustra igitur cogitantur illae tres res in Deo. At si nec solae tres illae res, nec sola voluntas et potestas; sed haec omnia simul conficiunt Deum: iterum dico quia compositus est; et ea, quae non sunt per se Deus, aut dii faciunt Deum. Aut si dicit quia illae tres res ita nomen Dei habent per potestatem et voluntatem, sicut homo dicitur rex per regiam potestatem, non est Deus nomen substantiae; sed accidentaliter dicuntur illae( nescio quae) tres res tres dii, sicut tres homines eamdem habentes regiam potestatem, tres reges dicuntur: tres enim homines unus rex esse nequeunt: quod quam nefandum sit, non est opus dicere. Codex magnus implendus est, si voluero scribere absurditates et impietates, quae sequuntur, si verum est, una Dei persona incarnata, reliquas duas consequi esse incarnatas; quia tres illae personae sunt una res, secundum id quod communiter de tribus dicimus; aut si sunt tres res separatae, quemadmodum ille putat, contra quem ista dixi, quoniam solus Filius est incarnatus. Palam ergo est quod non debeat esse promptus ad disputandum de rebus profundis; et maxime de illis, in quibus non erratur sine periculo.
1.4.1
41 PRAEFATIO. CAPUT IV.
1.4.1
Tres personas esse incarnatas, Filio incarnato, impossibile est: Filio tamen amplius convenit incarnari, quam Patri et Spiritui sancto.
1.4.2
Sed forsitan dicet iste mihi: Sicut putas ista pariter consequi ex necessitate, quae dicis, sic consequitur quod dico ita mihi necessaria mea videtur consequentia. Ergo ostende non consequi, quae dico; et fatebor ego tecum nullum inconveniens sequi, si solus Filius est incarnatus, aut si tres personae sunt una res. Quod si ab hac ostensione deficis, non solvis, sed magis ligas quaestionem; cum tu ipse mecum probas innumera nasci inconvenientia; quae si neganda sunt, ambo debemus pariter concludere tres personas non esse unam rem, si solus Filius est incarnatus; aut si sunt una res, omnes pariter esse incarnatas. Ostendendum ergo est, in quo iste fallitur; et quo modo incarnationem solius Filii non sequitur tres personas esse tres res separatas; aut, si sunt una res tres personae, omnes eas esse incarnatas. Quod utique Deus una et sola, et individua, et simplex sit natura, et tres personae, sanctorum Patrum, et maxime beati Augustini post apostolos et evangelistas inexpugnabilibus rationibus disputatum est. Sed et si quis legere dignabitur duo parva opuscula mea, Monologion scilicet et Proslogion, quae ad hoc maxime facta sunt, ut quod fide tenemus de divina natura et ejus personis praeter Incarnationem, necessariis rationibus sine Scripturae auctoritate probari possit; si, inquam, ea aliquis legere voluerit, puto quia et ibi inveniet de hoc quod non improbare poterit, nec contemnere volet. In quibus si aliquid quod alibi aut non legi, aut non memini me legisse, non quasi docendo quod doctores nostri nescierunt, aut corrigendo quod non bene dixerunt; sed dicendo forsitan quod illi tacuerunt: quod tamen ab eorum dictis non discordet, sed illis cohaereat; posui ad respondendum pro fide nostra contra eos, qui nolentes credere quod non intelligunt, derident credentes; sive ad adjuvandum religiosum studium eorum, qui humiliter quaerunt intelligere quod firmissime credunt: nequaquam ob hoc me redarguendum existimo. Ne tamen hanc legentibus epistolam, laborem injungam quaerendi alia scripta, ut non solummodo fide, verum etiam evidenti cognoscant ratione tres personas non esse tres deos, sed