Dialogus de casu Diaboli
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10616 Didecad
1.1
Dialogus de casu Diaboli CAPUT PRIMUM. Quod etiam ad angelos dicatur: Quid habes, quod non accepisti? et a Deo non sit nisi bonum, et esse: et omne bonum sit essentia, et omnis essentia bonum.
1.1
DISCIPULUS. Illud Apostoli: Quid habes, quod non accepisti? dicitur hominibus tantum, an et angelis? MAGISTER. Nulla creatura habet aliquid a se. Quod enim seipsum a se non habet, quomodo habet a se aliquid? Denique si non est aliquid, nisi unus qui fecit et quae facta sunt ab uno: clarum est quia nullatenus potest haberi aliquid, nisi qui fecit, aut quod fecit. DISC. Vere clarum est. MAG. Sed neque ipse factor, neque quod factum est, potest haberi nisi ab ipso factore. DISC. Nec hoc minus clarum. MAG. Ille igitur solus a se habet quidquid habet; et omnia alia nonnisi ab illo habent aliquid: et, sicut a se nonnisi nihil habent; ita ab illo nonnisi aliquid habent. DISC. Non plane video quod ait, quod a Deo non habent alia nisi aliquid. Nam quis facit alius, ut multa, quae videmus transire de esse ad non esse, non sint quod erant; etiamsi omnino in nihilum non transeant? Aut quis facit non esse, quidquid non est; nisi ille qui facit esse, omne quod est? Item si non est aliquid, nisi ideo quia Deus facit; necesse est ut quod non est idcirco non sit, quia ipse non facit. Sicut ergo illa quae sunt, ab illo habent esse aliquid; ita quae non sunt, vel quae de esse transeunt ad non esse, videntur ab eodem ipso habere esse nihil. MAG. Non solum illi dicitur facere aliquid esse, aut aliquid non esse, qui facit ut sit, quod non est; aut ut non sit, quod est: sed etiam ille, qui potest facere ut non sit aliquid, et non facit, dicitur facere esse; et qui potest facere ut aliquid sit, nec facit, dicitur facere non esse. Quippe non ille tantum dicitur facere aliquem nudum esse, aut non esse indutum, qui eum despoliat; sed et qui spoliantem, cum prohibere possit, non prohibet: sed ille proprie dicitur hoc facere, iste vero improprie. Cum enim iste dicitur quia fecit esse nudum, aut non esse indutum, non aliud intelligitur nisi quia, cum posset, non fecit ut non esset nudus, aut ut maneret indutus. Hoc modo Deus dicitur multa facere quae non facit: ut, cum dicitur inducere in tentationem; quoniam non defendit a tentatione, cum possit: et facere non esse, quod non est; quoniam, cum possit, non facit esse. At si consideres ea quae sunt, cum transeunt ad non esse, ipse facit ea non esse. Quoniam namque non solum non est aliqua alia essentia, nisi illo faciente; sed nec aliquatenus manere potest, quod facta est, nisi eodem ipso servante. Cum ipse desinit servare quod fecit; non ideo id, quod erat, redit in non esse, quia ipse facit non esse; sed quia cessat facere esse. Nam et cum quasi iratus destruendo aliquid aufert esse, non est ab illo non esse; sed illo tollente, velut suum, quod praestiterat, quod ab eo factum servabatur ut esset, redit in non esse, quod non ab illo, sed a se, antequam fieret, habebat. Si enim ab aliquo tunicam repetas, quam illi nudo sponte ad tempus praestiteras, non habet a te nuditatem; sed, te quod tuum erat tollente, redit in id quod erat antequam indueretur a te. Nempe sicut a summo bono non est nisi bonum, et omne bonum est a summo bono, ita a summa essentia non est nisi essentia, et omnis essentia est a summa essentia: unde, quoniam summum bonum est summa essentia, consequens est ut omne bonum sit essentia, et omnis essentia bonum. Nihil ergo et non esse, sicut non est essentia, ita non est bonum. Nihil itaque et non esse, non est ab illo, a quo non est nisi bonum et essentia. DISC. Aperte nunc video quia sicut bonum et esse, non est nisi a Deo; ita non est a Deo, nisi bonum et esse. MAG. Vide ne ullatenus putes, cum in divinis libris legimus, aut cum secundum illos dicimus Deum facere malum, aut facere non esse, quia negem propter quod dicitur; aut reprehendam, quia ita dicitur: sed non tantum debemus inhaerere improprietati verborum veritatem tegenti, quantum inhiare proprietate veriatis sub multimodo genere locutionum latenti. DISC. Ista nonnisi non intelligenti aut calumnioso habes opus dicere. MAG. Redi ad id quod incoepisti, et vide si non solum homini, sed et angelo potest dici quia non habet quod non accepit
1.2.1
Dialogus de casu Diaboli CAPUT II.
1.2.1
Cur videatur diabolus ideo non accepisse perseverantiam, quia Deus non dedit.
1.2.2
DISC. Satis patet non minus angelo quam homini convenire. Constat ergo quia ille angelus, qui stetit in veritate, sicut ideo perseveravit, quia perseverantiam habuit; ita ideo perseverantiam habuit, quia accepit; et ideo accepit quia Deus dedit. Consequens est igitur quia ille, qui in veritate non stetit, quemadmodum ideo non perseveravit, quia perseverantiam non habuit; sic ideo non habuit perseverantiam, quia non accepit; et ideo non accepit, quia Deus non dedit. Si ergo potes, volo ut ostendas mihi culpam ejus; cum ideo non perseveraverit, quia ille non dedit, quo non dante nihil habere potuit. Certus sum enim, etiamsi non videam, non 63 illum nisi juste a summe justo damnatum, nec sine culpa juste illum potuisse damnari. MAG. Unde putas consequi, si bonus angelus ideo accepit perseverantiam quia Deus dedit, malum ideo non accepisse, quia Deus non dedit? DISC. Quia si bono angelo datio est causa acceptionis, puto non dationem esse malo angelo causam non acceptionis: et si ponitur non datio, video necessariam esse causam ut sequatur non acceptio: et omnes scimus quia cum non accipimus quod volumus, non ideo non datur, quia non accipimus; sed ideo non accipimus, quia non datur. Denique quoscunque legi aut audivi facere quaestionem hanc: hac ratione eam, in quantum memini constituunt; quia si bonus angelus ideo accepit, quia Deus dedit, malus angelus ideo non accepit, quia Deus non dedit: nec memini me adhuc hujus consequentiae solutionem vidisse.
1.3.1
Dialogus de casu Diaboli CAPUT III.
1.3.1
Quod ideo Deus non dedit, quia ille non accepit.
1.3.2
MAG. Nulla est tibi consequentia: potest enim non dare, non esse causa non accipiendi, etiamsi dare semper esset causa accipiendi. DISC. Ergo si ponatur non dare, non necesse est sequi non accipere. Quare potest esse accipere, etiamsi non sit dare. MAG. Non est ita. DISC. Exemplo volo mihi ostendas quod dicis. MAG. Si ego porrigo tibi aliquid, et tu accipis; non ideo do quia accipis; sed ideo accipis, quia do; et est datio causa acceptionis. DISC. Ita est. MAG. Quid si id ipsum porrigo alii, et non accipit; illene ideo non accipit, quia non do? DISC. Potius videtur quia tu ideo non das, quia ille non accepit. MAG. Hic igitur non dare, non est causa non accipiendi; et tamen si pono me non dedisse, causa est consequendi illum non accepisse. Aliud namque est rem causam esse alterius rei: aliud positionem rei esse causam ut sequatur aliud. Cum enim incendium non sit causa ignis, sed ignis incendii, positio tamen incendii semper causa est ut sequatur esse ignem. Si enim est incendium, necesse est ignem esse. DISC. Necesse est me sic esse fateri. MAG. Vides ergo, ut puto, si tu ideo accepisti, quia ego dedi, non tamen idcirco consequi illum, qui non accepit, ideo non accepisse, quia ego non dedi; et tamen consequi quia si ego non dedi, ille non accepit. DISC. Video, et placet mihi quia video. MAG. An amplius dubitas quia sicut angelus, qui stetit, ideo accepit perseverantiam, quia Deus dedit, ita non stanti idcirco Deus non dedit, quia ille non accepit? DISC. Nondum mihi hoc ostendisti; sed illud tantum sufficienter demonstrasti, scilicet non esse consequens ex eo quia bonus angelus ideo accepit, quia Deus dedit; malum ideo non accepisse, quia Deus non dedit. Si enim vis asserere Deum illi ideo non dedisse, quia non accepit, quaero cur non accepit? Aut quia non potuit, aut quia non voluit. Nam si non habuit potestatem aut voluntatem accipiendi, Deus non dedit. Si enim Deus dedisset, pro certo habuisset. Quare, si non potuit habere potestatem aut voluntatem accipiendi perseverantiam, nisi ante Deo, quid peccavit, si non accepit quod Deus illi non dedit posse aut velle accipere? MAG. Deus dedit illi potestatem et voluntatem accipiendi perseverantiam. DISC. Accepit igitur quod Deus dedit, et habuit quod accepit. MAG. Vere habuit, et accepit. DISC. Accepit ergo, et habuit perseverantiam. MAG. Non accepit, et ideo non habuit. DISC. Nonne dixisti Deum illi dedisse, et illum accepisse potestatem et voluntatem accipiendi perseverantiam? MAG. Dixi; sed non dixi Deum illi dedisse accipere perseverantiam, sed tantum velle et posse perseverantiam accipere. DISC. Ergo, si voluit et potuit, accepit perseverantiam. MAG. Non est necessarium consequens. DISC. Non video cur non, nisi mihi ostendas. MAG. Incoepisti unquam aliquid cum voluntate et potestate perficiendi, quod tamen voluntate ante finem rei mutata non perfecisti? DISC. Saepe. MAG. Voluisti igitur et potuisti perseverare, in quo non perseverasti. DISC. Volui utique; sed non perseveravi in voluntate, et ideo non perseveravi in actione. MAG. Quare non perseverasti in voluntate? DISC. Quia non volui. MAG. Nonne quandiu voluisti perseverare in actione, voluisti perseverare in ipsa voluntate? DISC. Non possum negare. MAG. Cur ergo dicis te non voluisse perseverare in illa? DISC. Iterum responderem: Quia perseverare volui; sed non perseveravi in hac voluntate, nisi rem viderem in infinitum procedere, te semper idipsum interrogante, et me eadem respondente. MAG. Non ergo debes dicere: Ideo non volui perseverare in voluntate, quia non volui perseverare in voluntate hujus voluntatis: sed cum quaeritur: Quare non perseverasti in actione, in qua voluisti et potuisti perseverare? respondere potes: quia non perseveravi in voluntate. Quod si quaeritur iterum quare non perseverasti in voluntate: alia causa reddenda est, unde scilicet contigerit defectus