Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Dialogus de grammatico
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis"> —
⋯
More
Original / primary: 10617 Didegr
1
CAPUT PRIMUM. 143 An grammaticus sit substantia, an qualitas: proponuntur rationes in utramque partem.
1
DISCIPULUS. De grammatico peto, ut me certum facias utrum sit substantia an qualitas; ut hoc cognito, quid de aliis quae similiter denominative dicuntur sentire debeam agnoscam. MAGISTER. Dic primum cur dubites? DISC. Ideo, quia videtur utrumque posse probari necessariis rationibus, esse scilicet, et non esse. MAG. Proba ergo. DISC. Ne ergo festines contradicere quidquid dixero, sed patere me rationem ad suum finem perducere: deinde aut approba, aut corrige. MAG. Ut vis. DISC. Ut quidem grammaticus probetur esse substantia, sufficit quia omnis grammaticus homo, et omnis homo substantia. Quidquid enim habet grammaticus, ut sequatur eum substantia, non habet nisi ex eo quia homo est. Quare hoc concesso ut homo sit, quaecunque sequuntur hominem, sequuntur grammaticum. Quod vero grammaticus sit qualitas, aperte fatentur philosophi qui de hac re tractaverunt, quorum auctoritatem de his rebus est impudentia improbare. Item quoniam necesse est ut grammaticus sit aut substantia aut qualitas, ut quodlibet horum sit, alterum non sit; et quodlibet non sit, alterum necesse sit esse: quidquid valet ad instruendam unam partem, destruit alteram: et quidquid unam debilitat, alteram roborat. Cum ergo alterum horum verum sit, alterum falsum; rogo ut falsitatem detegens, aperias mihi veritatem.
2
CAPUT II. Rationes propositae redarguuntur.
2
MAG. Argumenta quae ex utraque parte posuisti, necessaria sunt; nisi quod dicis, si alterum est, alterum esse non posse. Quare non debes a me exigere ut alteram partem esse falsam ostendam, quod ab ullo fieri non potest: sed quomodo sibi invicem non repugnent, aperiam, si a me fieri potest: sed vellem ego prius a te ipso audire quid his probationibus tuis objici posse opineris. DISC. Hoc quod tu a me exigis, ego a te intentus exspectabam. Sed quoniam tu easdem probationes asseris irreprobabiles, meum est, quid dubito, aperire, quid me sollicitet; tuum vero est utriusque partis firmitatem et convenientiam ostendere. MAG. Dic ergo tu quod sentis, et ego tentabo facere quod poscis. DISC. Illam quidem propositionem, quae dicit grammaticum esse hominem, hoc modo repelli existimo: quia nullus grammaticus potest intelligi sine grammatica, et omnis homo potest intelligi sine grammatica. Item, omnis grammaticus suscipit magis et minus, et nullus homo suscipit magis et minus: ex qua utraque contextione binarum propositionum conficitur una conclusio, id est nullus grammaticus est homo.
3
CAPUT III. Rationes propositae contra redarguentem firmantur.
3
MAG. Non sequitur. DISC. Quare? MAG. An tibi videtur animalis nomen aliquid aliud significare, quam substantiam? DISC. Prorsus nihil aliud est animal quam substantia animata sensibilis, nec substantia animata sensibilis aliud est quam animal. MAG. Ita est; sed dic, quaeso, utrum omne quod non est aliud quam substantia animata sensibilis, possit intelligi praeter rationalitatem, nec sit rationale ex necessitate. DISC. Negare non possum. MAG. Omne igitur animal potest intelligi praeter rationalitatem, et nullum animal est ex necessitate rationale. DISC. Nequeo dicere quin ex concessis consequatur, quanquam valde metuam quod te suspicor intendere. MAG. At nullus homo potest intelligi praeter rationalitatem, et omnem hominem necesse est rationalem esse. DISC. Angustiae sunt mihi utrinque: nam si concedo, concludis nullum hominem esse animal; si renuo, dices me non tantum posse intelligi, sed vere esse sine rationalitate. MAG. Ne timeas; non enim sequitur quod putas. DISC. Si sic est, ut promittis, spontaneus concedo quidquid proposuisti: sin autem, invitus. MAG. Contexe igitur tu ipse quatuor ultimas propositiones quas feci, in duos syllogismos. DISC. Hoc utique ordine digeri possunt: Omne animal 144 potest intelligi praeter rationalitatem, nullus vero homo potest intelligi praeter rationalitatem. Item: Nullum animal rationale est ex necessitate; omnis autem homo rationalis est ex necessitate. Ex utroque hoc ordine binarum propositionum videtur nasci: Nullus igitur homo est animal; quo nihil falsius, licet praecedentes propositiones titubare in nullo videam. Duae namque, quae subjectum terminum habent, hominem, sic sunt per se notae, ut imprudentia sit eas probare. Duae vero, quae subjiciunt animal, sic videntur probatae, ut impudentia sit eas negare. Sed video horum duorum syllogismorum connexionem per omnia similem illis duobus, quos paulo ante protuli. Quapropter ad nihil aliud suspicor te hos attulisse, nisi ut cum eorum conclusionem aperte falsam cernerem, idem de similibus quos ego feceram decernerem. MAG. Sic est. DISC. Ostende ergo in quo et hic et ibi tanta sit deceptio: ut cum et verae propositiones et secundum naturam syllogismorum connexae videantur, nulla tamen eorum conclusiones veritas tueatur.
4
CAPUT IV. Vitium syllogismorum cap. 2 propositorum.
