Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Dialogus de libero arbitrio
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis"> —
⋯
More
Original / primary: 10618 Didelia
1.1
Dialogus de libero arbitrio CAPUT PRIMUM. Quod potestas peccandi non pertineat ad libertatem arbitrii.
1.1
DISC. Quoniam liberum arbitrium videtur repugnare gratiae, et praedestinationi, et praescientiae Dei, ipsa libertas arbitrii quid sit nosse desidero, et utrum illam semper habeamus. Si enim libertas arbitrii est posse peccare et non peccare, sicut a quibusdam solet dici, et hoc semper habemus quomodo aliquando gratia indigemus? Si autem hoc non semper habemus, cur nobis imputatur peccatum, quando sine libero arbitrio peccamus? MAG. Libertatem arbitrii non puto esse potentiam peccandi et non peccandi. Quippe si haec ejus esset definitio, nec Deus, nec angeli, qui peccare nequeunt, liberum haberent arbitrium: quod nefas est dicere. DISC. Quid, si dicitur aliud esse liberum arbitrium Dei et angelorum bonorum, aliud nostrum? MAG. Quamvis differat liberum arbitrium hominum a libero arbitrio Dei et angelorum bonorum diffinitio tamen hujus libertatis in utrisque, secundum hoc nomen, eadem debet esse: licet enim animal differat ab animali sive substantialiter, sive accidentaliter, diffinitio tamen, secundum nomen animalis, omnibus animalibus est eadem. Quapropter talem oportet dare diffinitionem libertatis arbitrii, quae nec plus nec minus illa contineat. Quoniam ergo liberum arbitrium divinum et bonorum angelorum peccare non potest, non pertinet ad diffinitionem libertatis arbitrii posse peccare. Denique nec libertas, nec pars libertatis est potestas peccandi. Quod ut plane intelligas, intende ad ea quae dicam. DISC. Ad hoc sum hic. MAG. Quae tibi voluntas liberior videtur: illa, quae sic vult et potest non peccare, ut nullatenus flecti valeat a non peccandi rectitudine, an illa quae aliquo modo flecti potest ad peccandum? DISC. Cur non sit liberior illa, quae ad utrumque se habet, non video. MAG. An non vides quoniam qui sic habet quod decet, et quod expedit, ut hoc amittere non queat; liberior est quam ille, qui sic habet hoc ipsum, ut possit perdere, et ad hoc quod dedecet, et non expedit, valeat adduci? DISC. Nulli dubium hoc esse puto. MAG. Hoc quoque non minus indubitabile dices quia peccare semper dedecens et noxium est? DISC. Nullus sanae mentis aliter sentit. MAG. Liberior igitur est voluntas quae a rectitudine non peccandi declinare nequit, quam quae illam potest deserere. DISC. Nihil mihi rationabilius asseri posse videtur. MAG. An putas, quod additum minuit, et separatum auget libertatem, id aut libertatem esse, aut partem libertatis? DISC. Non hoc putare possum. MAG. Potestas ergo peccandi, quae addita voluntati minuit ejus libertatem, et, si dematur, auget, nec libertas est, nec pars libertatis. DISC. Nihil consequentius.
1.2
Dialogus de libero arbitrio CAPUT II. Quod tamen angelus et homo peccaverunt per hanc potestatem, et per liberum arbitrium: et quamvis potuerint servire peccato, non tamen eis potuit dominari peccatum.
1.2
MAG. Non ergo pertinet ad libertatem arbitrii, quod sic est extraneum a libertate. DISC. Rationibus tuis nullatenus contradicere queo. Sed non parum me movet quia et angelica et nostra natura in principio habuit potestatem peccandi, quam si non habuisset, non peccasset: quare si per hanc potestatem, quae sic aliena est a libero arbitrio, peccavit utraque praedicta natura, quomodo dicemus eam peccasse per liberum arbitrium? At si per liberum arbitrium non peccavit, ex necessitate peccasse videtur. Nempe aut sponte, aut ex necessitate: nam si sponte peccavit, quomodo non per liberum arbitrium? Quare, si non per liberum arbitrium, utique ex necessitate peccasse videtur. Est et aliud, quod in hac peccandi potestate me movet. Qui enim peccare potest, servus potest esse peccati; quoniam qui facit peccatum, servus est peccati. Qui autem potest servus esse peccati, huic potest dominari peccatum: quomodo ergo libera facta fuit illa natura; aut cujusmodi liberum arbitrium illud erat, cui peccatum dominari poterat? MAG. Et per potestatem peccandi, et sponte et per liberum arbitrium, et non ex necessitate, nostra et angelica natura primitus peccavit, et servire potuit peccato; et tamen non illi peccatum dominari poterat, unde illa non libera, aut ejus arbitrium non liberum dici possit. DISC. Opus habeo ut, quod dicis, aperias; quia clausum mihi est. MAG. Per liberum arbitrium peccavit apostata angelus, sive primus homo, quia per suum arbitrium peccavit, quod sic liberum erat, ut nulla alia re cogi posset ad peccandum; et ideo juste reprehenditur, quia, cum hanc haberet arbitrii sui libertatem, non aliqua re cogente, non aliqua necessitate, sed sponte peccavit. Peccavit autem per arbitrium suum, quod erat liberum; sed non per hoc unde liberum erat, id est per potestatem, 118 quia poterat non peccare, et peccato non servire; sed per potestatem quam habebat peccandi, qua nec ad non peccandi libertatem juvabatur, nec ad peccandi servitutem cogebatur. Quod autem consequi tibi videtur quia si potuit servus esse peccati, potuit ei dominari peccatum; et ideo nec illum, nec ejus arbitrium liberum fuisse: non ita est. Etenim qui suae potestatis est ut non serviat, nec alienae potestatis est ut serviat, quamvis potestate sua servire possit; quandiu non illa quae est serviendi, sed illa quae est non serviendi, utitur potestate, nulla res potest illi dominari, ut serviat. Nam etsi dives liber possit se facere servum pauperis: quandiu hoc non facit, nec ille nomen amittit libertatis, nec pauper illi dicitur dominari; aut si dicitur, improprie dicitur, quia hoc non in ejus, sed in alterius est potestate. Quamobrem nihil prohibet angelum et hominem ante peccatum liberos fuisse, aut liberum arbitrium habuisse.