illius voluntatis, quam quia non perseverasti velle voluntatem. Non enim respondendo aliud ostendis quam idipsum quod quaeritur; id est non perseverasti in voluntate perseverandi in actione. DISC. Video quia non videbam quid dicerem. MAG. Dic ergo uno verbo quid sit perseverare, quantum res exigit, in faciendo aliquid. DISC. Perficere: nam perseverare in scribendo aliquid, dicimus perscribere; in ducendo, perducere. MAG. Dicamus igitur similiter, etiamsi non sit in usu, quod perseverare in voluntate, sit pervelle. DISC. Ita fiat. MAG. Cum ergo non perfecisti quod voluisti, et potuisti, cur non perfecisti? DISC. Quia non pervolui. MAG. Ita ergo dic quia diabolus, qui accepit velle, et posse accipere perseverantiam, et velle et posse perseverare, ideo non accepit, nec perseveraverit, quia non pervoluit. DISC. Item quaero quare non pervoluit? Cum enim dicis quia quod voluit, non pervoluit, tale est ac si dicas: Quod voluit prius, postea non voluit. Quando ergo non voluit quod prius voluit, quare non voluit, nisi quia non habuit voluntatem? Non dico voluntatem quam prius habuit, cum voluit; sed quam non habuit, cum non voluit. Hanc autem voluntatem quare non habuit, nisi quia non accepit? Quare autem non accepit, nisi quia Deus non dedit? MAG. Iterum dico quia non ideo non accepit, quia Deus non dedit; sed ideo Deus non dedit quia ille non accepit. DISC. Hoc ostende. MAG. Sponte dimisit voluntatem, quam habebat: et sicut accepit habere quousque habuit; ita potuit accipere semper tenere, quod deseruit: sed quia deseruit, non accepit. Quod ergo ideo non accepit tenere, quia deseruit, non ideo non accepit, quia Deus non dedit; sed ideo Deus non dedit, quia ille non accepit. DISC. Quis non videat quia non ideo non voluit tenere, quia deseruit, sed ideo deseruit, quia non voluit tenere? Semper enim tenenti prius est non velle tenere, quam velle deserere. Ideo enim vult aliquis deserere quod tenet, quia non vult tenere. Quaero igitur quare tenere non voluit quod tenebat, nisi quia Deus non dedit velle? MAG. Non semper prius est non velle tenere, quam velle deserere. DISC. Quando non sit ostende mihi. MAG. Quando aliquam rem propter se non vis tenere, sed deserere, ut carbonem ignitum in manu nuda positum: tunc forsitan prius est non velle tenere, quam velle deserere; et ideo vis deserere, quia non vis tenere. Prius enim quam teneas, non vis tenere; velle autem deserere non potes nisi cum tenes. Cum autem tenes quod nonnisi propter aliud non vis tenere, nec nisi propter aliud deserere vis; et magis vis aliud, quod non potes habere, 64 nisi deseras quod tenes: tunc velle deserere prius est, quam non velle tenere. Avarus namque, cum vult tenere nummum, et mavult panem quem nequit habere, nisi nummum det, prius vult dare, id est deserere nummum, quam non velit tenere: non enim illum ideo vult, ideo non vult tenere dare quia non vult tenere; sed ideo non vult tenere, quia ut panem habeat necesse habet dare. Nam et antequam habeat, vult tenere et habere; et cum habet, nequaquam non vult tenere, quandiu non habet necesse deserere. DISC. Verum est. MAG. Non ergo semper est prius non velle tenere, quam velle deserere; sed aliquando prius est, vellere deserere. DISC. Non possum negare. MAG. Dico ergo quia non ideo non voluit, cum debuit, et quod debuit quia voluntas defecit, Deo dare deficiente; sed quia ipse volendo quod non debuit, bonam voluntatem expulit mala superveniente. Quapropter non ideo non habuit bonam voluntatem perseverantem, aut non accepit, quia Deus non dedit; sed ideo Deus non dedit, quia ille volendo quod non debuit, eam deseruit, et eam deserendo non tenuit. DISC. Intelligo quod dicis.
1.4.1
Dialogus de casu Diaboli CAPUT IV.
1.4.1
Quomodo ille peccavit, et voluit similis esse Deo.
1.4.2
MAG. Dubitas adhuc diabolum non ideo voluisse deserere quod habebat, quia non voluit tenere; sed ideo non voluisse tenere, quia voluit deserere? DISC. Non dubito sic esse posse; sed nondum fecisti me certum sic esse. Prius ergo ostende quid voluit habere quod non habebat, ut vellet deserere quod tenebat, sicut in avaro monstrasti. Deinde, si nihil contradici poterit ita esse, me non dubitare fatebor. MAG. Peccasse illum non dubitas; quoniam a justo Deo non potuit injuste damnari; sed quaeris quomodo peccavit. DISC. Ita est. MAG. Si justitiam perseveranter servasset, non peccasset unquam, nec miser esset. DISC. Ita credimus. MAG. Justitiam vero nullus servat, nisi volendo quod debet; neque deserit, nisi volendo quod non debet. DISC. Nulli dubium. MAG. Volendo aliquid igitur, quod velle tunc non debebat, deseruit justitiam; et sic peccavit. DISC. Ita sequitur. Sed quaero quid aliud voluit, quam quod habebat. MAG. Quidquid habebat, debebat velle. DISC. Debebat vere velle quod a Deo acceperat; nec hoc volendo peccavit. MAG. Voluit igitur aliquid quod non habebat, nec tunc velle debebat, sicut Eva similis voluit esse diis prius quam Deus hoc vellet. DISC. Nec hoc ita sequi negare queo. MAG. Nihil autem velle poterat nisi justitiam, aut commodum: ex commodis enim constat beatitudo, quam vult omnis rationalis natura. DISC. In nobis possumus hoc cognoscere, qui nihil volumus, nisi quod justum aut commodum putamus. MAG. Justitiam vero volendo, peccare non potuit. DISC. Verum est. MAG. Peccavit ergo volendo aliquod commodum, quod nec habebat, nec tunc velle debuit, quod tamen ad augmentum beatitudinis esse illi poterat. DISC. Palam est quoniam aliter non potuit. MAG. Cernis, ut puto, quia plus aliquid quam acceperat, inordinate volendo, voluntatem suam extra justitiam extendit. DISC. Aperte nunc video quia peccavit, et volendo quod non debuit, et non volendo quod debuit: et palam est quia non ideo voluit plusquam debuit, quia noluit tenere justitiam; sed ideo justitiam non tenuit, quia aliud voluit, quod volendo illam deseruit, sicut in avaro, de nummo et pane monstrasti. MAG. At cum hoc voluit, quod Deus illum velle nolebat, voluit inordinate similis esse Deo. DISC. Si Deus cogitari non potest, nisi ita solus ut nihil illi simile cogitari possit, quomodo potuit diabolus velle quod non potuit cogitare? Non enim ita obtusae mentis erat, ut nihil aliud simile Deo cogitari posse nesciret. MAG. Etiamsi noluit omnino par esse Deo, sed aliquid minus Deo, contra voluntatem Dei, hoc ipso voluit inordinate similis esse Deo, quia propria voluntate, quae nulli subdita fuit, voluit aliquid. Solius enim Dei esse debet, sic voluntate propria velle aliquid, ut superiorem non sequatur voluntatem. DISC. Ita est. MAG. Non solum autem voluit esse aequalis Deo, quia praesumpsit habere propriam voluntatem; sed etiam major voluit esse, volendo quod Deus illum velle nolebat, quoniam voluntatem suam supra voluntatem Dei posuit. DISC. Satis liquet. MAG. Jam igitur tibi manifestum esse puto ex rationibus suprapositis diabolum sponte dimisisse velle quod debebat, et juste amisisse quod habebat; quia sponte et juste voluit quod non habebat, et velle non debebat. DISC. Nihil puto manifestius. MAG. Quamvis igitur bonus angelus ideo accepit perseverantiam, quia Deus dedit, non ideo tamen malus non accepit, quia Deus non dedit: sed Deus ideo non dedit, quia ille non accepit; et ideo non accepit, quia accipere noluit. DISC. Mihi quidem ita satisfacis ad ea quae quaero, ut nec in his quae proponis, nec in ipsa consequentia conclusionum tuarum ullam videam, sensu meo, titubare veritatem.
1.5.1
Dialogus de casu Diaboli CAPUT V.
1.5.1
Quod boni angeli ante casum malorum pecccare potuerunt.
1.5.2
MAG. Putasne bonos angelos similiter potuisse peccare, antequam mali caderent? DISC. Puto; sed ratione comprehendere vellem. MAG. Hoc certum habes quia si non potuerunt peccare, non potestate sed necessitate servaverunt justitiam. Quare non magis meruerunt gratiam a Deo, quia steterunt, aliis cadentibus, quam quia servaverunt rationalitatem, quam perdere nequiverunt. Sed nec justi recte, si bene consideres, dicerentur. DISC. Sic monstrat ratio. MAG. Illi ergo qui ceciderunt, si non peccassent cum possent, tanto meliores essent quam isti, quanto et vere essent justi et gratiam a Deo mererentur. Unde sequitur quia aut electi homines majores et meliores erunt angelis bonis, aut reprobi angeli perfecte non restaurabuntur, quoniam non tales erunt homines, qui pro illis assumentur, quales illi futuri erant. DISC. Haec duo penitus neganda existimo. MAG. Potuerunt igitur boni angeli peccare, ante casum malorum nec aliter, quam sicut ostensum est de illis qui peccaverunt. DISC. Aliter esse posse non video.
1.6.1
Dialogus de casu Diaboli CAPUT VI.
1.6.1
Quomodo boni confirmati sunt in suo statu, et mali in casu suo.
1.6.2
MAG. Illi itaque angeli, qui magis voluerunt justitiam quam habebant, quam illud plus quod non habebant, bonum quod quasi propter justitiam, quantum ad voluntatem pertinuit, perdiderunt; justitia retribuente, acceperunt et de illo, quod habebant, in vera securitate permanserunt. Quapropter adeo sunt provecti, ut sint adepti quidquid potuerunt velle; nec jam videant quid plus velle possint: et propter hoc peccare nequeunt. Illi vero angeli qui maluerunt illud plus, quod nondum Deus illis dare volebat, quam stare in justitia, in qua facti erant, eadem justitia judicante, et illud propter quod illam contempserunt nequaquam obtinuerunt; et quod tenebant bonum amiserunt. Sic ergo distincti sunt angeli, ut adhaerentes justitiae nullum velle bonum possint, quo non 65 gaudeant; et deserentes illam, nullum velle queant, quo non careant. DISC. Nihil pulchrius, aut justius hac distinctione. Sed si posses dicere, vellem audire cujusmodi commodum illud fuit, quod et boni angeli juste volendo sic profecerunt, et mali injuste concupiscendo sic defecerunt. MAG. Quid illud fuerit non video; sed quidquid fuerit, sufficit scire quia fuit aliquid, ad quod crescere potuerunt; quod non acceperunt, quando creati sunt, ut ad aliud suo merito proficerent.