4
MAG. In tuis syllogismis hoc faciam; meos, si vis, per te discutio. DISC. Fiat tuo judicio. MAG. Repete, et contexe syllogismos quos fecisti. DISC. Omnis homo potest intelligi sine grammatica. MAG. Quid dicis hominem intelligi posse sine grammatica? DISC. Hominem. MAG. Dic ergo in ipsa propositione quod intelligis. DISC. Omnis homo potest intelligi homo sine grammatica. MAG. Concedo: assume. DISC. Nullus grammaticus potest intelligi sine grammatica. MAG. Quid non potest grammaticus intelligi sine grammatica? DISC. Grammaticus. MAG. Profer ergo quod intelligis. DISC. Nullus grammaticus potest intelligi grammaticus sine grammatica. MAG. Junge has duas propositiones ita integras sicut eas modo protulisti. DISC. Omnis homo potest intelligi homo sine grammatica; nullus grammaticus potest intelligi grammaticus sine grammatica. MAG. Vide ergo utrum habeant communem terminum, sine quo nihil efficiunt. DISC. Video eas non habere communem terminum, et idcirco nihil ex eis consequi. MAG. Contexe alterum syllogismum. DISC. Non jam opus est ut pro ejus ostensione labores; nam adverto ejus fallaciam. Sic enim ejus propositiones intelligebam, ac si diceretur quia nullus homo est magis vel minus homo, et omnis grammaticus est magis vel minus grammaticus: et quoniam hae duae propositiones nullum habent communem terminum, nihil conficiunt. MAG. Itane tibi videtur his tuis connexionibus nihil concludi posse. DISC. Ita utique putabam; sed haec tua interrogatio me facit suspectum, ne forte in illis lateat aliqua efficacia: sed quomodo efficiunt sine communi termino? MAG. Communis terminus syllogismi non tam in prolatione, quam in sententia est habendus. Sicut enim nihil efficitur, si communis est in voce et non in sensu: ita nihil obest, si est in intellectu et non in prolatione. Sententia quippe ligat syllogismum, non verba.
5
CAPUT V Quid ex praedictis syllogismis effici legitime valeat, in eorum uno docetur.
5
DISC. Exspecto ut reddas effectum propositionibus meis. MAG. Efficiunt vere aliquid, sed non quod exspectas. DISC. Quidquid illud sit, non gratus accipio. MAG. Qui dicit, omnis homo potest intelligi homo sine grammatica, et, nullus grammaticus potest intelligi grammaticus sine grammatica: nonne hoc significat quia esse hominis non indiget grammatica, et esse grammatici indiget grammatica? DISC. Nihil verius. MAG. An habent communem terminum hae duae propositiones, quas modo dixi significari in aliis duabus? DISC. Habent. MAG. Conficitur ergo quia esse grammatici non est esse hominis, id est non esse eamdem definitionem utriusque. DISC. Procul dubio sic video esse et consequi. MAG. Non tamen ideo consequitur grammaticum non esse hominem, sicut tu intelligebas. Sed si ita intelligas, grammaticus non est homo, ac si dicatur, grammaticus non est idem quod homo, id est non habent eamdem definitionem; vera est conclusio.
6
CAPUT VI. Alterum sophisma discutitur ex dictis.
6
DISC. Intelligo quod dicis. MAG. Si ergo bene intelligis quae dixi, dic quomodo tu dissolveres hunc syllogismum, si quis ita contexeret? Omnis grammaticus dicitur in eo quod quale; nullus homo dicitur in eo quod quale; ergo nullus homo grammaticus. DISC. Tale mihi hoc videtur esse, ac si diceretur: Omne rationale dicitur in eo quod quale; at nullus homo dicitur in eo quod quale; nullus ergo homo rationalis. Hoc autem nulla probatio verum efficere valet, ut rationale praedicetur de nullo homine. Similiter ille syllogismus, quem modo protulisti, non necessario concludit grammaticum non praedicari de homine; hoc enim significant ejus propositiones, si secundum veritatem eas intelligimus, tanquam si diceretur ita: Omnis grammaticus dicitur grammaticus in eo quod quale; nullus homo dicitur homo in eo quod quale. Ex his autem duabus propositionibus nequaquam consequitur, nullus grammaticus praedicatur de homine: quoniam non est idem terminus qui affirmatur de grammatico et negatur de homine. Esset vero in illis communis terminus, et necessariam conclusionem ingererent; si aut manente propositione, sicut posita est, sic vera fieret assumptio. Nullus homo dicitur grammaticus in eo quod quale; aut manente assumptione, sic vere proponeretur: omnis grammaticus dicitur homo in eo quod quale. Nam ex utraque hac complexione nasceretur quia de nullo homine grammaticus praedicaretur: si quis vero id quod dicitur, homo non est grammaticus, ita velit intelligere ac si diceretur, homo non est idem quod grammaticus; ut si dicam, fulgor est splendor, aut fulgor non est splendor, id est fulgor est idipsum, aut non est idipsum quod splendor; si quis, inquam, sic intelligat hoc quod dicitur, homo non est grammaticus. Secundum hunc sensum consequitur ex illis propositionibus si earum vis consideretur bene, quia nullus homo est grammaticus: nam ad hoc probandum quia essentia hominis non est essentia grammatici, habet earum significatio communem terminum. 145
7
CAPUT VII. Iterum discutitur prius argumentum cap. 2 propositum.
