Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De voluntate Dei
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis"> —
⋯
More
Original / primary: 10614 Devode
1.1
De voluntate Dei CAPUT PRIMUM. Voluntas Dei quae dicatur.
1.1
Humana ratio cum de Deo semper debeat tractare, et ad laudem ejus aliquid convenienter dicere, nomina per quae proprie loquatur non habet, sed nomina hominibus data et imposita accipit, et per ipsum effectum omnipotentiam ejus saltem vel tenui oratione aperire conatur: et hoc facit ex istis rebus colligens effectum voluntatis Dei secundum occultam justitiam, vel secundum misericordiam, vel secundum irae ipsius vindictam: ad incomprehensibilem enim deitatis proprietatem aspirare non potest. Hinc nos quoque de voluntate Dei aliquid dicere cupientes, actum rerum attendimus; quoniam ad ipsius celsitudinis culmen anhelare non valemus. Voluntatem igitur Dei appellamus quidquid in nobis ipse misericorditer operatur, revocando nos ab errore, vel pie confirmando justitiae. Voluntas quoque dicitur poena et reprobatio quorumdam Dei occulta districtione facta justitiae. Voluntas Dei est( ut breviter dicam) quidquid fit, ut fieri invenitur in creaturis. Sed dicitur: Si omnia procedunt ex voluntate Dei, quam constat semper bonam et rectam esse, tunc omnia bona et recta sunt: et si hoc est, tunc frustra judicatur aliquis iniquus, vel damnatur impius: quod fateri contrarium invenitur catholicae fidei.
1.2
De voluntate Dei CAPUT II. Voluntas Dei multipliciter dicitur.
1.2
Dicendum est igitur voluntatem Dei multipliciter accipi: ut quidquid postea opponatur, sine omni difficultate opulentius aperiatur. Voluntas itaque Dei accipitur aliquando in Scripturis, aequipollens omnipotenti suae praescientiae et ordinationi sagaciter omnia disponenti. Unde dicitur: Omnia quaecunque voluit Dominus fecit, hoc est, quidquid Deus ab aeterno facturum se ordinavit, nihil inexpletum reliquit. Accipitur etiam Dei voluntas[ al., nomen rerum], secundum quemdam affectum misericordiae Dei: ut ibi: Vult Deus omnes salvos fieri, quod est dicere, facit sanctos velle ut omnes salvi fiant, quod ipse tamen vult, hoc est ipse disposuit; sed sanctos facit velle Dei et proximi inspirando dilectionem, qua dilectione non inconvenienter fiunt in Ecclesia orationes a sanctis pro schismaticis et haereticis, Judaeis quoque et gentilibus. Institutio divina, Dei voluntas non improprie appellatur. Dei autem institutio in duo dividi potest, in praecepta divinarum Scripturarum, et in legem naturalem: quaecunque homini insita est naturalis, quae est: Quod tibi fieri nolueris, alteri ne feceris, etc. Cui quicunque obviat, Dei voluntatem non servat. Praecepta etiam divinarum Scripturarum, et rectae observationes Ecclesiarum, voluntas Dei non immerito appellantur: quibus quicunque observanter non acquiescit, a Dei voluntate deviare penitus dicitur; cum tamen ab ordine praescientiae ejus nullatenus valeat exorbitare.
1.3
De voluntate Dei CAPUT III. Quarumdam ambiguitatum elucidatio ex dictis.
1.3
Ecce voluntas Dei quatuor modis accipitur a doctoribus magistris, scilicet pro scientia Dei; pro voluntate sanctorum, qui volunt et injustos charitative salvari; pro ratione humana; quarto pro praeceptis divinis. Si quis vero oculo mentis hos modos considerat, non ulterius in Dei voluntate determinanda impeditus laborabit: sed vocis acceptione fideli intendens ingenio, de verbis facile dijudicabit. Itaque cum dicitur, adulterium vel homicidium vult, vel non vult Deus fieri: hae propositiones non repugnant sibi, nec contradicunt: ambae enim verae sunt et indubitabiles, si quis ejus vocis aequivocationem multiplicem, quae est, vult, fideliter attendat. Nam, Deus vult adulterium, hoc est praescit, praevidet. Unde nullus dubitat, quia omnia videt et omnia praescit. Item, non vult, hoc est non praecipit, vel mentibus fidelium inspirando non facit velle. Vel non vult Deus adulterium, id est ex vi rationis animae, ex naturali scilicet, lege data a Deo, non habemus quod quis in hoc nec etiam in alio debeat offendere proximum. Juxta has autem determinationes, potest quilibet has Dei voluntates determinare aperte.