1.7.1
Dialogus de casu Diaboli CAPUT VII.
1.7.1
Quaestio, an voluntas, et ejus conversio ad quod non debet, sit ipsum malum quod malos facit; et cur non possit rationalis creatura per se de malo converti ad bonum, sicut potest de bono ad malum.
1.7.2
DISC. Et nobis nunc sufficiat hucusque de hoc investigasse. Sed nescio quid sit, ut cum me spero ad finem quaestionis jam pertingere, tunc magis videam velut de radicibus succisarum quaestionum alias pullulantes consurgere. Ecce enim cum manifestissime videam perversum angelum nulla ratione devenire potuisse in immoderatam boni indigentiam, nisi propter immoderatam concupiscentiam; non parum me movet, unde ipsam inordinatam habuit voluntatem. Si enim bona fuit, propter bonam voluntatem, de tanto bono cecidit in tantum malum. Item: Si bona fuit, Deus illam illi dedit; quia nonnisi nihil habuit a se. Si ergo voluit quod Deus dedit velle, quid peccavit? Aut si a se habuit hanc voluntatem, habuit aliquod bonum, quod non accepit. Quod si mala est, et aliquid est; iterum occurrit quia nonnisi a Deo est, a quo est omne quod aliquid est. Et similiter quaeri potest quid peccavit habendo voluntatem quam Deus dedit; aut quomodo potuit Deus dare malam voluntatem. Si vero haec mala voluntas ab ipso diabolo fuit, et aliquid est, habuit aliquid a se, et non est omnis essentia bona, nec malum erit nihil, sicut solemus dicere; siquidem mala voluntas essentia est; aut si mala voluntas nihil est, propter nihil et ideo sine causa, tam graviter damnatus est. Quod autem dico de voluntate, hoc ipsum dici potest de concupiscentia, sive desiderio, quoniam et concupiscentia, et desiderium voluntas est: et sicut est bona et mala voluntas, ita est bona et mala concupiscentia, et bonum et malum desiderium. Quod si dicitur quia voluntas est aliqua essentia, et ideo bonum est aliquid; sed conversa ad hoc, quod debet velle, fit bona voluntas; ad id vero, quod non debet, conversa, dicitur voluntas mala: quidquid dixi de voluntate, video posse dici de ipsa conversione voluntatis. Movet enim multum me, unde ipsam perversam habuit diabolus voluntatis conversionem, et caetera quae de voluntate modo dixi. Est adhuc aliud, quod valde miror, cum considero hanc voluntatis conversionem: cur, videlicet Deus talem fecerit illam naturam, quam tanta excellentia sublimaverat; ut eo quod debuit velle, posset convertere voluntatem suam ad id quod non debuit; sed de eo quod non debet, non possit ad id quod debet: cum multo magis videatur, potestatem debuisse talis creatura a tali factore accipere faciendi bonum, ad quod facta est; quam faciendi malum, ad quod vitandam facta est. Quod etiam in nostra natura quaeri potest, quoniam credimus nullum hominem posse bonam voluntatem habere, nisi dante Deo; malam vero semper habere posse, sola permissione Dei.
1.8.1
Dialogus de casu Diaboli CAPUT VIII.
1.8.1
Quaestio proposita resolvitur. Quod voluntas, et ejus conversio non sit ipsum malum.
1.8.2
MAG. Nec voluntatem, nec voluntatis conversionem puto negari posse aliquid esse. Nam etsi non sunt substantiae, non tamen probari potest eas non esse essentias, quoniam multae sunt essentiae praeter illam, quae proprie dicitur substantia. Denique bona voluntas non magis est aliquid, quam mala voluntas; nec est ista magis malum quam illa bonum. Non enim magis est aliquid voluntas, quae vult dare misericorditer, quam illa quae vult rapere violenter; nec magis haec malum quam illa bonum est. Ergo si mala voluntas est ipsum malum, quod malus aliquis dicitur, erit et bona voluntas ipsum bonum, quo fit aliquis bonus: sed mala voluntas erit nihil, si est ipsum malum quod credimus esse nihil. Bona igitur voluntas nihil erit, quoniam ipsa non magis est aliquid, quam mala voluntas. Quare ipsum bonum quod bonos facit non poterimus negare nihil esse, quoniam ipsum est bona voluntas quae nihil erit. Sed falsum esse nullus ambigit, bonam voluntatem sive bonum ipsum esse nihil. Itaque mala voluntas non est ipsum malum quod malos facit; sicut nec bona voluntas est ipsum bonum quod bonos facit. Hoc ipsum, quod dixi de voluntate, potest etiam considerari in conversione voluntatis. Non enim magis est aliquid conversio illa quae convertit voluntatem de rapina ad tribuendum, quam est illa quae convertit eamdem voluntatem de largitate ad avaritiam; et caetera, quae de voluntate paulo ante dixi. DISC. Mihi quoque hoc ipsum videtur quod asseris. MAG. Neque ergo voluntas mala, neque prava voluntatis conversio, est ipsum malum, quo angelus vel homo fit malus, et quod nihil esse dicimus: nunc bona voluntas aut bona voluntatis conversio est bonum quo boni fiunt
1.9.1
Dialogus de casu Diaboli CAPUT IX.
1.9.1
Quod injustitia sit ipsum malum, et sit nihil.
1.9.2
DISC. Quid ergo dicemus ipsum malum quod malos facit: et quid ipsum bonum quod bonos facit? MAG. Justitiam credere debemus esse ipsum bonum quo sunt boni, id est justi, et angeli, et homines; et quo ipsa voluntas bona sive justa dicitur, injustitiam vero ipsum malum esse, quod nihil aliud dicimus esse quam boni privationem, quod malos et malam voluntatem facit: et ideo eamdem injustitiam non aliud esse asserimus quam privationem injustitiae. Quandiu enim voluntas primum data rationali naturae, et simul in ipsa datione ab ipso datore conversa, imo non conversa, sed facta recta ad hoc quod velle debuit, stetit in ipsa rectitudine, quam dicimus veritatem sive injustitiam, in qua facta est, justa fuit. Cum vero avertit se ab eo quod debuit, et convertit se ad id quod non debuit, non stetit in originali( ut ita dicam) rectitudine, in qua facta est? Quam cum deseruit, magnum aliquid perdidit; et nihil pro ea, nisi privationem ejus, quae nullam habet essentiam, et quam injustitiam nominamus, suscepit. 66
1.10.1
Dialogus de casu Diaboli CAPUT X.
1.10.1
Quomodo malum videatur esse aliquid.
1.10.2
DISC. Quod dicis malum esse privationem boni, concedo; sed nihilominus video bonum privationem esse mali. Et, sicut percipio in privatione mali aliquid aliud fieri, quod bonum dicimus, ita animadverto in privatione boni aliquid aliud fieri, quod malum nominamus. Quapropter licet quibusdam argumentis malum nihil esse probetur; quoniam malum nonnisi vitium aut corruptio est, quae nullo modo sunt nisi in aliqua essentia, et quanto magis ibi sunt, tanto magis illam redigunt in nihilum; et si eadem essentia omnino deveniat ad nihil, vitium quoque et corruptio inveniuntur nihil: licet, inquam, sic aut alio modo probetur nihil esse malum; non potest animus meus nisi sola fide acquiescere; si non illud mihi auferatur, quod mihi econtra probat malum nonnisi aliquid esse. Nam cum auditur nomen mali, frustra horrent corda nostra quod in hujus nominis significatione intelligunt, si nihil significatur hoc nomine. Item: Si vox haec, scilicet malum nomen est; utique significativum est. Si autem significativum est, significat; sed, nonnisi aliquid significat. Quomodo ergo malum est nihil; si quod significat nomen ejus, est aliquid? Denique, cum manente justitia, tanta videatur tranquillitas, tanta quies ut in multis nihil aliud videatur justitia quam quiescere a malo; sicut est castitas, patientia: recedente autem justitia, tam diversus, tam laboriosus tamque multiplex occupet animum affectus, qui velut crudelis Dominus miserum homunculum cogat tot turpium et laboriosorum operum cura sollicitum esse, et ipsis operibus tam graviter laborare: mirum est, si poterit ostendi nihil haec omnia operari.
1.11.1
Dialogus de casu Diaboli CAPUT XI [ al. X].
1.11.1
Quod malum et nihil non possint per nomen suum probari aliquid esse, sed quasi aliquid.