unum solum; nec tamen, Deo secundum unam personam incarnato, ex necessitate secundum alias personas eumdem Deum incarnari: aliquid hic, quantum ad repellendam opinionem hujus defensoris, sicut ipse putat, nostrae fidei sufficere credo, subjungam. Aperte dicit aut Patrem, et Spiritum sanctum cum Filio esse incarnatum; aut tres illas personas esse tres res separatas. Quam nimirum separationem talem existimat, ut nec Pater, nec Spiritus sanctus sint in Filio. Nam si duae aliae personae sunt in Filio et Filius in homine, illae quoque sunt in homine. Unde putat consequi, cum tres personae simul sint in eodem homine, si sunt una res, nullatenus personam Filii posse in homine ipso incarnari, sine aliis duabus personis. Personas tamen tres esse non negat, nec Filium esse incarnatum. Quoniam igitur supra monstratum est, si tres personae sunt tres res separatae, aut tres deos esse consequi, aut alias( de quibus jam dictum est) absurditates; nunc breviter ostendam, adjuvante uno solo Deo, primum quia etiam si sint tres dii, nihil illi proderit ad defendendum Patrem et Spiritum sanctum ab incarnatione: quod fieri non posse putat sine deorum multitudine. Deinde, quod non sunt plures dii, sed unus solus. Postea patefaciam, quamvis sit unus Deus tres personae, non tamen una qualibet incarnata, alias quoque incarnari necesse esse; sed potius esse impossibile. Divinae utique naturae est, sic semper et ubique esse, ut nihil unquam aut alicubi sit sine ejus praesentia; alioquin nequaquam ubique et semper est potens, et quod ubique potens non est et semper, nullatenus est Deus. Si enim dicit non ipsam divinam substantiam, sed potestatem ejus esse semper et ubique; non tamen negabit potestatem illi esse, aut accidentalem, aut substantialem: accidentalis quidem non est Deo potestas; quia cum omne subjectum sine accidente, aut esse, aut intelligi possit; Deus sine potestate nec esse, nec intelligi potest. Si vero Deo potestas substantialis est, aut pars est ejus essentiae, aut est idipsum, quod est tota ejus essentia. Pars autem non est; quia( sicut supra dictum est) quod partes habet, aut actu, aut intellectu est dissolubile: quod omnino extraneum est a Deo. Idem igitur est esse Dei, et potestas ejus. Sicut itaque potestas Dei est semper, et ubique; ita quidquid est Deus ubique et semper est. Ergo, cum praedictus nostrae fidei defensor secundum se dicit esse tres deos; monstrare nequit quomodo sint separatim, ea separatione qua putat se Patrem et Spiritum sanctum ab incarnatione liberare. Non ergo illum potest adjuvare multitudo deorum, ad defendendum Patrem et Spiritum sanctum ab incarnatione; quoniam inveniri non potest in deorum multiplicatione illa distinctio, sine qua defensionem istam fieri posse nequaquam existimat. Quod autem unus solus Deus sit, et non plures, hinc facile probatur quia aut Deus non est summum bonum, aut sunt plura summa bona; aut non sunt plures dii, sed unus solus. Deum vero summum bonum esse nullus negat; quia quidquid aliquo minus est, nullatenus Deus est: et quidquid summum bonum non est, minus est aliquo; 46 quia minus est summo bono. Summum certe bonum pluralitatem sui non admittit, ut plura sint summa bona. Si enim plura sunt summa bona, paria sunt. Summum vero bonum est, quod sic praestat aliis bonis, ut nec par habeat, nec praestantius. Summum ergo bonum unum et solum est. Non igitur sunt plures dii, sed unus et solus est Deus; sicut summum bonum est unum et solum: et sicut summa substantia vel essentia sive natura; quae eadem ratione, qua summum bonum, nullatenus pluraliter dici posse probantur. Qui unus solus Deus cum sit tres personae, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus; non tamen Filio incarnato, necesse est alias quoque personas( sicut ille disputator putat) incarnari, sed impossibile. Personas enim non negat plures esse, idcirco quoniam aliae sunt ab invicem. Si enim ab invicem non essent aliae, plures non essent. Sed, ut brevius explicem, et facilius quod volo loquar tantum, sicut supra feci, de Patre et Filio; quia per hos clarum erit quid intelligendum sit de Spiritu sancto. Pater ergo et Filius secundum substantiam non sunt plures, nec alii ab invicem; quia non sunt duae substantiae, nec alia substantia Pater, alia Filius; sed una et eadem substantia sunt Pater et Filius. Secundum personam vero sunt plures, et alii ab invicem; quia Pater et Filius non sunt una et eadem persona, sed duae et aliae ab invicem. Dicit ergo: Si Filius incarnatus est, et Filius non est alia, sed una et eadem numero res quae Pater est; ergo necesse est Patrem quoque esse incarnatum. Unam enim et eamdem numero rem impossibile est simul esse, et non esse in eodem homine incarnatam. Et ego dico: Si Filius incarnatus est, et Filius non est una et eadem numero persona, quae Pater est, sed alia; non idcirco necesse est Patrem quoque esse incarnatum. Aliam enim personam esse in uno homine incarnatam, et aliam simul non esse in eodem homine incarnatam possibile est. Et ille: Si Deus Filius incarnatus est; et Deus qui est Filius non est alius, sed unus et idem numero Deus, qui Pater est; plus tamen( quamvis diversae personae sint Pater et Filius) videtur necesse Patrem quoque esse incarnatum cum Filio, propter identitatem Deitatis, quam possibile esse propter diversitatem personarum eum non esse simul incarnatum. Videte qui hoc dicit quomodo claudicat utroque pede in incarnatione Filii Dei. Nam qui recte suscipit ejus incarnationem, credit eum non assumpsisse hominem in unitatem naturae, sed in unitatem personae. Hic autem somniat hominem a Filio Dei magis esse assumptum in naturae unitatem, quam in personae unitatem. Si enim hoc non opinaretur, non diceret magis necessarium esse Patrem esse cum Filio incarnatum, quoniam unus est Deus Pater, et Filius, quam esse possibile illum simul non esse incarnatum, quia plures sunt personae. Utroque igitur pede, id est utraque parte claudicat in incarnatione Filii Dei, qui una natura est cum Patre et alia persona a Patre, quicunque existimat hanc incarnationem sic esse secundum naturae unitatem, ut Filius non possit incarnari sine Patre; nec intelligit eam sic secundum unitatem esse personae, ut Pater non possit incarnari cum Filio. Quippe Deus non sic assumpsit hominem, ut natura Dei et hominis sit una et eadem; sed ut persona Dei et hominis una eademque sit: quod nonnisi in una persona Dei esse potest. Diversas enim personas, unam et eamdem personam esse cum uno eodemque homine nequit intelligi. Nam, si unus homo cum singulis pluribus personis una persona est, necesse est plures personas, quae aliae sunt a se invicem, esse unam eamdemque personam: quod non est possibile. Quapropter impossibile est, Deo incarnato secundum unam quamlibet personam, illum secundum aliam quoque personam incarnari.
1.5.1
41 PRAEFATIO. CAPUT V [ al. IV].
1.5.1
Cur Filius magis quam Pater aut Spiritus sanctus, incarnatus sit.
