Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10620 Episto263
32.1
EPISTOLA XXXII. AD HENRICUM. Habet gratias pro Mauritio monacho diligenter curato.
32.1
Domino fratri, amico HENRICO, frater ANSELMUS, in hac vita perseverantem sanctitatem, in futura aeternam felicitatem.
32.2
Hoc pro certo laudabiliter solvitis quod charitative debetis, cum communi fratri nostro Mauritio vos, sicut ipse mihi scripsit, benignos ac beneficos in omnibus exhibetis. Sed tamen me non modice gratiarum eo vobis debitorem efficitis, quo illi beneficia vestrae charitatis ob amorem mei propensius impenditis. Verum quoniam nequaquam nunc recenter discimus ego et vos, quid invicem de vobis possimus pro nobis confidere: dignius aestimavi easdem gratias in arca mentis clausas servare, quam non ignoranti in chartula describere. Cujus enim semper promptam bonam voluntatem esse non dubito; non solum, cum per exhibitam sibi opportunitatem operatur, sed semper gratiis dignum existimo. Quoniam tamen meritis vestris ad praesens opere aptius respondere non valeo; monachis vestris qui mecum sunt, quantum possum, quod tribuitis retribuo. Quia desideratam mihi aliisque fratribus vestris vestram praesentiam nuper promisistis, si reverendus D. archiepiscopus mare non esset hoc tempore transiturus, speramus, quia terminus a vobis mandatus praeteriit, quod idem venerabilis Pater ad nos sit ante Pascha venturus. Quod utinam cum ejus prospera hilaritate et hilari prosperitate fiat! Si vero ipsum, sicut existimamus, non viderimus, scitote quia vos a debito promissionis vestrae, nisi vos videndo, non 324 absolvimus. Quippe quod scripsistis vos de adventu nostro sperare futurum; ita tenemus, ac si polliceremini eventurum. Valete.