1.11.2
MAG. Puto quia non ita es insanus ut dicas nihil esse aliquid, cum tamen non possis negare nihil esse nomen. Quapropter si nihil non potest probare aliquid esse, per nomen nihil, quomodo aestimas te probare malum esse aliquid, per nomen mali. DISC. Nihil agit exemplum, quod litem lite resolvit. Nam et hoc ipsum, nihil, nescio quid sit. Quapropter quoniam in manibus quaestio est de malo, quod dicis esse nihil si vis me docere, quid intelligam esse malum, doce me prius quid intelligam esse nihil: deinde, ad alia quibus propter nomen mali dixi me moveri de eo, ut aliquid esse videatur, respondebis. MAG. Cum nequaquam differant nihil esse et non aliquid esse, quomodo dici potest quid sit quod non est aliquid? DISC. Si non est aliquid, quod hoc nomine significatur, non significat aliquid. Si vero non significat aliquid, non est nomen: sed utique nomen est, quanquam igitur nullus dicat nihil esse aliquid; sed semper nihil esse nihil cogamur fateri, nemo tamen potest nomen nihili significativum esse diffiteri. Verum, si hoc ipsum nomen non significat nihil, sed aliquid, id quod significatur, videtur non posse esse nihil, sed magis aliquid. Si ergo quod significatur non est nihil, sed aliquid, qualiter verum erit ut nihil significetur per hoc nomen, quod est nihil? Quippe si vere nihil dicitur, vere nihil est; et idcirco non est aliquid. Quare, si quod significatur hoc nomine, non est nihil, sed aliquid( quemadmodum consequentia videtur ostendere), falso et incongrue vocatur hoc nomine. At econtra, si secundum judicium omnium, id quod nominatur nihil vere est nihil, nequaquam est aliquid; usquamne videtur aliquid consequentius, quam ut hoc ipsum nomen nihil significet, id est non significet aliquid? Quid itaque est quia hoc nomen, videlicet nihil non significat nihil, sed aliquid; et non significat aliquid, sed nihil? MAG. Forsitan non repugnant, significare nihil et aliquid. DISC. Si non repugnant: aut ista vox diversa consideratione significat nihil et aliquid; aut invenienda res est aliqua, quae sit aliquid, et nihil. MAG. Quid si utrumque inveniri potest, et diversa, scilicet significationis consideratio in hoc nomine, et eamdem rem esse aliquid, et nihil? DISC. Utrumque vellem cognoscere. MAG. Constat quoniam haec vox, scilicet nihil, quantum ad significationem, nullatenus differt ab eo quod dico, non aliquid. Nihil quoque hoc apertius, quam quod haec vox, scilicet non aliquid, omnem rem penitus et omne quod est aliquid, intellectu removendum; nec omnino ullam rem, aut penitus quod aliquid sit in intellectu retinendum, sua significatione constituit. Sed quoniam remotio alicujus rei significari nullatenus potest nisi cum significatione ejus ipsius, cujus significatur remotio: nullus enim intelligit quid significet non homo, nisi intelligendo quid sit homo: necesse est ut haec vox quae est, non aliquid, destruendo id quod est aliquid, significet aliquid. Quoniam vero auferendo omne quod est aliquid, nullam significat essentiam, quam in audientis intellectu retinendam constituat: idcirco vox, non aliquid, nullam rem, aut quod sit aliquid, significat. Igitur haec vox, non aliquid, his diversis rationibus aliquatenus significat rem, et aliquid; et nullatenus significat rem, aut aliquid: significat enim removendo, et non significat constituendo. Hac ratione nomen, nihil, quod perimit omne quod est aliquid, et destruendo non significat nihil, sed aliquid; et constituendo non significat aliquid, sed nihil. Quapropter non est necesse, nihil esse aliquid, ideo quia nomen ejus significat aliquid, quolibet modo; sed potius necesse est nihil esse nihil, quia nomen ejus significat hoc modo aliquid. Hoc itaque modo non repugnat malum nihil esse et mali nomen esse significativum; si sic aliquid perimendo significat, ut nullius rei sit constitutivum. DISC. Nequeo negare nomen nihili, secundum praedictam a te rationem, aliquo modo significare aliquid; sed satis notum est quia illud aliquid, quod isto modo hoc nomine significatur, non nominatur nihil; nec cum audimus hoc nomen, accipimus illud pro illa re, quam ita significat. Illud igitur quaero, pro quo hoc nomen ponitur; et quod intelligimus, cum ipsum audimus: illud, inquam, quaero, quid sit. Illud enim hoc nomen proprie significat; et idcirco nomen est, quia ejus significativum est, non quia supra dicto modo negando significat aliquid: ejus quippe nomen est, pro cujus significatione inter nomina computatur, et illud vocatur nihil. Illud quaero, quomodo sit aliquid, si proprie vocatur nihil; aut qualiter sit nihil, si nomen significativum ejus significat aliquid, aut quomodo idem sit aliquid, et nihil? Illud idem quaero de nomine mali; et de eo quod significat, et quod malum nominatur. MAG. Recte quaeris; quia licet, supraposita ratione, malum et nihil significent aliquid, tamen quod significatur non est malum aut nihil: sed est alia ratio qua significant aliquid, et quod significatur est aliquid; sed non vere aliquid, sed quasi aliquid. Multa quippe esse dicuntur secundum formam, quae non sunt secundum rem: ut, timere, secundum formam vocis, dicitur activum, cum sit 67 passivum, secundum rem. Ita quoque caecitas dicitur aliquid, secundum formam loquendi, cum non sit aliquid, secundum rem. Sicut enim de aliquo dicimus quia visum habet, et visus est in eo; ita dicimus quia habet caecitatem, et caecitas est in eo: cum haec non sit aliquid, sed potius non aliquid; et hanc habere, non sit habere aliquid, imo carere eo, quod est aliquid. Caecitas namque non est aliud quam non visus, aut absentia visus ubi visus debet esse; non visus vero vel absentia visus non magis est aliquid, ubi visus debet esse quam ubi non debet esse. Quare caecitas non magis est in oculo aliquid quia ibi debet esse visus, quam non visus vel absentia visus in lapide, ubi non debet esse visus. Multa quoque alia similiter dicuntur aliquid, secundum formam loquendi, quae non sunt aliquid, quoniam sic loquimur de illis, sicut de rebus existentibus. Hoc ergo modo malum et nihil significant aliquid; et quod significatur, est aliquid, non secundum rem, sed secundum formam loquendi. Nihil enim non aliud significat, quam non aliquid, aut absentiam eorum quae sunt aliquid; et malum non est aliud, quam non bonum, aut absentia boni, ubi debet et expedit esse bonum. Quod autem non est aliud, quam absentia ejus quod est aliquid, utique non est aliquid. Malum igitur vere est nihil, et nihil non est aliquid, et tamen quodammodo sunt aliquid, quia sic loquimur de his, quasi sint aliquid, cum dicimus: Nihil, vel malum fecit, aut, nihil aut malum est, quod fecit: sicut dicimus: Aliquid, vel bonum fecit, aut, aliquid vel bonum est quod fecit. Hinc est quod cum negamus omnino esse aliquid quod dicit aliquis, ita dicimus: Hoc quod dicis, nihil est. Nam hoc et quod proprie non dicuntur nisi de eo quod est aliquid: et cum ita dicuntur, sicut modo dixi, non dicuntur de eo quod sit aliquid, sed quod quasi aliquid dicitur. DISC. De ratione nominis mali, qua me putabam posse probare malum esse aliquid, satisfecisti.
1.12.1
Dialogus de casu Diaboli CAPUT XII.
1.12.1
Quod angelus a se non potuit habere voluntatem primam; et quod multa dicuntur posse aliena potestate, et non posse aliena impotentia.
1.12.2
Restat nunc ut me ad alia, quae mihi malum esse aliquid persuadere nituntur, quid respondere valeam edoceas. MAG. Ut veritatem rei enodare possimus, longius aliquantulum exordiri nos oportet; sed et opus est ut tu ea, quae dicam, non sis contentus singula tantum intelligere, sed omnia simul memoria quasi sub uno intuitu colligere. DISC. Ego quidem intentus ero quantum potero: verumtamen si in aliquo tardior quam velis exstitero, non te me exspectare pigeat, prout videris tarditatem meam expetere. MAG. Ponamus ergo Deum nunc facere angelum, quem velit facere beatum; et non simul totum, sed per partes et hactenus jam esse factum, ut jam sit aptus ad habendam voluntatem, sed nondum velit aliquid. DISC. Pone quod vis, et expone quod quaero. MAG. An ergo putas quod iste angelus per se possit velle aliquid? DISC. Non bene video quod dicis per se. Quod enim( sicut supra jam dixisti de omni creatura) nihil habet, quod non accepit, nihil potest per se. MAG. Per se dico, per hoc quod jam habet: ut qui habet pedes et quae sufficiunt ad potentiam ambulandi, potest ambulare per se; qui autem habet pedes, et non habet incolumitatem pedum non potest ambulare per se. Hoc itaque modo quaero an ille angelus, qui jam aptus est ad volendum, et nondum quidquam vult, possit per se velle aliquid? DISC. Puto quia potest, si aliquando vult. MAG. Non respondes ad interrogationem meam. DISC. Quomodo? MAG. Ego quaero de nihil volente, et de potestate quae praecedit rem: et tu respondes de volente et de potestate quae fit cum re. Nam omne quod est, eo ipso quia est, potest esse; non autem omne quod est, potuit esse, antequam esset. Cum ergo quaero utrum ille qui nihil vult, possit velle, quaero potestatem ante voluntatem, qua se possit movere ad voluntatem. Tu vero, cum respondes quia si vult potest, dicis potestatem quae fit cum ipsa voluntate. Necesse enim est si vult, ut possit velle. DISC. Scio duas esse potestates: unam, quae nondum est in re; alteram, quae jam est in re. Sed et hoc non possum nescire, quia quidquid ita potest esse ut jam sit, si aliquando non fuit, potuit prius esse. Si enim non potuisset, nunquam esset. Bene ergo aestimo me respondisse, quia qui ideo potest velle, quia jam vult, necesse est eum prius potuisse, quam vellet. MAG. Putas quia quod nihil est, omnino nihil habet; et ideo nullam habet potestatem, et sine potestate omnino nihil potest. DISC. Hoc non possum negare. MAG. Aestimo quia mundus, antequam fieret, nihil erat. DISC. Verum dicis. MAG. Ergo omnino nihil potuit, antequam esset. DISC. Ita sequitur. MAG. Non ergo potuit esse, antequam esset. DISC. Et ego dico: Si non potuit esse, impossibile fuit ut esset aliquando. MAG. Et possibile, et impossibile erat, antequam esset: et quidem in cujus potestate non erat ut esset, erat impossibile; sed Deo, in cujus potestate erat ut fieret possibile erat; quia ergo Deus prius mundum potuit facere quam fieret, ideo est mundus; non quia ipse mundus prius potuit esse. DISC. Rationi non possum contradicere; sed usus loquendi non consentit. MAG. Non est mirum. Multa namque in communi locutione dicuntur improprie; sed cum oportet medullam veritatis inquirere, necesse est improprietatem perturbantem, quantum res expetit et possibile est, secernere. Ex qua improprietate loquendi fit ut saepissime dicamus rem posse, non quod illa possit, sed quoniam alia res potest; et rem, quae potest, non posse, quoniam alia res non potest: ut, si dico: Liber potest a me scrib., utique liber nihil potest, sed ego possum scribere librum. Et cum dicimus: Iste non potest vinci ab illo, non aliud intelligimus quam ille non potest vincere istum. Hinc est quod dicimus Deum non posse aliquid sibi adversum, aut perversum; quoniam sic est potens in beatitudine et justitia, imo quoniam beatitudo et justitia non sunt illo diversa, sed unum bonum, sic est omnipotens in simplici bono ut nulla res possit quod noceat summo bono: ideo namque non potest corrumpi vel mentiri. Ita ergo quidquid non est, antequam sit sua potestate esse non potest; sed, si potest alia res facere ut sit, hoc modo aliena potestate potest esse. Quamvis autem pluribus modis dividi possit potentia vel impotentia, hoc tantum nunc tibi sufficiat quia multa dicuntur posse non sua, sed aliena potestate; et multa non posse non sua, sed aliena impotentia. De propria igitur potestate loquor, cum quaero de angelo, quem novum posuimus fieri, et hactenus jam esse factum, ut jam aptus sit ad habendam voluntatem, sed nihil adhuc velit; an ipse possit per se velle aliquid et de ipsa mihi responde. DISC. Si jam sic aptus est ad voluntatem ut nihil illi aliud desit quam velle, non video cur per se non possit: quicunque enim aptus est ad videndum, et clausis oculis in luce positus nihil videt, potest tamen videre per se: quare ergo non volens similiter non velit per se, sicut non videns potest per se videre? MAG. Quia ille non videns habet visum et voluntatem, qua potest movere visum; nunc vero de illo, qui nullam habet voluntatem, loquimur. Quare, responde mihi, si qua res seipsam movet de non velle ad velle, utrum sic ipsa velit movere. 68 DISC. Si dixero quia moveatur non volens, consequens erit ut non a se sed ab alio moveatur, nisi forte si quis subito claudit oculos ad ictum venientem, aut si cogitur quis aliquo incommodo, ut velit quod prius non volebat. Nescio enim an tunc prius se velit movere ad hanc voluntatem. MAG. Nullus cogitur vel timore vel sensu alicujus incommodi, nec attrahitur amore alicujus commodi ad volendum aliquid, nisi qui prius habet naturalem voluntatem vitandi incommodum aut habendi commodum; quia voluntate se movet ad alias voluntates. DISC. Negare nequeo. MAG. Dic ergo quia quidquid se movet ad volendum, prius se vult ita movere. DISC. Ita est. MAG. Quod ergo nihil vult, nullo modo potest se movere ad volendum. DISC. Non possum contradicere. MAG. Restat igitur ut ille angelus, qui jam aptus factus est ad habendam voluntatem, sed tamen nihil vult, non possit habere primam voluntatem a se. DISC. Necesse est fateri me quia nihil potest per se velle, qui nihil vult. MAG. Beatus autem non potest esse, si non vult beatitudinem. Dico autem nunc beatitudinem, non beatitudinem cum justitia, sed quam volunt omnes, etiam injusti. Omnes quippe volunt bene sibi esse. Excepto namque hoc, quod omnis natura bona dicitur; duo bona et duo his contraria mala usu dicuntur: unum bonum est, quod dicitur justitia, cui contrarium malum est, injustitia; alterum bonum est, quod mihi videtur posse dici commodum; et huic malum opponitur incommodum. Sed justitiam quidem non omnes volunt, neque omnes fugiunt injustitiam; commodum vero non solum omnis rationalis natura, sed et omne quod sentire potest, vult; et vitat incommodum. Nam nullus vult, nisi quod aliquo modo putat sibi commodum. Hoc igitur modo, bene sibi esse omnes volunt, et male sibi esse nolunt. De hac beatitudine nunc dico, quia nullus potest esse beatus qui non vult beatitudinem. Nullus namque beatus, potest esse aut habendo quod non vult, aut non habendo quod vult. DISC. Non est negandum. MAG. Nec beatus esse debet qui non vult justitiam. DISC. Nec hoc minus concedendum.