1.5.2
Cur autem Deus magis assumpserit hominem in unitatem personae Filii, quam in unitatem alicujus aliarum personarum, quamvis in hac epistola nostrum hoc propositum non fuerit, tamen, quoniam hujus rei mentio se obtulit, aliquam reddendam rationem existimo. Nempe si Spiritus sanctus incarnatus esset, sicut Filius est incarnatus, esset Spiritus sanctus filius hominis. Essent igitur duo Filii in Trinitate Dei, scilicet Filius Dei, et Filius hominis. Unde quaedam nasceretur dubietatis confusio, cum de Deo Filio loqueremur; uterque enim esset Deus, et Filius; quamvis alter Dei, alter hominis: fieret quoque quasi quaedam inaequalitas diversarum personarum secundum hoc quod filii essent, quae omnino aequales esse debent, cum alter filius majoris parentis dignitate excelleret, alter minoris parentis humilitate subesset. Quanto enim major est natura Dei quam hominis, tanto dignius est esse Filium Dei quam esse filium hominis. Si ergo Spiritus sanctus natus esset ex Virgine, cum Filius Dei haberet excellentiorem nativitatem solam, quae ex Deo est; et Spiritus sanctus minorem tantum, quae esset ex homine; alia persona esset major, et alia minor secundum dignitatem nativitatis: quod non convenit. Quod si Pater in unitatem suae personae hominem assumpsisset, easdem faceret in Deo pluralitas filiorum inconvenientias, et adhuc aliam. Nam si esset filius Virginis, duae personae in Trinitate nomen nepotis assumerent; quia et Pater nepos esset parentum Virginis; et Filius ejus Virginis esset nepos; cum ipse tamen nihil haberet ex Virgine. Quoniam ergo quamlibet parvum inconveniens in Deo est impossibile; non debuit alia Dei persona incarnari quam Filius. Illo enim incarnato, nullum sequitur inconveniens. Quod enim Patre et Spiritu sancto minor dicitur Filius secundum humanitatem, non tamen illae duae personae ideo excellunt Filio; quia eamdem majestatem, qua majores sunt humanitate Filii, habet et Filius, qua et ipse praeest cum illis suae humanitati. Est et aliud, cur magis conveniat Filio incarnatio quam alii. Qui enim erat incarnandus, oraturus erat pro humano genere; et convenientius satis suscipit mens humana Filium Patri, quam alium aliis supplicare, quamvis haec supplicatio non fiat a divinitate, sed ab humanitate ad divinitatem, quam idcirco Filius Dei facit; quia homo, per unitatem personae Filius Dei est. Amplius: Qui hominem erat assumpturus, venturus erat ad pugnandum contra diabolum, et ad intercedendum, sicut dixi pro hominibus: qui ambo, diabolus scilicet et homo per rapinam se voluerunt facere similes Deo, cum propria sint usi voluntate. Et quia per rapinam voluerunt, nonnisi per falsitatem; quoniam nonnisi injuste potuerunt. Propria enim voluntas angeli sive hominis est, quae contra voluntatem Dei est. Cum enim vult aliquis quod Deus velle prohibet, nullum habet auctorem suae voluntatis, nisi seipsum: et ideo sua propria est. Nam, quamvis homo voluntatem suam aliquando subdat voluntati alterius hominis, propria tamen est, si contra Deum est; quoniam non eam subdit, nisi ut ad aliquid, quod vult, attingat; et idcirco seipsum habet auctorem cur eam alii subdat. Quapropter propria voluntas est, quae nulli alii est subdita. Solius autem Dei est propriam habere voluntatem, id est, quae nulli subdita sit. Quicunque igitur propria voluntate utitur, ad similitudinem Dei per rapinam nititur, et Deum propria dignitate et singulari excellentia privare, quantum in ipso est, convincitur. Si enim est alia aliqua voluntas, 47 quae nulli subdita sit, non erit voluntas Dei omnibus praelata, nec ipsa erit sola, cui nulla alia praesit. Nulla igitur trium personarum Dei congruentius semetipsam exinanivit formam servi accipiens, ad debellandum diabolum, et intercedendum pro homine, qui per rapinam falsam similitudinem Dei praesumpserant quam Filii, qui splendor lucis aeternae, et vera Patris imago, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo; verum per veram aequalitatem et similitudinem, dixit: Ego et Pater unum sumus; et: Qui videt me, videt et Patrem. Nullus namque justius expugnat reum, vel punit, aut illi misericordius parcit, vel pro eo intercedit, quam cui specialius injuria fieri probatur; nec aliquid convenientius opponitur falsitati ad expugnandum, aut apponitur ad sanandum, quam veritas. In illum enim falsam Dei praesumentes similitudinem specialius peccasse videntur, qui vera Dei Patris similitudo creditur.