1.3
Dialogus de libero arbitrio CAPUT III. Quod postquam se fecerunt servos peccati, liberum habuerunt arbitrium: et quid sit liberum arbitrium.
1.3
DISC. Satisfecisti mihi, quia nihil certe hoc prohibet ante peccatum; sed postquam se fecerunt servos peccati, quomodo liberum arbitrium servare potuerunt? MAG. Licet peccato se subdidissent, libertatem tamen arbitrii naturalem in se interimere nequiverunt; sed facere potuerunt ut jam non sine alia gratia, quam erat illa quam prius habuerant, illa libertate uti non valeant. DISC. Credo: sed intelligere desidero. MAG. Consideremus primum cujusmodi arbitrii libertatem habebant ante peccatum quando certum est eos liberum arbitrium habuisse. DISC. Hoc exspecto. MAG. Ad quid tibi videntur illam habuisse libertatem arbitrii? An ad assequendum quod vellent; an ad volendum quod deberent, et quod illis velle expediret? DISC. Ad volendum quod deberent, et quod expediret velle. MAG. Ergo ad rectitudinem voluntatis habuerunt libertatem arbitrii: quandiu namque voluerunt quod debuerunt rectitudinem habuerunt voluntatis. DISC. Ita est. MAG. Dubium est adhuc, cum dicitur quia libertatem habuerunt ad rectitudinem voluntatis, si non addatur aliquid. Quaero igitur quomodo habebant illam libertatem ad rectitudinem voluntatis: an ad capiendum eam sine datore, cum illam nondum haberent; an ad accipiendum nondum habitam, si daretur ut haberent; an ad deserendum quam acceperant, et per re resumendum desertam; an ad semper servandum acceptam? DISC. Ad capiendum rectitudinem sine datore non puto illos habuisse libertatem; quoniam nihil habere potuerunt quod non acceperunt. Ad accipiendum vero a datore, quam nondum habebant, ut eam haberent, non est dicendum eos habuisse libertatem; quia non est credendum eos factos sine recta voluntate, quamvis non negandum sit eos habuisse libertatem recipiendi eamdem rectitudinem, si eam desererent, et ab ipso primo datore illis redderetur: quod in hominibus saepe videmus, qui de injustitia ad justitiam superna gratia reducuntur. MAG. Verum est quod dicis eos posse recipere perditam rectitudinem, si reddatur: sed nos illam libertatem, quam habuerunt antequam peccarent, quaerimus, cum sine dubio liberum habebant arbitrium non illam, qua nullus indigeret, si nunquam veritatem deseruisset? DISC. Prosequar itaque, et respondebo ad ea quae restant de his quae interrogasti. Ad deserendum autem eamdem rectitudinem, eos libertatem habuisse non est verum; quia deserere voluntatis rectitudinem est peccare, et potestatem peccandi, nec libertatem, nec partem esse libertatis supra monstrasti. Ad resumendum vero per se desertam rectitudinem libertatem non acceperunt: cum ad hoc rectitudo illa data sit, ut nunquam desereretur. Ipsa namque potestas resumendi desertam, generaret negligentiam servandi habitam. Quapropter restat libertatem arbitrii datam esse rationali naturae ad servandam acceptam rectitudinem voluntatis. MAG. Bene ad interrogata respondisti. Sed adhuc opus est ut consideremus propter quid illam rectitudinem servare debeat rationalis natura: An propter ipsam rectitudinem an propter aliud? DISC. Si non illa libertas data esset illi naturae, ut voluntatis rectitudinem propter ipsam servaret rectitudinem, non valeret ad justitiam; quoniam constat justitiam esse rectitudinem voluntatis propter se servatam: sed ad justitiam prodesse arbitrii libertatem credimus. Quare indubitanter asserendum est rationalem naturam non eam accepisse, nisi ad servandam rectitudinem voluntatis propter ipsam rectitudinem. MAG. Ergo quoniam omnis libertas est potestas; illa libertas arbitrii est