7
MAG. Bene intellexisti quid dixi, sed forte non bene considerasti. DISC.. Quomodo bene intellexi et non bene consideravi? MAG. Dic mihi si quis sic proponeret: Nullus homo potest intelligi sine rationalitate: omnis autem lapis potest intelligi sine rationalitate: quid consequeretur? DISC. Quid nisi nullus igitur lapis homo? MAG. Quomodo hoc intelligis? an quia nullo modo lapis est homo; an quia non est lapis idem quod homo? DISC. Quia nullo modo lapis est homo. MAG. Dic ergo quid differt iste syllogismus ab illo tuo syllogismo, in quo dicis grammaticum non posse intelligi sine grammatica, hominem vero posse; et ideo grammaticum hominem non esse? DISC. Quantum quidem ad vim argumentationis, nihil video hunc ab illo differre: sicut enim ibi intelligendum est quia grammaticus non potest intelligi grammaticus sine grammatica, et homo potest intelligi homo sine grammatica.[ Ita hic est intelligendum quia homo non potest intelligi homo sine rationalitate, et lapis potest intelligi lapis sine rationalitate;] et idcirco, cum hujus syllogismi rata sit conclusio, quia nullo modo lapis est homo; videris mihi syllogismi mei, qui omnino similis est isti, conclusionem callidis tuis expositionibus obruisse. Unde jam intelligo quid dixeris quia bene intellexi, sed non bene consideravi: bene enim intellexi quid loquendo mihi significares; sed idipsum quod significabas, non bene consideravi, quia quomodo me deciperet ignoravi. MAG. Imo in hoc non bene considerasti, quia quomodo te non deciperet ignorasti. DISC. Quomodo? MAG. Quippe si iste syllogismus, quem modo proposui, sic exponatur, quemadmodum exposui tuum, ut dicatur: Nullus homo potest intelligi homo sine rationalitate; omnis autem lapis potest intelligi lapis sine rationalitate, non habebit aliam vim concludendi, quam dixi tuum habere. Sed quoniam iste quodam alio modo potest intelligi, quo ille tuus non potest, habet hanc conclusionem ut nullo modo lapis possit esse homo: cum enim dico quia nullus homo intelligi valet sine rationalitate, et omnis lapis potest intelligi sine rationalitate; sic potest, imo debet accipi, ac si dicatur: Nullus homo potest aliquo modo intelligi sine rationalitate; omnis vero lapis quolibet modo potest intelligi sine rationalitate: unde conficitur: Nullus igitur lapis aliquo modo est homo. In tuis vero propositionibus veritas nequaquam similem admittit subauditionem: non enim potest dici quia nullus grammaticus intelligi valet aliquo modo sine grammatica, aut omnis homo valet quolibet modo intelligi sine grammatica: nam omnis homo qui grammaticus est, potest intelligi homo sine grammatica, et nullus homo potest intelligi grammaticus sine grammatica. Quapropter non possunt conficere grammaticum nequaquam esse hominem.
8
CAPUT VIII. Examen argumenti cap. 5 propositi.
8
DISC. Non habeo quid contra hanc sententiam tuam dicam. Sed quoniam latenter monuisti me ut non sim contentus intelligere quid dicas; sed idipsum quod dicis, considerem: videtur mihi consideranda tua conclusio, quam ex meo syllogismo confici ostendisti; quia esse grammatici non est esse hominis. Si enim hoc est, qui habet essentiam grammatici, non ideo necessario habet essentiam hominis; sed si homo sequatur grammaticum, essentia hominis sequitur essentiam grammatici: sed haec non sequitur hanc, quare nec ille illum. Non est igitur omnis grammaticus homo: at, cum omnibus grammaticis una sit ratio, cur sint homines, profecto aut omnis grammaticus est homo, aut nullus. Sed constat quia non omnis; nullus igitur. Videtur itaque quia syllogismo meo conclusionem, quam acute abstulisti, auferendo acutius dedisti. MAG. Et si latenter te monui considerare quod audis, non tamen, ut apparet, inutiliter: nam etsi sophistice probes nullum grammaticum hominem, per hoc quod esse grammatici non est esse hominis; utile tamen tibi erit, cum ipsum sophisma quod te sub pallio verae rationis fallit in sua fallacia, ita nudum conspicies. DISC. Ostende ergo quod me fallat; et ubi me fallat haec, quam modo feci de grammatico, probatio. MAG. Redeamus iterum ad animal et hominem, in quibus ita quasi palpamus veritatem, ut nullum sophisma nobis persuadeat, licet cogat, credere falsitatem. Dic ergo utrum esse uniuscujusque rei in diffinitione consistat. DISC. Ita est. MAG. Diffinitio hominis est diffinitio animalis? DISC. Minime: si enim animal rationale mortale( quae est diffinitio hominis) esset diffinitio animalis, cuicunque conveniret animal, conveniret rationale mortale; quod falsum est. MAG. Non est igitur esse hominis esse animalis. DISC. Ita consequitur. MAG. Potes igitur ex hoc probare quia nullus homo animal est, eadem ratione, qua probasti modo nullum grammaticum esse hominem. Quapropter si vides apertam esse falsitatem quod haec tua ratiocinatio hic concludit, ne credas certam esse veritatem, quod ibi ludit. DISC. Jam ostendisti quia me fallit, ostende etiam ubi. MAG. Non tenes quod paulo ante dixi, te concedente, quia esse grammatici non est esse hominis, idem est ac si diceretur: Diffinitio grammatici non est diffinitio hominis, id est, non est idem grammaticus omnino et homo. Sicut enim homo non debet definiri cum grammatica, ita grammaticus non valet sine grammatica. Quare debet intelligi illa tua argumentatio hoc modo: Si esse grammatici non est simpliciter esse hominis; qui habet essentiam grammatici, non ideo sequitur ut habeat simpliciter essentiam hominis. Similiter intelligendum est quia simpliciter homo non sequitur grammaticum, id est si grammaticus est, non sequitur ut sit simpliciter homo; ita vero nihil aliud sequitur, nisi nullus grammaticus est simpliciter homo. DISC. Nihil clarius.
9
CAPUT IX. An sit aliquis grammaticus non homo.
