Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10620 Episto263
113.1
EPISTOLA XXXVI. AD GISLEBERTUM. Laudat vitae ab abbate institutae rationem. Fratrem, quem in claustrum reduxerat, ei dimittit.
113.1
Amico, fratri, domino, Patri, dilecto dilectori reverendo abbati GISLEBERTO frater ANSELMUS, perseverantem in longa vita cum prosperitate sanctitatem, et indeficientem in aeternitate felicitatem.
113.2
Si velim scribere mutuae nostrae dilectionis affectum, timeo ne aut videar ab ignorantibus veritatem excedere, aut necesse sit aliquid veritati subtrahere. Qui affectus quantus et quam verus sit, cum multum cognoscerem, quando sese oculo ad oculum, osculo ad osclum, amplexu ad amplexum ostenderet: nunc multo magis experior, cum abesse illum irrecuperabiliter, in quo tanta jucunditate delectabar, intueor. Sicut enim abundans nescit quid sit indigenti, ut qui deliciis affluit, ignorat quid sit esurienti; ita qui amico fruitur, non sentit languorem animae carentis. Quoniam ergo nec scribi sufficienter potest quid nobis invicem sit, nec ignoranti loquor: his interim omissis, oro vobiscum ut aliquando nos invicem videntes oculo ad oculum, osculo ad osculum, amplexu ad amplexum non oblitum amorem recolamus. De his autem quae de vitae suae conversatione charitas vestra mihi dignata est exponere, gratias ago Deo quia nihil ibi videre possum, quod non sit laudabile. De fratre illo, quem in claustrum reduxistis, quod vultis donec vobis aut nobis aliter videatur, concedo: sed occulta ejus vestra discutiens prudentia, prout judicaverit, illi coosulat. De damno vestro, quod mandastis, miror et condoleo. Quod dignatur vestra charitas excusare se, quia non potest modo facere quod vellet: gratias ago vestrae dignationi et bonae voluntati. De domno Lanfranco nihil melius scivi, aut potui, quam quod in Anglia feci et dixi. Valete.