1.4
De voluntate Dei CAPUT IV. Aliae dubitationes tolluntur.
1.4
Sed videndum est quoddam satis subtilius, quod occurrit huic de voluntate disputationi. Nam voluntati Dei voluntas hominis adhaeret plerumque, sed inde damnatur homo: voluntati Dei quoque non adhaeret hominis voluntas, et inde remuneratur homo. Item, vult homo quod non vult Deus, et habet inde praemium a Deo: non vult homo quod vult Deus; et inde consequitur laudem: et multis aliis hanc 152 voluntatem variari modis sagacium industria per se poterit indagare. Sed nunc ad expositionem supradictorum redeamus: vult Deus quod vult homo; si damnose, ut homicidium, vel adulterium, quod vult Deus, hoc est praescivit: sed homo etiam hac voluntate damnatur, prohibitum est enim ei. Vult Deus ut pater alicujus moriatur, vel vult alicujus hominis mortem, quod homo non vult affectu naturali vel compassione proximi, et remuneratur ex hoc tali affectu, si in caeteris regulam recte vivendi non excesserit: in omnibus tamen quae vult et quae facit, divinae voluntati concordare intendit, et nihil contra eum facere disponit; quia tunc tantum est bona voluntas humana, quando vult illud quod Deus vult illam velle: et sic concordat divinae, quae magistra est humanae.
1.5
De voluntate Dei CAPUT V. De divina voluntate, efficiente, approbante, concedente, permittente.
1.5
Magna quidem voluntas Dei incomprehensibilis est, sicut ipse Deus, contra quam vult homo, quia non plene eam cognoscit: quod in futuro erit. In praesenti vero quosdam affectus ejus percipit secundum perceptionem vel prohibitionem, et ille obedit. In his autem supradictis non est aequum intelligere aliquem aliquod falsum vel superfluum dictum fuisse, vel contra sanctorum auctoritatem. Dicit enim Augustinus in Enchiridio, cap. 100: Propterea magna voluntas ejusdem Domini exquisita in omnes voluntates ejus, ut miro et ineffabili modo non fiat praeter voluntatem ejus, quod etiam contra ejus voluntatem fit, quod non fieret si non sineret, nec utique nolens sinit, sed volens: nec sineret bonum fieri male, nisi omnipotens et de malo posset facere bene. Est et alia hujus voluntatis divisio. Alia enim potest dici efficiens, alia approbans, alia concedens, alia permittens. Efficiens voluntas in Deo facit quidquid vult, efficiens in homine quod potest homo et vult ipso actu. Approbans est, quae approbat aliquid, et haec ad hominem pertinet et ad Deum. Approbans in Deo est, quae vult omnes salvos fieri; quoniam nullum prohibet, quantum ad se salvum fieri: imo si quis ad hoc laborat, approbat. Patens est quidem quae sit approbans in homine. Concedens est, quae concedit ut fiat aliquid. Concedente autem voluntate vult Deus, ut homo qui melius non proposuit, uxorem ducat. Permittens voluntas est, quae permittit aliquid fieri, etsi displiceat quandoque. Et hoc modo dicitur Deus velle mala, quae permittit fieri. Unde dicitur: Quem vult indurat, et cui vult miseretur. Augustinus de civitate Dei: Cum dicitur Deus mutare voluntatem, ut quibus lenis erat, verbi grati, reddatur asper; illi potius quam ipse mutantur, sicut mutatur sol oculis sauciatis, et asper quodammodo ex miti, et ex delectabili molestus efficitur, cum ipse apud se maneat idem qui fuit. Dicitur etiam voluntas Dei, quam facit in cordibus obedientium mandatis ejus, de qua dicit Apostolus: Deus qui operatur in vobis et velle. Secundum hanc voluntatem etiam velle dicitur, quod ipse non vult, sed ipse suos id volentes facit: sic orans pro quibusdam pie sancteque inspirati ab eo sancta voluntate, et quod orant non facit. Secundum vero voluntatem suam, quae ejus praescientiae sempiterna est, omnia quaecunque voluit fecit, non solum praeterita, vel praesentia, sed etiam futura. Gregorius: Deus vult omnes homines salvos fieri, id est nulli salvantur, nisi quos vult salvari, vel de omni genere hominum aliqui salvantur. Vel vult omnes salvos fieri, id est non cogit aliquem damnari. Item, de conjuge infideli dimittendo dici oportet, non dimittat, quia etsi licet, non expedit. Item in libro De parvulorum baptismo: Sicut bono male uti malum est, sic malo bene uti bonum est.

Intertext edge

Open linked passage

Note