9
MAG. Verum si probaretur, quod( ut puto) facile fieri potest, quia esse grammatici ita non est esse hominis, sicut esse albi non est esse hominis( potest enim homo esse sine albo, et album sine homine): tunc vere sequeretur aliquem grammaticum posse esse non hominem. DISC. Quid ergo laboramus? Si hoc probari potest, proba: et finiatur haec quaestio. MAG. Non hoc a me debes hic exigere; non enim in hac quaestione ventilamus utrum possit esse, sed utrum sit aliquis grammaticus non homo, quod vides monstrari non posse. DISC. Nondum video, quia adhuc habeo dicere contra. MAG. Dic. DISC. Aristoteles ostendit grammaticum eorum esse quae sunt in subjecto: 146 et nullus homo est in subjecto: quare nullus grammaticus homo. MAG. Noluit Aristoteles hoc consequi ex suis dictis: nam idem Aristoteles dicit quemdam hominem, et hominem et animal grammaticum. DISC. Quomodo ergo dissolvitur iste syllogismus? MAG. Responde mihi: cum loqueris mihi de grammatico, unde intelligam te loqui de hoc nomine, an de rebus quas significat? DISC. De rebus. MAG. Quas ergo res significat? DISC. Hominem, et grammaticam. MAG. Audito ergo hoc nomine, intelligam hominem aut grammaticam; et loquens de grammatico loquar de homine, aut de grammatica. DISC. Ita oportet. MAG. Dic ergo: Homo est substantia, an in subjecto? DISC. Non est in subjecto, sed est substantia. MAG. Grammatica est qualitas, et in subjecto. DISC. Utrumque est. MAG. Quid ergo mirum, si quis dicit quia grammaticus est substantia, et non est in subjecto, secundum hominem; et grammaticus est qualitas, et in subjecto, secundum grammaticam?
10
CAPUT X. Grammaticus an sit prima, an secunda substantia.
10
DISC. Diffiteri non possum; sed unum adhuc dicam cur grammaticus non sit substantia; quia omnis substantia est prima aut secunda; grammaticus autem nec prima, nec secunda. MAG. Memento dictorum Aristotelis, quae paulo ante dixi, quibus dicit grammaticum et primam et secundam substantiam; quia et hominem quemdam, et hominem et animal, grammaticum dici testatur: sed tamen unde probas grammaticum non esse primam, aut secundam substantiam? DISC. Quia est in subjecto, quod nulla substantia est; et dicitur de pluribus, quod primae non est; nec est genus, aut species, nec dicitur in eo quod quid: quod est secundae. MAG. Nihil horum, si bene meministi quae jam diximus, aufert grammatico substantiam; quia secundum aliquid grammaticus non est in subjecto, et est genus, et species, et dicitur in eo quod quid; quia est et homo, qui species est; et animal, quod est genus; et haec dicuntur in eo quod quid. Et etiam individuus, sicut homo et animal; quia quemadmodum quidam homo, et quoddam animal; ita quidam grammatiticus est individuus. Socrates enim et homo et animal est, et grammaticus. DISC. Non possum negare quod dicis.
11
CAPUT XI. Hominem non esse grammaticam.
11
MAG. Si alia non habes, unde possis probare grammaticum non esse hominem, nunc proba eum non esse grammaticam. DISC. Facilius hoc possum digito quam argumento. Ibi namque fregisti omnia mea argumenta, ubi aperuisti a grammatico significari diversa, et secundum ea loquendum et intelligendum de grammatico: quod quamvis abnuere non possim tamen non sic satisfacit animo meo, ut velut quod quaerebat invento, quiescat: videris enim mihi quasi non curare ut me doceas, sed tantum ut rationes meas obstruas. Sed, sicut meum fuit exponere quae me ex utraque parte in ambiguitatem cogunt, ita tuum erat aut unam partem destruere, aut ostendere quomodo sibi invicem non repugnent. MAG. Cur non satis tibi videtur ostensum quod grammaticum esse substantiam, et grammaticum esse qualitatem, nequaquam repugnent sibi invicem, in eo quod de grammatico modo secundum hominem, modo secundum grammaticam loqui et intelligere oportet? DISC. Quoniam nemo qui intelligit nomen grammatici, ignorat grammaticum significare hominem et grammaticam: et tamen si hac fiducia in populo loquens dicam: Utilis scientia est grammaticus, aut, bene scit homo iste grammaticum, non solum stomachabuntur grammatici, sed et ridebunt rustici. Nullatenus itaque credam sine aliqua alia ratione tractatores dialecticae tam saepe et tam studiose in suis libris scripsisse quod idem ipsi colloquentes dicere erubescerent: saepissime namque cum volunt ostendere qualitatem aut accidens subjungunt, ut grammaticus, et similia: cum grammaticum magis esse substantiam, quam qualitatem aut accidens, usus omnium loquentium attestetur: et cum volunt aliquid docere de substantia, nusquam proferunt, ut, grammaticus, aut aliquid hujusmodi. Huc accedit quia si ideo grammaticus, quia significat hominem et grammaticam, dicendus est substantia et qualitas, cur homo non est similiter qualitas et substantia? Homo namque significat substantiam, cum omnibus illis differentiis, quae sunt in homine, ut est sensibilitas et mortalitas. Sed nusquam, ubi sit scriptum aliquid de qualitate aliqua, prolatum est ad exemplum, velut homo.
12
CAPUT XII. Homo, et grammaticus, quam varie significent sua significata.