1.6.1
41 PRAEFATIO. CAPUT VI [ al. IV].
1.6.1
Quomodo in Christo non sunt duae personae, sicut sunt duae naturae.
1.6.2
Suscepit autem in unitatem personae hominem, ut dictum est, ut sint duae naturae: divina scilicet et humana, una persona. De qua unitate personae, quam firmissimae credimus esse non ex duabus personis in Christo; tamen quia potest dici unde parum caute intuentibus videri possit Christus ex duabus et in duabus personis existere, non inutile mihi videtur aliquid dicere. Dicunt enim quidam: Quomodo dicimus in Christo non esse duas personas sicut duas naturas. Nam Deus et ante hominis assumptionem persona erat; nec postquam hominem assumpsit persona destitit esse: et homo assumptus persona est; quia omnis homo individuus esse persona cognoscitur. Quare alia est persona Dei, quae fuit ante incarnationem, alia hominis assumpti: sicut igitur Christus est Deus et homo: ita duae in illo videntur esse personae. Quae ratiocinatio per hoc videtur probare duas esse personas in Christo, quia et Deus est persona, et homo assumptus est persona. Sed non ita est. Sicut enim in Deo una natura est plures personae, et plures personae sunt una natura; ita in Christo una persona est plures naturae, et plures naturae sunt una persona. Quemadmodum enim Pater est Deus, et Filius est Deus, et Spiritus sanctus est Deus; et tamen non tres dii, sed unus est Deus; ita in Christo Deus est persona, et homo est persona, nec tamen duae sunt personae, sed una persona. Non enim est alius Deus, alius homo in Christo, quamvis aliud sit Deus, aliud homo; sed idem ipse est Deus, qui et homo. Verbum enim caro factum assumpsit naturam aliam, non aliam personam. Nam, cum profertur, homo natura tantum, quae communis est omnibus hominibus, significatur. Cum vero demonstrative dicimus istum, vel illum hominem, vel proprio nomine Jesum, personam designamus quae cum natura collectionem habet proprietatum, quibus homo communis sit singulus, et ab aliis singulis distinguitur. Nam, cum ita designatur, non quilibet homo intelligitur; sed qui ab angelo annuntiatus est, qui Deus et homo, Filius Dei et Filius Virginis est: et quidquid de illo dicitur, aut secundum Deum, aut secundum hominem, verum est dicere. Neque enim personaliter Filius Dei designari potest vel nominari, sine filio hominis; nec filius hominis, sine Filio Dei; quia idem ipse est Filius Dei, qui filius hominis; et eadem est Verbi, et assumpti hominis proprietatum collectio. Diversarum vero personarum impossibile est eamdem esse proprietatum collectionem; aut de invicem eas praedicari. Nam et Petri et Pauli non est eadem proprietatum collectio; et Petrus non dicitur Paulus, nec Paulus Petrus. Cum ergo Verbum caro factum est, naturam assumpsit, quae sola nomine hominis significatur, et semper est alia a divina natura; non aliam assumpsit personam, quoniam eamdem habet cum assumpto homine proprietatum collectionem. Non enim idem est homo et assumptus a Verbo homo, id est Jesus; quoniam in nomine hominis, sicut dictum est, sola intelligitur natura; in assumpto vero homine, vel in nomine Jesu, intelligitur cum natura, id est cum homine, collectio proprietatum, quae est eadem eidem assumpto homini et Verbo. Quapropter non dicimus Verbum, et simpliciter hominem, eamdem esse personam; ne non magis dicamus illum hominem eamdem esse personam cum Verbo, quam quemlibet hominem; sed Verbum, et illum assumptum hominem, id est Jesum; sicut non credimus eumdem hominem eamdem simpliciter esse personam cum Deo, sed cum illa persona, quae Verbum Filius est, ne confiteri videamur ipsum hominem, personam eamdem esse, quae Pater est, aut Spiritus sanctus. Sed quoniam et Verbum est Deus, et ille assumptus homo est homo; verum est dicere quia Deus et homo eadem persona est: sed in nomine Dei, subaudiendum est Verbum, et in nomine hominis subintelligendus est Filius Virginis.