potestas servandi rectitudinem voluntatis propter ipsam rectitudinem. DISC. Non potest aliud esse. MAG. Jam itaque clarum est liberum arbitrium non esse aliud, quam arbitrium potens servare rectitudinem voluntatis propter ipsam rectitudinem. DISC. Clarum utique est. Sed quandiu ipsam rectitudinem habuit, servare potuit quod habuit. Postquam autem illam deseruit, quomodo potest servare quod non habet? Absente ergo rectitudine, quae servari possit, non est liberum arbitrium, quod eam servare valeat: non enim servare valet quod non habet. MAG. Etiamsi absit rectitudo voluntatis, non tamen ra ionalis natura minus habet quod suum est. Nullam namque potestatem habemus, ut puto, quae sola sufficiat, sibi ad actum: et tamen, cum ea desunt sine quibus ad actum minime perducuntur nostrae potestates, non minus eas, quantum in nobis est, habere dicimur. Sicut nullum instrumentum solum sibi sufficit ad operandum; tamen, cum desunt illa sine quibus instrumento uti nequimus, instrumentum nos cujuslibet operis habere sine falsitate fatemur. Quod ut in multis animadvertas, in uno tibi monstrabo. Nullus visum habens dicitur nullatenus posse videre montem. DISC. Qui montem videre non potest, profecto nullum habet visum. MAG. Habet ergo potestatem et instrumentum videndi montem, qui visum habet: et tamen si mons abest, et dicis ei, Vide montem, respondet tibi: Non possum, quia abest; si adesset, possem videre. Item: Si non adesset, et lux abesset; responderet se montem videre monenti, quia non posset absente luce; sed si lux adesset, tunc posset. Rursum: si visum habenti mons et lux praesens est, et aliquid visui obstet, ut si quis illi oculos claudat, dicet se posse videre montem: sed si nihil visui ejus obsisteret, tunc sine dubio montem videndi potestatem haberet. DISC. Totum hoc omnibus notum est. MAG. Vides ergo quia potestas videndi aliquod corpus, alia est in vidente; alia in re videnda; alia in medio, id est neque in vidente, neque in videndo: et ea quae est in medio, alia est in adjuvante; alia in non impediente, id est cum nihil quod impedire possit impedit. DISC. Video plane. MAG. Quatuor igitur istae potestates sunt, quarum si una quaelibet desit, aliae tres nec singulae, nec omnes simul aliquid possunt efficere: nec tamen, absentibus aliis, negamus aut eum qui visum habet habere visum, aut instrumentum sive potestatem videndi; aut rem visibilem posse videri; aut lucem posse visum juvare. 119
1.4
Dialogus de libero arbitrio CAPUT IV. Quomodo potestatem habeant servandi rectitudinem, quam non habent.
1.4
MAG. Quarta autem potestas improprie dicitur: quod enim solet impedire visum, non ob aliud dicitur dare potestatem vivendi, cum non impedit, nisi quia non aufert. Potestas autem vivendi lucem, nonnisi in tribus rebus est; quia tunc est idem, et quod videtur, et quod adjuvat. Nonne hoc omnibus est notum! DISC. Nulli utique est ignotum. MAG. Si ergo, absente re quae videri possit, in tenebris positi, et clausos sive ligatos oculos habentes, quantum ad nos pertinet, videndi quamlibet rem visibilem potestatem habemus; quid prohibet nos habere potestatem servandi rectitudinem voluntatis propter ipsam rectitudinem, etiam absente ipsa rectitudine, quandiu et ratio in nobis est, qua eam valemus cognoscere; et voluntas, qua illam tenere possumus? Ex his enim constat praefata libertas arbitrii. DISC. Satisfecisti intellectui meo, potestatem hanc servandi rectitudinem voluntatis rationali naturae semper inesse, atque hanc potestatem in primi hominis et angelorum arbitrio liberam fuisse, quibus invitis rectitudo voluntatis non poterat auferri.