1.13.1
Dialogus de casu Diaboli CAPUT XIII.
1.13.1
Quod accepta sola voluntate beatitudinis, nec aliud posset velle, nec illam non velle; et quidquid vellet, non esset justa vel injusta voluntas.
1.13.2
MAG. Dicamus ergo Deum illi dare primum solam beatitudinis voluntatem, et videamus an idcirco quia accepit aliquam voluntatem, jam ipse se possit movere ad volendum aliud quam quod accepit velle. DISC. Prosequere quod incoepisti: ego enim paratus sum intelligere. MAG. Constat quia nondum vult aliud quam beatitudinem; quia non aliud accepit velle. DISC. Verum est. MAG. Quaero ergo a te an possit se movere ad aliud volendum. DISC. Nequeo videre quomodo se moveat ad volendum aliud quam beatitudinem, qui aliud non vult. Nam si vult se movere ad aliud volendum, vult utique aliud. MAG. Sicut ergo, nulla voluntate adhuc data, nihil poterat per se velle, ita, sola voluntate beatitudinis accepta, nullam aliam a se potest habere voluntatem. DISC. Ita est. MAG. Nonne si putat prodesse aliquid ad adipiscendam beatitudinem, potest se movere ad volendum illud? DISC. Dubito quid respondeam, nam si non potest, non video quomodo velit beatitudinem qui non potest velle quo se adipisci posse beatitudinem putat; si vero potest, non intelligo quomodo non possit velle aliud. MAG. Qui vult aliquid non propter rem quam videtur velle, sed propter aliud, quid proprie judicandus est velle? an aliud quod dicitur velle, an illud propter quod vult? DISC. Illud utique, propter quod vult, videtur velle. MAG. Qui ergo vult aliquid propter beatitudinem, non aliud vult quam beatitudinem: quare potest et quod putat prodesse ad beatitudinem, et solam beatitudinem velle. DISC. Satis est planum. MAG. Quaero adhuc an accepta hac sola voluntate possit non velle beatitudinem. DISC. Non potest utrumque simul et velle, et non velle. MAG. Verum est. Sed non hoc quaero, sed quaero an possit deserere hanc voluntatem, et movere se de velle ad non velle beatitudinem? DISC. Siquidem hoc facit nolens, non ipse facit; si vero volens, aliud vult quam beatitudinem; sed non vult aliud; quare manifestum puto quia nullatenus potest per se non velle id quod solum accepit velle. MAG. Bene intelligis. Sed responde mihi adhuc: Si potest non velle beatitudinem, quanto majorem eam intelliget qui nihil nisi beatitudinem vult et non potest non velle beatitudinem? DISC. Si non tanto magis vellet beatitudinem quanto meliorem ac majorem illam putaret, aut omnino non vellet beatitudinem, aut vellet aliquid aliud propter quod meliorem nollet; sed dicimus quia illam vult, et non aliud. MAG. Vult ergo esse beatus quanto altius hoc esse posse cognoscit. DISC. Procul dubio vult. MAG. Ergo vult similis esse Deo. DISC. Nihil apertius. MAG. Quid tibi videtur? an esset injusta voluntas, si hoc modo similis vellet esse Deo? DISC. Nec justam volo dicere, quia vellet quod non conveniret; nec injustam, quia ex necessitate vellet. MAG. At eum qui vult beatitudinem solam, commoda tantum velle posuimus. DISC. Ita est. MAG. Si ergo ille, qui nihil vellet nisi commoda, non posset habere majora et veriora, velletne minora quibuscunque uti posset? DISC. Imo non posset non velle quamlibet infima, si majora non posset. MAG. Nonne, cum vellet commoda infima et immunda, quibus irrationabilia animalia delectantur, esset eadem voluntas injusta et vituperabilis? DISC. Quomodo injusta aut reprehendenda voluntas esset; quia vellet, quod non posse non velle accepisset? MAG. Voluntatem tamen ipsam, sive cum vult summa commoda, sive cum vult infima, constat esse opus et donum Dei, sicut est vita aut sensibilitas, et non esse in ea justitiam sive injustitiam. DISC. Non est dubium. MAG. Ergo in quantum essentia est bonum, aliquid est; quantum vero ad justitiam pertinet sive injustitiam, nec bona nec mala est. DISC. Nihil clarius. MAG. Sed non debet esse beatus, si non habet justam voluntatem; imo non potest perfecte nec laudabiliter esse beatus, qui vult quod nec potest, nec debet esse. DISC. Multum patet.
1.14.1
Dialogus de casu Diaboli CAPUT XIV.
1.14.1
Quod similiter sit, si sola accepta est voluntas rectitudinis: et idcirco utramque voluntatem accepit simul ut et justus, et ut beatus esset.
1.14.2
MAG. Consideremus ergo de justitiae voluntate. Si daretur eidem angelo velle solum quod eum velle conveniret, an posset aliud velle; aut si posset non velle per se, quod accepisset velle? DISC. Omnino quod vidimus in voluntate beatitudinis, necesse est in hac quoque voluntate evenire. MAG. Ergo nec justam, nec injustam haberet voluntatem. Sicut enim ibi non esset voluntas injusta, si vellet inconvenientia. Quoniam hoc non posset non velle; ita hic si vellet inconvenientia, non idcirco esset justa voluntas; quoniam sic hoc accepisset, ut non posset aliter velle. DISC. Ita est. MAG. Quoniam ergo nec solummodo volendo beatitudinem, nec solummodo volendo 69 quod convenit, cum ex necessitate sic velit, justus vel injustus potest appellari: nec potest nec debet esse beatus nisi velit, et nisi juste velit: necesse est ut sic faciat Deus utramque voluntatem in illo convenire, ut et beatus esse velit, et juste velit: quatenus addita justitia sic temperet voluntatem beatitudinis, et resecet voluntatis excessum, et excedendi non amputet potestatem, ut, cum per hoc quia volet beatus esse, modum possit excedere; per hoc quia juste volet, non velit excedere: et sic justam habens beatitudinis voluntatem, possit et debeat esse beatus: qui non volendo quod non debet velle, cum tamen possit, mereatur ut quod velle non debet, nunquam velle possit; et semper tenendo justitiam per moderatam voluntatem nullo modo indigeat; aut si deseruerit justitiam per immoderatam voluntatem, omni modo indigeat. DISC. Nihil convenientius cogitari potest. MAG. Memento quia, cum superius considerabamus solam beatitudinis voluntatem sine hac meta, quam addidimus, ut sub Deo se coerceat, dicebamus in ea non esse justitiam vel injustitiam, quidquid vellet. DISC. Bene memini.
1.15.1
Dialogus de casu Diaboli CAPUT XV [ al., XIV].
1.15.1
Quod justitia sit aliquid.