12
MAG. Quod illam rationem quam dixi, cur grammaticus, scilicet sit substantia et qualitas, idcirco repudias, quia non valet in nomine hominis, idcirco facis, ut puto, quia non consideras quam dissimiliter significent: scilicet nomen hominis, ea ex quibus constat homo; et grammaticus, hominem et grammaticam. Nempe nomen hominis per se, et ut unum, significat ea ex quibus constat totus homo; in quibus substantia principalem locum tenet, quoniam est causa aliorum, et habens ea non ut indigens illis, sed ut se indigentia. Nulla enim est differentia substantiae, sine qua substantia inveniri non possit; et nulla differentiarum ejus, sine illa potest existere. Quapropter quamvis omnia simul, velut unum totum, sub una significatione uno nomine appellentur homo; sic tamen principaliter hoc nomen est significativum et appellativum substantiae; ut cum recte dicatur, substantia est homo, et homo substantia, nullus tamen dicat, rationalitas est homo, aut, homo rationalitas, sed habens rationalitatem. Grammaticus vero non significat hominem, et grammaticam, ut unum; sed grammaticam per se, et hominem per aliud significat: et hoc nomen quamvis sit appellativum hominis, non tamen proprie dicitur ejus significativum: et licet sit significativum grammaticae, non tamen proprie est ejus appellativum. Appellativum autem nomen cujuslibet rei nunc dico, quo res ipsa usu loquendi appellatur: nullo enim usu loquendi dicitur: grammatica est grammaticus, aut, grammaticus est grammatica; sed, homo est grammaticus, et, grammaticus homo. 147
13
CAPUT XIII. De formali significatione vocis, grammaticus.
13
DISC. Non video quid dicas, quod grammaticus significat grammaticam per se, et hominem per aliud; et quo modo grammaticae tantum significativum sit. Sicut enim homo constat ex animali, et rationalitate, et mortalitate, et idcirco homo significat haec tria, ita grammaticus constat ex homine, et grammatica; et ideo nomen hoc significat utrumque. Nunquam enim dicitur grammaticus aut homo sine grammatica, aut grammatica sine homine. MAG. Si ergo ita est, ut tu dicis, diffinitio et esse grammatici, est homo sciens grammaticam. DISC. Non potest aliud esse. MAG. Ergo cum grammatica dividit hominem grammaticum a non grammatico, conduxit grammaticum ad esse, et est pars ejus quod est esse rei; nec potest adesse et abesse a grammatico, praeter subjecti corruptionem. DISC. Quid inde? MAG. Non est igitur grammatica accidens, sed substantialis differentia; et homo est genus, et grammaticus species: nec dissimilis est ratio de albedine, et similibus accidentibus: quod falsum esse totius artis tractatus ostendit. DISC. Quanquam non possum negare quod dicis, nondum tamen mihi persuasum est quod grammaticus non significet hominem. MAG. Ponamus quod sit animal aliquod rationale, non tamen homo quod ita sciat grammaticam sicut homo. DISC. Facile est hoc fingere. MAG. Est igitur aliquis non homo sciens grammaticam. DISC. Ita consequitur. MAG. At omne sciens grammaticam, est grammaticum. DISC. Concedo. MAG. Est igitur quidam non homo grammaticus. DISC. Consequitur. MAG. Sed tu dicis in grammatico intelligi hominem. DISC. Dico. MAG. Quidam ergo non homo est homo, quod falsum est. DISC. Ad hoc ratio deducitur. MAG. Nonne ergo vides quia grammaticus non ob aliud magis videtur significare hominem, quam albus, nisi quia grammatica soli homini accidit, albedo vero non soli homini? DISC. Sic sequitur ex eo quod finximus: sed sine figmento volo ut hoc efficias. MAG. Si homo est in grammatico, non praedicatur cum eo simul de aliquo; sicut animal non praedicatur cum homine, quia inest in homine: non enim apte dicitur quod Socrates est homo animal. DISC. Non potest contradici. MAG. Sed convenienter dicitur quod Socrates est homo grammaticus. DISC. Convenienter. MAG. Non est igitur homo in grammatico. DISC. Sic consequi video. MAG. Item: si grammaticus est homo sciens grammaticam, ubicunque ponitur grammaticus, apte ponitur homo sciens grammaticam. DISC. Ita est. MAG. Si igitur apte dicitur, Socrates est homo grammaticus, apte quoque dicitur, Socrates est homo homo sciens grammaticam. DISC. Consequitur. MAG. Omnis autem homo sciens grammaticam est homo grammaticus. DISC. Ita est. MAG. Socrates igitur, qui est homo homo sciens grammaticam, est homo homo grammaticus: et quoniam homo grammaticus est homo sciens grammaticam, consequitur ut Socrates sit homo homo sciens grammaticam: et sic in infinitum. DISC. Non possum apertae consequentiae resistere. MAG. Item: si in grammatico homo intelligendus est cum grammatica, similiter in omnibus similibus denominativis, id quod denominatur cum eo a quo denominatur. DISC. Hoc sentiebam. MAG. Ergo hodiernum significat id quod vocatur hodiernum et hodie. DISC. Quid postea? MAG. Hodiernum igitur significat aliquid cum tempore. DISC. Ita esse necesse est. MAG. Ergo, hodiernum non est nomen sed verbum; quia est vox significans tempus, nec est oratio.
14
CAPUT XIV. Grammaticum esse significativum grammaticae, sive significare scientem grammaticam.