1.5
Dialogus de libero arbitrio CAPUT V. Quod nulla tentatio cogat invitum peccare
1.5
Sed nunc quomodo est humanae voluntatis arbitrium hac potestate liberum; cum saepe rectam habens homo voluntatem, ipsam rectitudinem invitus, cogente tentatione, deserat? MAG. Nemo illam deserit, nisi volendo. Si ergo invitus dicitur nolens, nemo deserit illam invitus: ligari enim homo potest invitus, quia nolens potest ligari; torqueri potest invitus, quia nolens potest torqueri; occidi potest invitus, quia nolens potest occidi; velle autem non potest invitus, quia velle non potest, nolens velle; nam omnis volens ipsum suum velle vult. DISC. Quomodo ergo dicitur invitus mentiri, qui mentitur ne occidatur: cum hoc nonnisi volens facit? Nam, sicut invitus mentitur, sic invitus vult mentiri; et qui invitus vult mentiri, nolens vult mentiri. MAG. Ideo forsitan invitus mentiri dicitur; quia, cum sic vult veritatem ut non mentiatur nisi propter vitam, et vult mendacium, quia propter vitam; et non vult mendacium propter ipsum mendacium, quoniam vult veritatem: et ideo volens, et nolens mentitur. Alia namque est voluntas, qua volumus aliquid propter se, ut cum volumus salutem propter se; et alia, cum aliquid volumus propter aliud, ut cum volumus absinthium bibere propter salutem. Unde potest forsitan dici secundum has diversas voluntates, quia invitus, et non invitus mentitur. Quapropter cum dicitur invitus mentiri, quia non id vult inquantum vult veritatem, non repugnat illi sententiae qua dico neminem invitum deserere rectitudinem voluntatis; quia mentiendo vult eam deserere propter vitam: secundum quam voluntatem non invitus eam deserit, sed volens; de qua voluntate nunc loquimur. De illa namque loquimur, qua vult mentiri propter vitam; non de illa, qua non vult mendacium propter se. Aut idcirco certe mentitur invitus, quia invitus aut occiditur, aut mentitur, id est invitus est in hac angustia, ut ex necessitate unum horum quodlibet fiat: quamvis enim necesse sit illum aut occidi aut mentiri, non tamen necesse est illum occidi, quia potest non occidi, si mentitur; nec necesse est illum mentiri, quia potest non mentiri, si occiditur. Neutrum enim est determinate in necessitate; quia utrumlibet est in potestate. Ita quoque, licet invitus aut mentiatur, aut occidatur, non tamen ideo consequitur ut invitus mentiatur, aut ut invitus occidatur. Est et alia ratio, quam frequens habet usus, cur invitus et nolens et ex necessitate dicitur aliquis facere, quod tamen volens facit. Nam quod nonnisi difficile facere valemus, et ideo non facimus, dicimus hoc nos facere non posse, et ex necessitate nos, sive invitos, deserere: et quod sine difficultate dimittere nequimus, et idcirco facimus, hoc nos invitos, et nolentes, et ex necessitate facere asserimus. Hoc igitur modo, qui mentitur ne moriatur, mentiri invitus et nolens dicitur, et ex necessitate, quia mendacium vitare non valet sine mortis difficultate. Sicut igitur qui mentitur propter vitam, improprie dicitur invitus mentiri, quoniam mentitur volens; ita non proprie dicitur invitus velle mentiri, quoniam hoc nonnisi volens vult. Nam sicut, cum mentitur, vult ipsum mentiri; sic, cum vult mentiri, vult ipsum velle. DISC. Non possum negare quod dicis. MAG. Quomodo ergo non est libera voluntas, quam aliena potestas sine suo assensu subjicere non potest? DISC. Nonne simili ratione possumus dicere voluntatem equi esse liberam, quia non appetitui carnis servit, nisi volens? MAG. Non est hic similiter; in equo namque non ipsa voluntas se subjicit, sed naturaliter subjecta semper necessitate appetitui carnis servit. In homine vero, quandiu ipsa voluntas recta est, nec servit, nec subjecta est cui non debet, nec ab ipsa rectitudine ulla vi aliena avertitur, nisi ipsa, cui non debet, volens consentiat: quem consensum non naturaliter, nec ex necessitate sicut equus, sed ex se aperte videtur habere. DISC. Satisfecisti huic objectioni meae de voluntate equi. Redi ubi eramus. MAG. An negabis omnem rem liberam esse ab ea re a qua cogi nisi volens, vel prohiberi non potest? DISC. Non video quomodo negem. MAG. Dic etiam quomodo superat recta voluntas, et quomodo superatur? DISC. Velle ipsam rectitudinem perseveranter, est illi vincere; velle autem quod non debet, est illi vinci. MAG. Puto quia tentatio rectam voluntatem nonnisi volentem, aut ab ipsa rectitudine prohibere, aut ad id, quod non debet, cogere potest: ut illam nolit, et istud velit. DISC. Nec hoc ulla ratione falsum esse video. MAG. Quis ergo potest voluntatem dicere non esse liberam ad servandam rectitudinem, et liberam a tentatione et peccato: si nulla tentatio potest illam, nisi volentem, avertere a rectitudine ad peccatum, id est ad volendum quod non debet? Cum ergo vincitur, non aliena vincitur potestate, sed sua. DISC. Hoc monstrant ea quae dicta sunt. MAG. Nonne vides ex his consequi quia nulla tentatio potest vincere rectam voluntatem? Nam, si potest, habet potestatem vincendi, et sua potestate vincit; sed hoc esse non potest, quoniam voluntas nonnisi sua vincitur potestate. Quare nullatenus potest tentatio vincere rectam voluntatem; et cum dicitur, improprie dicitur. Non enim aliud intelligitur, quam quia voluntas potest se subjicere tentationi; sicut e converso, cum imbecillis dicitur posse vinci a forti, non sua potestate posse dicitur, sed aliena; quoniam non significatur aliud, nisi quia fortis habet potestatem vincendi imbecillem. 120
1.6
Dialogus de libero arbitrio CAPUT VI. Quomodo sit nostra voluntas potens contra tentationes, licet videatur impotens.