1.7.1
41 PRAEFATIO. CAPUT VII [ al. VI.]
1.7.1
Quod Pater, et Filius, et Spiritus sanctus non sint tres res separatae, naturali Adam et Abel probatur exemplo.
1.7.2
De spiritu illius, cui respondeo in hac epistola, nihil potui videre praeter illud quod supra posui; sed puto sic rei veritatem patet ex his quae dixi, ut nulli lateat intelligenti nihil quod contra illam dicitur, vim veritatis tenere. Sed si revocatus a multitudine deorum, pluralitatem abneget in Deo personarum: hoc ideo facit, quia nescit unde loquitur. Nam nec Deum nec personas ejus cogitat, sed tale aliquid: quales sunt plures humanae personae. Et quia videt unum hominem plures personas esse non posse, negat hoc ipsum de Deo. Non enim idcirco dicuntur tres personae, quia sint tres res separatae, sicut tres homines; sed quia similitudinem habent quamdam cum tribus separatis personis. Consideremus hoc in Patre et Filio, et idipsum intelligatur de Spiritu sancto. Ponamus igitur hominem qui tantum sit pater, et non filius; et filium ejus, qui tantum filius sit, et non pater; id est Adam et Abel. Dicimus itaque de Adam patre, et de Abel filio, quia pater non est filius, et filius non est pater; quoniam duo homines et separatae personae sunt Adam et Abel, nec est cujus filius sit Adam aut cujus pater sit Abel. Sic itaque fatemur in Deo quia Pater non est Filius, aut Filius Pater( quamvis duo dii non sint); quoniam Pater non habet patrem, aut Filius filium. Similiter Spiritus sanctus non est Pater aut Filius; quia non est cujus sit pater, aut cujus sit filius. Quoniam ergo Pater et Filius et Spiritus sanctus tres sunt, et alii ab invicem, nec de invicem dici queunt( sicut de patre et filio in diversis personis hominum ostendimus); ideo dicuntur tres personae; non quia sint tres res separatae. At si negat tria dici posse de uno, et unum de tribus: ut tria non dicantur de invicem; sicut in his tribus personis et uno Deo facimus, quoniam hoc in aliis rebus non videt, nec in Deo intelligere valet; sufferat paulisper aliquid, quod intellectus ejus penetrare non possit esse in Deo, nec comparet naturam, quae super omnia est libera ab omni lege loci et temporis et compositionis partium, rebus quae loco aut tempore clauduntur, aut partibus componuntur; sed credat aliquid in illa esse, quod in istis esse nequit, et acquiescat auctoritati Christianae, nec disputet contra illam. 48
1.8.1
41 PRAEFATIO. CAPUT VIII [ al. VII].
1.8.1
Originem personarum in divinis alia fontis, rivi et lacus similitudine explicat.