1.15.2
MAG. An putas aliquid esse quod additum eidem voluntati temperat illam, ne plus velit quam velle oportet, et expedit? DISC. Nullus intelligens, nihil hoc esse putabit. MAG. Hoc, satis credo, animadvertis non aliud esse quam justitiam. DISC. Nihil aliud cogitari potest. MAG. Certum est igitur justitiam esse aliquid. DISC. Imo valde aliquid bonum. MAG. Antequam acciperet justitiam hanc, voluntas illa debebat velle et non velle secundum justitiam? DISC. Non debebat quod ideo non habebat, quia non acceperat. MAG. Postquam autem accepit: non dubitas debere, nisi aliqua violentia amittat? DISC. Semper eam huic debito alligatam puto, sive teneat quod accepit sive sponte deserat. MAG. Recte judicas. Sed quid, si voluntas eadem justitiam tam utiliter et tam sapienter additam sibi, nulla indigentia et nulla violentia cogente, deserat, utendo sponte sua potestate, id est plus volendo quam debeat? An remanebit aliquid aliud cum ipsa voluntate, quam quod prius considerabamus ante additamentum justitiae? DISC. Quoniam nihil aliud est additum quam justitia, separata justitia nihil aliud certum est remanere quam quod prius erat, nisi quia debitricem fecit eam accepta justitia, et quasi quaedam pulchra vestigia sui reliquit derelicta eadem justitia. Eo enim ipso, quo debitrix justitiae permanet, monstratur honestate justitiae fuisse decorata. Sed et hoc satis justum est, ut quod semel accepit justitiam, eam semper debeat, nisi violenter amiserit. Et certe multum dignior natura probatur, quae vel aliquando habuisse et semper habere ut habeat tam honestum bonum convincitur, quam quae hoc ipsum non habere nec debere aliquando cognoscitur. MAG. Bene consideras: sed adde huic tuae sententiae, quia quanto natura, quae hoc habuit et debet, monstratur laudabilior, tanto persona, quae non habet quod debet, convincitur vituperabilior. DISC. Vehementer assentio. MAG. Discernere mihi bene, quid ibi monstret naturam laudabilem, et quid faciat personam vituperabilem. DISC. Habuisse vel debere monstrat naturalem dignitatem, et non habere facit personalem inhonestatem. Debere enim, factum est ab eo qui dedit; non habere vero, factum est ab ipso qui deseruit. Ideo namque debet, qui accepit; ideo vero non habet, quia deseruit. MAG. Non ergo reprehendis in ipsa voluntate, quae non stetit in justitia, debere justitiam; sed non habere justitiam. DISC. Omnino nihil aliud ibi reprehendo quam absentiam justitiae, sive non habere justitiam. Nam, sicut jam dixi, debere, decorat; non habere vero, deturpat; et quo magis illud decet, eo magis istud dedecet: imo, non ob aliud voluntatem illam deturpat ex propria culpa non habere, quam quia illam decorat ex bonitate dantis debere habere. MAG. Nonne jam voluntatem ipsam, quae non habet justitiam, quam debet habere, judicas injustam, et in illa esse injustitiam? DISC. Quis non ita judicet? MAG. Si non esset injusta, nec esset in illa injustitia; puto quia nihil in ea reprehenderes. DISC. Nihil omnino. MAG. Ergo nihil aliud in ea reprehendis quam injustitiam, et quia injusta est. DISC. Non possum aliud quidquam in ea reprehendere. MAG. Si ergo nihil aliud ibi reprehendis quam absentiam injustitiae, et illam non habere justitiam, sicut paulo ante dixisti; et iterum verum est quia nihil aliud reprehendis in ea, quam in illa esse injustitiam, sive illam esse injustam; palam est quia non aliud in illa est injustitia aut esse injustam, quam absentia justitiae aut non habere justitiam. DISC. Nullo modo possunt haec esse diversa. MAG. Sicut igitur absentia justitiae et non habere justitiam, nullam essentiam habet, ita injustitia, et esse injustum, nullum habet esse, et idcirco non est aliquid, sed nihil. DISC. Non est consequentius aliquid. MAG. Memento etiam jam constare quia recedente justitia, excepto debito justitiae, nihil aliud illi remansit quam quod habebat ante susceptam justitiam. DISC. Constat utique. MAG. At injusta non erat, nec injustitiam habebat, antequam haberet justitiam. DISC. Non. MAG. Ergo, aut recedente justitia, non est in illa injustitia, nec est injusta; aut nihil est injustitia, vel esse injustum. DISC. Non potest videri aliquid magis necessarium. MAG. At injustitiam illam habere, et esse injustam, post desertam justitiam concessisti. DISC. Imo non possum non videre. MAG. Nihil igitur est injustitia, vel esse injustum. DISC. Credentem me fecisti scire quod nesciens credebam.
1.16.1
Dialogus de casu Diaboli CAPUT XVI.
1.16.1
Quod injustitia non sit, nisi absentia debitae justitiae.
1.16.2
MAG. Aestimo te jam cognoscere, cum injustitia non sit aliud quam absentia justitiae, nec injustum esse aliud quam non habere justitiam, cur non ante datam, sed post derelictam justitiam, eadem absentia justitiae vocetur injustitia, et non habere justitiam, sit injustum esse, et sit utrumque reprehensibile: non enim propter aliud, nisi quia non dedecet abesse justitiam, nisi ubi debet esse. Sicut enim virum, qui nondum debet habere barbam, non dedecet non habere, cum vero jam debet habere, indecorum est non habere, ita naturam, quae non debet habere justitiam, non deformat non habere; illam vero, quae habere debet, dehonestat non habere: et quanto magis debere habere, virilem ostendit naturam, tanto magis non habere, foedat virilem figuram. DISC. Sufficienter video injustitiam non esse, nisi absentiam justitiae, ubi debet esse justitia.
1.17.1
Dialogus de casu Diaboli CAPUT XVII [ al., XVI].
1.17.1
Cur desertor angelus non possit redire ad justitiam.
1.17.2
MAG. Cum posuimus solam voluntatem beatitudinis praefato angelo dari, vidimus eum nihil potuisse 70 velle aliud. DISC. Aperte vidimus quod dicis. MAG. An modo, derelicta justitia et remanente illa sola voluntate, quae prius fuerat, beatitudinis, potest idem desertor ad voluntatem justitiae redire per se ad quam non potuit, antequam daretur, venire? DISC. Sed modo multo minus: tunc enim conditione naturae non poterat habere; nunc vero merito quoque culpae non debet habere. MAG. Nullo ergo modo potest habere justitiam a se, cum non habet justitiam; quia nec antequam eam accipiat, nec postquam eam deseruit. DISC. Non debet aliquid habere a se.
1.18.1
Dialogus de casu Diaboli CAPUT XVIII [ al., XVII]
1.18.1
Quomodo malus angelus se fecit injustum, et bonus se justum: et quod malus sic debet Deo gratias pro bonis, quae accepit, et deseruit; sicut bonus, qui servavit accepta.
1.18.2
MAG. Nonne aliquo modo, vel cum haberet, potuit ipse sibi dare justitiam? DISC. Quomodo potuisset? MAG. Pluribus modis dicimur facere: dicimur enim facere aliquid, cum esse facimus rem; et cum facere possumus ut non sit, et non facimus. Hoc itaque modo potuit ipse sibi dare justitiam, quia potuit sibi auferre eam, et potuit non auferre: quomodo ille, qui stetit in veritate in qua factus est, non fecit, cum potuit, ut eam non haberet; et ita eam ipse sibi dedit, et totum hoc a Deo accepit: ab eo enim acceperunt ambo habere, et posse tenere, et posse deserere. Hoc ultimum ideo Deus dedit ut possent sibi dare aliquo modo justitiam. Si enim nullo modo eam sibi possent auferre, nullo modo possent sibi dare. Qui ergo hoc modo sibi dedit eam, hoc ipsum a Deo accipit ut sibi eam daret. DISC. Video quia non auferendo potuerunt sibi dare justitiam; sed alter sibi dedit, alter sibi abstulit. MAG. Vides ergo Deo parem eos debere gratiam, quantum ad bonitatem ipsius, nec diabolum ideo minus debere Deo reddere, quod Dei est; quia sibi abstulit quod Deus dedit, et noluit accipere quod Deus obtulit. DISC. Video. MAG. Semper igitur debet Deo gratias agere malus angelus pro beatitudine quam sibi abstulit; sicut bonus pro ea quam sibi ipse dedit. DISC. Verissimum est. MAG. Aestimo quia animadvertis Deum nullo modo posse facere injustum, nisi injustum non faciendo justum, cum possit. Nam ante acceptam justitiam nullus est justus, vel injustus; et nullus post acceptam justitiam sit injustus, nisi sponte deserta justitia. Sicut ergo bonus angelus fecit se justum, non auferendo sibi justitiam, cum potuit, ita Deus malum angelum facit injustum, non reddendo ei justitiam, cum possit. DISC. Facile cognoscitur.
1.19.1
Dialogus de casu Diaboli CAPUT XIX.
1.19.1
Quod voluntas, in quantum est, bonum sit; et nulla res malum sit.
1.19.2
MAG. Redeamus ad considerationem voluntatis; et reminiscamur quod consideramus, voluntatem scilicet beatitudinis, quidquid velit, non esse malum, sed esse bonum aliquod, antequam accipiat justitiam. Unde consequitur quia cum deserit acceptam justitiam( si eadem essentia est, quae prius erat) bonum est aliquod, quantum ad hoc quod est; quantum vero ad hoc quia justitia quae fuit in illa, non est, dicitur mala et injusta. Nam si velle Deo similem esse malum esset, Filius Dei non vellet similis esse Patri: aut velle quaslibet infimas voluptates, esset malum; mala diceretur voluntas brutorum animalium. Sed nec voluntas Filii Dei est mala, quia est justa; nec voluntas irrationalis mala dicitur, quia non est injusta. Unde sequitur nullam voluntatem esse malum, sed esse bonum in quantum est, quia opus Dei est; nec nisi in quantum est injusta, malam esse: et quoniam nulla res mala dicitur, nisi mala voluntas, aut propter malam voluntatem, ut malus homo, et mala actio: nihil est apertius quam nullam rem esse malum, nec aliud esse malum quam absentiam justitiae derelictae in voluntate, aut in aliqua re propter malam voluntatem.
1.20.1
Dialogus de casu Diaboli CAPUT XX.
1.20.1
Quomodo Deus faciat malas et voluntates et actiones: et quomodo accipiantur ab eo.
1.20.2
DISC. Sic tua disputatio veris, et necessariis apertisque rationibus concatenatur ut nulla ratione, quod dicis, dissolvi posse videam: nisi quia video aliquid consequi, quod nec dici debere credo, nec quomodo non sit si vera sunt quae dicis, non video. Nam si velle esse similem Deo, non nihil, nec malum, sed quoddam bonum est; nonnisi ab eo, a quo est omne quod est, haberi potuit. Si ergo angelus non habuit quod non accepit, quod habuit, ab illo accepit a quo habuit. Quid autem ab illo accepit, quod ille non dedit? Quare se habuit velle esse similem Deo, ideo habuit, quia Deus dedit. MAG. Quid mirum, si quemadmodum Deus dicitur inducere in tentationem, quando non liberat ab ea, ita fatemur eum dare voluntatem malam, non prohibendo eam cum potest: praesertim, cum potestas volendi quidlibet nonnisi ab illo sit? DISC. Hoc modo non videtur esse inconveniens. MAG. Si ergo datio non est sine acceptione: quemadmodum non inusitate dicitur dare, et qui sponte concedit, et qui non approbando permittit, ita non incongrue accipere dicitur, et qui concessa suscipit, et qui illicita praesumit. DISC. Nec incongruum, nec inusitatum mihi videtur quod dicis. MAG. Quid ergo dicimus contra veritatem, si dicimus cum diabolus voluit quod non debuit, hoc illum et a Deo accepisse, quia Deus permisit; et non accepisse, quia ille non consensit? DISC. Nihil hic repugnare videtur veritati. MAG. Cum igitur diabolus convertit voluntatem ad quod non debuit, et ipsum velle, et ipsa conversio fuit aliquid; et tamen nonnisi a Deo et de Dei voluntate aliquid habuit, quoniam nec velle aliquid, nec movere potuit voluntatem, nisi illo permittente, qui fecit omnes naturas substantiales et accidentales, universales et individuas. In quantum enim voluntas, et conversio, sive motus voluntatis est aliquid, bonum est, et Dei est; in quantum vero justitia caret, sine qua esse non debet, non simpliciter malum, sed aliquid malum est: et quod malum est, non Dei, sed volentis, sive moventis voluntatem est. Simplex quippe malum, est injustitia; quoniam non est aliud quam malum, quod nihil est. Aliquid vero malum est natura, in qua est injustitia, quia est aliquid et aliud quam injustitia, quae malum et nihil est. Quare quod aliquid est, a Deo fit, et Dei est; quod vero nihil est, id est malum, ab injusto fit, et ejus est. DISC. Quod quidem Deus naturas rerum omnium faciat, fatendum est; quod vero singulas actiones perversarum voluntatum, velut ipsum pravum motum voluntatis, quo ipsa mala voluntas se movet, faciat, quis concedat? MAG. Quid mirum, si dicimus Deum facere singulas actiones, quae fiunt mala voluntate, cum fateamur eum facere singulas substantias, quae fiunt injusta voluntate et inhonesta actione? DISC. Non habeo quid contradicam: quippe nec negare possum vere aliquid esse quamlibet actionem; nec fateri volo non fieri a Deo, quod vere aliquam habet essentiam. Neque ista tua ratio ullo modo accusat Deum, aut excusat diabolum? sed omnino Deum 71 excusat, et diabolum accusat. Sed vellem scire utrum idem desertor angelus ista de se praesciverit.
