Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Dialogus de veritate
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis"> —
⋯
More
Original / primary: 10619 Dideve
1.1
109 PROLOGUS.
1.1
Tres tractatus pertinentes ad studium sacrae Scripturae quondam feci diversis temporibus, consimiles in hoc quia facti sunt per interrogationem et responsionem; et persona interrogantis nomine notatur discipuli, respondentis vero nomine magistri. Quartum enim, quem simili modo edidi, non inutilem, ut puto, introducendis ad dialecticam, cujus initium est: De grammatico, quoniam ad diversum ab his tribus studium pertinet, istis nolo connumerare. Unus horum trium est De veritate: quid, scilicet, sit veritas, et in quibus rebus soleat dici; et quid sit justitia. Alius vero De libertate arbitrii, quid sit, et utrum eam semper habeat homo; et quot sint ejus diversitates in habendo, vel non habendo rectitudinem voluntatis, ad quam servandam est data creaturae rationali; in quo naturalem tantum fortitudinem voluntatis ad servandam acceptam rectitudinem; non quomodo necessarium ad hoc ipsum illi sit, ut gratia subsequatur, ostendi. Tertius autem est De quaestione qua quaeritur quid peccavit diabolus, quia non stetit in veritate: cum Deus non dederit ei perseverantiam quam nisi eo dante habere non potuit: quoniam si Deus dedisset, ille habuisset, sicut boni angeli habuerunt illam, quia illis dedit Deus. Quem tractatum, quamvis ibi de confirmatione bonorum angelorum dixerim, de casu diaboli titulavi: quoniam illud contingens fuit, quod dixi de bonis angelis; quod autem scripsi de malis, ex proposito fuit quaestionis. Qui videlicet tractatus, quamvis nulla continuatione dictaminis cohaereant, materia tamen eorum, et similitudo disputationis exigit, ut simul eo, quo illos commemoravi, ordine conscribantur. Licet itaque a quibusdam festinantibus alio ordine sint conscripti, antequam perfecti essent, sic tamen eos, ut hic posui, volo ordinari.
1.1
109 PROLOGUS. CAPUT PRIMUM. Quod veritas non habeat principium, vel finem.
1.1
DISC. Quoniam Deum, veritatem esse credimus, et veritatem in multis aliis esse dicimus, vellem scire an ubicunque veritas dicitur, Deum eam esse fateri debeamus. Nam tu quoque in Monologio tuo per veritatem orationis probas summam veritatem non habere principium vel finem, dicens:« Cogitet qui potest, quando incoepit, aut quando non fuit hoc verum, scilicet, quia futurum erat aliquid: aut quando desinet, et non erit hoc verum, scilicet, quia praeteritum erit aliquid. Quod si neutrum istorum cogitari potest, et utrumque hoc verum sine veritate esse non potest, impossibile est vel cogitare quod veritas principium, aut finem habeat. Denique si veritas habuit principium, aut habebit finem, antequam ipsa inciperet, verum erat tunc quia non erat veritas; et postquam finita erit, verum erit quia non erit veritas. Atqui verum non potest esse sine veritate: erat igitur veritas, antequam esset veritas; et erit veritas, postquam finita erit veritas: quod inconvenientissimum est. Sive igitur dicatur veritas habere, sive intelligatur non habere principium vel finem, nullo claudi potest veritas principio vel fine.» Haec tu in Monologio tuo. Quapropter veritatis diffinitionem a te audire exspecto. MAG. Non memini me invenisse diffinitionem veritatis: sed si vis, quaeramus per rerum diversitates, in quibus veritatem dicimus esse, quid sit veritas. DISC. Si aliud non potero, vel audiendo juvabo.
1.2
109 PROLOGUS. CAPUT II. De veritate significationis, et de duabus veritatibus enuntiationis.
1.2
MAG. Quaeramus ergo primum quid sit veritas in enuntiatione: quoniam hanc saepius dicimus veram, vel falsam. DISC. Quaere tu; et quidquid inveneris, ego observabo. MAG. Quando est enuntiatio vera? DISC. Quando est quod enuntiat, sive affirmando, sive negando: dico enim esse quod enuntiat, etiam quando negat esse quod non est; quia sic enuntiat, 110 quemadmodum res est. MAG. An ergo tibi videtur quod res enuntiata sit veritas enuntiationis? DISC. Non. MAG. Quare? DISC. Quia nihil est verum, nisi participando veritatem: et ideo veri veritas in ipso vero est; res vero enuntiata non est in enuntiatione vera, unde non ejus veritas, sed causa veritatis ejus dicenda est. Quapropter non nisi in ipsa oratione quaerenda mihi videtur ejus veritas. MAG. Vide ergo an ipsa oratio, aut ejus significatio, aut aliquid eorum, quae sunt in diffinitione enuntiationis, sit quod quaeris? DISC. Non puto. MAG. Quare. DISC. Quia si hoc esset, semper esset vera; quoniam eadem manent omnia, quae sunt in enuntiationis diffinitione; et cum est, quod enuntiat, et cum non est: eadem est enim oratio, et eadem significatio, et caetera similiter. MAG. Quid igitur tibi videtur ibi veritas? DISC. Nihil aliud scio, nisi quia cum significat esse, quod est, tunc est in ea veritas, et est vera. MAG. Ad quid facta est affirmatio? DISC. Ad significandum esse, quod est. MAG. Hoc ergo debet? DISC. Certum est. MAG. Cum ergo significat esse, quod est, significat quod debet. DISC. Palam est. MAG. At cum significat quod debet, recte significat. Disc. Ita est. MAG. Cum