14
DISC. Satis mihi probasti grammaticum non significare hominem. MAG. Vides igitur qui dixerim quia grammaticus non est hominis significativum. DISC. Video: et exspecto ut grammaticum ostendas significativum esse grammaticae. MAG. Nonne paulo ante dicebas grammaticum significare hominem scientem grammaticam? DISC. Et credebam. MAG. Sed jam satis probatum est quia non significat hominem. DISC. Satis. MAG. Quid ergo restat? DISC. Ut non significet aliud, quam scientem grammaticam. MAG. Est ergo significativum grammaticae. DISC. Sufficienter probatum est grammaticum non esse appellativum grammaticae, sed hominis; nec esse significativum hominis, sed grammaticae: sed quoniam dixisti grammaticum significare grammaticam per se, et hominem per aliud, peto ut aperte mihi has duas significationes distinguas, ut intelligam quomodo grammaticus non sit significativum ejus quod aliquo modo significat; aut quomodo sit appellativum ejus, cujus significativum non est. MAG. Si est in domo aliqua albus equus, te nesciente, inclusus, et alius tibi dicit, In hac domo est album sive albus: an scis per hoc ibi esse equum? DISC. Non: sive enim dicat album albedinem, sive in quo inest albedo, nullius certe rei mente concipio essentiam, nisi hujus coloris. MAG. Etiamsi aliquid aliud intelligis, quam colorem istum; illud tamen certum est, quia ejus in quo est ipse color, essentiam per hoc nomen non intelligis. DISC. Certum: nam etsi occurrat animo corpus aut superficies, quod non ob aliud sit nisi quia expertus sum in his solere esse albedinem; ipsum tamen nomen albi nihil horum significat; sicut probatum est de grammatico: sed adhuc exspecto ut ostendas quid significet. MAG. Quid si vides stantes juxta se invicem album equum, et nigrum bovem, et dicit tibi aliquis de equo, percute illum, non monstrans aliquo signo de quo dicat; an scis quod de equo dicat? DISC. Non. MAG. Si vero nescienti tibi, et interroganti, Quem? respondet, Album: intelligis de quo dicit? DISC. Equum intelligo per nomen albi. MAG. Nomen ergo albi significat tibi equum. DISC. Significat utique. MAG. Nonne vides quia alio modo, quam nomen equi? DISC. Video: nempe nomen equi, etiam priusquam sciam ipsum equum album esse, significat mihi substantiam per se et non per aliud. Nomen vero albi equi substantiam significat non per se sed per aliud, id est, per hoc quod scio equum esse album; cum enim nihil aliud significet hoc nomen, quod est albus; quam haec oratio, quae est habens albedinem: sicut haec oratio per se constituit mihi intellectum albedinis, et non ejus rei quae habet albedinem; ita et nomen. Sed quoniam scio albedinem esse in equo, et hoc per aliud quam per nomen albi velut per visum intellecta albedine, per hoc nomen intelligo equum, per hoc quod albedinem scio esse in equo: id est, per aliud quam per nomen albi; quo tamen equus appellatur. 148
15
CAPUT XV. Exemplo albi doctrina proposita explicatur.
15
MAG. Vides ergo quomodo albus non sit significativum ejus, quod aliquo modo significat, et quomodo sit appellativum ejus, cujus non est significativum. DISC. Hoc quoque video: significat enim equum, et non significat: quia non eum significat, per se, sed per aliud; et tamen equus appellatur albus; et quod video in albo, hoc intelligo in grammatico, et in similibus denominativis. Quapropter videtur mihi significatio nominum et verborum sic dividi posse; quod alia sit per se, alia per aliud. MAG. Considera etiam quoniam harum duarum significationum, illa quae per se est, ipsis vocibus significativis est substantialis; alia vero accidentalis. Cum enim diffinitione nominis vel verbi dicitur, quia est vox significativa; intelligendum est, non alia significatione, quam ea quae per se est: nam si illa significatio quae est per aliud, in diffinitione nominis vel verbi intelligenda est; jam non erit, hodiernus, nomen, sed verbum; significat enim aliquando ea significatione aliquid cum tempore, sicut supra dixi, quod non est nominis, sed verbi.
16
CAPUT XVI. Quomodo grammaticus sit qualitas.
16
DISC. Patet quod dicis; sed non sine scrupulo accipit animus grammaticum esse qualitatem, quamvis significet grammaticum; aut hominem solum, id est, sine grammatica, esse grammaticum: licet probatum sit hominem simul et grammaticam non esse grammaticum. Unde consequitur solum hominem esse grammaticum; quoniam non potest esse grammaticus, nisi aut solus, aut cum grammatica: quamvis namque grammatici nomen significativum sit grammatica, non tamen convenienter respondetur interroganti, quid grammaticus sit; grammatica, aut, qualitas: et si nullus est grammaticus, nisi participando grammaticam; consequitur ut homo non sit grammaticus, nisi cum grammatica. MAG. Quod quidem dicitur quod homo, solus, id est, sine grammatica est grammaticus, quantum ad tuam quaestionem solvendam sufficit, duobus modis intelligi potest; uno vero, altero falso: homo quippe solus, id est, absque grammatica, est grammaticus; quia solus est habens grammaticam: grammatica namque, nec sola, nec cum homine habet grammaticam: sed homo solus, id est, absque grammatica, non est grammaticus: quia absente grammatica nullus esse grammaticus potest: sicut qui praecedendo ducit alium, et solus est praevius; quia qui sequitur non est praevius, nec separatim, nec sicut ex illis duobus unus fiat praevius et solus non est praevius, quia nisi sit qui sequatur, praevius esse non potest. Cum vero dicitur quod grammaticus est qualitas; non recte, nisi secundum tractatum Aristotelis De categoriis, dicitur.
17
CAPUT XVII. De Aristotelis sensu in tractatu De categoriis.