1.21.1
Dialogus de casu Diaboli CAPUT XXI.
1.21.1
Quod malus angelus non potuit praescire se casurum esse.
1.21.2
MAG. Cum quaeris utrum ille angelus, qui non stetit in veritate, praesciverit se esse casurum, discernendum est de qua scientia dicas. Nam si de illa scientia quaeritur, quae non est nisi cum certa ratione aliquid intelligitur, omnino respondeo non posse sciri quod potest non esse. Quod enim non esse potest esse nequaquam certa potest colligi ratione. Quapropter constat illum nullatenus potuisse praescire casum suum, quem necesse non erat esse futurum. Ponamus enim non fuisse futurum casum illum; an itaque putas praesciri potuisse, si futurus non erat? DISC. Videtur non posse praesciri, quod potest futurum non esse; nec posse non esse futurum, quod praescitur. Sed reminiscor nunc illius famosissimae quaestionis de praescientia divina et libero arbitrio, quamvis enim tanta auctoritate asseratur, et tanta teneatur utilitate ut nullatenus propter ullam humanam rationem dubitandum sit divinam praescientiam et liberum arbitrium sibi invicem consentire, tamen quantum ad rationis considerationem quae videtur, spectat, insociabiliter videntur dissentire: unde videmus in hac quaestione nonnullos sic in unam partem vergentes, ut alteram omnino deserant, unda infidelitatis submergente, perire; multos vero, velut contrariis ventis hinc inde contra invicem sustentando quassantibus, periclitari. Cum vero divinam constet praescientiam esse omnium, quae fiunt libero arbitrio, nec aliquid horum sit ex necessitate, nihilominus videtur posse non esse futurum, quod praescitur. MAG. Breviter interim hoc respondeo. Praescientia Dei non proprie dicitur praescientia: cui enim omnia semper sunt praesentia, non habet futurorum praescientiam, sed praesentium scientiam. Cum ergo alia sit ratio de praescientia futurae, quam de praesentis rei scientia; non est necesse divinam praescientiam, et illam, de qua quaerimus, eamdem habere consequentiam. DISC. Assentio. MAG. Redeamus ad illam, quae erat in manibus, quaestionem. DISC. Placet quod dicis. Sed eo pacto, ut cum de illa, cujus mentionem feci, quaesiero, mihi respondere quod inde Deus tibi dignabitur ostendere, non renuas. Valde namque necessaria est ejus solutio, si jam ab aliquo facta est, aut si fiat: fateor enim nondum alicubi, excepta divina auctoritate, cui indubitanter credo, me legisse rationem, quae mihi sufficeret ad ejusdem solutionis intellectum. MAG. Cum ad illam veniemus, si forte venerimus, erit sicut Deus dabit. Nunc autem, quoniam supra posita ratione patet apostatam angelum non potuisse praescire ruinam suam, ea praescientia, quam rei necessitas sequitur: accipe adhuc aliam rationem, quae non solum praescientia, sed et aestimatione aut qualibet suspicione suum eum praesensisse casum excludit. DISC. Hoc exspecto. MAG. Si adhuc in bona voluntate stans praesciebat se casurum, aut volebat ut ita fieret, aut non volebat. DISC. Unum horum necesse est verum esse. MAG. Sed si cum praescientia voluntatem habebat aliquando cadendi; jam ipsa mala voluntate ceciderat. DISC. Patet quod dicis. MAG. Non itaque volendo cadere, prius scivit se casurum quam cecidit. DISC. Non potest aliquid objici conclusioni tuae. MAG. At si praesciebat se casurum, et nolebat, tantum miser erat dolendo quantum stare volebat. DISC. Negari non potest. MAG. At tanto justior erat quanto magis volebat stare, et quo erat justior, eo debebat esse felicior. DISC. Non potest negari. MAG. Ergo si nolendo praesciebat se casurum, tanto erat miserior, quanto debebat esse felicior: quod non convenit. DISC. Ita quidem consequi negare nequeo; sed hoc saepe non solum sine inconvenientia, sed et laudabiliter et superna gratia fieri cognoscitur: multoties enim ut pauca de incommodis justorum commemorem, quanto quis justior est, tanto majore doloris compassione de alieno casu afficitur. Saepe etiam eum, qui majorem habet injustitia constantiam, videmus ab injustis immaniorem pati, persecutionis instantiam. MAG. Non est eadem ratio in hominibus, et in illo angelo. Hominum enim natura, propter peccatum primi parentis, jam innumerabilium incommodorum facta est passibilis: ex qua passibilitate multis modis gratia nobis operatur incorruptibilitatem. Ille vero, adhuc nullo peccato praecedente, alicujus mali non meruerat, passionem. DISC. Satisfecisti objectioni meae. Patet enim quia haec ipsa ratio sicut separat ab ipso malo angelo sui casus praescientiam ita nihilominus omnem segregat opinionem. MAG. Est et aliud quod mihi satis videtur ostendere nullo modo eum suam ante putavisse futuram praevaricationem. Nempe aut coactam putavisset, aut spontaneam; sed nec ullatenus erat unde se aliquando cogi suspicaretur, nec quandiu voluit in veritate perseverare ullo modo putare potuit se sola voluntate illam deserturum. Supra namque jam monstratum est eum, quandiu rectam voluntatem habuit, in hac ipsa voluntate voluisse perseverare. Quapropter volendo tenere perseveranter, quod tenebat; nullo modo video unde potuisset vel suspicari, nulla alia accedente causa sola se illud deserturum voluntate. Non nego illum scivisse quia posset mutare voluntatem, quam tenebat; sed dico illum non potuisse putare quia aliquando, omni alia cessante causa, sponte mutaret voluntatem, quam perseveranter tenere volebat. DISC. Qui diligenter intelligit quod dicis, patenter videt quia nullo modo scire vel putare potuit angelus malus se facturum quod male fecit.
1.22.1
Dialogus de casu Diaboli CAPUT XXII.
1.22.1
Quod scivit se non debere velle hoc quod volendo peccavit; et debere puniri si peccaret.
1.22.2
Sed et hoc volo ut pariter ostendas, si scivit se non debere velle quod praevaricando voluit. MAG. In hoc dubitare non debes, si supra dicta consideras. Si enim nescisset se non debere velle quod injuste voluit, ignorasset se debere voluntatem tenere quam deseruit. Quapropter nec justus esset tenendo, nec injustus deserendo justitiam, quam nesciisset: imo nec poterat non velle plus quam habebat, si nesciebat se debere esse contentum eo quod acceperat. Denique, quia ita rationalis erat ut nulla re prohiberetur uti ratione, non ignorabat quid deberet vel non deberet velle. DISC. Rationem tuam non video posse infirmari; sed tamen inde mihi videtur quaedam oriri quaestio. Si enim sciebat se non debere deserere quod acceperat, utique sciebat nihilominus se debere puniri, si desereret. Quomodo igitur sponte potuit velle unde miser esset, qui acceperat inseparabiliter velle ut beatus esset.
1.23.1
Dialogus de casu Diaboli CAPUT XXIII.
1.23.1
Quod non debuit scire quia si peccaret, puniretur.
1.23.2
MAG. Sicut certum est quia debere se puniri, si peccaret, ignorare non potuit; ita quia puniretur, si peccaret, scire non debuit. DISC. Quomodo hoc ignoravit, si ita rationalis erat, ut ejus rationalitas non impediretur veritatem cognoscere, sicut saepe nostra impeditur, 72 gravante corruptibili corpore? MAG. Quia rationalis erat, potuit intelligere quia juste, si peccaret, puniretur. Sed, quoniam judicia Dei abyssus multa, et investigabiles viae ejus, nequivit comprehendere an Deus faceret quod juste facere posset. Sed et si quis dicat quia nullatenus credere potuit Deum creaturam suam propter ejus culpam damnaturum, quam tanta sua bonitate fecerat: praesertim, cum nullum exemplum justitiae ulciscentis injustitiam praecessisset, et certus esset numerum, in quo illi facti erant, qui Deo frui deberent, tanta sapientia esse praestitutum: ut, sicut nihil habebat superfluum, ita si minueretur imperfectus esset; nec tam praeclarum opus Dei ex aliqua parte permansurum imperfectum; nec ulla ratione scire posset si homo jam factus erat, Deum humanam naturam pro angelica, aut angelicam pro humana, si caderet, substituturum: sed potius unamquamque in id, ad quod facta erat, pro se, non pro alia restituturum, aut si factus nondum homo erat, multo minus putare posset ad subtitutionem alterius naturae illum esse faciendum. Si, inquam, aliquis hoc dicat, quae inconvenientia inest? DISC. Mihi quidem videtur magis convenientia quam inconvenientia. MAG. Redeamus ad hoc quod dixeram, illum scilicet, hanc non debuisse habere scientiam. Si enim scivisset, non posset volens et habens beatitudinem sponte velle unde miser esset: quare non esset justus, non volendo quod non deberet, quoniam non posset velle. Sed et hac ratione considera utrum scire, quod quaeris, debuerit: nam si sciisset, aut peccasset, aut non? DISC. Unum horum esset. MAG. Si praevisa tanta poena, nulla indigentia et nulla re cogente peccasset; tanto magis puniendus esset. DISC. Ita est. MAG. Non ergo haec praescientia illi expediebat. DISC. Vere peccaturo non expediebat praescire poenam. MAG. Quod si non peccasset, aut sola bona voluntate non peccasset, aut timore poenae. DISC. Nihil aliud dici potest. MAG. Sed quoniam non cavisset peccatum solo amore justitiae, ipso opere monstravit. DISC. Non est dubium. MAG. Si vero timore cavisset, non esset justus.