autem significat recte, recta est significatio? DISC. Non est dubium. MAG. Cum ergo significat esse quod est, reeta est significatio? DISC. Ita sequitur. MAG. Item cum significat esse quod est, vera est significatio? DISC. Vere et recta et vera est, cum significat esse quod est. MAG. Idem igitur est illi, et rectam, et veram esse, id est, significare esse quod est? DISC. Vere idem. MAG. Ergo non est illi aliud veritas, quam rectitudo. DISC. Aperte nunc video veritatem hanc esse rectitudinem. MAG. Similiter est, cum enuntiatio significat non esse quod non est. DISC. Video quod dicis: sed doce me quid respondere possim, si quis dicat quod etiam cum ratio significat esse quod non est, significat quod debet: pariter namque accepit significare esse et quod est, et quod non est. Nam si non accepisset significare esse, etiam quod non est, non id significaret. Quare etiam cum significat esse quod non est, significat quod debet. At si quod debet significando, recta et vera est sicut ostendisti; vera est oratio, etiam cum enuntiat esse quod non est. MAG. Vera quidem non solet dici, cum significat esse quod non est; veritatem tamen et rectitudinem habet, quia facit quod debet. Sed cum significat esse quod est, dupliciter facit quod debet: quoniam significat et quod accepit significare, et quod facta est. Sed secundum hanc rectitudinem et veritatem, qua significat esse, quod est usu recta et vera dicitur enuntiatio, non secundum illam, qua significat esse, etiam quod non est. Plus enim debet propter quod accepit significationem, quam propter quod non accepit. Non enim accepit significare rem esse, cum non est, vel non esse, cum est; nisi quia non potuit illi dari tunc solummodo significare esse, quando est, vel non esse, quando non est. Alia igitur est rectitudo et veritas enuntiationis, quia significat ad quod significandum facta est: alia vero quia significat quod accepit significare. Quippe ista immutabilis est ipsi orationi; illa vero, mutabilis: hanc namque semper habet; illam vero non semper: istam enim naturaliter habet; illam vero, accidentaliter et secundum usum. Nam cum dico: Dies est, ad significandum esse quod est, recte utor hujus orationis significatione: quia ad hoc facta est, et ideo tunc recte dicitur significare. Cum vero eadem oratione significo esse quod non est, non ea recte utor: quia non ad hoc facta est; et idcirco tunc non recta ejus significatio dicitur: quamvis in quibusdam enuntiationibus inseparabiles sint istae duae rectitudines, seu veritates: ut, cum dicimus: Homo animal est, aut, Homo lapis non est. Semper enim haec affirmatio significat esse quod est; et haec negatio, non esse quod non est: nec illa possumus uti ad significandum esse quod non est; semper enim homo animal est; nec ista ad significandum non esse, quod est, quia homo nunquam lapis est. De illa igitur veritate, quam habet oratio, secundum quod aliquis ea recte utitur, incoepimus quaerere: quoniam secundum hanc, veram eam esse judicat usus communis locutionis. De illa autem veritate quam non habere non potest, postea dicemus. DISC. Redi igitur ad id quod incoepisti: quoniam sufficienter mihi inter duas veritates orationis discrevisti; si tamen aliquam eam veritatem ostenderis habere, cum mentitur, sicut tu dicis. MAG. De veritate significationis, de qua incoepimus, interim ista sufficiant. Eadem enim ratio veritatis, quam in propositione vocis perspeximus, consideranda est in omnibus signis, quae fiunt ad significandum aliquid esse, vel non esse, ut sunt scripturae, vel digitorum loquela. DISC. Ergo transi ad alia.
1.3
109 PROLOGUS. CAPUT III. De veritate opinionis.
1.3
MAG. Cogitationem quoque dicimus veram, cum est quod aut ratione aut aliquo modo putamus esse, et falsam, cum non est. DISC. Ita usus habet. MAG. Quid ergo tibi videtur veritas in cogitatione? DISC. Secundum rationem, quam de propositione vidimus, nihil rectius dicitur veritas cogitationis, quam rectitudo ejus. Ad hoc namque nobis datum est posse cogitare esse, vel non esse aliquid: ut cogitemus esse, quod est, et non esse, quod non est. Quapropter qui putat esse, quod est, putat quod debet, atque ideo recta est cogitatio. Si ergo vera et recta est cogitatio, non ob aliud, quam quia putamus esse quod est; aut non esse, quod non est: non est aliud ejus veritas, quam rectitudo.
1.4
109 PROLOGUS. CAPUT IV. De veritate voluntatis.
1.4
MAG. Recte consideras. Sed et in voluntate dicit ipsa Veritas veritatem esse, cum dicit diabolum non stetisse in veritate. Non enim erat in veritate, neque deseruit veritatem, nisi in voluntate. DISC. Ita credo. Si enim semper voluisset, quod debuit; nunquam peccasset, qui non, nisi peccando, veritatem deseruit. MAG. Dic ergo quid ibi intelligas veritatem? DISC. Non nisi rectitudinem. Nam si quandiu voluit quod debuit, ad quod se licet voluntatem acceperat, in rectitudine et veritate fuit: et cum voluit quod non debuit, rectitudinem et veritatem deseruit: non aliud potest ibi intelligi veritas, quam rectitudo; quoniam sive veritas, sive rectitudo, non aliud in ejus voluntate fuit, quam velle quod debuit.
