Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De nuptiis consanguineorum
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis"> —
⋯
More
Original / primary: 10611 Denuco
1
CAPUT PRIMUM. Quae sit ratio prohibitionis conjugiorum inter sanguine junctos.
1
Gratulor admodum, frater charissime, studiis tuis, quibus me exerces, dum desidiae somno torpentem, nec tale quid somniantem, quaestione pulsas ut evigiler. Rogas enim me hominem, ut putas, multae lectionis, ut tibi diligenter et dilucide rescribam sicubi in sanctorum Patrum decretis vel tractatibus meminerim me legisse prohibitionem conjugiorum in consanguinitate; qua ratione in Ecclesia Dei tantam vim obtinuerit, ut hujus excessus nulla omnino possit esse indulgentia, nisi praecedente ipsius conjugii divortio; vel cur saltem deputetur in peccatum tale conjugium. Et, ut video, non quaeris auctoritatem solo( si ita dicam) imperio cognoscentem, sed potius rationem rationabiliter docentem. Dicerem simplicem et puram esse rationem, eorum obedire auctoritati, quibus dictum est: Non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus Patris vestri loquitur in vobis; et Ecclesiae sequi consuetudinem, cujus consuetudines velle convellere, genus est haeresis. Sed ut scias in omnibus me velle obtemperare voluntati tuae, etsi forte non possim, conabor tamen et in hoc ex aliqua tibi parte non deesse.
2
CAPUT II. Judaica quaedam connubia cur inter cognatos permissa.
2
Praecepto hoc, scilicet in consanguinitate non miscenda connubia, vel si mista sunt dirimenda, canones pleni sunt, et multa sunt decreta Patrum; sed rationem praecepti quam exigis, fateor, me nunquam legisse memini. Sic tamen de hac re mecum ex consideratione sanctarum Scripturarum soleo cogitare. In veteri illo populo connubia misceri de tribu in tribum non licebat. Quaerenti mihi cur non, occurrerunt illae filiae Salphaat super connubiis consulentibus Moysen, et per Moysen Dominum, mandatum a Domino de tribu in tribum non miscenda connubia propter vitandam suarum haereditatum diminutionem. Populus enim ille carnalis cor suum habere nesciebat, sed ut reptile terrenum terrae toto pectore adhaerens, haereditatem solam terrenam cogitabat. Malebat singula tribus connubia inter se dando et accipiendo inter suas se angustias cohibere, quam extra dando connubia, haereditatem quoque extra dividere. Talis quippe erat haereditas illorum, talisque et omnis terrena haereditas, ut divisa minuatur et tota ad eos non perveniat. Itaque sicut Dominus in Evangelio dicit de dando libello repudii, secundum duritiam cordis eorum responsum est eorum carnalitati.
3
CAPUT III. Ratio contrarii edicti in lege gratiae.
3
Porro Christiana pietas non sic. Cum enim haereditas nostra sit, de quo dicitur: Deus charitas est; sicut illi lege utuntur suae haereditati congrua, sic et nos nostrae haereditati legem vindicare debemus. Charitas enim, quo latius divisa diffunditur, tanto uberior dividenti remanet et augetur. Statuit igitur Christiana religio; ut terminis consanguinitatis secundum sanctorum Patrum et canonum decreta, usque ad sextum gradum ex omni parte pertingentibus ad charitatem conservandam suus natalis sufficiat affectus, quem violare etiam apud barbaros nefas ducitur. Ubi vero ille deficit, ibi demum ad charitatem religandam ne subducat se, adnectendum esse vinculum conjugale ad prolongandos terminos nostrae haereditatis, quae est ipsa charitas; justissimumque videtur, ut sicut apud illos sua multabatur poena transgressor legis positae pro terrena eorum haereditate conservanda, sic apud nos non impune abeat temerator legis positae pro coelesti pane, et divina haereditate nostra dilatanda.
4
CAPUT IV. Alia ejusdem edicti ratio communis plerisque Judaicis inter cognatos connubiis, item vetitis.
4
Adhuc aliud. Qui extra tribum connubia dare prohibebantur sicut nos, ad proximos sanguinis accedere eadem lege non permittebantur. Dicit enim lex: Quivis homo ad proximam sui sanguinis non accedet, additque auctoritatem jubentis: Ego Dominus: et quasi exigeret causam praecepti, rationem addit: Turpitudinem patris, et turpitudinem matris tuae non revelabis: quia turpitudo est patris, vel matris tuae. Deinde ex sequenti ordine proximos illos sanguinis, ad quos non sit accedendum nec revelanda eorum turpitudo, fratres scilicet et sorores, atque alios qui ibi describuntur. Quae causa communis potest esse et nobis et illis, sicut praeceptum commune est et nobis et illis. 142
5
CAPUT V. Exponitur quae sit turpitudo detegi vetita, ad rationis propositae intelligentiam.
5