1.6
DISC. Quamvis sic omnia impugnantia voluntati nostrae subjicias, atque nullam tentationem illi dominari permittas, ut in nullo possim obviare assertionibus tuis; non tamen possum dissimulare quamdam impotentiam esse in eadem voluntate, quam fere omnes experimur, cum violentia tentationis superamur. Quapropter nisi illam potentiam quam probas, et istam impotentiam quam sentimus, facias convenire: non potest animus meus ad quietem hujus quaestionis pervenire. MAG. Istam impotentiam voluntatis, quam dicis, in quo putas esse? DISC. In eo quia non potest perseveranter rectitudini adhaerere. MAG. Si per impotentiam non adhaeret, aliena vi avertitur a rectitudine. DISC. Concedo. MAG. Quae est haec vis? DISC. Vis tentationis. MAG. Haec vis non eam avertit a rectitudine, si ipsa non vult quod suggerit tentatio. DISC. Ita est. Sed ipsa tentatio sua vi cogit eam velle quod suggerit. MAG. Qomodo cogit eam velle? An ita ut possit quidem nolle, sed non sine gravi molestia; an ita ut nullatenus possit nolle? DISC. Quamvis fateri me oporteat nos aliquando sic premi tentationibus, ut sine difficultate non valeamus nolle quod suggerunt; non tamen possum dicere quod sic nos unquam opprimant, ut quod monent nullatenus nolle possimus. MAG. Nescio quomodo possit dici. Si enim vult homo mentiri, ut non sustineat mortem et servet vitam ad tempus; quis dicet impossibile velle eum non mentiri, ut vitet aeternam mortem, et sine fine vivat? Quapropter jam dubitare non debes hanc impotentiam servandi rectitudinem, quam dicis in nostra voluntate cum tentationibus consentimus, non esse ex impossibilitate, sed ex difficultate. Frequenti namque usu dicimus nos non posse aliquid; non quia nobis est impossibile, sed quia illud sine difficultate non possumus. Haec autem difficultas non perimit libertatem voluntatis: impugnare namque potest invitam voluntatem, expugnare nequit invitam. Hoc itaque modo, puto te posse videre quomodo conveniant potentia voluntatis, quam ratio veritatis asserit; et impotentia, quam humanitas nostra sentit. Sicut enim difficultas nequaquam voluntatis interimit libertatem; ita illa impotentia, quam non ob aliud in voluntate dicimus esse, nisi quia non potest tenere suam rectitudinem sine difficultate, non aufert eidem voluntati perseverandi in rectitudine potestatem.
1.7
Dialogus de libero arbitrio CAPUT VII. Quomodo voluntas fortior sit quam tentatio; etiam cum ab illa vincitur.
1.7
DISC. Sicut nequaquam valeo quod probas negare; ita nullatenus queo voluntatem fortiorem esse tentatione, cum ab ea superatur, affirmare. Nam si voluntas servandi rectitudinem fortior esset quam tentationis impetus; fortius illa volendo quod tenet, resisteret quam illa insisteret. Non enim aliunde scio me magis vel minus fortem habere voluntatem, nisi quia magis vel minus fortiter volo. Quapropter cum minus fortiter volo quod debeo, quam tentatio mihi suggerit quod non debeo; quomodo tentatio fortior non sit voluntate mea, non video. MAG. Ut video, aequivocatio voluntatis te fallit. DISC. Ipsam vellem aequivocationem cognoscere. MAG. Sicut visus aequivoce dicitur; ita et voluntas. Vocamus enim visum, ipsum instrumentum videndi, id est radium procedentem per oculos, quo sentimus lucem et quae sunt in luce: et dicimus visum, opus instrumenti ipsius, quando illo utimur, id est visionem. Eodem modo dicitur voluntas, ipsum instrumentum volendi, quod est in anima, et quod convertimus ad volendum hoc vel illud; sicut visum ad videndum diversa convertimus: et dicitur voluntas, usus ejus voluntatis, quae est instrumentum volendi, sicut dicitur visus, usus ejus visus, qui est instrumentum videndi. Sicut igitur visum, qui est instrumentum videndi, habemus etiam cum non videmus; visus autem, qui est opus ejus, non est nisi cum videmus: ita voluntas, instrumentum scilicet volendi, semper est in anima, etiam cum non vult aliquid, velut cum dormit; voluntatem vero, quam dico usum sive opus ejusdem instrumenti, non habemus nisi quando volumus aliquid. Illa igitur voluntas, quam voco instrumentum volendi, una et eadem semper est, quidquid velimus. Illa vero, quae opus ejus est, tam multiplex est, quam multa et quam saepe volumus; quemadmodum visus, quem etiam in tenebris vel clausis oculis habemus, semper idem est, quidquid videamus. Visus autem, id est opus ejus, qui et visio nominatur, tam numerosus est quam numerosa, et quam numerose videmus. DISC. Plane video, et amo hanc voluntatis discretionem: et jam mihi videor videre, quam ex ejus ignorantia patiebar, deceptionem; sed tamen tu prosequere quod incoepisti. MAG. Cum ergo videas duas voluntates