1.5
109 PROLOGUS. CAPUT V. De actionis naturalis et non naturalis veritate.
1.5
MAG. Bene intelligis. Verum in actione quoque nihilominus veritas credenda est, sicut Dominus dixit. Quia Qui male agit, odit lucem; et: Qui facit veritatem, venit ad lucem. DISC. Video quod dicis. MAG. Considera igitur quid ibi sit veritas, si potes. DISC. Nisi fallor, eadem ratione qua supra veritatem in aliis cognovimus, in actione quoque contemplanda est. MAG. Ita est. Nam si male agere, et veritatem facere opposita sunt, sicut ostendit Dominus cum dicit: Qui male agit odit lucem; et: Qui facit veritatem, venit ad lucem; idem est, veritatem facere, quod est, 111 bene facere. Bene namque facere, ad male facere contrarium est. Quapropter si veritatem facere, et bene facere idem sunt in oppositione, non sunt diversa in significatione: sed sententia est omnium quia qui facit quod debet, bene facit, et rectitudinem facit. Unde sequitur quod rectitudinem facere, est facere veritatem. Constat namque facere veritatem, esse bene facere; et bene facere, esse rectitudinem facere. Quare nihil apertius quam veritatem actionis, esse rectitudinem. DISC. In nullo video titubare considerationem tuam. MAG. Inspice an omnis actio, quae facit quod debet, veritatem facere convenienter dicatur. Est quippe actio rationalis, ut dare eleemosynam; et est irrationalis actio, ut actio ignis, qui calefacit. Vide ergo an convenienter dicamus ignem facere veritatem? DISC. Si ignis ab eo, a quo habet esse, accepit calefacere, cum calefacit, facit quod debet. Igitur non video quae inconvenientia sit ignem facere veritatem et rectitudinem, cum facit quod debet. MAG. Mihi quoque aliter non videtur. Unde animadverti potest rectitudinem seu veritatem actionis, aliam esse necessariam, aliam non necessariam. Ex necessitate namque ignis facit veritatem et rectitudinem, cum calefacit; et non ex necessitate facit homo rectitudinem et veritatem, cum bene facit: facere autem non solum pro eo quod proprie dicitur facere, sed pro omni verbo Dominus voluit intelligere, cum dixit quoniam qui facit veritatem venit ad lucem. Non enim separat illum ab hac veritate sive luce; qui patitur persecutionem propter justitiam; aut qui est, quando, et ubi debet esse; aut qui stat, vel sedet, quando debet, et similia. Nullus namque dicit tales non bene facere. Et cum dicit Apostolus quia recipiet unusquisque prout gessit, intelligendum ibi est quidquid solemus dicere bene facere, vel male facere. DISC. Usus quoque communis locutionis hoc habet, ut et pati, et multa alia dicat facere, quae non sunt facere. Quare rectam quoque voluntatem, de cujus veritate, ante veritatem actionis, supra contemplati sumus, inter rectas actiones, nisi fallor, computare possumus. MAG. Non falleris. Nam qui vult quod debet, recte et bene facere dicitur, nec ab his qui veritatem faciunt excluditur. Sed quoniam de veritate investigando, illam loquimur, et Dominus de illa veritate quae in voluntate est, specialiter videtur dicere, cum dicit de diabolo quia in veritate non stetit: ideo separatim quid in voluntate veritas esset, considerare volui. DISC. Placet mihi ita factum esse. MAG. Cum ergo constet actionis veritatem aliam naturalem esse, aliam non naturalem, sub naturali ponenda est illa veritas erationis, quam supra vidimus ab illa non posse separari. Sicut enim ignis, cum calefacit, veritatem facit, quia ab eo accepit a quo habet esse: ita et haec oratio, scilicet, dies est, veritatem facit, cum significat diem esse, sive dies sit, sive dies non sit, quoniam hoc naturaliter accepit facere. DISC. Nunc primum video in falsa oratione veritatem.
1.6
109 PROLOGUS. CAPUT VI. De sensuum veritate, et quod falsitas, quae putatur esse in sensu, sit in opinione.
1.6
MAG. Putasne nos praeter summam veritatem, omnes sedes invenisse veritatis? DISC. Reminiscor nunc cujusdam veritatis, quam in his, de quibus tractasti, non invenio. MAG. Quae est illa? DISC. Est quidem in sensibus corporis veritas, sed non semper: nam fallunt nos aliquando. Nam cum video aliquando per medium vitrum aliquid, fallit me visus: quia aliquando renuntiat mihi corpus, quod video ultra vitrum, ejusdem esse coloris cujus est et vitrum, cum alterius sit coloris: aliquando vero facit me putare vitrum habere colorem rei, quam ultra video, cum non habeat. Multa sunt alia, in quibus visus, et alii sensus fallunt. MAG. Non mihi videtur haec veritas, vel falsitas in sensibus esse, sed in opinione. Ipse namque sensus interior se fallit, non illi mentitur exterior. Quod aliquando facile cognoscitur, aliquando difficile. Cum enim puer timet sculptum draconem aperto ore, facile cognoscitur quia hoc non facit visus, qui nihil aliud puero renuntiat, quam senibus, sed puerilis sensus interior, qui nondum bene scit discernere inter rem et rei similitudinem. Tale est cum videntes hominem alicui similem, putamus illum esse cui similis; aut cum audiens quis non hominis vocem, putat esse vocem hominis. Nam et hoc facit sensus interior. Quod autem dicis de vitro, ideo est, quia cum visus transit per corpus aliquod aerei coloris, non aliter impeditur assumere similitudinem coloris, quem ultra videt, quam cum transit per aera: nisi inquantum illud corpus, quod transit, spissius, aut obscurius est aere: ut, cum transit per vitrum sui coloris, id est cui nullus alius admistus est color; aut per purissimam aquam, aut per crystallum, aut per aliquid similem habens colorem. Cum vero transit idem visus per alium colorem, ut per vitrum non sui eoloris, sed cui alius color est additus, ipsum colorem qui prius occurrit accipit. Quapropter, quoniam post unum acceptum colorem, secundum quod illo affectus est, alium quicunque occurrat, aut nullatenus, aut minus integre suscipit: ideo illum quem prius cepit, aut solum, aut cum eo qui post occurrit, renuntiat. Si enim visus, quantum capax est coloris, tantum afficitur priore colore, non potest alium sentire simul colorem: si autem minus quam colorem sentire possit, priori afficitur, potest alium sentire: ut, si transit per aliquod corpus velut per vitrum, quod ita perfecte sit rubicundum, ut omnino ipse visus afficiatur ejus rubore, nequit diverso simul affici colore: si autem non tam perfectum invenit ruborem qui prior occurrit, quantum coloris capax est, quasi nondum plenus, adhuc alium valet assumere colorem, inquantum ejus capacitas priori colore non est satiata. Qui ergo hoc nescit, putat visum renuntiare quia omnia quae post prius assumptum colorem sentit, aut omnino, aut aliquatenus ejusdem sint coloris. Unde contingit ut sensus interior culpam suam imputet sensui exteriori. Similiter cum fustis integer, cujus pars est intra aquam, et pars extra, putatur fractus: aut cum putamus quod visus noster vultus nostros inveniat in speculo, et cum multa alia nobis aliter videntur visus et alii sensus nuntiare quam sint, non culpa sensuum est, qui renuntiant quod possunt, quoniam ita posse acceperunt; sed judicio animae imputandum est, quod non bene discernit quid possint illi, aut quid debeant. Quod ostendere quoniam laboriosum magis est quam fructuosum ad hoc quod intendimus, in hoc modo tempus insumendum non arbitror. Hoc tantum sufficiat dicere: quia sensus quidquid renuntiare videantur, sive ex sui natura hoc faciant, sive ex aliqua alia causa, faciunt quod debent; et ideo rectitudinem et veritatem faciunt: et continetur haec veritas sub illa veritate, quae est in actione. DISC. Satisfecisti mihi tua responsione, et nolo te amplius morari in hac de sensibus quaestione.