1.24.1
Dialogus de casu Diaboli CAPUT XXIV [ al. XXIII].
1.24.1
Quod etiam bonus angelus hoc scire non debuit.
1.24.2
DISC. Palam est nullo modo eum debuisse scire indictam sibi poenam suum secuturam peccatum. Sed quoniam et eum angelum qui stetit, et eum qui non stetit in veritate, pari scientia praeditos in prima conditione credimus, non video cur illi negata sit scientia ista, cui tam tenax erit bona voluntas ut sufficeret ad cavendum peccatum. MAG. Non tamen posset, nec deberet contemnere poenam, quam praesciisset. DISC. Sic videtur. MAG. Sicut ergo solus amor justitiae; ita solum odium poenae sufficeret ad non peccandum. DISC. Nihil planius. MAG. Duas igitur habuisset causas non peccandi: unam honestam et utilem; alteram non honestam et inutilem, id est amorem justitiae et odium poenae. Nam non est honestum solo odio poenae non peccare; et ad non peccandum inutile est odium poenae, ubi solus amor justitiae sufficit. DISC. Non est quod possim objicere. MAG. Quid ergo? Nonne multo nitidius placet ejus perseverantia, cum illa sola perseverandi causa videtur in illo, quae utilis est et honesta quia spontanea, quam si simul sese illa ostenderet, quae inutilis et inhonesta, quia necessaria intelligitur? DISC. Sic patet quod dicis, ut quod paulo ante volebam eum scivisse, nunc gaudeam eum nescivisse; quia nunc eamdem eum negare non possumus habere scientiam, quam ipso angeli peccantis exemplo ignorare non potest. MAG. Quod nunc uterque scilicet bonus angelus et malus, certus est quia talem culpam talis sequitur poena; sicut scientia est ambobus diversa, ita est scientiae causa non eadem, et finis dissimilis. Nam quod ille scit ipso sui experimento, hoc iste didicit solo alterius exemplo: sed ille illo modo, quia non perseveravit; iste alio modo, quia perseveravit.. Quapropter, sicut illi quoniam vituperabiliter non perseveravit, scientia sua est ad contumeliam; ita isti quoniam perseveravit, scientia sua est ad gloriam. Si ergo isti dicitur hoc solo, quia hanc habet scientiam, jam peccare non posse; satis patet quia, sicut gloriosa est scientia quae ex laudabili perseverantia est comparata; sic ad gloriam est impotentia peccandi, quae ex gloriosa scientia est nata. Quemadmodum ergo malus angelus vituperandus est, quia non potest ad justitiam redire; ita iste laudandus est, quia non potest abire. Sicut enim ille jam redire non potest, quia sola mala voluntate abiit; sic iste jam abire non potest, quia sola bona voluntate permansit. Palam igitur est quia sicut illi non posse recuperare, quod deseruit, est poena peccati, ita huic non posse deserere quod tenuit, est praemium justitiae.
1.25.1
Dialogus de casu Diaboli CAPUT XXV.
1.25.1
Quod ille etiamsi hoc solo dicitur jam non posse peccare, quia nunc habet hanc scientiam ex casu diaboli, tamen illi sit ad gloriam.
1.25.2
Valde pulchra esset hujus scientiae atque impotentiae tua ista contemplatio, si quemadmodum asseris, ideo bono angelo eadem scientia et impotentia, quia perseveravit, contigissent. Non enim eas adeptus esse videtur, quia ipse perseveravit; sed quia desertor non perseveravit. MAG. Si ita est ut dicis, gaudere potest bonus angelus de casu apostatae angeli, utpote cui expediebat ut ille caderet; quoniam adeptus est hanc scientiam, qua nec peccare, nec miser esse amplius possit; non quia ipse bene meruit, sed quia alius male meruit: quae omnia sunt nimia absurditate plena. DISC. Quanto absurdius videtur, sicut tu monstras, stanti angelo profuisse casum peccantis; tanto magis necessarium est ut ostendas istum non ideo adeptum esse scientiam, de qua agitur, quia ille peccavit. MAG. Non debes dicere ideo bonum angelum ad scientiam profecisse hanc, quia malus peccavit; sed bonum angelum ideo profecisse ad hanc scientiam exemplo cadentis, quia ille peccavit. Si enim neuter peccasset, utrique daturus erat Deus eamdem scientiam merito perseverantiae, alio modo sine alicujus cadentis exemplo. Nullus enim dicet Deum non alio modo potuisse angelis suis hanc dare scientiam. Cum ergo ille peccavit, exemplo ejus istum docuit quod docturus erat; non impotentia, quia alio modo non potuit; sed majore potentia, qua de malo bonum facere potuit, ut nec malum inordinatum in regno omnipotentis sapientiae permaneret. DISC. Placet mihi valde quod dicis. MAG. Patet itaque si bonus angelus hoc solo jam peccare non posset, quia scit peccatum mali angeli poenam secutam esse; quo tamen haec impotentia non illi esset addimminutionem laudis; sed ad praemium servatae justitiae. Sed scis quia supra claruit eum idcirco peccare non posse, quoniam merito perseverantiae adeo provectus est, ut jam non videat quid plus velle queat. DISC. Nihil excidit eorum quae supra, ratione investigante, comperimus, a memoria mea. 73
1.26.1
Dialogus de casu Diaboli CAPUT XXVI.
1.26.1
Quid horremus audito nomine mali: et quid facit opera, quae dicitur injustitia facere, cum ipsa et malum nihil sit.
1.26.2
Sed cum omnibus quaestionibus meis satisfeceris, illud adhuc exspecto aperiri quid sit quod horremus audito nomine mali; et quid faciat opera, quae in justitia, quae malum est, videtur facere, ut, in raptore, in libidinoso cum malum nihil sit. MAG. Breviter tibi respondeo. Malum, quod est justitia, semper nihil est; malum vero, quod est incommoditas, aliquando sine dubio est nihil, ut caecitas; aliquando est aliquid, ut tristitia et dolor. Et hanc incommoditatem, quae est aliquid, semper odio habemus. Cum itaque audimus nomen mali; non malum quod nihil est, timemus; sed malum quod aliquid est, quod absentiam boni sequitur. Nam injustitiam et caecitatem, quae malum et nihil sunt, sequuntur multa incommoda, quae malum et aliquid sunt: et haec sunt quae horremus audito nomine mali. Cum autem dicimus quia injustitia facit rapinam, aut caecitas facit hominem cadere in foveam, nequaquam intelligendum est quod injustitia aut caecitas faciant aliquid; sed quod si justitia esset in voluntate, et visus in oculo, nec rapina fieret, nec casus in foveam. Tale est, cum dicimus: Absentia gubernaculi impellit navem in scopulos, aut absentia freni facit equum discurrere: quod non est aliud quam si gubernaculum adesset navi et frenum equo, nec venti navem impellerent, nec equus discurreret. Sicut namque gubernaculo navis, et freno regitur equus; sic justitia gubernatur voluntas hominis, et visu pedes.
1.27.1
Dialogus de casu Diaboli CAPUT XXVII.
1.27.1
Unde venit malum in angelum, qui bonus erat.
1.27.2
DISC. Sic mihi de malo, quod est injustitia, satisfecisti, ut jam omnis in corde meo, quae de illo inesse solebat, quaestio sit decisa. De hoc enim malo quaestio nasci videtur, quoniam si esset aliqua essentia, esset a Deo, a quo necesse est esse omne, quod aliquid est, et impossibile est, esse peccatum sive injustitiam. De malo vero, quod est incommoditas, si aliquando est aliquid, nihil video rectae fidei obviare. Sed, ne taedeat te breviter respondere fatuae interrogationi meae, ut sciam qualiter hoc ipsum quaerentibus respondeam: quippe non semper facile est insipienti insipienter quaerenti, sapienter respondere. Quaero igitur unde primum venit malum, quod dicitur injustitia, sive peccatum in angelum, qui factus est justus? MAG. Dic tu mihi unde venit nihil in aliquid? DISC. Nihil nec venit, nec recedit. MAG. Cur ergo quaeris unde venit injustitia, quae nihil est? DISC. Quia quando justitia recedit inde ubi erat, dicimus accedere injustitiam. MAG. Dic ergo quod magis proprie et apertius dicitur; et quaere de abscessu justitiae. Siquidem saepe apta interrogatio expedit responsionem, et inepta reddit impeditiorem. DISC. Cur ergo recessit ab angelo justo justitia? MAG. Si proprie vis loqui, non recessit ab eo; sed ipse deseruit eam, volendo quod non debuit. DISC. Cur deseruit eam? MAG. Cum dico quia volendo quod non debuit, eam deseruit, aperte ostendo cur et quomodo illam deseruit. Nam ideo illam deseruit, quia voluit quod velle non debuit; et hoc modo id volendo quod non debuit illam deseruit. DISC. Cur voluit quod non debuit? MAG. Nulla causa praecessit hanc voluntatem, nisi quia velle potuit. DISC. An ideo voluit, quia potuit? MAG. Non; quia similiter potuit bonus angelus velle; nec tamen voluit. Nam nullus vult, quod velle potest, ideo quia potest. DISC. Cur ergo voluit? MAG. Nonnisi quia voluit. Nam haec voluntas nullam aliam habuit causam, qua impelleretur aliquatenus, aut attraheretur; sed ipsa sibi efficiens causa fuit, si dici potest, et effectus
1.28.1
Dialogus de casu Diaboli CAPUT XXVIII.
1.28.1
Quod potestas volendi quod non debuit, bona fuit semper, et ipsum velle, bonum, quantum ad esse.
1.28.2
DISC. Si potestas ipsa volendi et ipsum velle, fuit aliquid, bonum fuit et a Deo. MAG. Utrumque fuit aliquid: et potestas quidem nonnisi bonum aliquid, et spontaneum donum Dei; velle autem, secundum essentiam, bonum: sed quoniam injuste factum est malum, et tamen a Deo fuit, a quo est omne quod aliquid est. Nempe non solum hoc habet aliquis a Deo, quod Deus sponte dat; sed etiam quod injuste rapit, Deo permittente. Et sicut dicitur Deus facere, quod permittit fieri; ita dicitur dare, quod permittit rapi. Quoniam igitur, permittente Deo, angelus malus per rapinam usus est potestate a Deo sponte data, a Deo habuit ipsum uti, quod non est aliud quam ipsum velle. Non est enim aliud velle quam uti potestate volendi; sicut idem est loqui, et uti potestate loquendi.