esse, instrumentum scilicet volendi, et opus ejus, in qua harum duarum intelligis fortitudinem constare volendi? DISC. In illa quae est instrumentum volendi. MAG. Si ergo scias virum ita fortem, ut eo tenente taurum indomitum, taurus non possit se movere: et videas eumdem virum ita tenentem arietem, ut ipse aries sese de manibus ejus excutiat, putabis ne illum minus fortem in tenendo arietem quam in tenendo taurum? DISC. Illum quidem non dissimiliter fortem in utroque illo opere judicabo, sed eum sua fortitudine non aequaliter uti fatebor: fortius enim operatur in tauro, quam in ariete. Sed ille fortis est, quia fortitudinem habet; actio vero ejus fortis dicitur quia fortiter fit. MAG. Sic intellige voluntatem, quam voco instrumentum volendi, inseparabilem et nulla alia vi superabilem fortitudinem habere: qua aliquando magis, aliquando minus utitur in volendo. Unde quod fortius vult nullatenus deserit, oblato eo quod minus fortiter vult: et cum offertur quod vult fortius, statim dimittit quod non pariter vult: et tunc voluntas, quam dicere possumus actionem instrumenti hujus; quoniam agit opus suum, cum aliquid vult; tunc, inquam, voluntas actio magis vel minus fortis dicitur, quoniam magis vel minus fortiter fit. DISC. Aperta jam mihi esse, quae explicas, necesse est ut fatear. MAG. Vides igitur quia, cum homo habitam rectitudinem voluntatis aliqua ingruente deserit tentatione, nulla vi aliena abstrahitur; sed ipsa convertit se ad id quod fortius vult.
1.8
Dialogus de libero arbitrio CAPUT VIII. Quod nec Deus potest auferre voluntatis rectitudinem.
1.8
DISC. Nunquid vel Deus potest illi auferre rectitudinem? MAG. Vide quomodo non possit. Totam quidem substantiam, quam de nihilo fecit, potest redigere in nihilum; a voluntate vero habente rectitudinem, non valet illam separare. DISC. Hujus tuae mihi inauditae assertionis multum a te rationem exspecto. MAG. Nos loquimur de illa voluntatis rectitudine, qua justa dicitur voluntas, id est quae propter se servatur. Nulla autem est justa voluntas, nisi quae vult 121 quod Deus vult eam velle. DISC. Quae hoc non vult, plane injusta est. MAG. Servare itaque rectitudinem voluntatis propter ipsam rectitudinem, est unicuique eam servanti velle quod Deus vult illum velle. DISC. Sic oportet fateri. MAG. Si Deus separat hanc rectitudinem ab alicujus voluntate, aut volens facit hoc, aut nolens. DISC. Nolens non potest. MAG. Si itaque aufert alicujus voluntati praefatam rectitudinem vult quod facit. DISC. Absque dubio vult. MAG. Utique ab cujus voluntate vult separare eamdem rectitudinem, non vult eum rectitudinem servare voluntatis propter ipsam rectitudinem. DISC. Sic sequitur. MAG. Sed jam positum est servare hoc modo rectitudinem voluntatis esse omni servanti velle quod Deus vult illum velle. DISC. Si positum non esset, ita tamen esset. MAG. Ergo si Deus saepe fatam rectitudinem tollit ab aliquo, non vult eum velle quod vult eum velle. DISC. Nihil consequentius, et nihil impossibilius. MAG. Igitur nihil magis impossibile, quam Deum rectitudinem voluntatis auferre. Quod tamen facere dicitur, quando non facit ut eadem rectitudo non deseratur. Porro diabolus, vel tentatio, ideo dicitur hoc facere, sive voluntatem ipsam vincere, et a rectitudine, quam tenet abstrahere; quoniam nisi promitteret ei aliquid aut minaretur auferre, quod magis quam ipsam rectitudinem vult; nullatenus ipsa se ab illa, quam aliquatenus vult, averteret. DISC. Sic planum videtur mihi quod dicis, ut nihil contra posse dici existimem.
1.9
Dialogus de libero arbitrio CAPUT IX. Quod nihil sit liberius recta voluntate.
1.9
MAG. Cernis itaque nihil liberius recta voluntate, cui nulla vis aliena potest suam auferre rectitudinem. Nempe si dicimus quia, cum aliquis vult mentiri ne perdat vitam aut salutem, cogitur deserere timore mortis, aut tormentis veritatem: non est verum. Non enim cogitur magis velle vitam quam veritatem; sed quoniam vi aliena prohibetur utramque servare simul, ipsa eligit quod mavult, sponte utique, et non invita; quamvis in necessitate utramlibet deserendi posita sit non sponte, sed invita. Non enim minus fortis est ad volendum veritatem, quam ad volendum salutem; sed fortius vult salutem. Nam, si praesentem videret gloriam aeternam, quam statim post servatam veritatem assequeretur, et inferni tormenta, quibus post mendacium sine mora traderetur; procul dubio mox virium sufficientiam ad servandam veritatem habere cerneretur. DISC. Aperte hoc videtur, cum majores vires exhiberet ad volendum salutem aeternam propter se, et veritatem propter praemium, quam ad salutem temporalem servandam.