1.7
109 PROLOGUS. CAPUT VII. De veritate essentiae rerum .
1.7
MAG. Jam considera an praeter summam veritatem, in aliqua re veritas sit intelligenda, exceptis his quae supra conspecta sunt. DISC. Quid illud esse potest? MAG. An putas aliquid esse aliquando, aut alicubi, quod 112 non sit in summa veritate, et quod inde non acceperit quod est, inquantum est: aut quod possit aliud esse, quam quod ibi est? DISC. Non est putandum. MAG. Quidquid igitur est vere est, inquantum hoc est quod ibi est. DISC. Absolute concludere potes quia omne quod est vere est, quoniam non est aliud quam quod ibi est. MAG. Est igitur veritas in omnium quae sunt essentia, quia hoc sunt quod in summa veritate sunt. DISC. Video ita ibi esse veritatem, ut nulla ibi possit esse falsitas, quoniam quod falso est non est. MAG. Bene dicis. Sed dic an aliquid aliud debeat esse, quam quod est in summa veritate? DISC. Non. MAG. Si ergo omnia hoc sunt quod ibi sunt sine dubio hoc sunt quod debent. DISC. Vere hoc sunt quod debent. MAG. Quidquid vero est quod debet esse, recte est. DISC. Aliter esse non potest. MAG. Igitur omne quod est recte est. DISC. Nihil consequentius MAG. Si ergo veritas et rectitudo idcirco sunt in rerum essentia, quia hoc sunt quod sunt in summa veritate, certum est veritatem rerum esse rectitudinem.
1.8
109 PROLOGUS. CAPUT VIII. De diversis intellectibus, debere, et non debere; posse, et non posse.
1.8
DISC. Nihil planius, quantum ad consequentiam argumentationis. Sed secundum rei veritatem, quomodo possumus dicere quia quidquid est debet esse, cum sint multa opera mala quae certum est esse non debere? MAG. Quid mirum, si eadem res debet esse et non esse? DISC. Quomodo potest hoc esse? MAG. Scio te non dubitare quia nihil omnino est, nisi Deo aut faciente, aut permittente. DISC. Nihil mihi certius. MAG. An audebis dicere quia Deus aliquid faciat aut permittat non sapienter, aut non bene? DISC. Imo assero quia nihil nisi bene et sapienter. MAG. An judicabis non debere esse quod tanta bonitas et tanta sapientia facit, aut permittit? DISC. Quis intelligens audeat hoc cogitare? MAG. Debet igitur esse pariter, et quod faciente, et quod permittente Deo fit. DISC. Patet quod dicis. MAG. Dic etiam: an putas esse debere malae voluntatis affectum? DISC. Idem est ac si dicas an debeat esse opus malum: quod nullus sensatus concedet. MAG. Permittit tamen Deus aliquos male facere, quod male volunt. DISC. Utinam non tam saepe permitteret. MAG. Idem igitur debet esse, et non esse: debet enim esse, quia bene et sapienter ab eo, quo non permittente fieri non posset, permittitur; et non debet esse, quantum ad illum, cujus iniqua voluntate concipitur. Hoc igitur modo Dominus Jesus, quia solus innocens erat, non debuit mortem pati, nec ullus eam illi debuit inferre; et tamen eam debuit pati, quia ipse sapienter, et benigne, et utiliter voluit eam sufferre. Multis enim modis eadem res suscipit diversis considerationibus contraria: quod in actione saepe contingit, ut in percussione. Percussio namque et agentis est et patientis: unde et actio dici, et passio potest, quamvis, secundum ipsum nomen, actio vel percussio, et quae similiter dicta a passivis in activa significatione dicuntur magis videantur esse patienter quam agentis. Quippe secundum id quod agit, magis proprie videntur dici agentia vel percutientia; et secundum id quod patitur, actio vel percussio. Nam agentia et percutientia, ab agente et percutiente dicuntur( sicut providentia a providente, et continentia a continente) quae scilicet agens et percutiens, providens et continens, activa sunt; actio vero et percussio, ab acto et percusso, quae passiva sunt, derivantur. Sed quoniam( ut in uno dicam quod in caeteris intelligas) sicut percutiens non est sine percussione, nec percussus absque percutiente, ita percutientia et percussio sine invicem esse nequeunt; imo una et eadem res est diversis nominibus secundum diversas partes significata: idcirco percussio, et percutientis, et percussi esse dicitur. Quapropter secundum quod agens vel patiens eidem subjacent judicio, vel contrariis, ipsa quoque actio ex utraque parte similiter judicabitur, aut contrarie. Cum ergo et qui percutit recte percutit, et qui percutitur recte percutitur: ut, cum peccans, ab eo ad quem pertinet corrigitur, ex utraque parte recta est, quia ex utraque parte debet esse percussio. E contrario, quando ab iniquo justus percutitur, quia nec iste percuti, nec ille percutere debet, ex utraque parte non recta est, quia ex neutra parte debet esse, percussio. Cum vero peccans ab eo ad quem non pertinet percutitur, quoniam et iste debet percuti, et ille non debet percutere, debet et non debet esse percussio: et ideo recta, et non recta negari non potest. Quod si ad supernae sapientiae bonitatisque consideres judicium, sive ex altera tantum, sive ex utraque parte, agentis scilicet et patientis, non debeat esse percussio: quis audebit negare debere esse, quod tanta bonitate et sapientia permittur? DISC. Neget qui audet, ego vero non audeo. MAG. Quid etiam, si secundum naturam rerum consideres, ut cum clavi ferrei impressi sunt in corpus Domini: an dices fragilem carnem non debuisse penetrari, aut acuto ferro penetratam non debuisse dolere? DISC. Contra naturam dicerem. MAG. Potest igitur contingere ut debeat esse secundum naturam actio, vel passio, quae secundum agentem vel patientem esse non debet, quoniam nec ille agere, nec iste debet pati. DISC. Nihil horum negare possum. MAG. Vides igitur saepissime posse contingere ut eadem actio debeat esse et non debeat esse, diversis considerationibus. DISC. Ita aperte hoc ostendis, ut non possim non videre. MAG. Verum inter haec te scire volo quia debere et non debere, aliquando dicitur improprie; ut, cum dico quia debeo amari a te. Si enim vere debeo, debitor sum reddere quod debeo; et in culpa sum, si non amor a te. DISC. Ita sequitur. MAG. Sed cum debeo amari a te, non est a me exigendum, sed a te. DISC. Fateri me ita esse oportet. MAG. Cum ergo dico quia debeo amari a te, non ita dicitur, quasi ego aliquid debeam, sed quia tu debes amare me. Similiter cum dico quia non debeo amari a te, non aliud intelligitur, quam quia tu non debes amare me. Qui modus loquendi est etiam in potentia et in impotentia, ut cum dicitur: Hector potuit vinci ab Achille, et Achilles non potuit vinci ab Hectore. Non enim fuit potentia in illo qui potuit vinci, sed in illo qui vincere potuit: nec impotentia in illo qui vinci non potuit, sed in illo qui vincere non potuit. DISC. Placet mihi quod dicis: quippe utile puto hoc cognoscere.