17
DISC. An aliud habet ille tractatus, quam omne quod est, aut est substantia, aut qualitas, aut quantitas, etc. Si ergo solus homo est grammaticus; sola substantia est grammaticus, quomodo ergo secundum illum tractatum, grammaticus magis est qualitas quam substantia? MAG. Etsi hoc ibi intelligatur quod tu dicis: quia omne quod est, aliquid horum est: non tamen fuit principalis intentio Aristotelis hoc in illo libro ostendere; sed quoniam omne nomen, vel verbum aliquid horum significat: non enim intendebat ostendere quid sint singulae res, nec quarum rerum sint appellativae singulae voces; sed quarum significativa sint. Sed quonlam voces non significant nisi res; dicendo quid sit quod voces significant, necesse fuit dicere quid sint res. Nam( ut alia taceam) sufficienter hoc quod dico, divisio, quam facit in principio tractatus Categoriarum, ostendit; non enim ait: Eorum quae sunt, singulum est substantia, aut quantitas, etc. Nec ait: Eorum quae secundum nullam complexionem dicuntur, singulo aut substantia appellatur, aut quantitas; sed ait: Eorum, quae secundum nullam complexionem dicuntur, singulum aut substantiam significat aut quantitatem. DISC. Persuadet ratio quod dicis. MAG. Cum ergo Aristoteles ita dicat: Eorum, quae secundum nullam complexionem dicuntur, singulum aut substantiam significat, aut quantitatem, etc. De qua significatione videtur tibi dicere; de illa qua per se significant ipsae voces, et quae illis est substantialis: an de altera quae per aliud est, et accidentalis? DISC. Non nisi de ipsa, quam idem ipse eisdem vocibus inesse, diffiniendo nomen et verbum, assignavit; qua per se significant. MAG. An putas illum aliter prosecutum in tractatu, quam proposuit in divisione; an aliquem eorum, qui eum sequentes de dialectica scripserunt, aliter sentire voluisse de hac re, quam sentit ipse? DISC. Nullo modo eorum scripta hoc aliquem opinari permittunt: quia nusquam invenitur aliquis eorum posuisse aliquam vocem, ad ostendendum aliquid quod significet per aliud; sed semper ad hoc, quod per se significat. Nullas enim volens monstrare substantiam, ponit album aut grammaticum; sed de qualitate docens, album et nigrum profert, et similia.
18
CAPUT XVIII. Quod dialectici appellent voces nomine rerum quarum sunt significativae.
18
MAG. Si ergo proposita divisione praefata, quaero a te quid sit grammaticus, secundum hanc divisionem: et secundum eos, qui illam scribendo de dialectica sequuntur, quid quaero: aut quid mihi respondebis? DISC. Procul dubio non hic potest quaeri, nisi aut de voce aut de re, quam significat. Quare, quia constat grammaticum non significare, secundum hanc divisionem, hominem, sed grammaticam: incunctanter respondebo, si quaeris de voce, quia est vox significans qualitatem; si vero quaeris de re, quia est qualitas. MAG. An ignoras quia idem Aristoteles appellat voces nomine rerum quarum sunt significativae, et non quarum tantum sunt appellativae, in eodem libro; ut cum dicit quia omnis substantia videtur significare hoc aliquid, id est, omnis vox significans substantiam; sicut nominat vel potius ostendit res( quod tu paulo ante meministi solis vocibus earum significativis, et saepe non appellativis. DISC. Non hoc ignorare possum: 149 quare sive quaeratur de voce, sive de re, cum quaeritur quid sit grammaticus secundum Aristotelis tractatum, et secundum sequaces ejus: recte respondetur, qualitas: et tamen secundum appellationem vere est substantia. MAG. Ita est: non enim movere nos debet, quod dialectici aliter scribunt de vocibus, secundum quod sunt significativae; aliter eis utuntur loquendo secundum quod sunt appellativae: si et grammatici aliud dicunt secundum formam vocum, aliud secundum rerum naturam. Dicunt quippe lapidem esse masculini generis, petram feminini, mancipium autem neutri; timere activum, timeri vero passivum: cum nemo dicat lapidem esse masculam, aut petram feminam, an mancipium nec masculam nec feminam; aut timere facere; timeri autem pati.
19
CAPUT XIX. Utrum grammaticus, cum designet habentem qualitatem, spectet ad categoriam, habere.
19
DISC. Aperta ratio nihil me in his quae dixisti dubitare permittit: sed adhuc est de hac quaestione quod velim discere. Nam, si grammaticus est qualitas, quia significat qualitatem, non video cur armatus non sit substantia, cum significet substantiam: et sic armatus ideo est habere, quia significat habere, ignoro cur grammaticus non sit habere, cum significet habere. Omnino enim quemadmodum grammaticus probatur significare qualitatem, quia significat habentem qualitatem; ita armatus significat substantiam, quia significat habentem substantiam, id est arma: et sicut armatus convincitur significare habere, quia significat habentem arma, sic grammaticus significat habere, quia significat habentem disciplinam. MAG. Nullatenus hac ratione considerata, negare possum aut armatum esse substantiam aut grammaticum habere. DISC. Vellem ergo a te doceri utrum unum aliquid possit esse diversorum praedicamentorum. MAG. Rem quidem unam et eamdem non puto sub diversis aptari posse praedicamentis licet in quibusdam dubitari possit: quod majori et altiori disputatione indigere existimo, quam hac brevi nostra sermocinatione assumpsimus. Unam autem vocem plura significantem non ut unum, non video quid prohibeat pluribus aliquando supponi praedicamentis: ut si albus dicitur qualitas, et habere. Albus enim non ita significat qualitatem, et habere, ut unum; quemadmodum homo significat ut unum substantiam et qualitates, quibus constat homo. Res enim, quae appellatur homo, est unum quiddam constans ex his quae dixi; res vero quae appellatur, albus, non est unum aliquid ex habere et qualitate constans; quia nihil appellatur albus, nisi res quae habet albedinem: quae nequaquam constat ex habere et qualitate. Quare si dicitur homo est substantia, et homo est qualitas, una et eadem res, quae significatur et appellatur hoc nomine, dicitur substantia et qualitas esse: quod videtur inconveniens. Cum autem dicimus quia albus est qualitas et habere non dicimus quia quod appellatur hoc nomine, qualitas est et habere, sed quia haec duo significantur hoc nomine: et nullum inconveniens sequitur. DISC. Cur autem non est homo, secundum divisionem Aristotelis, substantia et qualitas, quia utrumque significat: quemadmodum est albus qualitas et habere, propter utriusque significationem? MAG. Aestimo huic interrogationi illud posse sufficere quod supra dixi, quia est principaliter significativum substantiae, et quia illud unum, quod significat, substantia est; et non qualitas, sed quale: albus vero nihil principalius, sed pariter significat qualitatem et habere; nec fit unum ex his, quod magis sit hoc, vel illud, cujus sit albus significativum.
