De processione Spiritus sancti contra Graecos
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10613 Deprsps2
29.1
CAPUT XXVIII.
29.1
Communia et propria Patri, ac Filio, et Spiritui sancto
29.2
Porro sex sunt differentiae Patris et Filii et Spiritus sancti, ex his nascentes nominibus, id est habere Patrem et non habere Patrem; habere Filium, et non habere Filium; habere Spiritum sanctum de se procedentem, et non habere Spiritum sanctum de se procedentem. Harum differentiarum singulus quisque habet unam propriam, qua differt ab aliis duobus; et duas ita communes et proprias, ut qua communicat uni, ea differat ab altero. Pater namque habet Filium solus, quo differt ab aliis duobus; habet Spiritum sanctum procedentem de se, quod commune est illi cum Filio, et quo differt a Spiritu sancto; Patrem autem non habet, sicut nec Spiritus sanctus, et in hoc differt a Filio. Filius solus habet Patrem, in quo differt a Patre et Spiritu sancto: et est illi commune cum Patre, sicut dictum est, quia procedit de illo Spiritus sanctus, unde ab eodem Spiritu sancto divisus est; caret autem Filio, sicut Spiritus sanctus unde discrepat a Patre. Spiritus sanctus solus est de quo alius non procedit: commune est illi cum Patre, ut dixi, non habere Patrem, in quo dissimilis est Filio; cum Filio quoque est illi commune, ut jam monstratum est, non habere Filium unde Patri non concordat. Solus itaque Pater est qui est de nullo, et de quo sunt alii duo. Solus e contra Spiritus sanctus est qui de duobus, et de quo nullus. Solus Filius qui de uno, et de quo unus. Est autem tribus commune, ad duos habere relationem: Pater enim ad Filium et Spiritum sanctum refertur, sicut ad illos qui de se sunt: Filius ad Patrem et ad Spiritum sanctum, quia est de Patre, et Spiritus sanctus de illo; Spiritus sanctus ad Patrem et Filium, quia est de utroque. Possidet ergo unusquisque suas proprietates, quarum collectio in alio non est eadem, ad similitudinem diversarum hominum personarum. Per hoc enim hominum personae diversae sunt ab invicem, quia uniuscujusque proprietatum collectio non est in alia eadem. Interest tamen aliquid: nam in personis hominum si una est persona, unus est homo; et si unus est homo, una est persona: item, si plures sunt personae, plures quoque sunt homines; et si isti plures sunt, illae et pluralitatem non effugiunt. In Deo vero quamvis tres personae sint, unus tamen est Deus: et licet sit unus Deus, nequaquam tamen personae pluralitatem amittunt. In hoc itaque quod relative Deus ad Deum dicitur, sicut plures homines, personarum admittit pluralitatem et diversitatem; in hoc vero quod per se est, id est, in Deo, inseparabilem, ad similitudinem unius hominis, servat singularitatem: pluralitas namque humanarum personarum non est nisi in pluribus hominibus, nec unus homo pluralitatem accipit personarum; Deus vero unus est tres personae, et personae tres unus Deus. Hoc itaque modo nec unius nec diversarum integre servat aliarum personarum proprietatem.