1.10
Dialogus de libero arbitrio CAPUT X. Quomodo peccans sit servus peccati; et quod majus miraculum fit, cum Deus reddit rectitudinem illam deserenti, quam cum mortuo reddit vitam.
1.10
MAG. Semper itaque habet rationalis natura liberum arbitrium; quia semper habet potestatem servandi rectitudinem voluntatis, propter ipsam rectitudinem, quamvis aliquando cum difficultate. Sed, cum libera voluntas deserit rectitudinem, per difficultatem servandi; utique post servit peccato, per impossibilitatem per se recuperandi. Si ergo fit spiritus vadens, et non rediens, quoniam qui facit peccatum, servus est peccati. Quippe, sicut nulla voluntas, antequam haberet rectitudinem, potuit eam, Deo non dante, capere; ita cum deserit acceptam, non potest eam nisi Deo reddente recipere. Et majus miraculum existimo, cum Deus voluntati desertam reddit rectitudinem, quam cum mortuo reddit vitam amissam. Corpus enim necessitate moriendo non peccat, ut vitam nunquam recipiat; voluntas vero per se rectitudinem deserendo, meretur ut illa semper indigeat. Et si quis sponte sibi mortem infert, non aufert sibi quod nunquam erat amissurus; qui vero voluntatis rectitudinem deserit, hoc abjicit quod ex debito semper erat servaturus. DISC. Verum valde video quod dicis de servitute, qua servus sit peccati, qui facit peccatum; et de impossibilitate recuperandi desertam rectitudinem, nisi ab eo, a quo prius data erat reddatur; et ut illam semper teneant indesinenter, considerandum est omnibus quibus datur.
1.11
Dialogus de libero arbitrio CAPUT XI. Quod ista servitus non auferat libertatem arbitrii.
1.11
Sed hac sententia multum repressisti exsultationem meam, quia jam putabam esse securum hominem semper habere libertatem arbitrii. Quare ipsam servitutem exponi mihi postulo, ne forte libertati praefatae repugnare videatur. Utraque enim, scilicet haec libertas et servitus, est in voluntate, secundum quam liber aut servus est homo. Si ergo servus, quomodo liber? Aut si liber, quomodo servus? MAG. Si bene discernas; quando non habet praefatam rectitudinem, sine repugnantia et servus est, et liber. Nunquam enim est ejus potestatis rectitudinem capere, cum non habet; sed semper est ejus potestatis servare, cum habet. Per hoc, quia redire non potest a peccato, servus est; et per hoc, quia abstrahi non potest a rectitudine, liber est. Sed a peccato et ejus servitute, nonnisi per alium potest reverti; a rectitudine vero, nonnisi per se potest averti, et a libertate sua nec per se, nec per alium potest privari. Semper enim naturaliter liber est ad servandam rectitudinem, si eam habet: etiam quando, quam servet, non habet. DISC. Sufficit mihi haec hujus libertatis et servitutis, ut in eodem homine possint esse, simul facta concordia.
1.12
Dialogus de libero arbitrio CAPUT XII. Cur, cum homo non habet rectitudinem, magis dicitur liber; quia, cum habet, non potest ei auferri: quam, cum eam habet, servus; quia, cum non habet, non potest per se eam recuperare .
1.12
Sed multum nosse desidero cur quando non habet rectitudinem, magis dicitur liber; quia non potest ei ab alio auferri, cum habet, quam cum rectitudinem habet, servus; quoniam eam non potest recuperare per se, cum non habet. Per hoc enim quia redire non potest a peccato, servus est: per hoc quod abstrahi non potest a rectitudine, liber est, et, sicut nunquam abstrahi potest, si habet, ita nunquam potest redire, si non habet. Quapropter, sicut semper habet illam libertatem; ita semper habere videtur illam servitutem. MAG. Ista servitus non est nisi impotentia non peccandi. Sive enim dicamus eam impotentiam esse redeundi ad rectitudinem sive impotentiam recuperandi, aut iterum habendi rectitudinem: non ob aliud est homo servus peccati, nisi quoniam per hoc quia nequit redire ad rectitudinem, aut recuperare, aut habere illam, non potest non peccare. Cum autem habet eamdem rectitudinem, non habet impotentiam non peccandi. Quare quando habet rectitudinem illam, non est servus peccati. Potestatem autem servandi rectitudinem semper habet, et cum rectitudinem habet, 122 et cum non habet; et ideo semper est liber. Quod autem quaeris cur quando non habet rectitudinem, magis dicitur liber idcirco quoniam ab alio non ei potest auferri, quando habet: quam tunc servus, cum habet rectitudinem, ideo quia non potest eam recuperare per se, quando non habet: tale est, ac si quaeras cur homo cum sol abest magis dicitur habere potestatem videndi solem, propter hoc quia intueri illum potest, cum adest, quam dicitur cum sol adest, habere impotentiam videndi solem, quoniam quando abest non potest eum facere sibi praesentem. Sicut enim etiam quando sol abest, habemus in nobis visum quo illum videmus, cum adest; sic etiam quando voluntatis rectitudo nobis deest, habemus tamen in nobis aptitudinem intelligendi et volendi, qua eam possumus servare propter se, cum eam habemus. Et, sicut quando nobis nihil deest ad videndum solem, nisi praesentia ejus, tunc solummodo non habemus illam potestatem, quam nobis facit ejus praesentia; sic tantummodo quando nobis illa rectitudo deest, tunc habemus illam impotentiam, quam fecit nobis ejus absentia. Semper igitur homo habet arbitrii libertatem, sed non semper servus est peccati; sed quando non habet rectam voluntatem. DISC. Si intente cogitassem quae supra dicta sunt, quando videndi potestatem in quatuor potestates distribuisti, non hic dubitassem: quare fateor culpam hujus dubitationis meae. MAG. Parcam tibi nunc, si deinceps ea quae dicimus sic praesentia, cum opus erit, habueris; ut ea nobis necesse non sit repetere. DISC. Gratam habeo tuam indulgentiam. Sed ne mireris, si ea quae non consuevi cogitare, non sunt mihi propter unam auditionem semper omnia ad intuendum in corde praesentia.