20
CAPUT XX. Quomodo ex significatis vocis, albus, non exsurgat unum.
20
DISC. Planius mihi vellem explicari quomodo non fiat unum aliquid ex his quae significat albus. MAG. Si aliquid constat ex eis aut est substantia, aut aliquid aliorum praedicamentorum. DISC. Aliud esse non potest. MAG. Sed nihil horum fit ex habere et albedine. DISC. Non possum contradicere. MAG. Item unum non fit ex pluribus, nisi aut compositione partium, quae sunt ejusdem praedicamenti ut animal constat ex corpore et anima; aut convenientia generis et differentiae unius, vel plurium ut corpus et homo: aut specie, et proprietatum collectione ut Plato. Illa vero, quae albus significat, non sunt unius praedicamenti, nec est alterum alteri genus, aut differentia, aut species, aut collectio proprietatum; nec sunt differentiae unius generis, sed sunt accidentia ejusdem subjecti: quod tamen subjectum, albus non significat; quia omnino nihil significat aliud quam habere et qualitatem. Quare non fit unum ex his, quae albus significat. DISC. Quanquam ratio mihi asserere videatur quae dicis vellem tamen audire quid responderes, si quis, ad hoc, quod dicis quia nihil omnino albus significat aliud quam habere et qualitatem, sic objiceret: Albus, cum sit idem quod habens albedinem, non significat determinate hoc vel illud habens, velut corpus; sed indeterminate aliquid habens albedinem. Albus enim, aut est qui habet albedinem, aut qui non habet; sed qui non habet albedinem, non est albus; albus igitur est, qui habet albedinem. Quare quoniam omnis qui habet albedinem, nonnisi aliquid est, necesse est ut albus sit aliquid quod habet albedinem, aut aliquid habens albedinem. Denique albus aut significat aliquid habens albedinem, aut nihil: sed nihil non potest intelligi habens albedinem; necesse est ergo ut albus significet aliquid habens albedinem.
21
CAPUT XXI. Quod albus non significet aliquid habens albedinem; sed duntaxat significet habens albedinem.
21
MAG. Non agitur utrum omnis, qui est albus, sit aliquid; aut sit, qui habet: sed utrum hoc nomen sua significatione contineat id quod dicitur aliquid, aut qui habet sicut homo continet animal: ut quomodo homo est animal rationale mortale; ita albus sit aliquid habens albedinem aut qui habet albedinem: multa namque necesse est rem quamlibet esse, quae tamen rei ejusdem nomine non significantur. Nam, omne animal necesse est coloratum esse, et rationale, aut irrationale; nomen tamen animalis nihil horum significat: quare licet albus non sit nisi aliquid habens, aut qui habet albedinem; non tamen necesse est ut albus significet hoc. Ponamus enim quod album, sive albus, significet aliquid habens albedinem: sed aliquid habens albedinem non est aliud, quam aliquid album. DISC. Non potest aliud esse. MAG. Albus igitur, sive album, semper significat aliquid album. DISC. Ita sit. MAG. Ubi igitur ponitur albus, vel album, recte semper accipitur pro albo aliquid album. DISC. Consequitur. MAG. Ergo ubi dicitur aliquid album; recte quoque dicitur bis, aliquid album: et ubi bis; 150 ibi et ter: et hoc infinite. DISC. Consequens et absurdum est hoc. MAG. Sit quoque albus, id ipsum quod est qui albedinem habet: sed habet, non est aliud quam habens est. DISC. Nec potest esse. MAG. Albus ergo non est aliud quam qui albedinem habens est. DISC. Non aliud. MAG. Cum autem dicitur albedinem habens non aliud significat haec oratio quam album. DISC. Ita est. MAG. Idem est igitur albus, quod qui albus est. DISC. Sic sequitur. MAG. Ubicunque itaque ponitur albus, recte pro eo accipitur qui albus est. DISC. Non possum negare. MAG. Si ergo albus est, qui albus est; est etiam qui qui albus est, est: et si hoc, est, est etiam qui qui qui albus est, est, est; et sic in infinitum. DISC. Non hoc minus consequens, nec minus absurdum est quam ut saepe sit aliquid aliquid. MAG. Si quis autem dicit quia albus aut significat aliquid habens albedinem, aut nihil: si sic intelligitur, ac si diceretur: Albus aut significat aliquid habens, aut significat non aliquid habens; ut non aliquid sit infinitum nomen; non est integra, nec vera divisio; et ideo nihil probat: veluti si quis diceret: Caecus aut videt aliquid, aut videt non aliquid. Si vero sic intelligitur quia aut significat aliquid habens, aut non significat: integra est divisio, et vera; nec repugnat iis quae dicta sunt. DISC. Satis apparet quia per album non significatur aliquid habens albedinem, nec qui habet albedinem; sed tantum habens albedinem: id est qualitas et habere; ex quibus solis non conficitur unum aliquid: et ideo albus est utrumque, quia pariter utrumque significat. Quam rationem in omnibus, quae sine complexione dicuntur, et similiter significant quamlibet plura ex quibus non fit unum, valere video: nec aliquid his, quae in hac disputatione asseruisti, objici recte posse existimo. MAG. Nec mihi nunc videtur: tamen quoniam scis quantum nostris temporibus dialectici certent de quaestione a te proposita; nolo te sic his, quae diximus, inhaerere ut ea pertinaciter teneas; si quis validioribus argumentis haec destruere et diversa valuerit astruere: quod si contigerit saltem ad exercitationem disputandi nobis haec profecisse non negabis.

Intertext edge

Open linked passage

Note