De processione Spiritus sancti contra Graecos
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10613 Deprsps2
21.1
CAPUT XX [ al. XIX].
21.1
Ejusdem argumenti confirmatio refutatur.
21.2
Sed dicet aliquis: Ideo intelligimus Filium et Spiritum sanctum revelare, quod solus Pater revelare dicitur; et Patrem et Spiritum sanctum revelare et nosse, quod solus Filius facere dicitur; et Patrem et Filium docere, quod solus spiritus sanctus doctum ire promittitur, quia quod de uno solo in uno loco legitur, de aliis alibi aperte significatur. Cum vero dicit Spiritum sanctum de Patre procedere, non legimus alicubi cum de Filio procedere. Per quod monemur non nostro sensu, quod nusquam dictum est, asserere. Ad quod respondemus quia potius docemur per haec quae sic dicta sunt, ea, quae in similibus dictis tacentur, similiter intelligere; praesertim cum ex his quae dicuntur, nulla ratione contradicente, ea, quae non dicuntur, rationabili necessitate consequi apertissime viderimus. Cum enim dicit Dominus ad Patrem: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum; an ideo debemus separare ab hac salubri et vitali cognitione Spiritum sanctum, quia nusquam legitur: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant Patrem solum verum Deum, et Spiritum sanctum. Aut: Haec est vita aeterna, ut cognoscant Filium solum verum Deum et Spiritum sanctum? Aut cum legimus: Quia sicut Pater habet vitam in semetipso; sic dedit et Filio vitam habere in semetipso, dicemus Spiritum sanctum non habere a Patre, a quo est, ut habeat in semetipso vitam, sicut habet Pater et Filius; quoniam hoc nusquam dicit Filius de Spiritu sancto, sicut de seipso. Item cum dicit: Pater in me est, et ego in Patre. Et: Qui videt me, videt et Patrem, an negabimus Spiritum sanctum esse in Patre et Filio, et Patrem et Filium esse in Spiritu sancto; aut eum, qui videt Filium, videre Spiritum sanctum, sicut videt Patrem; si haec non eadem pronuntiatione leguntur, qua de Patre et Filio proferuntur? Imo quoniam unus idemque Deus est, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus: cum dicitur cognoscere solum verum Deum Patrem et Filium esse vitam aeternam, inseparabiliter intelligendus est in illa cognitione Spiritus sanctus. Et cum legimus: Quia sicut Pater habet vitam in semetipso; sic dedit Filio habere vitam in semetipso, non debemus vitam eamdem existimare alienam a Spiritu sancto, aut quod illam non in semetipso habeat. Et cum audimus: Pater in me est, et ego in Patre. Et: Qui me videt, videt et Patrem, cognoscere debemus per haec quae ita dicuntur, quia Spiritus sanctus non est extra Patrem et Filium, aut Pater et Filius extra Spiritum sanctum; et quia per visionem Filii videtur Spiritus sanctus sicut Pater. Sicut enim non est alius Deus Pater, alius Deus Filius, alius Deus Spiritus sanctus; sic non habet Deus aliud in seipso quam Deum; nec est Deus extra Deum; nec Deus est dissimilis Deo. Denique, ubi legimus in propheta, aut evangelista, aut Apostolo his verbis Deum unum esse tres personas, aut unum Deum esse Trinitatem, aut Deum de Deo? sed neque in illo Symbolo, in quo non est prolata processio Spiritus sancti de Filio, invenimus nomen personae, vel Trinitatis. Quoniam tamen ex his quae legimus haec apertissime sequuntur, constanter ea et corde credimus, et ore confitemur. Quare non tantum suscipere cum certitudine debemus quae in sacra Scriptura leguntur, sed etiam ea quae ex his, nulla alia contradicente ratione, rationabili necessitate sequuntur.