1.9
109 PROLOGUS. CAPUT IX [ al., X]. Quod omnis actio significet aut verum aut falsum.
1.9
MAG. Recte putas: sed redeamus ad veritatem significationis, a qua ideo incepi, ut te a notioribus ad ignotiora perducerem. Omnes enim de veritate significationis loquuntur: veritatem vero, quae est in rerum essentia, pauci considerant. DISC. Profuit mihi quia hoc ordine me duxisti. MAG. Videamus ergo quam lata sit veritas significationis. Namque non solum in his quae signa solemus dicere, sed et in aliis omnibus quae diximus est significatio vera vel falsa. Quoniam namque non est ab aliquo faciendum, nisi quod quis debet facere; eo ipso quod aliquis aliquid facit, dicit et significat hoc se debere facere: quod si 113 debet facere quod facit, verum dicit, si autem non debet, mentitur. DISC. Quamvis videar mihi intelligere, tamen quia inauditum hactenus fuit, apertius ostende quod dicis. MAG. Si esses in loco ubi scires esse salubres herbas et mortiferas, sed nescires eas discernere et esset ibi aliquis, de quo non dubitares quin illas discernere sciret, tibique interroganti quae salubres essent et quae mortiferae, alias verbo salubres diceret esse, et alias comederet; cui magis crederes, verbo an actioni ejus? DISC. Non tantum crederem verbo quantum operi. MAG. Plus ergo tibi diceret quae salubres essent opere quam verbo. DISC. Ita est. MAG. Sic itaque, si nescires non esse mentiendum, et mentiretur aliquis coram te, etiamsi diceret tibi ipse se non debere mentiri, plus ipse tibi diceret opere se mentiri debere, quam verbo non debere. Similiter dum cogitat aliquis, aut vult aliquid, si nescires an deberet id velle, sive cogitare, si voluntatem ejus et cogitationem videres, significaret tibi ipso opere quia hoc deberet cogitare et velle. Quod si ita deberet, verum diceret; sin autem, mentiretur. In rerum quoque existentia est similiter vera vel falsa significatio; quoniam eo ipso quia est, dicit se debere esse. DISC. Video nunc aperte quod hactenus non animadverti.
1.10
109 PROLOGUS. CAPUT X [ al., XI]. De summa veritate.
1.10
MAG. Progrediamur ad ea quae restant. DISC. Praecede, et sequar. MAG. Summam autem veritatem non negabis esse rectitudinem? DISC. Imo nihil aliud illam possum fateri. MAG. Considera quia cum omnes supradictae rectitudines ideo sint rectitudines, quia illa in quibus sunt, aut sunt aut faciunt quod debent; summa veritas non ideo est rectitudo, quia debet aliquid. Omnia enim illi debent: ipsa vero nulli quidquam debet, nec ulla ratione est quod est, nisi quia est. DISC. Intelligo. MAG. Vides etiam quomodo ista rectitudo causa sit omnium aliarum veritatum et rectitudinum, et nihil sit causa illius? DISC. Video et animadverto in aliis quasdam esse tantum effecta; quasdam vero esse causas, et effecta: ut, cum veritas, quae est in rerum existentia, sit effectum summae veritatis, ipsa quoque causa est veritatis quae cogitationis est, et ejus quae est in propositione: et istae duae veritates nullius sunt causa veritatis. MAG. Bene consideras: unde jam intelligere potes quomodo summam veritatem in meo Monologio probavi non habere principium vel finem, per veritatem orationis. Cum enim dixi, quando non fuit verum quia futurum erat aliquid, non ita dixi ac si absque principio ista oratio fuisset, quae assereret futurum aliquid esse, aut ista veritas esset Deus: sed quoniam non potest intelligi quando, si oratio ista esset, veritas illi deesset, ut per hoc quia non intelligitur quando ista veritas esse non potuerit, si esset oratio in qua esse posset, intelligatur illa veritas sine principio fuisse, quae prima causa est hujus veritatis. Quippe veritas orationis non semper posset esse, si ejus causa non semper esset. Etenim non est vera oratio, quae dicit futurum esse aliquid, nisi reipsa sit aliquid futurum; neque aliquid est futurum, si non sit in summa veritate. Similiter de illa intelligendum est oratione, quae dicit quia praeteritum est aliquid. Nam si nullo intellectu veritas orationi huic, si facta fuerit, deesse poterit, necesse est ut ejus veritatis, quae summa causa est istius, nullus finis intelligi possit. Idcirco namque vere dicitur praeteritum esse aliquid, quia ita est in re: et ideo est aliquid praeteritum, quia sic est in veritate summa. Quapropter si nunquam potuit non esse verum, futurum esse aliquid, et nunquam poterit non esse verum, praeteritum aliquid esse, impossibile est principium summae veritatis fuisse, aut finem futurum esse. DISC. Nihil tuae rationi objici posse video.