1.8.2
Videamus tamen an in rebus creatis, quae et loci, et temporis, et compositionis partium legi subjacent, inveniri possit aliquatenus hoc quod negat in Deo. Ponamus fontem, de quo nascatur et fluat rivus, qui postea colligatur in lacum: sitque nomen ejus Nilus. Sic itaque discrete dicimus fontem, rivum, lacum; ut fontem non dicamus rivum, aut lacum; nec rivum, fontem, aut lacum; nec lacum, fontem, aut rivum. Fons tamen Nilus vocatur, et rivus Nilus, et lacus Nilus; et duo simul fons et rivus, Nilus; fons et lacus, Nilus; rivus et lacus, Nilus; et simul tres fons, et rivus, et lacus, Nilus; cum tamen non sit alius, et alius Nilus; sed unus idemque, sive cum singulus quisque, sive cum bini, sive cum tres dicuntur Nilus. Tres igitur sunt, fons, rivus, lacus; et unus Nilus, unus fluvius, una natura, una aqua; et dici non potest quid tres. Nam neque tres, aut Nili, aut fluvii, aut naturae, aut aquae sunt; neque tres, aut fontes, aut rivi, aut lacus. Unum igitur dicitur hic de tribus, et tria de uno; nec tamen tria de invicem. Quod si objicit non esse singulum quemque, aut fontem, aut rivum, aut lacum, aut binos, perfectum Nilum, sed partes Nili; cogitet totum hunc Nilum, ex quo incoepit, usque dum desinet esse, in tota quasi aetate sua, quia nec ipse totus est simul aut loco, aut tempore, sed per partes; nec perfectus erit, donec desinat esse: habet enim Nilus quamdam in hoc cum oratione similitudinem, quae, quandiu quasi ex oris fonte procedit, perfecta non est; et cum perfecta est, jam non est. Si quis enim sic consideret, et diligenter intelligat, cognoscet totum Nilum esse fontem, totum esse rivum totum esse lacum; nec fontem esse rivum, aut lacum; nec rivum esse fontem, aut lacum; nec lacum esse fontem, aut rivum. Non enim est idem ipse fons, qui rivus aut lacus; quamvis idipsum sit rivus et lacus, quod est fons; id est, idem Nilus, idem fluvius, eadem aqua, eadem natura. Tria igitur hic dicuntur de uno toto perfecto, et unum perfectum totum de tribus; nec tamen ipsa tria de invicem dicuntur: quamvis hoc aliter valde et perfectius sit in illa natura simplicissima, et ab omni lege loci, vel temporis, vel compositionis partium liberrima. Verumtamen si hoc aliquatenus videtur in re, quae partibus composita, localis et temporalis est, non est incredibile in illa summe libera natura perfecte esse. Est hoc quoque hic considerandum, quia fons non est de rivo, nec de lacu; rivus vero de solo fonte est, non de lacu; lacus vero de fonte, et de rivo: et ita totus rivus de toto fonte, et totus lacus et de toto fonte, et de toto rivo; sicut dicimus in Patre et Filio et Spiritu sancto. Et quia alio modo rivus est de fonte, et alio modo lacus de fonte et rivo, ut lacus non dicatur rivus; sic suo quodam alio modo Verbum est de Patre, et Spiritus sanctus alio modo de Patre et Verbo, ut idem Spiritus sanctus non sit Verbum aut Filius, sed procedens. Adhuc volo quiddam dicere, quod quamvis magnam habeat dissimilitudinem, nonnullam tamen habet ad incarnationem Verbi similitudinem: quod forsitan aliquis legens contemnet, dicam tamen; quia ego, alio dicente, omnino non contemnerem. Si enim rivus per fistulam currat a fonte usque ad lacum, nonne solus rivus( quamvis non alius Nilus, quam fons et lacus), ut ita dicam, infistulatus est? Sic solus Filius incarnatus est, licet non alius Deus, quam Pater et Spiritus sanctus.
1.9.1
41 PRAEFATIO. CAPUT IX [ al. VIII]
1.9.1
Quod una sit, et simplex aeternitas, cui punctum comparat.