1.13
Dialogus de libero arbitrio CAPUT XIII. Quod potestas servandi rectitudinem voluntatis propter ipsam rectitudinem, sit perfecta diffinitio libertatis arbitrii.
1.13
MAG. Dic adhuc si quid in diffinitione libertatis arbitrii, quam fecimus, dubitas? DISC. Unum est, quod adhuc me aliquantulum in ea sollicitat. Nam saepe habemus potestatem servandi aliquid; quae tamen libera non est, ut aliena vi impediri non possit. Quamobrem, cum dicis quia libertas arbitrii est potestas servandi rectitudinem voluntatis propter ipsam rectitudinem, vide ne forte addendum sit, quod illam potestatem tam liberam designet esse, ut nulla vi superari possit. MAG. Si potestas servandi rectitudinem voluntatis, propter ipsam rectitudinem, aliquando inveniri posset absque illa quam perspeximus libertate, expediret ut quod dicis adderetur: sed cum dicta diffinitio sic perfecta sit ex genere et differentiis, ut nec minus aliquid claudat, nec plus quam illa quam quaerimus libertas, nihil illi addendum, aut demendum intelligi potest. Est enim potestas, libertatis genus. Quod autem additum est, servandi, separat eam ab omni potestate quae non est servandi, sicut est potestas ridendi aut ambulandi. Addendo vero, rectitudinem, secrevimus eam a potestati servandi aurum, et quidquid non est rectitudo. Per additamentum, voluntatis, segregatur a potestate servandi rectitudinem aliarum rerum, ut virgae, aut opinionis. Per hoc autem quod dictum est, propter rectitudinem ipsam, dividitur a potestate servandi rectitudinem voluntatis propter aliud, ut cum servatur propter pecuniam, aut naturaliter. Servat enim naturaliter canis rectitudinem voluntatis, cum amat catulos suos, aut dominum suum sibi benefacientem. Quoniam igitur nihil est in hac diffinitione, quod non sit necessarium ad concludendam libertatem arbitrii rationalis voluntatis, et ad alia excludenda, sufficienter illa includitur, et alia excluduntur: nec abundans utique, nec indigens est haec nostra diffinitio. Itane tibi videtur? DISC. Mihi utique perfecta videtur. MAG. Dic ergo, si quid vis amplius de libertate hac, propter quam imputatur illam habenti, sive faciat bonum, sive malum. De hac enim sola nunc noster est sermo.
1.14
Dialogus de libero arbitrio CAPUT XIV. Divisio ejusdem libertatis.
1.14
DISC. Restat nunc ut dividas eamdem libertatem. Quamvis enim, secundum hanc diffinitionem, communis sit omni rationali naturae; multum tamen differt illa quae Dei est, ab illis quae rationalis creaturae sunt; et illae ab invicem. MAG. Libertas arbitrii alia est a se, quae nec facta est, nec ab alio accepta, quae est solius Dei; alia a Deo facta et accepta, quae est angelorum et hominum. Facta autem sive accepta, alia est habens rectitudinem quam servet; alia carens. Habens, alia tenet, sepaparabiliter; alia inseparabiliter. Illa quidem quae separabililer tenent, fuit angelorum omnium, antequam boni confirmarentur et mali caderent; et est omnium hominum ante mortem, qui habent rectitudinem eamdem. Quae vero tenet inseparabiliter, est electorum angelorum et hominum. Sed angelorum electorum, post ruinam reproborum; et hominum, post mortem suam. Illa autem quae caret rectitudine: alia caret recuperabiliter, alia irrecuperabiliter. Quae recuperabiliter caret, est tantum in hac vita omnium hominum illa carentium, quamvis illam multi non recuperent. Quae autem irrecuperabiliter caret, est reproborum hominum et angelorum, sed angelorum post ruinam, et hominum post hanc vitam. DISC. De diffinitione et divisione libertatis hujus, Deo annuente, sic mihi satisfecisti ut nihil queam invenire quod necesse habeam de illis interrogare.

Intertext edge

Open linked passage

Note