1.11
109 PROLOGUS. CAPUT XI [ al., XII]. De veritatis diffinitione.
1.11
MAG. Redeamus ad indagationem veritatis quam incoepimus. DISC. Totum hoc pertinet ad indagandam veritatem; verumtamen redi ad quod vis. MAG. Dic ergo mihi an tibi videatur esse aliqua rectitudo alia, praeter has quas contemplati sumus. DISC. Non alia praeter has, nisi illa quae est in rebus corporeis, quae multum est aliena ab istis, ut rectitudo virgae. MAG. In quo tibi illa videtur differre ab istis. DISC. Quia illa visu corporeo cognosci potest; istas rationis capit contemplatio. MAG. Nonne rectitudo illa corporum ratione intelligitur, praeter subjectum, et cognoscitur? Aut si alicujus corporis absentis linea dubitetur an recta sit, et monstrari potest quia in nullam partem flectitur, nonne ratione colligitur quia rectam eam necesse est esse? DISC. Etiam. Sed eadem quae sic ratione intelligitur, visu sentitur, in subjecto; illae vero nonnisi sola mente percipi possunt. MAG. Possumus igitur, nisi fallor, diffinire quia veritas est rectitudo sola mente perceptibilis. DISC. Nullo modo hoc dicentem falli video. Nempe nec plus, nec minus continet ista diffinitio veritatis quam expediat, quoniam nomen rectitudinis dividit eam ab omni re, quae rectitudo non vocatur. Quod vero sola mente percipi dicitur, separat eam a rectitudine visibili.
1.12
109 PROLOGUS. CAPUT XII [ al., XIII] De justitiae diffinitione.
1.12
Sed quoniam docuisti me omnem veritatem esse rectitudinem, et rectitudo idem videtur mihi esse quod justitia, justitiam quoque doce me, quid esse intelligam. Videtur namque quia omne quod rectum est esse, justum etiam est esse: et conversim, quia quod justum est esse, rectum est esse. Justum enim et rectum videtur, ignem calidum esse; et unumquemque hominem, diligentem se diligere. Nam si quidquid debet esse, recte et juste est; nec aliud recte et juste est, nisi quod debet esse: sicut puto, non potest aliud esse justitia quam rectitudo. In summa namque et simplici natura, quamvis non ideo sit recta et justa, quia debeat aliquid, dubium tamen non est, idem esse rectitudinem et justitiam. MAG. Habes igitur diffinitionem justitiae, si justitia non est aliud quam rectitudo. Et quoniam de rectitudine sola mente perceptibili loquimur, invicem sese diffiniunt veritas, et rectitudo, et justitia: ut qui unam earum noverit, et alias nescierit, per notam ad ignotarum scientiam pertingere possit; imo qui noverit unam, alias nescire non possit. DISC. Quid ergo? An dicemus lapidem justum, cum a superioribus inferiora petit; quia hoc facit, quod debet, quemadmodum dicimus hominem justum, qui quod debet facit? MAG. Non solemus hujusmodi justitia justum dicere. DISC. Cur ergo magis homo quam lapis justus est, si uterque juste facit? MAG. Tu ipse an non putas facere hominis, a facere lapidis aliquo modo differre? DISC. Scio quia homo sponte, lapis naturaliter et non sponte facit. MAG. Idcirco lapis non dicitur justus, quia non est justus qui facit quod debet, si non vult quod facit. DISC. Dicemus ergo justum esse equum, cum vult pascere, quia volens facit quod debet? MAG. Non 114 dixi justum esse eum, qui facit volens quod debet; sed dixi non esse justum, qui non facit volens quod debet. DISC. Dic ergo quis sit justus? MAG. Quaeris, ut video, diffinitionem justitiae, cui laus debetur; sicut contrario ejus, scilicet injustitiae debetur vituperatio. DISC. Illam quaero. MAC. Constat quia illa justitia non est in ulla natura, quae rectitudinem non agnoscit. Quidquid enim non vult rectitudinem, etiamsi eam tenet, non meretur laudem, quia tenet rectitudinem; velle autem illam non valet, qui nescit eam. DISC. verum est. MAG. Rectitudo igitur, quae tenenti se laudem acquirit, non est nisi in rationali natura, quae sola rectitudinem, de qua loquimur, percipit. DISC. Ita sequitur MAG. ergo quoniam omnis justitia est rectitudo, nullatenus est justitia, quae servantem se facit laudabilem, nisi in rationalibus. DISC. Non potest aliter esse. MAG. Ubi igitur tibi videtur ista justitia in homine, quia rationalis est? DISC. Non est nisi aut in voluntate, aut in scientia, aut in opere. MAG. Quid, si quis recte intelligit, aut recte operatur, non autem recte velit; laudabit eum quisquam de justitia? DISC. Non. MAG. Ergo non est ista justitia scientiae rectitudo, aut rectitudo actionis; sed rectitudo voluntatis. DISC. Aut hoc erit, aut nihil. MAG. Videtur tibi sufficienter esse diffinita justitia quam quaerimus? DISC. Tu vide. MAG. Quicunque vult quod debet, putas eum recte velle et habere rectitudinem voluntatis? DISC. Si quis nesciens vult quod debet: ut cum vult ostium claudere contra illum qui, ipso nesciente, vult in domo alium occidere; sive iste habeat, sive non habeat aliquam voluntatis rectitudinem, non habet illam quam quaerimus. MAG. Quid dicis de illo qui scit se debere velle quod vult? DISC. Potest contingere ut intelligens velit quod debet, et nolit se debere. Nam cum latro cogitur ablatam reddere pecuniam, palam est quia non vult se debere; quoniam ideo cogitur velle reddere, quia debet: sed hic nullatenus laudandus est hac rectitudine. MAG. Qui cibat esurientem pauperem propter inanem gloriam, vult se debere velle quod vult: idcirco namque laudatur, quia vult facere quod debet: quid itaque de isto judicas? DISC. Non est hujus rectitudo laudanda; et ideo non sufficit ad justitiam quam quaerimus. Sed ostende jam quae sufficiat. MAG. Omnis voluntas sicut vult aliquid, ita vult propter aliquid. Nam quemadmodum considerandum est quid velit, ita videndum est cur velit. Quippe non magis recta debet esse volendo quod debet, quam volendo propter quod debet. Quapropter omnis voluntas habet quid, et cur: omnino namque nihil volumus