Quaeramus igitur quae sit haec turpitudo, cujus revelatio dignum efficit morte legis transgressorem. Turpe est, ubi pars parti non convenit. In corpore autem humano ante primi hominis praevaricationem nihil erat turpe, nihil dissonum: cum harmonia illa boni Creatoris manu bene ac decenter aptata adhuc permanente pars parti conveniret, Deoque anima, animae vero corpus suum per omnia subditum esset. Postquam vero praevaricatione mandati anima Deo facta est inobediens, superioris Dei rebelli inferius corpus destitit esse obediens. Statim quippe oculi aperti sunt transgressoribus. Et aperti sunt, inquit, oculi eorum: videlicet ad se invicem concupiscendum. Et cum prius nudi essent, nec erubescerent, mox corporis sui partes versas esse sentientes in pudenda, et tegere illa festinantes, perizomata sibi fecerunt. Quod etiam nunc in pueris, vel infantibus videre promptum est, qui quandiu concupiscentiam hanc non sentiunt, pudenda non habent, quia de aliqua corporis sui parte erubescere nesciunt. Ubi vero illius incipiunt esse expertes, jam partes illas intectas ferre non ferunt. Soluta igitur in primis illis hominibus pulcherrima illa harmonia, facta est turpitudo non minima, originalis poena cum originali peccato ab illis in posteros transitura. Ex hoc igitur in corpore nostro, corpore peccati, membra illa, quae huic serviunt concupiscentiae, pudenda, vel turpitudo, vel ignominia nominantur, exterioris turpitudinis, id est concupiscentiae velamen semper et latebras naturaliter exigentia. Haec autem concupiscentiae turpitudo tunc revelatur, cum ad indicium sui membrorum suorum sibi exhibet officium: et gestit in effectum omni illo rationalis animae vigore sic hebetato, confuso et dejecto, et turpissimae libidini carnis substrato, ut merito illa hora possit audire: Adam ubi es? id est, qui Deo esse similis voluisti, non vides quo devenisti? Et quid turpius hac turpitudine? quid ignominiosius hac ignominia? quam Apostolus denotans: Fugite, inquit, fornicationem. Omne peccatum, quod peccavit homo, extra corpus est: qui vero fornicatur, in corpus suum peccat; id est, omnia peccata animam quidem laedunt, corpus tamen non deturpant. Qui vero fornicatur, non solum Deum offendit, et contaminat animam, sed et ipsam corporis pulchritudinem totam foedat et dehonestat. Sicut enim furi deprehenso, ferro vel igne nota inuritur aeterni opprobrii, sic naturae nostrae vitio praevaricationis in toto suo corruptae, per eum in quo tota nunc erat, et extra quem non erat, indicium est hoc in poenam peccati sui. Quae turpitudo in omnibus perpetuo verecundiae tegmine esset velanda, nisi ex poena primi peccati generationi humanae esset necessaria.
6
CAPUT VI. Concluditur ratio proposita et declarantur vetita inter quosdam sanguine junctos connubia ob reverentiam quam sibi invicem debent.
6
Cujus tamen generationis nullus amor revelari eam permittit in illis de quibus lex dicit: quo proximi sint sanguinis, et ipsius jure et instinctu naturae eam sibi debent invicem charitatis reverentiam, ut inter se his contumeliis afficiendi corpora sua nulla possit esse justa causa, nec possit superduci aliquid honestum, quod tegere possit hoc inhonestum. Non quod negem nuptias sanctas et cubile immaculatum, quae legitime et cum timore Dei celebratae pio amore matrimonium, quo nubentes efficiuntur unus spiritus, ex quo facti sunt una caro, et amore sancto, et desiderio generandae prolis, sic contegunt honestate sui, et absorbent quodammodo illam humanae generationis poenalem turpitudinem: ut secundum Apostolum, qui nubunt, sint quasi non nubentes. Unde et in catalogo turpitudinum non revelandarum etiam conjugis turpitudinem lex ponit non revelandam. Turpitudinem, inquit, uxoris tuae non revelabis.
7
CAPUT VII. Cur ea prohibitio apud Christianos ad ulteriores gradus protendatur, quam apud Judaeos.
7
Sicut igitur jam dictum est, qui extra tribum nubere prohibebantur, eadem lege ad proximos sanguinis accedere non permittebantur, sed apud illos vix tertium gradum consanguinitatis transibat lex illa naturalis affectus: apud nos vero, in quos tempus correctionis devenit, quibus correxit orbem Dominus, id est perfectionem, qui non commovebitur, crevit pietas, superabundavit honestas, et ad designandam Evangelii perfectionem ternarius ille numerus duplicatus porrexit se in senarium, qui perfectus est numerus et suis partibus constat: sicut Evangelii veritas per se stat, nec eget aliquo, quo fulciatur. Licet apud antiquos etiam viri laude digni honestis aliquibus causis intervenientibus de primo et secundo gradu temerare praesumpserint, ut ante legem, Abraham, Isaac, et Jacob nuper a caeteris gentibus segregati propter fugiendam cum gentibus commistionem, proximas sanguinis sui duxerunt; sub lege vero Caleph Othoniel fratri suo minori victa civitate Debirarum in praemium victoriae filiam suam dedit uxorem. Sed et Thamar, cum opprimeretur a fratre: Noli, inquit, frater, sed pete me a rege, non negabit me tibi. Et certe rex, qui fratri sororem dicebatur daturus uxorem, pater utriusque: quod cum, sicut dixi, quibusdam causis intervenientibus illi praesumerent, Christiana pietas nihil vult honestum judicare, quod faciat contra honestatem naturae. Ecce, quid mihi videatur super quaestione tua, si placet, bene: si displicet, facile veniam obtinebo apud te.

Intertext edge

Open linked passage

Note