1.9.2
Sed quoniam ista terrena valde longe sunt a summa natura, levemus ad illam, ipsa opitulante, mentem, et in ea contemplemur aliquatenus et breviter quod dicimus. Deus non est aliud quam ipsa simplex aeternitas. Aeternitates autem plures intelligi nequeunt. Nam, si plures sunt, aut sunt extra se invicem, aut sunt intra se invicem. Sed nihil est extra aeternitatem: ergo nec aeternitas est extra aeternitatem. Item, si extra se invicem sunt, in diversis locis sunt aut temporibus: quod alienum est ab aeternitate. Non itaque sunt plures aeternitates extra se invicem. Si vero in se invicem plures esse dicuntur, sciendum est quia quotiescunque repetatur aeternitas in aeternitate, non est nisi una et eadem aeternitas. Dignior est enim natura, quae in se repetita semper sibi convenit in perfectam unitatem, quam quae sui admittit pluralitatem. Ubi enim pluralitas, ibi diversitas; at ubi diversitas est, non est perfecta concordia: perfecta namque est, quae in unam identitatem et eamdem unitatem convenit. Si ergo melior est perfecta concordia, quam imperfecta; et impossibile est in summo bono, quod est ipsa aeternitas, esse imperfectum aliquid, non est possibile naturam aeternitatis pluralitatem admittere. Quapropter quotiescunque repetatur aeternitas in aeternitate, semper una et eadem aeternitas est. Quod de multis aliis similiter dicitur: ut, omnipotentia in omnipotentia, non est nisi omnipotentia una. Et, ut unum de his, quae divinam non habent naturam, in quo similiter est, ponam: punctum in puncto non est nisi punctum: habet enim punctum, velut medium punctum mundi, velut punctum temporis, id est, praesens tempus ad aeternitatem, nonnullam similitudinem non parum ad ejusdem aeternitatis comtemplationem utilem: unde latius alias disputandum est. Hic tantum hoc sufficiat quia punctum simplex est, id est sine partibus, et indivisibile est velut aeternitas: et ideo punctum cum puncto sine intervallo, non est nisi unum punctum; sicut aeternitas cum aeternitate non est nisi una aeternitas. Ergo quoniam Deus aeternitas est, non sunt plures dii; quia nec Deus est extra Deum, nec Deus in Deo addit numerum Deo. Semper igitur unus et idem et solus est Deus. Cum itaque Deus de Deo nascitur; quia quod nascitur non est extra id, de quo nascitur; est proles in parente, et parens in prole, unus scilicet Deus Pater et Filius: et cum Deus procedit de Deo Patre et Filio, nec exit extra Deum; manet Deus, id est Spiritus sanctus, in Deo de quo procedit: et est unus Deus, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus. Et quoniam ista nativitas, et ista processio sine principio sunt; alioquin aeternitas nata et aeternitas procedens, quod falsum est, habet principium: nequaquam Deum incoepisse esse Patrem, aut Filium, aut Spiritum sanctum cogitare debemus aut possumus. Sicut autem substantia divina aeternam et singularem servat unitatem; sic horum relativorum, Patris scilicet et Filii; procedentis et de quo procedit, natura inseparabilem tenet pluralitatem. Nam quemadmodum necesse est Deum semper unum et eumdem esse, et non alium et alium: ita Pater nunquam est idem Filio suo, aut procedens illi a quo procedit, secundum has relationes. Sed semper alius Pater et alius Filius, alius procedens et alius de quo procedit; nec unquam dici possunt de invicem. Quoniam ergo cum Deus nascitur de Deo, vel cum Deus procedit de Deo, nec substantia potest amittere singularitatem, nec relatio pluralitatem; idcirco unum est ibi tria, et tria unum; nec tamen tria de invicem dicuntur, nec incredibile 49 debet esse in natura, quae super omnia et omnibus aliis dissimilis est, esse aliquid, cujus exemplum in aliis rebus non valeat perfecte inveniri: haec autem tria Latini dicunt personas, Graeci substantias. Sicut enim dicimus nos in Deo substantiam unam, tres personas; ita illi dicunt unam essentiam, tres substantias: idipsum ibi per substantiam, quod nos per personam, significantes; nec a nobis aliquatenus in fide discrepantes. Quomodo vero Filius nascatur de Patre, et Spiritus sanctus procedat a Patre et Filio, nec tamen sit Filius; quoniam sicuti est videri in hac vita non potest, beatus Augustinus velut per speculum et in aenigmate, in libro de hac ipsa Trinitate diligenter contemplatus est; et ego in Monologio meo pro mea possibilitate disputavi. Si quis, autem velit scire cur cum in summa essentia nullus sit sexus; parens ibi potius dicatur Pater, quam mater; aut proles Filius, quam filia; aut cur Pater tantum ingenitus, Filius tantum genitus, Spiritus sanctus nec genitus, nec ingenitus, in eodem libello aperte inveniet.

Intertext edge

Open linked passage

Note