nisi sit cur velimus. DISC. Omnes hoc in nobis cognoscimus. MAG. Cur autem tibi videtur unicuique volendum quod vult, ut laudabilem habeat voluntatem? Quid enim volendum sit, palam est; quia qui non vult quod debet, justus non est. DISC. Nec minus apertum mihi videtur quia sicut volendum est unicuique quod debet; ita volendum est ideo, quia debet, ut justa sit ejus voluntas. MAG. Bene intelligis haec duo necessaria esse voluntati ad justitiam: velle scilicet quod debet; ac ideo, quia debet. Sed dic an sufficiant. DISC. Cur non? MAG. Cum aliquis vult quod debet, quia cogitur; et ideo cogitur, quia hoc velle debet: nonne hic quodammodo vult quod debet quoniam debet? DISC. Non possum negare; sed alio modo vult iste, alio modo vult justus. MAG. Distingue istos modos. DISC. Justus namque, cum vult quod debet, servat voluntatis rectitudinem non propter aliud, inquantum justus est, quam propter ipsam rectitudinem. Qui autem nonnisi coactus, aut extranea mercede conductus, vult quod debet( si servare dicendus est rectitudinem) non eam servat propter ipsam, sed propter aliud. MAG. Voluntas ergo illa justa dicenda est, quae sui rectitudinem servat propter ipsam rectitudinem. DISC. Aut ista, aut nulla voluntas justa est. MAG. Justitia igitur est rectitudo voluntatis propter se servata. DISC. haec est justitiae diffinitio, quam quaerebam. MAG. Vide tamen ne forte aliquid in ea debeat corrigi. DISC. Ego nihil in ea corrigendum. MAG. Nec ego. Nulla namque justitia est, quae non est rectitudo; nec alia, quam rectitudo voluntatis, justitia dicitur per se. Dicitur enim rectitudo actionis, justitia; sed nonnisi cum justa voluntate fit actio. Rectitudo autem voluntatis, etiamsi impossibile sit fieri quod recte volumus, tamen nequaquam amittit nomen justitiae. Quia autem servata dicitur: Forte dicet aliquis, si rectitudo voluntatis nonnisi cum servatur, dicenda est justitia; non mox ut habetur, est justitia: nec accipimus justitiam, cum illam accipimus; sed nos, servando, facimus eam justitiam esse. Nam prius accipimus illam et habemus, quam servemus: non enim ideo illam accipimus, nec idcirco illam primitus habemus, quia servamus; sed illam incipimus ideo servare, quia accipimus et habemus. Sed ad hoc respondere nos possumus quia simul accipimus illam et velle et habere: non enim illam habemus, nisi volendo; et, si eam volumus, hoc ipso eam habemus. Sicut autem illam simul habemus, et volumus; ita illa simul volumus et servamus: quoniam sicut eam non servamus, nisi cum illam volumus; sic non est quando eam velimus, et non servemus: sed quandiu eam volumus, servamus; et donec servamus, volumus. Quoniam ergo eodem tempore contingit nobis illam et velle et habere: nec diverso tempore in nobis sunt et velle, et servare eam; ex necessitate simul accipimus et habere illam, et servare: et sicut quandiu servamus, habemus illam; ita quandiu habemus, servamus: nec ulla ex his generatur inconvenientia. Quippe sicut ejusdem rectitudinis acceptio natura prius est quam habere, aut velle illam: quoniam habere illam, aut velle, non est causa acceptionis, sed acceptio facit velle illam et habere: et tamen simul sunt tempore acceptio, et habere et velle: simul enim incipimus illam et accipere, et habere, et velle; et tamen simul sunt tempore, acceptio, et habere, et velle: et mox ut est accepta, est habita et volumus eam; ita habere, seu velle illam, quamvis natura prius sint, quam servare illam; simul tamen sunt tempore. Quare a quo simul accipimus et habere, et velle, et servare voluntatis rectitudinem, ab illo accipimus justitiam: et mox ut habemus et volumus eamdem rectitudinem voluntatis, justitia dicenda est. Quod vero addidimus, propter se, ita necessarium est ut nullo modo eadem rectitudo, nisi propter se servata, justitia sit. DISC. Nihil possum cogitare contra. MAG. Videtur tibi quod ista diffinitio possit aptari summae justitiae, secundum quod de re loqui possumus, de qua nihil, aut vix proprie aliquid potest dici? DISC. Licet nonnisi tibi aliud voluntas, aliud rectitudo: tamen sicut dicimus potestatem divinitatis, aut divinam potestatem, sive potentem divinitatem( cum in divinitate non sit aliud potestas quam divinitas); ita non inconvenienter dicimus ibi rectitudinem voluntatis, aut voluntariam rectitudinem, seu rectam voluntatem. Si vero illam rectitudinem dicimus propter se servari, de nulla alia rectitudine tam convenienter dici posse videtur. Sicut enim non aliud illam, sed ipsa se servat, nec per aliud sed per se, ita non propter aliud quam propter se. MAG. Indubitanter itaque possumus dicere quia justitia est rectitudo voluntatis: quae rectitudo propter se servatur. Et quoniam verbi, quod hic dico( servatur) non habemus participium passivum praesentis temporis, pro praesenti, possumus uti passivo praeterito participio ejusdem verbi. DISC. Hunc usum habemus notissimum, ut praeteritis 115 participiis passivis utamur pro praesentibus, quae latinitas non habet; sicut non habet praeterita participia a verbis activis et neutris; et pro praeteritis, quae non habet, utitur praesentibus: ut si dicatur de aliquo: Hic quod studens et legens didicit, nonnisi coactus docet, id est quod dum studuit et legit, didicit, nonnisi cum cogitur docet. MAG. Bene ergo diximus justitiam esse rectitudinem voluntatis servatam propter se, id est quae servatur propter se. Et hinc est, quod justi dicuntur aliquando recti corde, id est recti voluntate; aliquando recti, sine adjectione cordis; quoniam nullus alius intelligitur rectus, nisi qui rectam habet voluntatem: ut est illud: Gloriamini omnes recti corde. Et illud: Videbunt recti, et laetabuntur. DIS. Satisfecisti etiam pueris de diffinitione justitiae: transeamus ad alia.
