Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De processione Spiritus sancti contra Graecos
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis"> —
⋯
More
Original / primary: 10613 Deprsps2
6.1
CAPUT V.
6.1
Evincitur Spiritum sanctum hoc, quod est, habere a Patre; contra quemdam episcopum Graecis faventem.
6.2
Forsitan negabunt Graeci Spiritum sanctum esse Deum de Deo, sicut est Filius Deus de Deo; quoniam probamus per hoc illum esse et procedere de Filio; nec est positum in illo symbolo, in quo reprehendimur ab illis addidisse processionem ejus de Filio. Sed qui hoc putat, negat aut Patrem esse Deum, de quo est Spiritus sanctus; aut Spiritum sanctum esse Deum, qui est de Patre; aut hoc ipsum quod est Spiritus sanctus esse de Patre. At Patrem non esse Deum, aut Spiritum sanctum, nullus suscipit Christianus. Videamus igitur utrum hoc ipsum quod est essentialiter Spiritus sanctus, sit de Patre: quod quemdam episcopum, Graecis forsitan faventem, in Barensi civitate sensi nolle sentire. Nam si non est hoc ipsum de Patre, quod est: cum sit unus idemque Deus, qui Pater; inveniri nequit unde sit alius a Patre. Non enim inde alius est, quia Pater habet Filium, et Spiritus sanctus non habet Filium. Per hoc enim probari possunt quia alii sunt ab invicem; non tamen haec est causa ut diversae sint personae. Quippe si duo sint homines, quorum alter habeat filium, alter non, quamvis per hoc ostendi possint esse diversi; non tamen ob hoc alii sunt ab invicem, quia quoquomodo se habeant in habendo et non habendo filium, diversitatem tamen non amittunt. Ita in Patre et Spiritu sancto, non quia alius Filium habet, alius non habet, idcirco sunt diversi; sed quoniam diversi sunt, ideo nihil prohibet eos in habendo et non habendo Filium esse dissimiles. Similiter responderi potest, si ideo dicitur alius, quia non ab alio procedit Spiritus sanctus, sicut ipse procedit a Patre. Quippe, ut secundum illos loquar qui negant Spiritum sanctum de Filio procedere, sicut non est haec causa, quia Spiritum sanctum Filius de se procedentem non habet, sicut Pater; ut alius sit a Patre( sequeretur enim ut si Spiritus sanctus procederet de Filio, Filius non esset alius a Patre), ita per hoc non est Spiritus sanctus a Patre alius, quia non habet Filium, aut Spiritum sanctum de se procedentem, sicut Pater. Et quemadmodum Filius non ideo est alius a Patre; quia Patrem habet, et Pater non habet patrem,( si enim Pater haberet patrem, alius tamen esset a Filio) ita Spiritus sanctus, quia de aliquo procedit, et Pater a nullo, non propter hoc est alius a Patre; quia si Pater de aliquo procederet non minus tamen esset alius a Patre, de quo procedit. Palam igitur est quia non ideo est Spiritus sanctus alius a Patre, quia non habet Filium, aut Spiritum sanctum de se procedentem, sicut Pater; nec quia de aliquo procedit, et Pater de nullo. Sed neque per hoc intelligi potest esse a Patre alius, quia Spiritus est Patris; si de illo non habet esse. Potest enim intelligi aliquis alius ab aliquo, priusquam sit illius; quamvis alicujus nequeat esse, nisi sit alius: ut cum dicitur homo dominus alicujus, aut homo alterius hominis, prius intelligitur alius ab illo, cujus esse dicitur, quam sit ejus dominus vel homo. Sic itaque, si Spiritus sanctus non est de Patre, nihil prohibet eum intelligi prius alium ab illo, quam sit illius. Quare non facit illum alium esse a Patre hoc quia Spiritus ejus est: si per hoc non habet ut sit alius ab illo, per hoc quod est Spiritus illius; sicut Filius per hoc est alius a Patre, per quod est Filius ejus: quod non est aliud nisi quia de ipso existit nascendo. Videatur itaque quod Spiritus sanctus non sit per aliud a Patre alius, nisi quia ab illo habet esse quod est; quamvis alio suo modo, quam Filius. Investigemus tamen hoc diligentius. Utique aut postquam fuit Spiritus sanctus hoc quod est, contigit illi alium esse a Patre, aut in existendo habet unde alius est. Contingit enim aliquem esse quod est, priusquam sit alius; et contingit aliquem alium in existendo fieri: prius autem quemquam esse alium, quam sit hoc quod est, non est possibile. Namque primus homo, priusquam de illo esset homo aliquis, erat ipse homo, sed non erat alius: cum vero primum exstitit de illo aliquis; et ille de quo exstitit postquam fuit, factus est alius; et qui de illo exstitit, simul habuit et esse, et alium esse. Aut ergo Spiritus sanctus, sicut dixi, postquam fuit, factus est a Patre alius; aut habet in existendo propter quod alius dicitur. Sed si postquam fuit, contigit illi alium esse a Patre; cum non sit alia persona, nisi quoniam alius est ab illo, non fuerunt illae semper tres personae; quia ista non semper fuit, sicut non semper fuit Spiritus sanctus alius a Patre. Quoniam itaque falsa sunt haec: patet quia in existendo habet unde alius est. Esse autem nequit nisi aut ex aliquo, sicut Filius; aut ex nullo, sicut Pater. Quod si ex nullo quemadmodum Pater existit; aut ita existit unusquisque per se, ut neuter ab altero quidquam habeat; et sunt duo dii, Pater et Spiritus sanctus: aut quoniam unus Deus sunt, si uterque de nullo est, penitus nihil inveniri valet in fide Christiana, unde sint ab invicem alii; sed unus idemque est Pater, et Spiritus sanctus, et una persona: quae vera fides abhorret. Non est ergo verum Spiritum sanctum a nullo esse. Si autem est ab aliquo, non est nisi ex Deo qui est Pater, et Filius, et Spiritus sanctus; sed a seipso nequit esse, quoniam nulla persona a seipsa potest existere. Quare si quis eum negat esse a Filio, negare nequit illum a Patre esse. Si quis autem dicit quia licet non habeat esse de Patre; tamen per processionem alius potest intelligi. Ad hoc quoque respondendum arbitror, ne possit aliquid in hac quaestione nostrae objici assertioni, cui nostra responsio non obviet: nec miretur aliquis me tantum in hoc immorari, quoniam non parvae auctoritatis erat ille inter suos, quem sensi non sentire Spiritum sanctum hoc, quod est, habere ex Patre; nec tunc habui opportunitatem respondendi.

Intertext edge

Open linked passage

Note