1.13
109 PROLOGUS. CAPUT XIII [ al., XIV]. Quod una sit veritas in omnibus veris .
1.13
MAG. Redeamus ad rectitudinem seu veritatem: quibus duobus nominibus( quoniam de rectitudine mente sola perceptibili loquimur una res significatur, quae genus est justitiae: et quaeramus an sit una sola veritas in omnibus istis, in quibus veritatem dicimus esse: an ita sint veritates plures, sicut plura sunt, in quibus constat esse veritatem. DISC. Hoc multum nosse desidero. MAG. Constat quia in quacunque re sit veritas, non est aliud quam rectitudo. DISC. Non hinc dubito. MAG. Si ergo plures sunt veritates, secundum plures res, plures quoque sunt rectitudines. DISC. Hoc quoque non minus certum est. MAG. Si secundum diversitates rerum, necesse est esse diversas rectitudines, utique, secundum res ipsas, habent esse suum eaedem rectitudines: et sicut res ipsae, in quibus sunt, variantur, sic quoque rectitudines varias esse necesse est. DISC. In una re in qua rectitudinem esse dicimus, ostende quod in caeteris intelligam. MAG. Dico quia si rectitudo significationis ideo est alia, quam voluntatis rectitudo, quia ista in voluntate, illa in significatione est, habet suum esse rectitudo propter significationem, et secundum eam mutatur. DISC. Ita est. Cum enim significatur esse quod est, aut non esse quod non est, recta significatio est, et constat esse rectitudinem, sine qua significatio recta nequit esse. Si vero significetur esse quod non est, aut non esse quod est, aut si nihil omnino significetur, nulla erit rectitudo significationis, quae nonnisi in significatione est. Quapropter per significationem habet esse, et per eam mutatur ejus rectitudo: quemadmodum color per corpus habet esse, et non esse. Existente namque corpore, colorem ejus necesse est esse; et pereunte corpore, colorem ejus manere impossibile est. MAG. Non similiter se habent color ad corpus et rectitudo ad significationem. DISC. Ostende dissimilitudinem. MAG. Si nullus aliquo significare velit signo quod significandum est, erit ulla per signa significatio? DISC. Nulla. MAG. An ideo non erit rectum ut significetur quod significari debet? DISC. Non idcirco minus erit rectum, aut minus hoc exiget rectitudo. MAG. Ergo non existente significatione, non perit rectitudo, qua rectum est, et qua exigitur, ut quod significandum est, significetur. DISC. Si interiisset, non esset rectum hoc, nec ipsa hoc exigeret. MAG. Putasne, cum significatur quod significari debet, significationem tunc rectam esse propter hanc et secundum hanc ipsam rectitudinem? DISC. Imo non possum aliter cogitare. Si enim alia rectitudine recta est significatio; pereunte ista, nihil prohibet rectam esse significationem. Sed nulla est recta significatio, quae significat quod non est rectum significari, aut quod non exigit rectitudo. MAG. Nulla igitur significatio est recta alia rectitudine, quam illa quae permanet pereunte significatione. DISC. Palam est. MAG. An itaque non vides quia non ideo est rectitudo in significatione, quia tunc incipit esse, cum significatur esse quod est, vel non esse quod non est; sed quia significatio tunc fit secundum rectitudinem, quae semper est: nec ob hoc abest a significatione, quia perit, cum non sic ut debet, aut cum nulla sit significatio; sed quoniam tunc significatio deficit a non deficiente rectitudine? DISC. Sic video, ut non possim non videre. MAG. Rectitudo ergo, qua significatio recta dicitur, non habet esse, aut aliquem motum, per significationem: quomodocunque moveatur ipsa significatio. DISC. Mihi nihil jam clarius. MAG. Potesne probare colorem similiter se habere ad corpus, quomodo rectitudo se habet ad significationem? DISC. Paratior nunc sum probare quia valde dissimiliter. MAG. Puto quia jam tibi notum est quid de voluntate et ejus rectitudine, et de aliis quae rectitudinem habere debent, sentiendum sit. DISC. Omnino video hac ipsa ratione probari, quoquo modo ipsa sint, rectitudinem immutabilem permanere. MAG. Quid itaque consequi existimas de ipsis rectitudinibus. Sunt aliae ab invicem; aut est una et eadem omnium rectitudo. DISC. Supra concessi quia si ideo sunt plures rectitudines, quoniam plures sunt res in quibus considerantur, necesse est eas existere et variari secundum res ipsas: quod nequaquam fieri demonstratum est. Quapropter non ideo sunt plures rectitudines, quia plures sunt res, in quibus sunt. MAG. An habes aliquam aliam rationem, cur tibi plures esse videantur? praeter ipsam rerum pluralitatem? DISC. Sicut istam nullam esse cognosco; ita nullam aliam inveniri posse considero. MAG. Una igitur et eadem est omnium rectitudo. DISC. Sic me fateri necesse est. MAG. Amplius: Si rectitudo non est in rebus illis, quae debent rectitudinem, nisi cum sunt secundum quod debent, et hoc solum est illis rectas esse, manifestum est earum omnium unam solam esse rectitudinem. DISC. Non potest negari. MAG. Una igitur in omnibus illis est veritas. DISC. Et hoc negari impossibile est: sed tamen ostende mihi cur dicimus hujus vel illius rei veritatem, velut ad distinguendas veritatum differentias, si nullam ab ipsis rebus assumunt diversitatem? Multi namque vix concedent nullam esse differentiam inter veritatem voluntatis, et eam quae dicitur actionis, aut alicujus aliorum. MAG. Improprie hujus, vel illius rei esse dicitur; quoniam illa non in ipsis rebus, aut ex ipsis, aut per ipsas, in quibus esse dicitur, habet suum esse: sed cum res ipsae secundum illam sunt, quae semper praesto est his quae sunt sicut debent, tunc dicitur hujus vel illius rei veritas: ut veritas vocis, actionis, voluntatis; quemadmodum dicitur tempus hujus, vel illius rei, cum unum et idem sit tempus omnium, quae sunt in eodem tempore simul. Et si non esset haec vel illa res, non minus esset idem tempus: non enim dicitur ideo tempus hujus vel illius rei, quia tempus est in ipsis rebus; sed quia ipsae sunt in tempore. Et sicut tempus per se consideratum non dicitur tempus alicujus, sed cum res, quae in illo sunt, consideramus, dicimus tempus hujus vel illius rei; ita summa veritas per se subsistens nullius rei est: sed cum aliquid secundum illam est, tunc ejus dicitur veritas, vel rectitudo.

Intertext edge

Open linked passage

Note